Codice del Senato. 2) Corpo

Torna a: Rubriche ed Indici


8I


IN DEI NOMINE AMEN

 

PROHEMIUM STATUTORUM

 

CIVITATIS AMERIAE

 

Quis nam dubitet (aliunde "non dubitat") ab ipso mundi pincipio, et in singulis aetatibus (aliunde "civitatibus") diversos fuisse mores, variam hominum vitam, atque leges multiplices extitisse? Si veterum commenta miremur, (aliunde "intueamur") et sancita Priscorum, quae Solonis scripta constat Atheniensibus, quae Numa Pompilij Romanis suis collapsa vetustatibus obliterata sunt. Videmus enim post illa cuncta fere mutata temporibus, et alia in aetate placuisse alia, nec mirum cum Mundus ipse à rerum motu dicatur, (aliunde "ducatur") et vertat singula per rapidos dies. Nos itaq. Angelus Jacobi de Cerrachinis (aliunde "Cerachinis") legum Doctor, Hermannus (aliunde "Hermandus") Petri, Franciscus (aliunde "Petri Francisci") Jacobi (aliunde "Jacobus") Rondi, Jo: Nicolai, Joannes Francisci Petruccioli, Paulus Vici, Evangelista Archangeli Sercollis, (aliunde "Bartolelli") Paulus Antonij, Stephanuccius Jacobi, et Lucas Petruccioli de Ameria (omesso "ex") decreto generalis Concionis Populi Civitatis Ameriae authoritateq. nobis exhibita ad reformationem statutorum ipsius Civitatis, quae in ipsis resecanda sunt rescindantur, atq. (aliunde "et quae") adijcienda adijciantur veluti temporum conditio, fortunarum, et hominum, Civitatisq. et consulere, (aliunde "conditio, fortunarum Civitatis Ameriae, et hominum consulere") et exhortari videtur, ne quid in illis superfluum reperiatur, neq. deficiens (omesso "necessarium") recondatur. Sedulo namq. studio intendentes statuta ipsa vigili attentione perlegimus, ut omnia, quae probanda essent probaremus, et tollenda abijceremus, et pariter adderemus adijcienda in quantum nobis Divino munere consilij, et luminis rectitudinis pro universo Reip. commodo, et decore praestaretur, ad quod quidem onus non gregarium, sed singulare

 

Note a margine

(S.N.) ..... ad Egidia n°. 8. et est tanta potestatis in sua Civitate quanta est .l. communis in suo universo ut per Tiraq. in glos. 4. n°. 5. ad ult. l. connub. addi Noni cons. xi. in princ. et cons. I5. in princ. Mantic. de coniect. ult. vol. lib. vj tit. 7°. in princ.

(S.N.) Veteres tamen leges non temeri mutandas esse, nec novas passim, et absq. delectu ferendas pulchro exemplo tradit. Covaru. in 2.a par. relat. in princ. cap. I. ad fin.

(S.N.) Nec debet reprehensibiliter iudicare secundum varietatem temporum statuta quandoq. varientur humanae praesertim cum argens necessitas, vel evidens utilitas idea poscit, quoniam ipse Deus ex dis, quae in veteri testamento statuerat, nonnulla mutavit in novo, ut sunt praecisa verba text. inc. non debet in princ. extra de consang. et affin., et videndum in proposito Jo: Nevil. in sua Sylva nupt. lib. J. n°. I33. in princ. Cravet. cons. 95. n°. 4. Nec est ignorandum .ll. oportunitates, et medietas pro temporum moribus, et pro rerumpub. generibus, ac pro ut litatur praesentium moribus (?)proq. vitiorum, quibus medendum est fervoribus mutari, atq. plecti, neq. uno statu consistere quin ut facies coeli (?) et maris, ita rerum, atq. fortunae tempestatibus variantur, inquit. Sex. Cornelius apud Gellum lib. xx., cap. I.

(S.N.) Condentes statuta debent ita et taliter clare condere, ne quae dubitatio postea exindi oriatur, quia claritas est proprium legis ut in Aut. l. de testam. et est text. ubi not. Veron. (?) in l. I. § sed sciendum n°. 30. ff. de aedi. (?) edic.

 

A82

 

in bonum aequumq. regimen Civitatis Amerinae singularum personarum defendere ubi publica constitit authoritas, et utilitas, et dignitas Civitatis multiplex nos dies, et noctes cura sollicitat ad illam recta mente subimus sub praesidio et gloria Dei omnipotentis, cuius imperio virtus imperat, servit effectus prorsus depulsis à nobis quatuor illis hostibus mortalium mentes, pleneq. (aliunde "plerumque") in discrimen Justitiae (aliunde "iniustitiae") deducentibus, quos sapientes, et vulgus pari sententia Amorem, formidinem, munus, odium appellant. Quae statuta, et capitula (aliunde "statuti capitula") cum suis rubricis de iustitia, et vivendi disciplina inferius adnotatis antequam modo aliquo celebrentur observentur per D. Potestatem, et officiales Civitatis Ameriae roborari debeant et confirmari iuxta seriem constitutionum Provinciae (1) per R.mum D. D. Legatum Apostolicum (aliunde "Apostolicae") Sedis, aut D. Rectorem Patrimonij, quorum regimine Civitas Amerina, eiusq. Comitatus, et districtus sub fidelitate, et dilectione S. R. E. fideliter gubernatur. (aliunde "gubernetur")

 

Note a margine

(S.N.) Et si essent confirmata a Papa dicerentur statuta Papalia ut per Alex. cons. 6I. n°. 3. lib. 3. et latius Contard. ad l. unic. C. si de moment. poss. agat. limit. 22. n°.8. et Boccac. ad constit. Pic. glos. 6. n°. II8. Alciat. inc. cum contigat n°. I09. de conlat. (?)

(1) Videlicet constitution. Aegidiana l. IJ. c. 36. quia disponit quod nulla Civitas faciat statuta, et illa observet sine authoritate superioris ut refert Boccac. in comment. ad constit. Picen. gl. 6. n°. 4I. ubi dicit esse in observantia opin. Bart. et sequacium in l. omnes populi q. I. ff. de iust. et iur. quod omnes universitates Status Ecclesiastici non possunt  condere statuta sine auctoritate Superioris.

Si vero Papa in confirmatione excipiat statuta contra libertatem Ecclesiae an censeantur confirmata omnia statuta alias (una parola cancellata) iniusta, et invalida vide contrarias opiniones relatas per Gabriel. conclus. lib. 6. de statut. conclus. x.

(S.N.) Statutis tamen etiam per Principem generaliter confirmatis, non intelligantur confirmata iniusta, aut ea, per quae materia daretur, aut occa. delinquendi Bar. in l. I. ff. de his qui sunt soci, vel alie. in Cravet. in tract. de antiq. temp. par. I. cap. I. n°. I5.

(S.N.) Et in confirmatione statutorum sufficit clausula ex certa scientia etc. quamvis statuta non sint visa, et considerata de mandato Papae ut refert. Bocc. in commet. ad constit. Pice. gl. 6. n. II8. ubi etiam quod ista confirmatio intelligatur quantumvis (?) statuta sint in usu.

Quando autem in confirmatione statuti adest decretum irritans dicitur habere executionem paratam ut quicquid inde sequitur sit nullius roboris, et si extaret consuetudo in contrarium non valeret. Nec potest statuto ita confirmato per partes renunciari ut late per Bosci. de Stat. Urbis praesertim glos. I. n°. 27.

 

Nota a fondo pagina

(S.N.) De tribus effectibus, quos quaeratur confirmatio Principis vide glos. in C. Fraser (?) I7. q. 4. et per Mandos. ad reg. Cancell. in ij. Tern. (?) regu. 22. de union. qu. 9. n°.

 

 

 

82

 

LIBER PRIMVS

 

De Regimine Civitatis cap. I.

 

Civitatem nostram, ipsiusq. territorium, et districtum, desiderantes sub regimine laudabili gubernari, ordinamus quod ipsa Civitas, et districtus, et territorium per Potestatem nominandum, et eligendum ad regimen supradictum per Communitatem Civitatis Ameriae, et confirmandum per D. N. Summum Pontificem, vel D. N. Legatum, vel alium Jurisdictionem habentem gubernetur, regatur, et protegatur ita, quod ipse Potestas ad praedicta deputatus, vel in posterum deputandus, et nominandus sit, et habeatur pro legitimo, et vero Rectore, et potestate, et eius officium iuxta commissionem ei faciendam valeat, et teneat, et pro legitimo officio habeatur, dummodo supra scripta, et infrascripta capitula, et statuta, sic ut praemittitur confirmanda debeat observare.

 

Note a margine

(S.N.) Per Communitatem, idem Universitatem, quia ex communi usu loquendi in Provincia Marchiae, in Umbria et fere toto statu ecclesiastico dicitur Communitas, ut per Boccac. glos. 6. n°. 7I. ubi est de Civitate, et quid importet vestrum Civitas.

(S.N.) Parvum est nam ius in Civitate esse, nisi sint, qui iura reddere possint text. in l. II. § post originem ff. de orig. iuris.

 

De Juramento Potestatis cap. II.

 

Potestas Civitatis Ameriae ea die, qua venerit in ipsam Civitatem antequam discendat de aequo, et intret Palatium in Platea ante Palatium dicti Communis debeat, et teneatur fidem facere legitime de ipius electione, et iurare, et promittere debeat in forma infrascripta. Et Notarius Cancellariae debeat legere et computare secundum infrascriptam formam. Et ipse Potestas debeat promittere, et iurare d.o notario recipienti nomine Communis Ameriae, et eorum quorum intererit, et idem Notarius inde scribere pub. Instrumentum. Cuius iuramenti, et promissionis tenor talis est.

In Nomine Domini Amen. Vos D. Potestas Civitatis

 

Note a margine

(S.N.) Et quoniam ex forma novorum ordinum et reformationum Potestas tenetur satisdare antequam assumat officium, advertendum est quod si esset idoneus crederetur soli cautioni cum generali hypoteca Bart. in l. quicumq. l 22 (?) C. de defan. (?) patr. lib. IJ. An tantum intelligatur de idoneo moribus, vel facultatibus vide Tiraq. in tract. de pan. cau. l. J. n°. 38.

(S.N.) Quod quidem statutum de iuramento praestando officiali valet, et tenet cum etiam de iure communi talia iuramenta praestentur Thom. Ferrat. incip. Commune.

(S.N.) Non tamen iuret in die Dominico quia iuramentum non valeret cap. J. extra de feri. et per Ferrat. caut. 3. refert Franc. Herc. in tract. de caut. de non offen. cap. iij. n°. I8. et Alpha. in collectan. iu. civ. n°. 483. ubi ponunt etiam plures casus quibus non tenetur servare statuta.

 

A83

 

Ameriae ad honorem, et reverentiam Omnipotentis Dei, et gloriosae Beatae Mariae semper Virginis Matris, et beatorum Apostolorum Petri, et Pauli, et Beatorum Martyrum B. Firminae, et Olympiadis capitum, et ducum Civitatis Ameriae, et Sanctorum, et Sanctarum Dei, et ad reverentiam, et fidelitatem S. R. E., et D. N. D. Eugenij Papae IIIJ., et  R.mi Patris, et D. Domini Apostolicae Sedis Legati dignissimi, et ad honorem vestrae pesonae, et ad statum pacificum, et tranquillum Civitatis Ameriae, et Populi, et Communis ipsius iurabitis ad S.ta Dei Evangelia corporaliter tracto (sic) libro regere, et salvare in franchitiam, et libertatem Civitatem, et districtum Ameriae, ac etiam subtracta recuperare pro posse, et etiam augumentare iurisdictionem, et iura ipsius Civitatis, et manutenere Episcopatum, Ecclesias, et monasteria, loca religiosa, et religiosarum personarum dictae Civitatis, et districtus, et defendere, et manutenere officium Antianorum Populi d.ae Civitatis, et in suo iure quamlibet specialem personam servare, et servari facere praesens statutum in qualibet parte sui, et omnia, et singula eius capitula, reformationes, et ordinamenta facta, (1) et fienda secundum formam statutorum, et ubi non esset statutum, ordinatio, vel reformatio procedere de similibus ad similia statuta ordinamenta, vel reformationes, et ubi non esset simile procedere secundum iura communia, credentias vobis impositas, et imponendas tenere. Jurabitis etiam facere Justitiam plenam procuratoribus piorum locorum,

 

Note a margine

(S.N.) Juramentum tantum debet reduci ad aequitatem nec debet intelligi simpliciter (cancellato) precise Jdeo poterit ex ea poenas, et statutorum irration. minuere Tiraq. in prefat. ad tract. de poen. n°. 23. Nec etiam vigore iuramenti tenebitur servare statuta quae in desuetudine abierunt non nam amplius sunt statuta ut per Natt. cons. I9. n°. 8. vol. I°. nec etiam in impossibilibus, nec quando nova causa supervenit tenetur illa servare ut refert Alph. in collectan. in civi. n°.483.

(S.N.) Et nota quod quando quis iurat servare statuta, et contenta in eis, etiam impetrata generali derogatione tenetur illa servare, secus si simpliciter iurare statuta in genere servare Gabriel. concl. lib. IJ de iureiur. concl. 5. n°. 3I.

(S.N.) Reformatio tamen, et expressa derogatio statuti nihil statuto detrahit si ea non obstante statutum postea observetur ex quo fuit remissa usu hominum Jas. in l. de iurib. n°. 34. ff. de leg.

(1) Si enim simpliciter iuraret servare statuta non teneretur ad futura nisi super illis iterum de novo iuraret c. clericus ex de iureiur. Felin. in cap. I. n°.5. eo. tit. (?)

 

Nota a fondo pagina

Si aliqua statuta essent ad invicem contraria, coeteris paribus locus erit gratificationi Tiraq. de iura.. (?) q. I7. opin. ij. in princ.

 

83

 

viduis, pupillis, et orphanis sine figura Judicij, et cuilibet in suo gradu, et omnes defendere à potentibus opprimentibus (aliunde "ne a potentioribus opprimantur"). Et successorem vestrum iurari facere ad statutum clausum antequam discendat de equo, vel intret palatium in praesenti platea, et in hac forma, et esse contentus salario vobis concesso, et plus non petere per vos, vel alium, nec pati quod proponatur in Consilio, quod aliud salarium fiat, vel donum, vel aliquid aliud, aliquo quaesito colore, vel causa vobis, vel alteri personae pro vobis, vel alicui vestro officiali, vel familiari detur de pecunia, et havere d.i Communis, et si offerretur, (sic) non recipere, vel recipi permittere, et si recipietis ultra dictum vestrum salarium, vel recipi permitteretis, sive vester officialis, vel familiaris reciperet tempore vestri sindicatus illud, quod ultra dictum vestrum salarium datum, vel receptum fuerit restituetis in duplum Communi praedicto, et ex nunc omni iuri vobis acquisito renunciabitis. Jurabitis non acceptare aliquod officium, seu electionem, quae de vobis fieret in d.a Civitate tempore vestri regiminis, et inquirere, et punire si aliquis appareret arrengasse, et dixisse, vel ordinasse quod aliquid in pecunia numerata, vel aliquid aliud vestro predecessori vel vobis alicui alij in anno proxime elapso, et tempore vestri regiminis ultra suum salarium contra preaedictam formam daretur de pecunia dicti Communis contra formam statuti d.ae Civitatis. Jurabitis etiam non petere, vel procurare per vos, vel alium quod sitis sindicati (aliunde "vel aliquem sindicatum") vos, vel aliquis ex vestris officialibus infra tempus vestri regiminis. Et non dabitis licen-

 

Nota a margine

(S.N.) Administratores nam saeculariam dignitatum ad ecclesiarum tuitionem pupillorum, et viduarum ptotectionem rapaciumq. refrenationem constituere debent inquit text. in C. administratores 23. q. 5.

 

A84

 

-tiam alicui exbannito Communis Ameriae quod intret Civitatem Ameriae, vel districtum, nec moretur in eis. Opponetis vos in quantum poteritis quod nullus processus, nec sententia, vel exbannimentum occasione alicuius maleficij, vel delicti facti, vel factum, vel lata, vel ferenda suspendatur, vel differatur in perpetuum, vel ad tempus, vel quod tollatur in totum, vel in partem, ne quod solutio prorogetur ad tempus nisi secundum formam statutorum Civitatis Ameriae, et ordinamenta Communis, et Populi Civitatis praedictae, et stare cum omnibus vestris officialibus, et familiaribus, quinque diebus post depositionem vestri officij extra Palatia, et domos d.i Communis, et stare in consueto hospitio, vel in aliqua Ecclesia Civitatis  ad reddendam rationem vestrae, et officialium vestrorum administrationis, secundum formam statutorum Civitatis praedictae, et non ire pro aliqua ambasiata nisi aliud deliberaretur in Consilio Generali, ubi obtineretur per duas partes consiliariorum dicti Consilij, et non recipere, nec petere aliquod arbitrium nisi per hoc statutum concessum. Cum effecto contra Hereticos, fautores, receptatores, et complices eorundem servare, et servari facere iuxta posse constitutiones Papales, et Imperiales editas contra hereticam pravitatem. Et etiam vos, et vestram familiam audere (aliunde "audeat") corrumpere aliquem officialem Civitatis praedictae quantum poteritis, et sciveritis punire, et manifestare in publica concione secundum formam statutorum, et omnia alia, et singula ad officium Potestariae spectantia secundum formam praesentium statutorum attendere, et obser-

 

Note a margine

(S.N.) Et non debet sindicandus habitare in domo potentis neq. in locis celeberrimis Paris de Put. Sindica. in ver. viso de modo n°. 4. fol. 35.

(S.N.) Fugiens autem à sindicatu habetur pro confesso l. J. ubi Bart. ad sinos. (?) et per Par. de Put. de sindica. in ver. dicitur autem n°.5. fol. 32.

(S.N.) De poenis corrumpentis Judices vel officiales vide apud Menoch. de arbitr. Jud. li. ij. centu. iiij. casu 343. ubi n°. I6. dicit illas habere locum in eo, qui tentavit corrumpere.

 

84

 

-vare specialiter, et generaliter ac si de verbo ad verbum vobis specificata essent, et pro specificatis habere iuratis, et promittitis servabitis, et facietis à vestris officialibus observari, (cancellato) et familiaribus observari bona fide sine fraude, nullo salvo vel aliquo reservato. Si Deus vos adiuvet ad S.ta Dei Evangelia, et si contrafeceritis in aliqua parte statutorum praedicti (sic), vel aliorum statutorum Civitatis praedictae in poenam xxv. florenorum auri noveritis vice qualibet penitus incursurum.

 

Nota a margine

(S.N.) Et licet Potestas iuret servare statuta non tantum iuramentibus inducit irritationem actus si contravenietur, sed tantum operatur quod contraveniens dicatur periurus Nat. con. I9. n°. 2. l. ij.

 

Quod ubicumq. fit mentio Potestatis idem sit

in quolibet alio Rectore, qui tenet locum Potestatis

cap. III.

 

Statuimus, et ordinamus quod in omni, et qualibet parte cuiuscumq. capituli facientis mentionem Potestatis Civitatis Ameriae, et quoad omnia alia gerenda, et ad observationem statutorum ex nunc d.a statuta, et quodlibet eorum, et in qualibet parte sui intelligantur, et intelligi volumus, et mandamus de omnibus, et singulis officialibus alijsq. dicti Communis gerentibus officium Potestatis ita, quod dicta statuta, et contenta in eis prout loquntur (aliunde "leguntur") in Potestate praedicto dicti officiales observare de lictera ad licteram inviolabiliter tenentur ad poenas, et banna (aliunde "damna") contenta in eis  (aliunde ripetuto "prout leguntur in Potestate praedicto") ac si dicta statuta, vel aliquod ipsorum sub nomine dicti cuiuslibet officialis specialiter essent condita, seu facta, dummodo quilibet debeat, et possit

 

A85

 

suum officium tantum gerere, et administrare prout per statutum patet, vel ante distinctum est (aliunde "prout in statuto particulari dictum est"), et non aliter statutum locum habeat ac vim in (aliunde "ac coram") quolibet officiali Potestatis praedicti quoad observantiam statutorum, et quoad poenas, et banna. Et quod pro observantia statutorum, et reformationum Civitatis praedictae cuilibet Amerino (aliunde "Amerinorum") liceat comparere, et intervenire absq. poena, et banno coram Potestate, et quocumq. officiali Civitatis praedictae,tam in civilibus, quam in criminalibus.

 

Nota a margine

(S.N.) quando nullum tempus est constitutum in constitutione Principis inferioris Civitatis, vel collegij tunc immediate ligat omnes scientes. Respondens vero ignorantium tempus est arbitrarium ut per Menoch. de arbitr. Jud. li. ij. casu I85. n°. 6.

 

De salario Potestatis, et assigna per eum facienda

cap. IIIJ

 

Ordinamus, et etiam statuimus quod salarium D. Potestatis, et officialium, et familiarium ipsius D. Potestatis, collateralis, socij, militis, notarij, extraordinarum notarum (sic) (Stat. 1441 e Cod Com. "notarij extraordinariorum, notarij") malleficiorum quinque familiarium cum uno equo sit, et esse debeat ducentorum quinquaginta florenorum ad rationem 50. bonenen. pro quolibet floreno, et pro quolibet semestri, dummodo d. Potestas secum conducat, et conducere debeat, et teneatur, et retinere pro suo Judice unum legum Doctorem, et si non conduceret quod de suo salario anted. detrahatur (sic) pro quolibet semestri quadraginta floreni aurei nisi Potestas esset ll. Doctor, quo casu loco Judicis praedicti conducere possit unum Notarium practicum, et expertum, quod salarium in tribus temporibus per Camerarium Communis, qui per tempora erit de pecunia Communis praedicti absq. aliqua

 

Note a margine

(S.N.) Salarium de iure officialis debet habere à Principe, non autem à subditis Auth. ut Jud. sine quoq. suffra. § itaque, Paris de Put. de iudic. in ver. An sindicatores n°. 3. fol. 263. in parvis.

(S.N.) De Jure ci. non requiritur quod Assessor sit Juris doctor modo sit peritus, et in foro versatus. Debet tamen esse maior 25. ann. ut ex suo malo consilio obligari possit, nec potest esse illius patriae sed requiritur quod sit exterus ut refert pro declaratione huiusmodi statut. Menoch de arbitr. Jud. lib. 2. cent. 3. casu I53. n°. 8.

(S.N.) Et officialis, qui dedit petitionem Potestati, et propterea non vult stare cum eo debet habere expensas ab ipso Parid. de Put. de Sindica. in ver. si officialis n°. I6. fo. 267. in parvis.

(S.N.) Ne sibi imprudentia imputetur et ex ea puniatur, quod fieri potest quia tenetur ex quali maleficio in quantum bonum, et aequum visum fuerit Judici Specul. in tit. de Assess. § fina. in princ.

(S.N.) Si tamen iste Judex conductus à Potestate inveniretur imperitus poterit reprobari, et non debet habere salarium nisi pro rata temporis, quo servivit Paris de Put. de sindic. in ver. si officialis n°. I6. fo. 267. in parvis.

 

85

 

deliberatione persolvatur, videlicet prima terzaria in principio secundi mensis officij Potestatis praedicti, secunda vero terzaria in principio quarti mensis officij praedicti, et tertia, et ultima terzaria dicti salarij possit retineri donec Potestas praedictus, eiusq. officiales, et familiares fuerint ab administratione eorum officij sententialiter (aliunde "finaliter") absoluti, et si Judicem, socium, Notarium, familiares, et equm, quos habere, et retinere debet, et tenetur ut supra non haberet, et retineret continue toto tempore sui officij pro quolibet Judice, pro qualibet die quinq. libr. pro quolibet socio, milite, et notario qualibet die quadraginta solidos denariorum, pro quolibet famulo, et equo viginti solidos, pro ipso autem Potestate decem libras denariorum pro qualibet die videlicet singulis diebus, quibus non retinuerit, et serviverint in d.a Civitate ad officium exercendum deducatur de salario Potestatis praedicti, de quo salario pro se ipso, et officialibus, familiaribus, et equo ipsius sit contentus, et plus petere, vel habere non possit ipse, nec aliquis eius officialis, vel familiaris. Et si quodcumq. aliquod officium, vel exercitium ("vel exercitium" scritto sopra) ei, vel alicui ipsorum officialium, vel familiarium committeretur à Communi praedicto, scilicet (? Stat. 1441 e Cod. Com. "Sed") pro d. salario officium eorum, et omne aliud quodcumq. exercitium, vel officium committeretur eisdem à Dominis Antianis, vel ab alijs potestatem, et facultatem habentibus, etiam si maius esset facere teneatur, et si non obedierint, vel contra praedicta fecerint ipso iure incurrant in poenam viginti quinque florenorum pro quolibet, et vice qualibet, et morari debeat praedictus Potestas in d.a Civitate cum d.is officialibus, familiaribus et equo continue toto tempore ipsius regiminis, nec de d.a

 

Note a margine

(S.N.) Si vero Potestas, vel assessor moriatur in officio nondum finito haeredes eius debent habere salarium. In locum tamen mortui debet subrogare alios ut refert Paris de Put. de sindic. invest. si officiales in princ.  et per tot. fol. 265. in parvis ubi tradit, et quid iuris quando officialis privatur officio sine causa et quando propter demerita et de alijs impedimentis.

(S.N.) Hinc tollitur difficultas quae ponitur à Parid. de Puteo de sindic. in ver. salarium n°.2. fol. 260. in parvis, quod si potestas mictatur in ambasciatorem, vel pro alijs servitijs Communis deberet aliud salarium habere nisi specialiter antianis esset provisum.

 

A86

 

Civitate discedere d.o tempore ad poenam dicti Potestatis v. lib. denar. pro quolibet die retinendarum de eius salario per Camera(riu)m d.i Communis, teneaturq. dictus Potestas de se, officialibus, familia, et equo monstram facere per propria nomina (omesso "et pronomina") dictorum officialium, familiae, et per signa, et pilos equi, et aliter non valeat, et pro non facta habeatur, videlicet qualibet die calend. cuiuslibet mensis eorum officij sine requisitione cuiusquam in Consilio generali, in quo intersint ad minus 20. homines d.ae Civitatis, et plus, et saepius, et toties, quoties Dominis Antianis videbitur, et placebit, ita, quod ipsi DD. Antiani teneantur, et debeant d. requisitionem facere qualibet septimana (sic) cuiuslibet mensis eorum officio durante ad poenam x. lib. denar. omnino incursuri pro quolibet, et vice qualibet, qua facta non fuerit, et sub vinculo juramenti, et per Camera(riu)m Communis teneantur, et debeant tempore sindicatus d.i Potestatis solvere, et cum effectu satisfacere omnibus specialibus personis, quae ipsi Cam. per sindicatum Com. praedicti essent consignatae creditoribus (Stat. 1441 "pro creditoribs", Cod. Com. "procuratoribus") dicti Potestatis, vel alicuius  officialis, seu familiaris ipsius de tertiaria ultima sui salarij. Addentes quod DD. Antiani, vinculo iuramenti, et ad poenam centum lib. pro quolibet omnino committendarum (Stat. 1441 e Cod. Com. "cimmittendam") teneantur, et debeant in apodissa de ipsorum mandato fienda singulis duobus mensibus Potestati praedicto, et computationem facere de omnibus, et singulis punctaturis factis tempore eorum officij tam de persona sua, quam officialium, familiarium, et equo.

 

Note a margine

(S.N.) Quando vero officialis infirmatur, et permanet in Civitate debet habere salarium, idem si recedat  cum licentia superioris, alias secus ut per Parid. de Put. de sindic. in ver. si officialis n°. 2. fo. 265.

(S.N.) Jn huiusmodi statutum additionibus semper intelligatur repetitum idem ius, quod est in statuto et ipsae additiones censentur partes statuti Felin. inc. J. n°. 6. vers. ad idem, quod not. extra de iureiur. et per Bonacoss. inq. crim. in ver. additio, ubi noscitur (?) quando dicatur additio, vel declaratio ad statut.

 

86

 

De Juramento Judicis, Potestatis, etc.

cap. V.

 

Iuramentum Judici e(iu)s (Stat. 1441 "d.ni", Cod. Farrattini: "d.") Potestatis debeat notarius Cancellariae Communis praedicti legere, et computare in maiori Consilio, et iuret, et iurare, et promittere debeat d.o notario stipulanti nomine dicti Communis, et eorum, quorum interest, vel intererit, ac ipse Notarius ex inde conficere publicum Jnstrumentum in hac forma, videlicet. In Dei nomine Amen. Vos D. Judex dicti Potestatis Civitatis Ameriae iurabitis ad S.ta Dei Evangelia corporaliter tacto libro toto tempore Potestariae praesentis Potestatis stare, et morari in officio dictae Civitatis, et continue dare operam vestro officio, et reddere plenum ius cuilibet petenti, et servare omnia statuta, et odinamenta, et reformationes d.ae Civitatis facta, et fienda, et dare consilium D. Potestati, et officialibus, et communi praedicto, quod melius, et utilius poteritis, et noveritis pro utilitate Communis praedicti, et iure specialis (Stat. 1441 e Cod. Farrattini: "personae cuiuslibet specialis, et") credentias impositas fideliter tenere, et facere maius, vel minus officium, quod vobis committeretur tempore supradicto sine aliquo salario pro parte dicti Communis, et sine aliqua mercede interponere authoritatem, et decretum in omnibus, et singulis curis, tutelis, emancipationibus, inventarijs, contractibus minorum, copijs, et exemplis, et alijs actis sine contradictione, et ad petitionem, et requisitionem cuiuscumq. et stare in d.a Civitate quinque diebus post depositionem vestri officij redditurus (omesso "rationem") administrationis vestri

 

Nota a margine

(S.N.) Qui tenebitur eadem poena si Potestas de consilio ipsius ferret sententiam iniustam sinat (?) ipse Potestas, et idem erit si sententia feratur per Potestatem super processu per Judicem examinato ut refert Veron. qui dat consilium ne Judex teneatur cent. 35. incip. quando fit processus, et consulit quod expresse protestetur ne tacendo videatur consentire et vide latius cent. 2I5. incip. Si potestates.

 

A87

 

officij redditurus administrationis rationem secundum formam statutorum. Et sedere à mane usq. ad tertiam, et à Nonis usq. ad Vesperas diebus iuridicis ad bancum, et reddendum petentibus rationem, dummodo quantocumq. tempore sederitis sive post tertiam, sive post Vesperas ad ius reddendum habeatur pro hora iuridica, et legitima, et processus valeat, et teneat, et praesumentes vos corrumpere, (non figura nel Cod. Com.) vel aliquem officialem communis punire secundum formam Statutorum. Et dabitis operam quam citius potestis manifestare eum, vel eos in publica concione. Et praedicta omnia, et singula ac significata essent de verbo ad verbum vobis in praesenti iuramento promittitis mihi notario quo supra nomine stipulanti attendere, et observare inviolabiliter ad poenam viginti quinque florenorum, auri, in quam ipso iure eritis incursuri quoties contra praedicta, vel aliquam partem praedictorum fueritis, vel non observabitis, salvis semper alijs poenis, si Deus vos adiuvet ad S.ta Dei evangelia.

 

De Juramento Notarij Potestatis.

cap. VI.

 

Notarij Potestatis, seu Communis Ameriae sacramentum Notarius Cancellariae legat, et computet, et ipsi Notarij iurent, et promittant ac ipse notarius ex inde conficiat pub. Jnstrumentum in maiori Consilio in hac forma. In nomine Domini Amen. Vos prudentes notarij Communis Ameriae e(iu)s (? Cod. Farrattini: "d.") Potestatis, et Communis Ameriae

 

87

 

iurabitis ad S.ta Dei Evangelia continue morari in Civitate Ameriae, et vestrum officium exercere, et omnia acta scribere, toto tempore Potestariae praesentis D. Potestatis actitare (aliunde "actitanda") coram D. Potestate, vel Judice, vel sub examine eius Curiae, et dare acta ad copiandum cuilibet notario d.ae Civitatis ad petitionem cuiuscumq. petentis, et ipsa acta alicui non exemplare, vel facere vel publicare in dicta Civitate, et eius districtu alicui aliquam scripturam, vel instrumentum, et servare in quantum interest omnia statuta, et ordinamenta facta, et fienda Civitatis praedictae, et praedicta exercere bona fide, et sine fraude secundum formam statutorum praedictorum, et ad poenam in ipsis statutis contentam, et xxv. librarum mox incursurum pro qualibet vice, et qualibet parte, qua contrafactum fuerit per vos, vel aliquem vestrum, vel observata praedicta non fuerint alijs poenis semper salvis. Si Deus vos adiuvet ad S.ta Dei Evangelia. Et in dicto Consilio tenentur familiares, et birruarij Potestatis iurare eorum officium bona fide facere, et sine fraude. Et insuper tam Notarij (omesso "quam") officiales (Stat. 1441 e Cod. Com. "birruarij") praedicti iurent tenere credentias, quae eis imponerentur, et de iuramento, et promissione huiusmodi faciendis ipse Notarius Cancellariae stipulanti nomine dicti Communis et quorum intererit conficiat publicum Jnstrumentum.

 

A88

 

De officio Notarij, et familiae Potestatis

cap. VIJ.

 

Ut Notarius Potestatis, vel alij eius Vices gerentes fidelius, et rectius officium eorum administrent statuimus, et ordinamus preaesentis legis (omesso "vigore et") edicto perpetue valituro quod quilibet Notarius supradictus teneatur, et debeat statutum praesens inviolabiliter observare. Et quod non possit publicare, scribere, vel exemplare ad petitionem alicuius aliquod instrumentum, vel aliqua acta Communis cum salario, vel sine ad poenam decem lib. denar. pro quolibet, et qualibet vice, et scriptura sic publicata, vel scripta sit nulla, et nullius valoris, nisi talis script(ur)a esset facta in favorem Communis Ameriae, vel pro eius utilitate. Et omnia, et singula acta, quae fierent ad bancum per officiales potestatis, teneantur ipsi officiales ordinare, immittere ad quaternum ea die, vel sequenti, et de cuius copia exhibere cuilibet petenti ad dictam poenam. Examinationi autem testium, maxime maleficijs super negocijs unde resultaret, vel inferretur poena centum soldorum vel ab inde supra notarius, qui ipsum testimonium scripserit faciat quod intersit Potestas, vel Judex, et si Potestas, et Judex non essent in Terra tunc intersit unus alius notarius dicti D. Potestatis, et scribat etiam d.us notarius tam in civilibus, quam

 

Note a margine

(S.N.) Nota ad materiam huius statuti quod si Potestas est suspectus tota eius familia est suspecta Rolan. à Valle cons. xix. n°. I2. l. iij.

(S.N.) Est nam in actis pub. ut illa edi debeant unicuiq. cuius interest ut not. gl. in l. 2. § dicens elp. (?) in vers. agitur ff. de iur. fisc. Alex. cons. I8. n°. 4. ad fin. lib. J.

 

88

 

in criminalibus seriatim dictum testis ad causam faciens (1) extense, non scribendo sub brevitate lictum (aliunde "dicendo") vera esse, et interroget semper quid scit, (aliunde "sit") et quae dixit, et si non fuerit quaesitus non valeat dictum, et testimonium dicti Testis. Et nihilominus notarius contrafaciens in praedictis, vel aliquo praedictorum, seu omittens praedicta servare pro qualibet vice in quolibet dictorum (due parole cancellate) casuum solvat pro poena Communi Ameriae decem lib. den. Non tamen volumus si solum scribens interesset examinationi, et processui derogare. Teneatur etiam dictus notarius  scribere, et publicare in chartis pecudinis omnes condemnationes et exinde ordine facere duos libros, quorum unum dare, et assignare Notario Cancellariae, qui notarius una cum ipso notario Potestatis ipsum librum quando leguntur condemnationes auscultet, et ipso auscultato remaneat unus paenes dictum Notarium Cancellariae Communis praedicti, et alius liber remaneat paenes officiales praedicti D. Potestatis, et idem de absolutionibus in maleficijs observetur. Et praedicta, et quodlibet  praedictorum teneantur facere dicti Notarij ad poenam praedictam, et quod notarius Cancellariae praedictae debeat semper petere unum ex dictis libris condemnationum, vel absolutonum, et si non daretur ad eius petitionem, et voluntatem praedictus liber solvat de suo salario notarius requisitus centum solidos den. Et praedicti notarij non possint petere aliquid, vel recipere à Comm. vel specialibus personis omnibus occasione eorum officij, vel alicuius ipsorum, vel aliquo quaesito colore nisi quatenus per formam stat. Comm. Amer. ammitteretur ad poenam xxv. libr. denar.

 

(1) A margine, nessuna nota si riferisce al segno di chiamata.

 

A89

 

pro quolibet, et vice qualibet mox incurrendam alijs poenis semper salvis.

 

Nota a margine

(S.N.) Haec dictio "mox" iuncta verbo futuri temporis facit poenam censeri irrogatam ipso iure ut per Casell. Cort., qui idem refert de dictione omnino si ... (una parola non decifrata) in ver. mox dictio.

 

De officio Potestatis et eius Official.

cap. VIII.

 

Potestas Civitatis Ameriae per se, et officiales suos toto tempore sui regiminis teneantur exercere, et debeat secundum formam statutorum, et ordinamentorum dictae Civitatis factorum, et faciendorum officium suum prout fuerit deputatus, et singulis diebus à mane usque ad tertiam, et à Nonis usque ad Vesperas, vel post, si partes fuerint in concordia sedere ad ius reddendum ad solitum bancum Juris, et unicuique petenti facere, et reddere rationem in civilibus, criminalibus, et extraordinarijs causis salvis diebus feriatis, et capitulo quod loquitur de ferijs, et salvo quando fieret Consilium, vel quando videretur DD. Antianis, vel placuerit ex aliqua causa non sedere, et salvo quod in diebus quadragesimalibus in civilibus causis reddatur ius semel tantum in die, et citati ad Curiam in civilibus d.is diebus quadragesimalibus teneantur coram d.o Judice comparere sequenti die post citationem praedictam si comitatensis fuerit suo adversario responsurus, et teneatur praedictus Potestas, et sui officiales examinare, procedere, sententiare, et definire, absolvere, vel condemnare de omnibus, et singulis maleficijs, criminalibus, et extraordinarijs infra xxx. dierum spatium inci-

 

89

 

-piendo à die citationis huiusmodi, vel responsionibus (aliunde "responsionis") ubi citatio non procederet, et infra minorem terminum (aliunde "et in quibus casibus  absque citatione procederet infra terminum") ubi alias per statutum minores termini dati essent. Et postquam d.i processus fuerint publicati teneantur, et debeant eos per sententiam expedire infra octo dies ultimos dictorum triginta dierum, ut (aliunde "et") processus pendentes, qui publicati assignabuntur eisdem reiterari non possint nisi fuerint ultimorum dierum mensium sui regiminis, qui processus si non appareant esse probati debeant, et possint reiterari per successorem, et testes denuo examinari super eis (aliunde "eos") non obstante p(rim)a examinatione, et publicatione facta quacumq., et ipsos processus pendentes successor, cui assignati fuerint teneatur, et debeat expedire, et terminare infra xxx. dies à die assignationis praedictae computandos. Et si praedictus Potestas in praedictis fuerit negligens, vel remiss. teneatur Communi dictae Civitatis pro suo interesse reficere omnia damna, quae peterentur ex negligentia supradicta, et ubi ex d.o tali processu non terminato infra dictum terminum corporalis poena alias de iure contra aliquem insurgeret ratione dicti processus, d.us D. Potestas omittens d.um processum infra d.um terminum expedire quinquaginta lib. denar. vice qualibet, qua contrafactum fuerit, vel neglectum poenae nomine d.i Communi solvere teneatur, et quod ipse processus nihilominus per futurum successorem d.i negligentis infra tantundem terminum per sententiam terminetur ad dictam poenam ita, quod inquisiti, denunciati, vel accusati (aliunde "inquisitio, denunciatio, vel accusatio") contra quos esset aliquo modo processum nullo modo ex tali negligentia remaneant absoluti. Et teneantur, et debeant Rectores (aliunde "et teneatur et debeat ipse") exigere, et exigi face-

 

A90

 

-re, et ad manus Camerarij d.i Communis, et non alterius personae facere pervenire omnes poenas, banna, et condemnationes tam veteres, quam suo tempore faciendas, et omnes dativas, et quantitates pecuniarum, et res quascumq. Comm. debitas, vel debendas, et nullam pecuniam, pignus, vel rem aliquam sive Communis, sive specialis personae possit accipere, sive recipi facere, vel permittere quod recipiat per se, vel aliquem suum officialem, seu familiarem, nec in aliquo loco extra Cameram Communis ponere, vel poni facere. Et etiam teneatur legi facere, et publicari in Conc. generali d.ae Civitatis introitus, et expensas quolibet mense sui officij supradicti, et manutenere officium Antiantatus Civitatis praedictae, et ipsos Antianos, et Sindicos generales Communis praedicti, et non retinere, nec ducere ad ipsum officium exercendum in Civitate praedicta aliquem officialem, qui iam fuerit in dicta Civitate, nec aliquem alium, qui esset de Terra propinqua Civitati Amer. per sexdecem milliaria inclusive, nec expulsus de Terra sua ratione partialitatis, nec aliquem rebellem S. R. E. ad poenam centum lib. denar. pro quolibet contrafaciente, et qualibet vice, et (omesso "quod") quaelibet persona ducta contra dictam formam, et quod officium ipsius officialis habentis prohibitionem praedictam sit nullum ipso iure, et etiam dicto, et facto teneantur, et debeant se exercitare (sic) per se, et familiam suam contra omnes, et singulos exbannitos d.ae Civitatis, et eorum fautores, et receptatores. Et praedicta omnia, et singula facere, et exequi per se, suosq. officiales et familiares toto tempore sui regiminis secundum formam statutorum, et ordinamentorum Communis, et Populi Civitatis Ameriae, et servare,

 

Nota a margine

(S.N.) In modicis tamen excusaretur si pro suo arbitrio converteret in pub. necessitates arg.o l. Dinas (?) ff  de (due parole indecifrate) Tiraq. in tract. de Judic. in reb. exig. feren. ver. quadragesimo quarto cartam 39. in parvis.

 

90

 

et servari facere omnia, et singula statuta, et ordinamenta d.ae Civitatis, et antiquas consuetudines approbatas, ubi ius Canonicum et civile (ultime quattro parole cancellate) statuta d.ae Civitatis non loquerentur, et his deficientibus ius Canonicum, et Civile. Et praedicta omnia, et singula teneantur et debeant ipsi Potestates per se suosq. officiales, et familiares observare, et observari facere ad poenam xxv. florenorum auri pro quolibet, et vice qualibet, qua contrafactum, vel neglectum fuerit omni modo imminentem, quam poenam tempore sui Sindicatus d.o Communi solvere teneatur. Addentes quod Judices, et alij officiales conducti contra formam praedictam acceptari non possint, nec admitti per Dominos Antianos Civitatis praedictae sub poena, et ad poenam cuilibet Antiano contrafaciente xxv. florenorum auri ipso iure imminentem. Et quod quicquid factum, actum, dictum, sive gestum  fuerit per dictos Judices, vel officiales, vel eorum aliquem in administratione eorum officij sit nullum ipso Jure.

 

Nota a margine

(S.N.) Casus in quibus Judicis negligentia punitur refert Menoch. de arbitr. Judic. cas. 34I. ubi quomodo puniatur.

 

 

 

De prohibitis Potestati, et eius officialibus

cap. VIIII.

 

Quia temporibus retroactis Potestas Civitatis Ameriae, et eius officiales iuxta traditam eis formam sub capituli Statutorum eorum officiumgerere non contenti fuere multipliciter transgressores ad obviandum praedictis, et ut Civitas praedicta ordinate gubernetur Statuimus, et ordinamus quod Potestas, eiusq. officiales

 

A91

 

ut à dictis eorum transgressionibus arceantur ita, quod ordinatas leges ordinate sequentes tam in processis, quam in sententijs arbitrium nullum petant, habeant, vel recipere possint per eorum procuratores, vel motu proprio concedentes. Et omnia, et singula gerenda, et facienda deinceps, et quae facta apparebunt in posterum ex vigore alicuius arbitrij qualitercumq. ipso iure, et facto nulla sint, et esse censeantur, et nullam excusationem, vel effectum aliquem sortiantur qui nimmo eorum tempore sindicatus de praedictis teneantur reddere integram rationem, et Comm. Am. condemnentur ad tantundem quantum gratificati fuissent seu etiam (aliunde "essent") condemnati aliqui ex arbitrio supradicto, et parti ad interesse suum. Et quod dicti Rectores, et eorum officiales eorum salario ordinato sint taciti, et contenti prout  à principio eorum regiminis extiterit ordinatum, et plus, vel ultra, vel aliter directe, vel per obliquum sub nomine salarij, provisionis, laboris, vel alio quovis modo à Comm. Amer., seu à singularibus personis petere, exigere, et accipere, vel habere non possint, vel debeant nullo modo (1) nec proponi, scribi, vel arrengari, et si fieret non valeat ipso iure ad poenam arrenganti, scribenti, vel proponenti quingentarum (aliunde "50") librarum denariorum ipso facto infligendam, et ab eis etiam absq. sententia exigendam. Abstineant quoq. ipsi officiales à gravaminibus extraordinarijs à Civibus, et Comitatinis, vel quibuscumq. personis ita, quod ipse Potestas, et officiales

 

Note a margine

(S.N.) Mercedes autem eorum laboribus constitutas videre est lib. reformationum anni I567 Cesare Locarno Cancellario ubi inveniuntur multae utiles, et honestae constitutiones ab officialibus servandae.

(1) Et officialis, qui data, vel promissa pecunia aliquid fecit, dicitur committere barattariam, et punitur diversis modis, de quibus per Par. de Put. de sindic. in ver. Sindicantur, et in ver. sequen. iudices, ubi etiam qui perdit salarium fol. 38. et latissime per Bonacoss. in suis quaest. crim. in verbo Barattaria.

(S.N.) Nisi fortasse mitteretur à Civit. ad Principem, vel alios in ambasciatorem, vel pro servitijs Civitatis quia tunc licet sibi recipere aliud salarium, quia non est salariatus pro hac causa Paris de Put. de Sindic. in ver. Salarium fo. 260. in parvis n°. 2.

Immo Judex, qui pecunias mutuo accipit ab eo, pro quo sententiam tuli. dicitur nihilominus (scritto sopra) corruptus Menoch. de arbit. Jud. lib. 2. cent. 4. casu 342.

Et mutuans pecuniam Judici praesumitur eum corrumpere et est barattaria licet adijciatur titulus mutui Bonacoss. in suis quaest. crim. in ver. barattaria post princ.

 

91

 

praedicti, et familiares etiam à sponte dantibus (cacellato) solventibus, et volentibus aliquam pecuniae quantitatem mutui non recipiant nec lectum, seu aliquam rem etiam per interpositam personam, nec aliquos gravent pro somarijs, lignis, vel paleis, sed praedicta omnia, et singula procurent, et procurare teneantur eorum sumptibus, et expensis, quorum si contrarium fieret quoquo modo dicti mutuantes reportare (aliunde "repetere") non valeant durante tempore eorum officij, nec etiam sindicatus, sed ipso facto ipsa quantitas, seu res mutuata Comm. Amer. publicetur, et publicata esse intelligatur, et sit. Et nihilominus ipse Potestas, et officiales praedicti teneantur authoritate praesentium dictam pecuniam, et res alias Camerario d.i Communis integraliter assignare, et poenae nomine tantundem solvere tempore sindicatus ipso iure. Et non audeant, vel praesumant prohibere, seu prohibitionem facere Dominis Antianis Populi, qui pro tempore erunt, nec etiam Camerario Communis praedicti quod non expendant pecuniam Communis praedicti in casibus ordinatis, vel ordinandis per eorum Concilia, et quod non congregent Concilia, (omesso "nisi") prout de ipsorum Antianorum voluntate procederet. Neque possit vel debeat aliquibus bannitis, seu banniendis licentiam aliquam, vel securitatem concedere tacite, vel expresse standi, vel morandi in Civitate, vel Comitatu Ameriae, nec aliquas sententias supersedere (aliunde "suspendent"), vel ipsarum terminos prorogare ultra, vel aliter quam provisum appareat ex forma statutorum. Et insuper quod ipsi Rectores

 

Nota a margine

(S.N.) Quando tamen bannitus imputaretur de alio delicto est provisum de licentia, quam debet obtinere, ut venire possit ad se excusandum prout infra eod. lib. cap. 22. ubi not.

 

A92

 

non possint, nec debeant sequi ius commune, canonicum, vel civile in procedendo, vel sententiando in casibus decisis, ordinatis, et firmatis per quaecumq. verba in praesenti volumine Statutorum. Nec allegare, seu allegari permittere ipsorum prioritatem, vel posteritatem, sed pro factis, et firmatis uno contextu, et tempore habeantur. Et si in praedictis, vel aliquo praedictorum, et ipsorum observantia fuerit contrafactum, si quidem per civem, vel comitatinum, vel alium quemcumq. ultra poenas superius declaratas in casibus, ubi poena indicta non est ipse contrafaciens centum libras denariorum solvere teneatur. Potestas vero in duplum d.o Communi debeat condemnari. Judex vero in quinquaginta lib. condemnetur si in praedictis fuerit aliqualiter transgressor, et miles, Notarius, et alij officiales in vigintiquinque lib. poenae nomine teneantur absq. spe restitutionis in casibus supradictis. Et quod de praedictis, et quolibet praedictorum in casibus occurrentibus deinceps possit inquiri, procedi, et sententias ferri usq. ad decem annos ex tunc proxime secuturos non obstante aliquo statuto supra, vel infra posito, salva, et reservata in praedictis, et quolibet praedictorum, et etiam infrascriptis (aliunde "infrascriptorum") dispositione, et voluntate S.mi D.D.N. PP., et eius Vicarij, et si contra dictum statutum, vel aliquam partem sui factum fuerit per eos, vel aliquem ipsorum nullius sit valoris, efficaciae, vel momenti, et pro non facto habeatur. Ad-

 

Note a margine

(S.N.) Ab iniquo tamen statuto poterit appelari Bonacoss. in qu. crim. in ver. appellatio.

(S.N.) Hoc fuit superfluum disponere quia etiam de iure communi inter statuta, quae sunt in uno volumine approbata non est danda prioritas, vel posteritas Paris de Put. in tract. de sindic. § iuramentum n°. 5. cas. I59. in parvis.

(S.N.) Sententia tamen lata contra statutum insertum in volumine statutorum licet sit nulla quoad Judicem loci, in quo fuit iudicatum, quia tenet. iuxta statuta, secus tantum est in alio Judice ut per Gabr. concl. lib. ij. de sent. concl. 7. n°. 5. ubi n°. I5. quid de constit. extravagant. et non inserta in volumine.

 

92

 

-dentes quod dictis Potestati, et officialibus in Palatio, vel extra in quocumq. loco Civitatis Ameriae, seu eius districtus non liceat commedere, neq. libere (aliunde "bibere") cum aliquo Cive, vel Comitatino Amer. seu Ameriae habinanti (aliunde "habitatori in ea") cuiuscumq. gradus, qualitatis, status, conditionis existat neq. ab eis aliqua exsenia, (Cod. Seminario "obsonia") esculenta, vel poculenta, vel quicquid minimum habere, vel recipere possint sub titulo donationis, commodati, vel mutui, vel aliquo alio titulo, seu quaesito colore sub poena tam danti, quam recipienti xxv. florenorum auri statim imminenti pro quolibet, et vice qualibet, et (omesso "in") parte qualibet dicti statuti, in qua contrafecerit. Et quod d.us D. Potestas non permittat ire per Civitatem suum socium militem sine tribus famulis ad minus ad poenam x. librarum pro qualibet vice, et nec aliquem ex suis notarijs, sive officialibus sine uno famulo ad minus ad poenam unius floreni auri pro qualibet vice.

 

Note a margine

(S.N.) Ex hac generali prohibitione videtur quod nec possit recipere quod oxenij nomine, vel ratione voti, aut ob nuncium publice laetitiae donaretur, quae alias de iure com. recipere non est prohibitum immo allegata per Vigell. in Mathe.  iu. civ. par. J. lib. J. cap. 7. req. 5.

(S.N.) Non solum per se ipsum sed nec etiam per interpositam personam officialis in loco, in quo magistratum gerit etiam de iure communi contractus celebrare potest. Prohibetur nam emere, pecunias mutuo suscipere, vel dare fenori , et donationes recipere per se, nec per interpositam personam ut late per Menoch. de arbitr. Judic. lib. 2. centu. 5. casu 459. n°. I2.

 

De exercitio Custodis, et officio Guardiani

cap. x.

 

Ut status pacificus Populi, et Comm. Ameriae perpetuo servetur, et malignantibus, si qui essent, occurri possit de remedijs oportunis ne eorum pravam voluntatem consequi valeant ullo modo Volumus, et firmamus quod Civitas supradicta diligenter costodiatur, et gubernetur die, ac nocte per homines Civitatis

 

A93

 

eiusdem, super ipsa custodia sollicitam curam gerant, et iuxta casus occurrentes mature provideant, et disponant quod ipsa Custodia per Guardianum, qui pro tempore erit, sollicite fiat de die, et de nocte, et tam in Civitate, quam in Comitatu  prout eis, secundum occurrerit, videbitur expedire, pro quibus auctoritate praesentium deliberare, et providere possit prout eis videbitur in praemissis absq. novis expensis faciendis ex ipsorum deliberatione (aliunde "Et ipsorum deliberatio") in praemissis sine collectione (aliunde "collatione") alterius rei, et absq. novis expensis valeat, et teneatur executioni mandare per ipsum Guardianum, et per omnes officiales d.i Communis. Et in principio officij cuiuslibet Guardiani d.i D. Antiani librum Custodiae de novo faciant per se ipsum, vel iam factum confirment (aliunde "refirment") hominum, et personarum, qui de die, et de nocte tam ad portas, quam ad alia loca ipsam custodiam faciant, et facere debeant dummodo pro ipsa custodia pauperes, et miserabiles personae gravari (aliunde "molestari") non possint personaliter, vel ad soldum, nec etiam divites aetatis sexaginta annorum, et ab inde supra habentes filios unum, vel plures, qui custodiam faciant personaliter, vel ad soldum, ac etiam pro d.a custodia non graventur, nec gravari possint Doctores, (aliunde "de caetero") Judices, et Medici d.ae Civitatis, nec etiam famuli, qui cum aliquo morantur nisi d.i famuli in Catasto Communis allibrati essent à centum lib. supra, quo casu ad soldum custodiae facere teneantur. Et ut in executione d.i soldi contra-

 

Note a margine

(S.N.) Jus commune magis indulget  aetati nam senex is dicitur qui agit annum 55. ut excusetur à personali munere. Jn alijs vero casibus non expressis stetur arbitrio Judicis q. aetate quis dicatur senex ut refert Menoch. l. de arbitr. Jud. lib. 2. cas. 59. in fin.

(S.N.) Privilegium immunitatis Doctoribus concessum competit etiam fratribus Doctorum cohabitan. et in communione permanent. ut concludit Natt. cons. p°. ad (illeggibile) in p°. volum. et per Menoch. de arbitr. Judic. lib. 2. cent. 4. casu 379. ubi ampliatur etiam haec dispositio in uxore non modo vivente ipso doctore sed etiam eo mortuo et limitatur in Doct. sorore etc. (?) non habeat locus in li..(parola non decifrata)

93

 

-dictio oriri non valeat statuimus, et ordinamus quod homines, et personae, et etiam poderia ad soldum ponendi, quae remaneant in provisione dictorum Antianorum graventur in hac forma, videlicet: persona, vel podere allibratus usque in centum libras inclusive pro quolibet mense solvat duos soldos denariorum inclusive pro quolibet mense, à ducentis usq. ad quadringenta inclusive quatuor solidos denariorum pro quolibet mense ab inde supra quinque sol. denar. pro quolibet mense. Adijcientes ac firmantes quod quilibet alius, cui praeceptum fuerit custodiam facare teneatur, et debeat eam facere fideliter et armatus secundum quod fuerit sibi iniunctum, pro quibus, et inobedientijs committens circa dictam custodiam d.us Guardianus possit summarie, et de facto à quolibet contrafaciente considerata conditione, et qualitate personae et tempore usq. in decem solidos inclusive, et minus ad voluntatem, et dictum Dominorum Antianorum poenam exigere, dummodo excusas legitimas admittat, et recipiat, et pro sequenti die, et nocte custodiam refici faciat absq. banno, de qua excusatione stetur iuramento se excusantis cum dicto unius testis etiam familiaris, et domestici. Pauperes vero, et miserabiles personae intelligantur qui non habent libram, vel sunt infirmi. Aetatis vero LX. ann. vel supra qui de ea fidem faciant per eorum proprium iuramentum cum dicto unius testis de credulitate iurantis coram d.o Guardiano. Et insuper quia notarij, et alij eun.(tes) per officia pro

 

Note a margine

(S.N.) Qui autem sint valetudinarij, et infirmi relinquitur arbitrio Judicis, et eos tales esse iudicabit, qui malo corporis labitu, et effectu saepe male valent, atq. ita frequenter aegrotant ut refert Menoch. de arbitr. Judic. lib. 2. casu 60. n°. 4. et seq. ut quod mulier pregnans non dicatur valetudinaria.

(S.N.) Nam alias staretur arbitrio Judicis quis esset pauper, et miserabilis iuxta tradit Menoch. de arbitr. Jud. lib. 2. centuria p.a et 55. et 56.

Et hoc statutum habens rationem infirmitatis habet locum etiam in senectute, quae et ipsa morbus est Alci. in tract. ques. reg. p.a ques. fin. cum tantum gravi senio confertus est ut refert Menoch. de arbitr. Judic. lib. 2. cent. J. casu 60. n°. II.

 

A94

 

ipsa Custodia personaliter non graventur ut d.o Communi damnum non afferant decernimus pro honore dictorum euntium quod non obstantibus praedictis vel d.a allibrata pro quolibet mense quilibet praedictorum euntium per officia unum bon. tantum solvere teneantur, et pro ipsa custodia aliter gravari nequeant. Et ipse Guardianus  dictorum Dominorum Antianorum deliberationi, et provisioni obtemperet, et pradicta facere, et observare teneatur, et de nocte, et de die ipsam Custodiam, et custodias (aliunde "custodes") diligenter visitare, et requirere quoties quis erit (aliunde "opus fuerit") ad poenam 50 libr. qualibet vice, qua contrafecerit applicandarum d.o Communi, et exigendarum ab ipso tempore Sindicatus. Declarantes quod occasione d.ae Custodiae faciendae in d.a Civitate Ameriae habitantes in Comitatu cum eorum familijs molestari, et inquietari non possint unus, sive plures fuerint per aliquem officialem d.i Comm. ad praedictam poenam.

 

De Officio, et electione D.D. Antianorum

Cap. XJ.

 

Ad laudem, et reverentiam Omnipotentis Dei, et Beatae Mariae Virginis eius Matris, ac Martirum Beatorum Firminae, et Olimpiadis Capitum, et Ducum Civitatis Amer. et totius Ecclesiae Curiae triumphantis, et ad honorem, reverentiam, et statum S. R. E. et D. PP. et ad fortificationem, et conservationem status Pacifici, et tranquilli (aliunde "tranquillitatem") praesentis Populi

 

94

 

et Comm. Civitatis praedictae hac lege sancimus quod regimen Civitatis Ameriae, et reformatio DD. Antianorum Populi Civitatis in futurum sicut hactenus per DD. Antianos et Potestatem Civitatis praedictae, qui pro tempore fuerint in ultimis mensibus ultimi bussoli cuiusdam imbusslolationis una cum civibus per eos eligendis ad eorum beneplacitum fiat, et fieri debeat. Et quoniam (aliunde "quia") in multitudine praesidentium confusio, et contentio oriri solet, ut officium Antianatus honorificentius regatur in futurum sicut in duabus imbussolationibus compertum habere decernimus quod pro quolibet bussolo (aliunde "brisciulo") duraturo pro duobus mensibus quatuor boni cives amatores Reip., et praesentis pacifici status praedictae Civitatis describantur, qui dictum officium Antianatus debeant gubernare, et pro eorum victu continue faciendo in Palatio d.ae Civitatis eorum solitae residentiae, et duorum famularum habeant in d.is duobus mensibus de pecunia dicti Communis florenos triginta ad rationem 50 bolonenorum pro quolibet floreno, et quatuor libras candelarum cerae, et quatuor petittos olei pro usu, et mensa ipsorum  DD. Antianorum, et lampadis d.ti Palatij, et quod durante tempore eorum officij ferre non possint aliquod genus panni lanae bisciae ad poenam quatuor florenorum auri de facto auferendorum per Potestatem qui pro tempora  (sic) fuerit finito officio eorum, quam poenam

 

Nota a margine

(S.N.) Antiani, Priores, consules, et similibus nominibus vocantur Magistratus municipales, qui vacant gubernio Civitatis, et cognoscunt de certis causis minimis iuxta locorum consuetudinem ut refert Boccac. in comment. ad constit. Picen. gl. 4. n°. 52.

 

A95

 

solvere teneatur ipse Potestas tempore Sindicatus si negligens fuerit, seu ipsam poenam exigere omiserit. Qui Domini Antiani, Potestas, et cives sic eligendi nullum salarium recipere possint occasione d.ae imbussolationis nisi tantum unam coenam valoris duorum florenorum auri. Et quod Domini Antiani praedicti includantur in brisciolis cerae in quadam cassetta recondenda in Ecclesia Sancti Francisci more solito clausa tribus clavibus, quarum una teneatur per DD. Antianos, altera per Potestatem, qui pro tempore fuerit, et altera per Guardianum Conventus d.ae Ecclesiae Sancti Francisci et simili etiam modo una cum DD. Antianis et eodem tempore imbussolentur Camerarij Generales Comm. Ameriae pro duobus mensibus pro quolibet Camerario cum salario quatuor florenorum ad rationem bonon. 50. (Stat. 1441 agg. "idest baioccorum") pro quolibet floreno (omesso "in dictis duobus mensibus et") pro quolibet  Camerario. Et Consiliarij x. de Populo, et Consiliarij Consilij Triginta Consilij Generalis d.ae Civitatis pro sex mensibus, et Catasterij Comm. d.ae Civitatis pro quatuor mensibus, et Notarij causarum civilium pro duobus mensibus prout hactenus consuetum extitit etiam imbussolentur. Adijcientes quod Domini Antiani Populi Civitatis praedictae habeant facultatem expendendi, et expendere possint pro rebus necessarijs in Palatio eorum residentiae, et pro aptamine (aliunde "aptatione") dicti Palatij videlicet quilibet Antianatus (aliunde "pro quolibet Antianatu") duos florenos sine aliqua alia deliberatione Concilij, cernae,

 

Note a margine

(S.N.) Si tamen Antiani receperint pannum à Mercatoribus pro vestiendis famulis Civitas tenetur, nec ipsi tenentur probare pannum esse conversum in utilitatem Civitatis ut refert Bonacoss. de serv. et famul. q. ccvij.

(S.N.) Licebit tamen legatis, et oratoribus Principum ad Civitatem venientibus donare aliquod munus, quod debet esse secundum qualitatem personarum, et Civitatis et ita huiusmodi statuta intelligenda refert Menoch. de arbitr. Jud. lib. J. q. 46. ad fin. subd. idem disponi in causa remunerationis.

 

95

 

adunantiae, vel arringhae, aliquo non obstante, et quod non possint nec debeant quoquo modo aliquo quaesito colore directe, vel indirecte eligere, ponere, promictere, dare vel concedere alicui eorum consanguineo, et agnato usq. ad secundum gradum aliquod officium, exercitium, vel factum pub., vel privatum Communis, vel Populi Civitatis Ameriae, exceptis Ambasciatis, quae fieri possint, et Ambasciatores eligi cum Consiliarijs decem de Populo ad poenam cuilibet Antiano contrafacienti xxv. libr. denar. statim (1) imminentem.

 

Nota a margine

(1) Statim id est ipso iure prout dicitur de dictione "mox", de qua supra cap. vij. in fin.

 

 

 

De Officio Decem de Populo

cap. XIJ.

 

Insuper decernimus, et firmamus quod pro statu d.ae Civitatis sit, et esse debeat officium, seu Concilium speciale, quod creari debeat forma inferius adnotata per D. Potestatem, qui per tempora fuerit in Civitate praedicta, et d.os Antianos d.ae Civitatis tunc in officio residentes, et erunt decem Cives de Populo d.ae Civitatis idonei, et habiles ad praedicta, quorum officium duret, et durare debeat per sex menses tantum, et eorum electio, et nominatio fiat, et fieri debeat pro tempore, et quando fiunt, et creantur ipsi Domini Antiani, quorum nomina sic electorum scribantur, et registrentur, et registrari debeant per Cancellarium Communis praedicti, et in libris ipsius

 

Note a margine

(S.N.) Et nota quod in electione decurionum semper debent praeferri originarij coeteris incolis, etiam si incola, seu civis novus esset magis idoneus originario ut refert Alciat. in tract. praesumpt. reg. J. praesump. 29. n°. 3.

(S.N.) In bene institutis Civitatibus à civium consilio excludi consilium (?) artium, operarios ex Aristotelis sententia tradit Pet. à Plaza in epit. delict. cap. J. n°. 9. ad fin.

(S.N.) Et poterunt creari spurij, et bastardi cum possint esse decuriones, non tamen possunt creari infames Tiraq. de Nobilit. cap. I5. n°. 30.

 

A96

 

Comm. ita quod quibuslibet sex mensibus nomina decem virorum praedictorum publicentur, et declarentur ad ipsum officium in concilio Generali, et eorum officium iurent coram DD. Antianis et potestate praedictis ita, quod de eorum iuramento appareat manu dicti Cancellarij, qui Decem, seu ipsorum Concilium, quod speciale vocatur sint, et esse possint, et debeant in Concilio Generali ad providendum super negocijs dicti Comm., et una cum d.is DD. Antianis, et ipsi DD. Antiani cum eis de pecunia Communis praedicti, in casu utili, et necessario mense quolibet unum florenum auri simul, et semel, et particulariter, et divisim ut casus occurrerit, et eis videbitur, et placebit expendere possint. Et quia pro ipso officio exercendo plurimum gravantur pro eorum remuneratione statuimus quod durante tempore ipsorum officij antedicti sint, et esse debeat exempti à custodia praedicta.

 

Nota a margine

(S.N.) Quod quidem statutum de facultate expendendi declara prout in praecedenti capitulo de Antian.

 

De modo servando in Ambassiatoribus (omesso "transmittendis")

cap. XIIJ.

 

Ad removendum errorem de cordibus aliquorum, ut Ambassiata fiat secundum quod fuerit iniuncta Statuimus, et firmamus quod quilibet Ambassiator transmittendus deinceps ad D. N., et quemcumq. alium cum aliqua ambassiata Comm., et pro negocijs Commu. praedicti teneatur,

 

Note a margine

(S.N.) Et quis cogi potest ad suscipiendum ambasciatam Bart. in l. si quis C. de Decurio. lib. x.

(S.N.) Ambasciatores vocant Rasturi (?) quos latini legatos Tiraq. in l. si unquam C. de recc. (?) do..(?) in praefato n°. I6. ad fin. In proposito quod Ambasciator si aegrotat non potest aliquem in loco sui constituere nisi filium suum.

 

96

 

et debeat portare in scriptis sigillatis sigillo Comm. articulos suae imbasiatae unum, vel plures, et aliter, vel alio modo ipsam ambassiatam facere non possit, nec debeat ad poenam 50. lib. pro quolibet  Ambassiatore (aliunde "Ambassiatorum") contrafaciente. Et si DD. Antiani Populi ipsum Ambasiatorem transmitterent d.a forma non servata condemnentur pro quolibet in centum libras, de quibus nulla remissio fiat eis. Addentes quod creatio dictorum, et electio, et nominatio fiat, et fieri debeat per DD. Antianos Populi, et per Concilium Decem antedictum nisi quando necessitas urgeret subito providendi de electione praedicta, quo casu ipsi Ambasiatores sic destinandi nominentur, et eligantur per Dominos Antianos, qui pro tempore erunt, et talis electio valeat, et teneat aliquo non obstante, et quod Camerarius Comm. Ameriae de pecunia Comm. praedicti cum licentia et apodixa dictorum DD. Antianorum, et sigillo parvo Comm. impressa (sic) possit, et valeat absq. alia aliqua deliberatione, vel provisione solvere ipsis Ambasiatoribus secundum ordinem, et formam infrascriptam videlicet pro quolibet die ipsi Ambasiatori equestri quando pernoctaverit extra Civitatem ratione ambasiatae praedictae sibi iniunctae libras tres denariorum pro quolibet equite; dum vero non pernoctaverit duas lib. cum dimidia, et non ultra. Declarantes etiam quod si quis dictorum Ambasiatorum aliud impetraret quam facta Comm. poenam incurrat centum florenorum auri, et privationem omnium officiorum dicti Communis.

 

Note a margine

(S.N.) Ambasiatores debent esse periti, et damnantur, qui mittunt ignaros, et imperitos Menoch. cons. C. n°. 246.

(S.N.) Ambasiatori debet refici damnum quod passus esset in itinere, ut puta si esset captus, vel spoliatus à latronib. nisi ambasiata fuerit procurata ut per Natt. cons. I37.

(S.N.) Ambassiatori tamen, qui esset notabilis persona credi debet sine litteris quando non agitur de magno praeiudicio. Tiraq. in tract. de poen. eius. l. J. n°. I3. et cuilibet noto, et probo viro asserenti se legatum creditur. C. nobilissimus 97. dist. Gabr. concl. 3. de probat. n°. 7.

(S.N.) Ambasiatores autem debent mitti illi, qui sunt benevoli et grati ei, ad quem mittantur. Abb. in rub. de vit. et honest cler. Corset. (?) sing. 2. in ver. Ambasiatores.

(S.N.) Ambasiator non petat restitutionem in integrum, quia abfuit causa Reip., sed ex edicto generali (due parole indecifrate) iusta potest ut docet Veronen. caut. I39. incip. Ambasiator.

 

A97

 

De Juramento DD. Antianorum.

cap. XIIII.

 

Ut remota fraude magnifici Antianatus officium recipiat incrementum ordinamus quod DD. Antiani Populi Civitatis Ameriae tacto libro iurent ad S.ta Dei Evangelia facere custodiri castra, iurisdictionem districtum d.ae Civitatis et loca religiosa secundum quod eis melius videbitur  pro Comm. salvare in utilitatem, et servitium d.ae Civitatis, et si invenerint aliqua loca, seu personam remotam à servitio Comm. Am., et iurisditionem ea, seu eam procurabunt reducere et manutenere ad mandata, et servitia d.ae Civitatis totum eorum posse, et facere custodiri status d.ae Civitatis, et eius districtus expensis Comm. praedicti, et quod dabunt opus, et operam praesentia statuta inviolabiliter observent, et omnia ordinamenta facta, et facienda per Concilium Generale sine aliqua diminutione observabunt et observari faciant incorrupta. Et omnes quos invenerint iurasse mandata Populi, defendent, et manutenebunt omni eorum posse. Et quod non erunt in consensu, et loco quod aliquis iuratorum de Populo praedicto in persona, seu rebus contra Justitiam quicumque perdat, et quoties ab eis Consilium petitum fuerit dabunt quo melius, et utilius eis videbitur pro utilitate, et bono statu Civitatis praedictae et eius districtus, et quod credentias eis impositas tenebunt, et haec omnia, et singula ad eorum officium spectantia

 

97

 

bona fide, et sine fraude facere, et gerere si Deus ipsos adiuvet ad S.ta Dei Evangelia, sub poena cuilibet contrafacienti xx. lib. denar. prorsus (1) imminente, et pro vice qualibet.

 

Nota a margine

(1) Prorsus id est ipso iure ut dicitur de dictione (parola indecifrata) in supra cap. vij. in fin.

 

Quod DD. Antiani Populi teneantur (omesso "defendere, et") manutenere introitus Communis cap. XV.

 

Praesentis legis firmamus edicto quod Antiani Populi Civitatis Ameriae teneantur, et debeant eorum officium Antianatus toto tempore eorum officij exercere sine negligentia, quod est tale videlicet favere, et manutenere officium D. Potestatis, et omnium officialium Civitatis Ameriae, et etiam manutenere, et custodire, defendere, augere, ac salvare omnia, et singula iura, et iurisdictionem Comm., et Populi Civitatis Ameriae, et eius districtum, et ipsam Civitatem, et districtum, res, havere (1), pecunia, et bona Civitatis praedictae, et in quantum poterunt quamlibet personam specialem in suo iure, et esse contra omnes, et singulos rebelles, et exbannitos Civitatis eiusdem, et cum voluntate, et consensu D. Potestatis, qui pro tempore fuerit ibidem congregare, et congregari facere ubicumq. et quandocumq., et quocumq. tempore ad sonum campanae, vel alio modo omnem adunantiam publicam, vel privatam, omnemq. arrengam, vel parlamentum, et omne consilium, et ipsis, vel eorum altero ordinare sindicum, seu sindicos pro utilitate dicti Communis, etiam si Potestas praedicus praesens non esset

 

Nota a margine

(1) Quando statutum utitur hoc verbo havere, intelligatur de aere prout de statutis Papiae ita loquentibus declarat Menoch. de arbitr. Judic. lib. p°. q. 80. n°. 29.

 

A98

 

vel esse nollet, vel etiam tempore quo vacaret officium Potestatis praedicti in Civitate praedicta, vel eius locumtenentis, vel etiam si d.us Potestas consentire nollet eisdem, possint, et valeant per se ipsos facere omnia suprascripta ita, quod ordinata, et facta in praedictis arrenga, et consilijs, vel parlamento, vel eorum altero sic congregato cum voluntate dicti Potestatis, vel Rectoris pro Ecclesia, vel eo absente, vel ignorante ubi vacaret eius officium supradictum, vel consentire nollet eisdem, ut dictum est, valeant, et teneant, ac si dicta Congregatio facta foret cum praesentia dicti Potestatis. Et teneantur, et debeant ipsi DD. Antiani se interponere cum d.o D. Potestate, ut ipse D. Potestas benigne, et paterne tractet cives, et incolas, et Comitatinos Civitatis eiusdem ita quod passim, et indistincte contra eos ad tormenta vel ad carcerem non procedat, sed cum temperantia, et causa legitima praecedente. Et ipse D. Potestas, et officiales eius ab ipsa tormentatione, et carceratione de facto, et sine causa abstineant, et abstinere debeant. Et ad tormenta nullum ponant, nec ponere possint, sive aliqualiter tormentare sine licentia DD. Antianorum nisi in casibus (1) sibi à iure, et à statuto permissis. Nec etiam absq. causa aliquem carcerare possint, nec in cippis mittere maxime Civem Amer. si dare voluerit fideiussionem de non discedendo de Palatio Comm. praedicti ad mandatum suum nisi causa detentionis esset talis, quae requireret ipsam carcerationem

 

Note a margine

(S.N.) De poena Judicis facientis capi innocentem, et indebite carcerantis vid. remiss. per Bonacoss. in suis qu. crim. in ver. captus.

(S.N.) Casus autem quibus carceratus relaxari non debeat etiam oblato fideiussore quamvis agatur de poena pecuniaria vide apud Menoch. pro declaratione huiusmodi statuti de arbitr. Jud. lib. 2. cent. 4. casu 303. in princ.

(1) Qui casus sunt expressi infra lib. 4. cap. I2.

(S.N.) In nobilibus, et dignitate constitutis solet observari, ut sub custodia militari non c..erali (?) tradantur Boer. decis. 2I5. n°. I5. ad fin.

 

98

 

quo casu cum fideiussore relaxari non possit. Et si d.us D. Potestas in praemissis transgressor extiterit, et contrafecerit in aliqua parte statuti, tempore sui sindicatus pro quolibet tormentato contra dictam formam condemnetur, et puniatur ipso facto Comm. Am. in quinquaginta florenis auri, et qualibet vice sine diminutione aliqua. Et pro quolibet carcerato in duodecim florenis absq. diminutione d.o Comm. solvendis ipso facto.

 

Nota a margine

(S.N.) Ad evitandum tamen poenam, quam Judex incurrit ex indebita alicuius carceratione que de iure communi est servandum aestimationem iniuriam passi med.to cum (parola indecifrata) Judicis. Cautela est ut Judex antequam relaxet carceratum faciat quod praestet fideiussores de se praesentando toties quoties, quia per hoc approbatur captura ut late per Ferra. caut. ix. inci. iura sunt, n°. 3.

Si vero ageretur de indebita carceratione vel tortura contra aliquem de familia Potestatis in sindicatu cautela est, ut nec familiaris nec mandans tenentur si elapso tempore addendum petitionis contra Potestatem probetur quod officialis fuerit de mandato Potestatis ut docet Veronen. caut. 2I4. inci. officiales.

 

Quod Domini Antiani Populi non permittant quod pecunia

Communis expendatur contra formam  statutorum

cap. XVI.

 

Statuimus, et ordinamus quod DD. Antiani Populi Civitatis Ameriae non permictant, nec consensiant (sic) pecuniam aliquam dicti Comm. dari, seu expendi per Camerarium Comm., seu per aliquam quamcumq. personam contra formam statutorum dictae Civitatis. Et si permitterent, aut consentirent, vel contrafacerent toto tempore eorum officij debeant contrafacientes, vel consensientes de ipsorum proprio tantam quantitatem solvere d.o Communi, quanta esset summa pecuniae expensae contra formam statutorum.

 

Nota a margine

(S.N.) Et de iure communi officialis qui exigit pecuniam pub. non potest illam in suos usus convertere vel mutuo accipere, nec in alia utilitate transferre neq. in alium usum quam causam ad quem est deputata, alias punitur. l. I. et 2. ubi Bart. C. de his ex pub. colla. lib. xj. Paris de Put. de sindica. in ver. Sindicatur etiam officialis n°. 3. fol. 39. et in ver. officium nemo in princ. fol. 22I. in parvis.

 

A99

 

Quod DD. Antiani sint exempti ab (omesso "omni") onere

personali  cap. XVII.

 

Statuimus quod DD. Antiani Populi Civitatis Ameriae tempore, quo officium administrant in Civitate praedicta ab omni onere personali sint exempti dum tamen datia, et onera patrimonialia subeant prout alij cives etiam tempore supradicto, et ipso tempore arma quaecumq. deferre possint sine poena (omesso "et") banno, statuto aliquo non obstante, et quod d.to tempore eorum officij nec in civilibus, nec in criminalibus possint conveniri, nec convenire, nec etiam intrare possint hostium Palatij salae magnae residentiae D. Potestatis toto tempore eorum officij nisi essent omnes Antiani praedicti simul poena cuilibet ipsorum contrafacienti decem librarum denariorum ipso facto imminente.

 

Note a margine

(S.N.) Nisi quando eorum aliquis iret in ambasiatorem sine deliberatione Antianorum et Decem de populo, quo casu potest puniri per Potestatem non obstante hoc statuto ut infra cap. 3I. eo. lib.

Statutum nam poenam infligens ingredientibus locum minimum comprehendit mittentem nuntium ut tradit Pet. à Plaza in epit. delict. cap. I. n°. 8. ad finem. Si vero non intraret per portam sed per stabulum retro magis delinq. Bal. in l. observare § antequam ff. de off. Procons.

(S.N.) Magistratus municipales de iure communi possunt etiam durante officio conveniri l. quemadmodum § magistratus ff. ad l. Aquil. licet secus sit in maioribus magistratibus Bart. in l. prout litterarum (?) ff. de Judic. cum addit. ibi.

(S.N.) Stante hoc statuto non Antianus non possit ingredi palatium Potestatis sub certa poena, si potestas abierit Antianus ingredi poterit, et à poena immunis erit ut refert Petr. à Plaza in epit. delict. cap. 8. n°. 25. Tiraq. de nobil. cap. 20. n°. 76.

(S.N.) Reus si esset  Medicus et ad aliquem curandum ingressus fuit vid. Tiraq. in c. fin. de Nobil. n°. 76. et 77.

 

Quod DD. Antiani possint pulsari facere Campanam

cap. XVIII.

 

Statuimus, et ordinamus quod DD. Antiani Populi Civitatis Ameriae pro utilitate Comm., et casibus occurrentibus, et custodia Civitatis possint, et valeant pulsari facere campanam

 

99

 

Comm. ad Concilium, vel arrengam, et pro quacumq. causa voluerint probabili, vel necessaria non obstante aliquo.

 

Qoud DD. Antiani teneantur custodiri facere Campanile

cap. XIX.

 

Item statuimus quod DD. Antiani Populi Civitatis praedictae possint, et valeant, teneantur, et debeant custodiri facere campanile Communis, et portas Civitatis Am. expensis Communis praedicti, et Custodes pro eisdem eligendis (Stat. 1441 e Cod. Com. "eligere") et nominare, et salarium condecens eis deputare, et ordinare de pecunia dicti Comm. Quod salarium ex ipsa deputatione absq. alia deliberatione solvi possit, et debeat custodibus praedictis per Camerarium d.ti Comm. pro tempore existentem secundum apodissam dictorum DD. Antianorum contrario aliquo non obstante.

 

Quod quicumq. habuerit aliquod damnum pro Communi

 sibi emendetur  cap. XX.

 

Ordinamus, et statuimus quod si quis Antianus, sive iuratus de Populo, seu aliquis alius officialis, Ambassiator, vel Consiliarius habuerit, seu sustinuerit aliquod damnum pro factis Communis illud damnum sibi emendetur de pecunia Communis praedicti sine strepitu, et figura Judicij

 

Nota a margine

(S.N.) Vigore huius statuti disponentis de refectione damnorum an venirent reficiendae expensae videtur facere text. in C. in ver. extra de iniur. ubi haec ponuntur tamquam diversa.

 

A100

 

si ipsum damnum sustinuerit occasione sui officij, et non commiserit dolum, culpam, vel negligentiam.

 

Quod DD. Antiani possint proponere utilia pro Communi

cap. XXI.

 

Item statuimus quod DD. Antiani Populi teneantur dicere, et proponere coram D. Potestate, et eius officialibus omnia, quae videbuntur fore utilia pro Communi, et pro facto cuiuscumq. specialis personae, et Potestas, et eius officiales ipsos Antianos audire teneantur, et benigne eorum proposita intelligere, et ipsos DD. Antianos non possint condemnare, nec aliquod gravamen eis imponere, vel alicui ipsorum dictis de causis, et si contrafecerit perdat de suo salario nominae (sic) poenae viginti quinq. libras denar.  in fine sui regiminis.

 

Quod DD. Antiani debeant assignare Camerario Comm.

quicquid ad manus ipsorum pervenerit 

cap. XXII.

 

Ordinamus, et statuimus quod DD. Antiani Populi, et quilibet ipsorum teneantur restituere Camerario Comm. et facere scribi in quaternis de introitibus Comm. quicquid advenerit ad manus ipsorum occasione eorum officij

 

Nota a margine

(S.N.) De modicis tantum excusantur si pro suo arbitrio converterent in pub. necessitates arg. l. divers. ff. de bon. damnat. Tiraq. in tract. de Judic. in rub. exig. feren. ver. quadragesimoquarto cas. 39. in parvis.

 

100

 

et qui contrafecerit puniatur vice qualibet in vigintiquinque libris denar., et nihilominus quod receperit Comm. praedicto restituere teneatur.

 

De electione Custodum celatorum

cap. XXIII.

 

Ne maleficia abscondita remaneant impunita statuimus, et ordinamus quod per DD. Antianos Populi in principio eorum regiminis ad requisitionem D. Potestatis, quam omnino (Stat. 1441 e Cod. Com. "omni modo") facere teneantur ad poenam quinquaginta librarum eligantur custodes celati in Civitate, et Comitatu Ameriae, qui sint duo pro qualibet contrada Ameriae, quorum officium duret per sex menses, et non ultra. Qui custodes sic electi iurent, et promictant denunciare, et accusare omnes, et singulos ludentes ad ludum vetitum ex forma statutorum, seu Deum, et Sanctos blasfemantes quoquomodo, seu statum pacificum dictae Civitatis Ameriae, vel eius districtus, et omnes, et singulos facientes, et vendentes carnes contra formam dicti statuti, et molendinarios, et furnarios in aliquo delinquentes contra dictorum statutorum formam, et omnes, et singulos committentes quaecumque delicta, excessus, seu maleficia dicto, vel facto, quorum custodum nomina debeant in credentia retineri, et eorum dicto, et relationi, seu denunciationi stari

 

A101

 

et credi debeat, dummodo omnia supradicta legitime probentur per duos testes (omesso "fide") dignos, et si denunciare omiserint ad eandem poenam teneantur ipso facto. Et Antiani condemnentur si praedicta neglexerint facere in decem libras (sic) pro quolibet finito eorum officio.

 

De Jnventario faciendo Jurium Communis

cap. XXIIII.

 

Ad hoc ut iura Communis Civitatis Ameriae sint manifesta, et nota debentibus, et volentibus ipsa iura procurare, et ad utilitatem Communis (omesso "praedicti") producere, (Cod. Seminario: "perducere") statuimus, et ordinamus quod de iuribus omnibus Civitatis praedictae, et de scripturis fiat quoddam inventarium, et ponatur in fine praesentis voluminis, et unum alium inventarium de eisdem, quae sint similia, et ponatur in saclistia (sic) fratrum minorum de Ameria apud Guardianum dictotum fratrum. Et si contigerit quod aliqua plura iura, seu iurisdictiones, et scripturae aliquae haberentur, et supervenirent, quae spectarent ad dictum Comm. quod per d.os DD. Antianos scribi fiant in dictis inventarijs ad poenam centum solidorum. Et quod dicta Jura originalia, seu quae sint, vel essent in chartis publicis, seu in stadissis (aliunde "apodissis") sint, et esse debeant in quodam archivio, et ponetur dictum Archivium in Ecclesia S.tae

 

101

 

Firminae, et dicta iura non possint legi, et dictum Archivium aperiri sine praesentia duorum ex numero Antianorum, Cancellarij, et duorum DD. Canonicorum d.ae Ecclesiae, et si secus fieret quod illi qui dicta iura inspicierent seu dictum Archivium aperirent puniantur pro quolibet contrafaciente in quingentis (aliunde "50.") libris denariorum, et dictum archivium firmari debeat cum duobus serraminibus cum duabus clavibus, quarum una retineatur per sachristanum d.ae ecclesiae, et alia per Dominos Antianos praedictos.

 

De proponendo unde veniat pecunia (omesso "in") Comm.

quando proponitur de expensis  cap. XXV.

 

Item statuimus, et ordinamus quod Domini Antiani, et Concilium Decem teneantur, et debeant quando proponeretur super aliqua expensa, seu donatione facienda per Comm. Am. de pecunia ipsius Comm. ultra expensas ordinatas (Cod. Farrattini "ordinarias") per statutum Civitatis proponere, seu proponi facere unde, quomodo, et qualiter veniat pecunia in Communi pro talibus expensis faciendis una cum d.a proposita et si non deliberaretur solutio talis debiti, seu donationis quod talis deliberatio, sive reformatio sit vana, et nullius valoris.

 

A102

 

Quod DD. Antiani possint eligere centum Juratos de Populo

cap. XXVI.

 

Item statuimus, et ordinamus quod per DD. Antianos Populi possint eligi centum iurati de Populo, et pauciores, secundum eorum voluntatem ad exequendum eorum mandata, qui iurare debeant eisdem Antianis in omnibus obedire ad poenam centum solidorum pro quolibet.

 

De officio Notarij super Catastis et infernis.

cap. XXVII.

 

Statuimus, et ordinamus quod electio trium Notariorum, qui debeant esse super Catastis, et libris infernatis d.ae Civitatis fiat, et fieri debeat per imbussulationem ut hactenus consuetum extitit, quorum officium duret per quatuor menses, qui Notarij sic deputati iurent, et iurare debeant in manibus Cancellarij dicti Comm. corporaliter tactis scripturis eorum officium per dictum tempus quatuor mensium facere, gerere, et exercere bona fide, et sine fraude ad poenam decem librarum pro quolibet ipsorum dum tamen quod sint, et esse debeant aetatis viginti annorum ad minus. Et teneantur, et debeant, ac possint accipere pro quolibet petio terrae elevando, et ponendo in d.is catastis

 

Note a margine

(S.N.) Etiam apud Perusinos vocari Catastum librum aestimij ex Bal. refert Festes. in tract. de aestim. et collect. in princ. n.3.

(S.N.) Pauperes sunt cancellandi de libro aestimij porrecta prius supplicatione Bertach. referatur Bal. in ver. pauper.

(S.N.) Catasti huiusmodi liber, seu aestimi ut vocant DD. licet non probet dominium neq. possessionem, si tamen non apparebat quod eo tempore, quo bona fuerunt descripta ab alio possiderentur vel esse in dominio, vel saltem possessionem. Nunquam tamen probat. contra tertium ut refert Menoch. de arbitr. Jud. li. II. cent. I. casu xcj. in fin.

 

102

 

unum bol. pro qualibet parte, et non ultra. Et quod non possint in elevando, vel ponendo diminuere lib. dictorum catastorum ad poenam 50. lib. denar. Et quod nullus dictorum Notariorum possit, vel debeat ponere, vel elevare aliquam possessionem alicui civi, Comitatino, vel forensi nisi fuerint praesentes partes, vel saltem una partium praesente, et altera citata. Et id quod per aliquem dictorum Notariorum scriptum fuerit modo praedicto valeat, et teneat. Et si contigerit fieri aliqua nova libra alicui quod dicti Notarij teneantur eam scribere in catasto Comm., et pro labore eorum tantundem recipere possit pro quolibet petio terrae, et qualibet parte ut supra expressum est, et non ultra ad poenam decem librarum denar. et quod nullus audeat, vel praesumat in elevando, vel ponendo minuere libras Comm. Ameriae, (omesso "in damnum dicti Communis, vel alicui ipsam libram scribere seu ponere qui non esset subiectus Jurisdictioni Communis Ameriae") et quoquo modo recusaret, vel omitteret datia imposita, vel imponenda Comm. praedicto nisi dictus talis cui poni deberet, et scribi dicta lib. ante omnia praestiterit, et dederit idoneos fideiussores de Am. super solutione dativarum, et onerum imponendorum eisdem, vel dictis terris de qua fideiussione debeat apparere manu Notarij scribenti in d.o Catasto, et tempore impositionis d.ae librae. et qui contrafecerit, vel neglexerit praedicta servare poenam incurrat decem lib. denar. pro qualibet vice, et Comm. damnum reficiat, quod incurreret ex negligentia supradicta. Et dicti Notarij sint Conservatores dictorum catastorum

 

Nota a margine

(S.N.) Licet nam secundum iura communia forensis non teneatur ad collectas pro predijs, quas habet in alieno territorio tamen generalis consuetudo Jtaliae servat, ut quis collectam patiatur ubi possidet ut refert Natt. cons. 304. n°. 4. vol. 2.

 

A103

 

et librorum datiorum infernatarum dicti Comm. de quibus libris, et infernis praedictis debeant contrahere (aliunde "extrahere") omnes, et singulos homines, et personas debentes aliquid solvere in Comm., et operam dare cum offitialibus D. Potestatis quod solvant omni cavillatione reiecta, et solventes cassare ut dictum est et possint, et valeant, et pro eorum labore habere quod ascendat ad summam quartae partis eius, quod in Comm. praedicto solvere teneantur ex dativis infernatis praedictis, et teneantur etiam, et debeant cum salarijs consuetis scribere, et contrahere (Stat. 1441 e Cod. Com. "extrahere", Cod. Farratt. "exhibere") pro Comm. libros, et contractus (aliunde "extractus") quoscumq. dativarum eorum tempore officij imponendarum. Et si quis error reperiretur in libra alicuius, vel infernis, seu in contractibus (aliunde "extractibus") praedictis, seu esset aliquis, vel aliqua, quae ad solutionem aliquam non teneretur, et esset manifestum (cancellato) evidens, et manifestum, quae evidentia DD. Antianis doceatur, et ipsa visa, et cognita dicti Notarij errores praedictos de voluntate, et mandato praedictorum Antianorum, qui pro tempore fuerint corrigere, cassare, et emendare possint, et debeant, et ipsis addere, vel minuere, quod DD. Antianis praedictis videbitur iustum fore, et veritatis esse, dummodo in d.a correctione appareat nomen Notarij sic corrigentis, annus, mensis, et dies, et nomina dictorum DD. Antianorum, vel saltem nomen Confalonerij tantum, de quorum mandato fit correctio, seu additio, vel diminutio praedicta, quae correctio, additio, vel diminutio valeat, et teneat

 

103

 

et fieri possit servata d.a forma, et aliter facta, vel scripta non valeat ipso iure. Jnsuper ad obviandum fraudibus statuimus, et firmamus quod ipsi Notarij nullum petium Terrae alicui in suo catasto scribere possint, vel in ipso catasto ponere nisi ille, ad cuius petitionem fieret d.a scriptura primo iuret ad S.a Dei Evangelia corporaliter tactis scripturis quod ipsum petium terrae spectat, et pertinet ad eum, cuius libra ponitur, et quod d.a positio non sit in fraudem Comm., et aliter, vel alio modo dicti Notarij ipsum petium Terrae unum, vel plura ad petitionem alicuius in dicto catasto scribere non possint ad poenam x. lib. denar. pro quolibet eorundem, et qualibet vice.

 

Quod quilibet teneatur accipere officium sibi datum

cap. XXVIII.

 

Statuimus, et ordinamus quod quicumq. sibi datum fuerit officium Antianatus Populi, vel aliquod aliud officium recipere teneatur, et si aliquis officium sibi datum per Comm. Amer. recusaverit, recusans puniatur in centum sol. denar. (1) nisi iustam causam habuerit. Et praedicti Antiani non possint refirmari per Concilium, vel ordinamentum, et qui arringaverit quod d.i refirmentur solvat Camerario Communis poenae nomine centum sol. den. Et si ipsi DD. Antia-

 

Nota a margine

(1) Ut puta si quis propter numerum liberorum, vel paupertatem secundum l. fin. C. de his qui num. liber. lib. x. et lib. 3. § quamvis, et § cura ff. de mun. et honor. vel etiam propter aetatem 55 annorum (corretto) maiorem ut l. fin. C. qui aetat. vel profess. se exc. lib. x. Nam ll. maiorem ann. lx. ocio  reddunt ut relatur per An. Socin. in epist. Pomp. Basso lib. 4. Eccipiuntur Priores, et Antiani Fraternitatis S.tae Mariae laycorum qui ad aliud officium suscipiendum compelli non possunt ut infra lib. II. cap. v.

 

A104

 

-ni proponerent, seu propositam facerent de refirmatione eorum eandem poenam solvere teneantur. Adijcientes quod d.us recusans gerere, vel acceptare officium supradictum post solutionem d.ae poenae ad acceptationem ipsius officij urgeri, cogi, vel compelli non possit per aliquem officialem Comm. ad poenam centum lib. exigendarum à quolibet officiali contrafaciente in praedictis tempore Sindicatus.

 

De non rebanniendo aliquem exbannitum

cap. XXIX.

 

Statuimus, et ordinamus quod nullus Antianus, vel aliquis alius officialis Civitatis Ameriae directe, vel per obliquum audeat quod aliquis processus, condemnatio, vel aliquod exbannimentum in maleficijs differatur, vel suspendatur ad tempus, vel in perpetuum, in totum, vel in partem, vel quod detur, vel concedatur licentia alicui exbannito, vel quod stet, vel intret, vel etiam moretur in Civitate Ameriae, vel eius districtu, vel de praedictis, vel aliquo praedictorum propositam facere, vel faciendam consentire. Vel si quis vel ex praedictis DD. Antianis, vel officialibus contrafaceret in praedictis, vel in (scritto sopra a correzione) aliquo praedictorum propositam facere (le ultime due parole cancellate) vel si notarius aliquis civis, vel forensis scripserit propositam, vel si aliquis arrengaverit, vel consuluerit contra praedictam formam solvat pro banno Comm. Amer. centum lib. denar. Et depingatur in palatio Comm.

 

Note a margine

(S.N.) Pro limitatione huius statuti in proponendo aliquem bannitum, qui esset idoneus capitaneus pro guerra vid. Bonacoss. in suis qu. crim. in ver. de bannitis ad fin. vers. statutum dicit quod nullus.

Et cum statutum loquatur taxative excludendum alios casus, quibus de iur. com. permittitur concedi sal. und. cessat etiam concessa facultas Judici securitatem concedendam etiam ex alijs causis ut declarat Menoch. de arbitr. Jud. li. 2. cent. 4. casu 337. n°. 3.

(S.N.) Quae poena imposita proponenti et arrenganti pro bannito evitatur quando id fieret principaliter (?) in favorem Reip. licet (una parola non decifrata) tenderet in favorem banniti ut per Veronen. caut. 248. incip. si statuto, et caut. seq. ubi tradit cautelam suspendendi statutum etiam si in eo esset apposita (parola cancellata) clausula ut non possit suspendi. Excepto autem loc. non sup. tamen (?) possit proponi per excusatorem non habentem mandatum vid. Gabr. concl. lib. ij. de excus. concl. 3.

 

104

 

infra quintum diem posquam contra praedicta, vel aliquid praedictorum fecerit in evidenti loco, ut alijs transeat in exemplum, et nililominus (sic) talem in praedictis contrafacientem quilibet possit offendere sine poena in persona, et rebus salvo quod quando procederetur de novo per Curiam Civitatis Ameriae contra aliquem exbannitum, et si talis exbannitus contra quem procederetur voluerit comparere, et se excusare à d.o processu, quod tunc teneatur eidem licentiam dare duorum dierum, et non plurium, infra quos possit se excusare.

 

 Note a margine

(S.N.) Debet tamen talis bannitus salvum conductum impetrans esse cautus, ut illum publicari faciat, et poni in loco in quo apparet bannitus ne sub eo banno offenderetur ut per Boss. in tract. crim. tit. de cit. n°. 36.

Haec tamen licentia bannito non esset concedenda  quando abesset ex crimini laesae maiestatis et q. hoc statutum indistincte loquatur ut declarat Menoch. de arbitr. Jud. lib. I. q. 8I. in fin. videndum in hac materia et latius lib. 2. centu. 4. casu 336. et seq.

(S.N.) An autem Judex inquirens possit facere salvum conductum reo inquisito ab omnibus processibus contra eum existentibus, ut veniat ad se defendendum ab inquisitione contra ipsum formata vid. remissive Mass. in pract. crim. § constante n°. I0I. et Boss. in tract. crim. titulo de cit. n°. 35. et seq. concludente quod Judex non possit, sed Princeps solus nisi esset tantummodo accusatus, vel delatus de aliquo crimine, et non bannitus. Et in materia vide pulchr. (?) Menoch. de arb. Jud. lib. p. q. 80. n°. 54. et seq. et melius cons. I00. n°. I85. cum seq. vol. p°.

 

Quod DD. Antiani debeant singulis quindecim diebus rationem

facere de Jntroitibus, et expensis Comm. cap. XXX.

 

Statuimus, et ordinamus quod per DD. Antianos, qui pro tempore erunt singulis quindecim diebus fiat ratio de omnibus, et singulis introitibus, et expensis dicti Communis, et summas ipsarum in scriptis reduci facere per Cancellarium, et ipsas in fine cuiuslibet mensis legi facere in Consilio Generali particulariter, et distincte quando fieret ad poenam decem librarum pro quolibet ipsorum exigendarum ab eis de facto sine sententia ferenda.

 

A105

 

Quod nullus Antianus possit in Ambasiatorem eligi

cap. XXXI.

 

Item statuimus quod nullus Antianus possit eligi (scritto sopra "in" cancellato) Ambasiatorem (corretto) eligi (cancellato) quod vadat ad aliquem locum pro Ambasiatore extra districtum Civitatis Ameriae nisi deliberatum fuerit per DD. Antianos, et Decem de Populo, vel maiorem partem ipsorum. Et quod si aliquis Antianus iret contra dictam formam in aliqua ambasiata puniatur vice qualibet in decem lib. denariorum ab eo de facto auferendis per Potestatem d.ae Civitatis non obstante aliquo statuto, quo (sic) prohiberetur Potestati procedere contra aliquem Antianum, quod d.us Antianus pro d.a ambasiata nullum salarium habeat à Communi. Et si Camerarius sibi solverit, solvet de suo proprio. Et quod nullus Antianus dum esset in officio Antianatus audeat, vel praesumat recipere aliquam simoniam ad poenam 50. lib. denariorum.

 

 Nota a margine

(S.N.) Qui autem legationis munere de iure communi fungi non possint vide in l. sciendum ff. de legit. ubi in specie disponitur de debit. Reip.

 

De electione duorum Sindicorum Communis

cap. XXXII.

 

Domini Antiani Populi et Cancell. Comm. teneantur, et debeant vinculo Juramenti, et ad poenam xx. lib.

 

Nota a margine

(S.N.) Quando autem in Civitate non est deputatus aliquis Sindicus, Potestas, vel officialis intelligatur deputatus pro conservandis et defendendis rebus Civitatis ut refert Boccac. in comment. ad const. Pice. glos. 6. n°. 54. et seq. ubi est (?) quod d.us Sindic. debet constitui de corpore Universitatis.

 

105

 

mox auferendarum per D. Potestatem pro quolibet si contrafecerint fieri facere, et eligi in concilio generali d.ae Civitatis duos Sindicos generales, quorum officium duret spatio sex mensium. Qui Sindici teneantur, et debeant iurare ad S.ta Dei Evangelia tactis scripturis interesse saltem unus ex eis singulis Consilijs Populi, et Comm. d.ae Civitatis, et in eisdem Consilijs protestari D. Potestati, et DD. Antianis, qui tunc erunt, et quod ipsi non permittant fieri, nec facere aliquam propositam, quae esset, vel esse posset in preiudicium Communis, vel ipsi Communi damnosa, vel quae esset contra formam statutorum d.ae Civitatis. Teneantur etiam similem protestationem facere consiliarijs extantibus in d.o Concilio quod nullus consulat super dicta proposita contra formam dictorum statutorum. Et si contra d. formam aliquid  proponeretur, vel consuleretur facta denuo (aliunde "dicta") protestatione quod d.a proposita, seu quod consultum esset (aliunde "est") non valeat ipso iure. Quam protestationem Cancellarius dicti Communis teneatur et debeat ante propositam si ante fieret scribere in libro reformationum authentico vinculo juramenti, et ad poenam decem librarum de suo salario auferendarum. Possint etiam, et debeant d.ti Sindici nomine dicti Communis conveniri ab omnibus volentibus aliquid petere Comm. praedicto, et ipsi Sindici, et quilibet ipsorum possint convenire quemcumq. debitorem debentem aliquid d.o Comm., et totum processum facere cum eis tam in agendo, quam in defendendo coram

 

A106

 

Judice D. Potestatis ad civilia deputato, vel coram quocumq. alio Judice, vel officiali, et servetur ordo judiciarius inter ipsos prout servatur inter alias privatas personas. Et quod (omesso "si") d.ti Sindici in eorum administratione commiserint dolum, vel fraudem teneantur ad interesse Com. praedicto. Adjicientes quod si contigerit Rectorem patrimonij vel legatum D. N. PP. rescribere mandare, vel rogare DD. Antianos Civitatis Ameriae quod possint, et debeant recipere aliquas supplicationes, et ponere ad partitum in Concilio vel gratias facere contra formam statutorum, vel odinamentorum et reformationum Comm. praedicti, quod DD. Antiani antequam recipiant dictas supplicationes, vel ad partitum mittant, teneantur, et debeant rescribere ad dictum D. legatum, seu Rectorem pro parte Comm. ad replicandum contra expensis dicti impetrantis, poena cuilibet Antiano contrafacienti x. lib. illico imminenti, et quod D. Potestas, qui pro tempore fuerit teneatur, et debeat executionem facere, et fieri facere contra impetrantes praedicta si dictas expensas solvere recusaverint, ad poenam praedictam.

 

Nota a margine

(S.N.) Finito etiam officio Sindicatus teneatur Sindicus prosequi causam per eum coeptam, et quando exegit collectas etiam finito officio potest ad solutionem collectarum cogi ut refert Boccac. in comment. ad const. Pice. glos. n°. 56.

 

De non constringendo DD. Antianos, Cancellarium, vel

Camerarium durante tempore eorum officij. cap. XXXIII.

 

Statuimus, et ordinamus quod Potestas Civitatis Ameriae

 

106

 

vel eius officialis cuiuscumq. conditionis existat non possit, nec debeat constringere aliqua causa, vel occasione aliquem stantem in officio Antianatus personaliter, vel realiter toto tempore suae Potestariae, nec Notarius (sic) Cancellariae, nec Camerarium existentem in officio suae Potestariae, nec ipsos expellere extra Civitatem, nec possit procedere contra eos occasione alicuius maleficij per eos commissi, nec eos condemnare exceptis homicidio, et rapto mulierum, rapina, adulterio, incendio, et falsitate in quibus contra eos procedi possit ac si non essent in officio constituti. Sed si aliquis dictorum DD. Antianorum, Notarij Cancellariae, vel Camerarij commiserit (corretto) aliquod maleficium, exceptis maleficijs praedictis debeat puniri et condemnari per primum Potestatem venturum, et non per eum Potestatem, cuius tempore d.s Antianus, Notarius, vel Camerarius aliquod maleficium commiserit. Ultra casus superius nominatos. Et si Potestas contrafecerit solvat de suo salario Comm. Ameriae quinquaginta libras denariorum, et ex nunc non habeatur pro Potestate et nullus teneatur (omesso "ei") obedire. Et quando placuerit d.is Antianis, et decem de Populo, vel maiori parti ipsorum ad D. N. D. Summum Pont., vel ad eius Vicarium, vel legatum intiment, quod mittant novum Potestatem. Jnsuper volumus, et firmamus quod nullus officialis, seu Notarius Civitatis Ameriae

 

Note a margine

(S.N.) Poterit tamen illos cogere ad cavendum de se representandum l. meminisse l. Senatus ff. de officio Praesidis, et nisi timor fugae subesset ut per Franc. Herculan. in tract. de caut. de non offend. c. 37. n°. I3.

(S.N.) Nisi quando aliquis Antianus ivisset in Ambasiatorem contra formam statut. de quo sup. cap. 3I.

 

A107

 

cuiuscunq. status, et conditionis existat possit, vel debeat confinnare, (per "confinare". Il Cod. Farrattini reca "conformare", il Cod. del Seminario "confirmare") vel extra Terram expellere aliquem Civem, vel Comitatinum d.ae Civitatis quacumq. de causa ad poenam centum libr. de suo salario, et vinculo Juramenti. Sed si aliquis Civis, vel Comitatinus repertus fuerit commisisse aliquem excessum, seu delictum debeat puniri, et condemnari secundum formam statutorum de tali maleficio  loquentium.

 

Quod Potestas, et sui officiales non possint (omesso "aliquid")

recipere pro Custodia alicuius detenti  cap. XXXIIII.

 

Potestas, Judex, miles, Notarij, vel familiares non possint, nec debeant petere, exigere, vel habere aliqua ratione, vel causa ab aliqua persona pro detentione, custodia, sive alicuius ductione personae aliquid, seu aliquem denarium ad poenam quinquaginta librarum denariorum, quam poenam procurent DD. Antiani (omesso "recipere") pro Comm. in praedictis à contrafaciente. Et quod pradicti Potestas, Judex, Notarius, Miles, vel familiaris, et quilibet ipsorum ad petitionem cuiuscumq. petentis debeant capere, et detinere pro executione facienda in civilibus causis omnem personam obligatam d. petenti in aliqua re, vel

 

Nota a margine

(S.N.) Addic autem circa mercedem carcerationis non servatur hoc capitulum, sed in criminalibus tantum si quis ultra triduum fuerit carceratus tenetur ad solutionem duorum iul. tantum computata liberatione secundum formam novarum constitutionum, de quibus de quibus (ripetuto) in lib. reformat. anni I567 fol. 88. Caesare Locarno Cancellario licet in debitis civilibus unde apparet publicum Jnstrumentum, secus esset dispositum per statutum lib. 3. cap. viij.

 

107

 

pecuniae quantitate, et si in praedictis, vel aliquo praedictorum fuerint negligentes perdant de eorum salario pro quolibet et vice qualibet x. lib. denariorum, et teneatur (sic) ad interesse partis petentis. Et praedicti Potestas, et officiales non possint, nec debeant alicui detento cibum, vel potum ad poenam praedictam denegare.

 

De balistis dimittendis per Potestatem in Communi

cap. XXXV.

 

Potestas Civitatis Ameriae, qui nunc est, et pro tempore erit teneatur, et debeat singulis sex mensibus in fine sui regiminis dimittere, et dare Camerario Comm. Ameriae, seu cultori (Cod. Farr. "exactori") ad praedicta deputato pro ipso Comm. Amer. (cancellato) recipere quatuor florenos auri de quibus emi debeant (1) duae balistae (corretto) pro Comm. praedicto, et necessitatibus eiusdem, ad poenam dupli (corretto) ipso facto imminentem.

 

Note a margine

(S.N.) Balistae app.ne non venit arcus nec e contra Bart. in l. fin. ff. de iu. immu.

(1) Nam si deberet dare balistas non posset illarum praecium, vel aestimationem dare ut per Jas. in l. non amplius § cum bonorum n°. I6. ff. de leg. p°.

 

De expellendo per Potestatem onmes furiosos

cap. XXXVI.

 

Potestas Civitatis Ameriae teneatur, et debeat expellere omnes furiosos de dicta Civitate ad poenam quinquaginta lib. de suo salario ipso facto auferendarum, salvo quod si consanguinei ipsius furiosi vellent ipsum in suis domibus

 

Nota a margine

(S.N.) Qui de iure illos custodire tenentur ne ipsi met vel alijs exilio esse (?) possint et negligentes in custodia puniantur l. divers. ff. de offic. Praesid. Tiraq. de retract. lignag. § j. gl. 9. n°. I7.

 

A108

 

retinere in modo quod nulli noceat, quod tunc non expellantur, alioquin expellantur, ut dictum est, et portanarij Januarum non permittant ipsum, vel ipsos ullatenus intrare, sub d.a poena illico imminenti (Cod. Com. "committenda").

 

De capiendo filium ad petitionem patris

cap. XXXVII.

 

Potestas, et quilibet officialis Civitatis Ameriae teneatur, et debeat ad petitionem patris capere, ducere, detinere, et mittere filium eius in Campanile, pagliaritia, (Stat. 1441 e Cod. Com. "pagliatia") ferris, et cippis quoties à patre fuerit requisitus ad poenam x. librarum.

 

Note a margine

(S.N.) In statutis Patris app.ne etiam secus continetur Bal. in l. scimus n°. I2. l. de ineff. testam. Clem. de patr. pot. cap. 6. n°. 2I.

(S.N.) App.ne filiorum in statuto poenali non veniunt naturales tantum per Dec. inc. in praesentia n°. 45. extra de probat.

Statutum hoc est conforme iuri communi disponenti non solum de carceratione, sed etiam de poena quam pater iusserit filio per Judicem imponenda l. si filius tuus C. de patr. pot. et in Alciat. in tract. praesumpt. reg. praesumpt. 3. in princ. quod tamen limita quando pater non esset persona honesta, et discreta ut rem. (?) per Clem. de pat. pot. cap. 6. n°. (?)

 

De cantonibus, et murellis hostiorum (omesso "deguastandis)

cap. XXXVIII.

 

Cantones de angulis, et murellis hostiorum non possint rumpi, nec tegulae devastari per familiam Potestatis, vel Castaldos, vel aliquem alium sub poena 25 lib. denariorum. Et praedicta faciat Potestas suis officialibus nota ad poenam centum solidorum.

 

108

 

De constringendo per Potestatem debitorem alicuius exbanniti

cap. XXXIX.

 

Si aliquis de Civitate Ameriae, et eius districtu fuerit condemnatus Comm. Ameriae, seu eius bona fuerint confiscata, vel adnotata Comm. occasione alicuius maleficij, vel excessus per Curiam, et taliter (aliunde "talis") condemnatus habuerit aliquos, vel aliquem debitorem, seu fideiussorem, seu aliquem obligatum sibi aliquo modo, vel causa, Potestas, vel quivis alius officialis d.ae Civitatis à talibus debitoribus, et eorum fideiussoribus talis condemnati de facto sine aliquo processu, vel sententia teneatur exigere pro Communi, et cum effectu ad manus Camerarij facere devenire, et in utilitatem Communis converti, dummodo fiat primo discussio contra principalem, secundo contra fideiussores, tertio contra nomina debitorum. Et si executio sententiarum condemnatorum, et exbannitorum non fuerit facta cum effectu quod in Sindicatu computentur ipso facto in salario Potestatis, et sui Judicis, et tanto minus recipiat de suo salario, et quod si non sufficeret ad supplementum condemnetur ipso facto per sindicatores eorum. Addentes quod constito de solutione huiusmodi ponetur fideiussor per Potestatem, et eius Cur. de facto in vera possessione, et dominio bonorum condemnati pro quarto minus eius, quod ipsa bona aestimata fuerint per aestimatores positos unum per ipsum fideiussorem, et

 

A109

 

alium per DD. Antianos Populi. Et praedicta locum habeant in praeteritis, praesentibus, et futuris.

 

Quod Notarij Potestatis debeant scribere omnes condemnationes

in Catasto (aliunde non figura) chartis pecudinis,

et exemplare in bambacinis  cap. XL.

 

Notarij Potestatis Civitatis Ameriae teneantur, et debeant omnes, et singulas condemnationes, et sententias per eum (sic) ferendas in Concilio Generali scribere, et exemplare in quodam quaterno chartarum bombicinarum antequam (Cod. Farr. "quando") ipsum Concilium (una parola cancellata) congregetur, et ipsae sententiae legantur ita, quod concordent sententiae scriptae in originali in chartis pecudinis cum ipsis scriptis in chartis bombicinis. Et postmodum latis ipsis sententijs originale scriptum videlicet in chartis pecudinis remaneat paenes Cancellarium dicti Communis, et dictum exemplum paenes dictos Notarios, et excutiant, et solvi faciant ipsas condemnationes infra spatium in statuto contentum, et solventes ipsas condemnationes per ipsos Notarios cancellentur de d. libro chartarum bombicinarum habita apodissa solutionis, et per dictum Cancellarium facta dicta solutione condemnationis secundum formam statutorum cancellentur. Et praedicta fieri debeant per d.os Notarios, et Cancellarium ad poenam x. lib. pro quolibet ipsorum.

 

109

 

De electione Cancellarij Communis Civitatis Ameriae

cap. XLI.

 

Statuimus, et ordinamus quod Cancellarius Comm. Civitatis Ameriae eligatur, et eligi debeat per DD. Antianos Populi Civitatis Ameriae una cum Consiliarijs, et Concilio Decem bonorum virorum de Populo pro tempore existentibus et habeat, et habere debeat d.us Cancellarius pro eius salario tres florenos ad rationem quinquaginta bononen. pro quolibet floreno, mense singulo, (Cod. Farr. "singulis mensibus") quae electio fiat, et fieri debeat de semestri in semestre.

 

De officio Cancellarij Communis Civitatis Ameriae

cap. XLII.

 

Statuimus, et ordinamus quod Notarius Cancell. Comm., et Populi Civitatis Ameriae in principio sui officij iuret, et promittat alteri notario ipsam promissionem, et iuramentum scribenti, (Cod. Farr. "promissionem viro scribenti") et stipulanti nomine, et vice Comm. Am. solliciter, legaliter, et prudenter suum officium, quod duret ut in praecedenti cap. expressum est, et incipiendo à die iuramenti ipsius (Cod. Farr. "ipsum") exercere, et facere inviolabiliter, quod officium tale est, videlicet Continue in Civitate Ameriae moram trahere tempore sui officij, et scribere omnes introitus, et expensas dicti Communis, quae de mandato, et licentia Dominorum Antianorum

 

A110

 

fierent, et non scribere expensas, et ea, quae contra formam statutorum quoquo modo fierent. Et scribere nullo addito, vel omisso omnes, et singulas propositas, et deliberationes antequam Concilium congregetur, et non post per Dominos Antianos, et decem de Populo revisas, (aliunde "provisas") et confirmatas, et d.a partita, Concilia, et reformationes cuiuscumq. Concilij, addunantiae, vel arrenghae, et ordinamenta, et provisiones deliberatas de licentia, et voluntate praedictorum  DD. Antianorum, vel quae per ipsos fierent ad bussulas, et palluctas, ita tamen, quod ipse Notarius legat partitum arrengantium, et consulentium, et illud mittat ad partitum, et de ipso lecto fiat partitum prout voluerint DD. Antiani, et non aliud. Et credentias sibi impositas tenere, donec fuerit publicum, et scribere, et registrare omnes litteras Communis praedicti, vel alia cuiuscumq. generis Jnstrumenta, et omnia alia pro Communi necessaria tam in prima, quam in secunda scriptura ita, quod nemo de (Cod. Farr. "pro") ipsis scripturis causam habeat aliquid facere. Et salarium à d.o Communi recipiat inde nullum. Et omnium intrinsecorum (cancellato) officialium d.ae Civitatis intrinsecorum electiones, iuramenta, et provisiones quae fierent, et etiam nomina condemnatorum cum quantitatibus condemnationum, et causis petere, et recipere ipsis in Concilio latis, et de his facere unum librum, et scribere solutionem cuiuscumq. condemnationis, et à quo, et Cui Camerario fieret tam in libro introituum d.i Communis, quam in margine cartae

 

110

 

condemnationis eiusdem, et ipsam condemnationem postquam ad plenum satisfactum fuerit tam Communi, quam parti si ad partem aliquid de ea pertineret, vel pro ea in aliquo esset lata cancellare, et de cancellatura huiusmodi, et solutione suo proprio signo, et nominis expressione facere mentionem, et scribere, et assignare cuicumq. Notario Civitatis praedictae (omesso "acta sua ad copiandum") illi, cuius merito intereat, et omnia et singula suprascripta, et etiam quaecumq. alia, et eorum quodlibet facere, et exercere secundum formam statutorum factorum, et faciendorum Civitatis praedictae, et servare in quantum suae interesset observare. Et saltem omni die lunae cum instantia alijs ad memoriam reducere omnia, et singula statuta, et ordinamenta huiusmodi. Et de ipsa qualibet recordatione breviter, et de sua manu expressam facere mentionem. Librum facere specialem de Ambassiatoribus, Nuntijs, operarijs, et magistris, et quibuscumq. personis expresse ad soldum Comm. mittendis, vel conquirendis (aliunde "conducendis") tam de die, quo iverint, vel steterint, quam quo redierint, et ad quam horam, et quod fuerit ipsum soldum, et etiam pro quot diebus, et cum quot equis, et famulis fuerint ad huiusmodi ordinationem, ita quod de tempore, numero, die, et quantitate, nulla valeat aliquibus (Cod. Farr. "aliqua") dubitatio, vel scretium exoriri. Et deposito suo officio de gestis, et administrationibus sui officij reddere plenariam rationem cum integra actorum, vel librorum vel illorum omnium debendorum restitutione, et solutione infra tres dies post depositionem sui officji coram sindicatoribus

 

A111

 

ad sindicandum eum (Cod. Farr. manca "eum" ed è presente "et") deputandis per Dominos Antianos Populi. Qui Sindici plenam potestatem habeant in d.o sindicatu, et circa ipsum expediendi, cognoscendi, condemnandi, et absolvendi prout ei videbitur iuridicum, et infra tempus praedictum legere debeat d.s Cancellarius nomina Consiliariorum in Concilio, quando Consilia fient. Et quod d.us Cancellarius debeat omnia, et singula supradicta plenarie adimplere, et observare sub poena, et ad poenam 25. librarum denariorum. Et teneatur, et debeat d.us Cancellarius omnes, et singulos condemnatos eorum condemnationes solventes cancellare sine aliquo salario, vel mercede sitque contentus à principio ordinato salario, et plus directe, vel per obliquum petere non possit, vel accipere quoquo modo, et si secus fieret puniatur ut dictum est. Et sufficiat probatio contra eum per sacramento denuntiantis cum uno teste fide digno.

 

Nota a margine

(S.N.) Etiam à sponte solvente non potest mercedem recipere cum sit deput. salariatus Fely. in c. manos. in ult. col. de homic. et late in tract. de error. nota per Ant. Tass. (?) cap. 38.

 

Quod Cancellarius Communis assignet omnia acta

successori suo  cap. XLIII.

 

Quicumq. fuerit Cancellarius, seu notarius DD. Antianorum Pop. omnia acta, et scripturas quas fecerit teneatur, et debeat vinculo iuramenti, et ad poenam xxv. libr. denar. reassignare successori suo in Cancellaria Comm., et ea, vel eas paenes se habere, vel tenere non valleat (sic) ullo modo.

 

111

 

Quod per Cancellarium Communis Ameriae copietur

liber Jntroitus Communis  cap. XLIIII.

 

Per Cancellarium Communis Ameriae copietur liber, seu quaternus, in quo sint scriptae rationes Communis recipere et habere (le tre ultime parole cancellate) praedicti, et quantitates quas creditores Communis recipere, et habere debent à Communi, vel specialibus personis pro ipso Communi obligatis, et unus liber huiusmodi sit apud sachristiam (Codd. Farrattini e del Seminario: "sacrarium") Ecclesiae S.ae Firminae, et alius sit in Cancellaria Communis.

 

De sigillo, et litteris Communis sigillandis

cap. XLV.

 

Statuimus, et ordinamus quod sigillum Comm. stet in quadam cassetta serrata tribus clavibus, quarum quaelibet sit apud unum Antianum, una pro quolibet ita, quod tres Antianos habeant d.as claves, et reliqua clavis subpedanei, in quo d.a (Cod. Farr. "reliqua clavis suspendatur et in quadam") cassetta debeat sub clausura permanere apud quartum Antianum debeat retineri. Et haec sub vinculo Juramenti debeant observari, et ad poenam unius floreni auri pro quolibet, et quoties contrafactum fuerit Comm. Amer. applicandi, et quod litterae Comm. pro tempore faciendae non sigillentur nisi primo legantur coram DD. Antianis ad minus trium numero existentibus per

 

A112

 

Cancellarium Communis pro tempore existentem, et quod d.ae litterae dicti Communis tam missivae quam remissivae debeant registrari per dictum Cancellarium. Addentes quod bullecta parva dicti Communis sub simili clausura stet, et retineatur sub poena praedicta.

 

Quod omne partitum fiat ad bussulas, et palluctas

praeter Arrengam  cap. XLVI.

 

Ordinamus quod omne partitum, et reformatio tam Concilij Generalis, quam Communis, quam etiam cuiuscumq. debeat fieri ad bussulas, et palluctas, quarum una sit alba, et alia nigra, in quibus Consiliarij mittant unam manum in unam bussulam, et aliam in aliam clausam ita, quod cognosci non possit in quam mittant palluctam, et Bussula, in qua plures palluctae missae invenirentur partitum obtineat. Et si aliter fieret aliquod partitum, vel reformatio sit nullum et nulla, et pro cassis, et irritis habeantur. Et si plures in ipsis bussolis essent palluctae inventae, quam Consiliarij, seu recipientes (Cod. Farr. "recipiantur") ad partitum palluctas ipsa reformatio nulla existat, et mittens plures una pallucta in eis puniatur vice qualibet in centum lib. den. Et non mittens manum, ut dictum est, solvat vice

 

Note a margine

(S.N.) Limita nisi peteretur ut fieret reformatio registri, seu catasti ad officium ut in praesens tempus aequalitas servetur in oneribus ne pauperes graventur, tunc enim minoris partis sententia debet praevalere, imo ad hoc unus tantum de populo pro publico interesse admitteretur. Aym. (?) cons. I95 ad fin. testat. de aestim. cap. I. n°. 2I.

(S.N.) Numerantur omnium sententi..(?) non ponderantur, nec aliud in publico Concilio fieri potest, in quo nihil est tam inaequale quam aequalitas ipsa. Nam cum sit in..(?) prudentia par omnium ius est ut inquit Plin. iun. in capituli An..(?) suo l. ij. et in Concil. quis (?) Popul..(?) plerumq. maior pars meliore..(?) vincit inquit Tit. Liv. lib. (?) decad. iij. in princ.

(Molte parole illeggibili a causa della rilegatura del codice)

 

112

 

qualibet duodecim denarios (Cod. Farr. "libr. denar."). Et Potestas teneatur notificare dictis Consiliarijs una vice quolibet mense. Et in rogatione Sindici partium fiat ad bussulas, et palluctas modo supradicto. Et quoties super aliquam propositam partitum missum fuerit perditum de novo in eodem Concilio non possit aliquid dici, vel consuli post ipsum partitum perditum super ipsa proposita, et quicquid consuleretur, seu diceretur scribi non possit per Cancellarium ad poenam xxv. librarum, nec à partito mitti, et si contrafieret non valeat ipso iure. Et si ante partitum missum plures consulerent, et consilium alicuius perderetur facto partito ad bussulas, et palluctas ad voluntatem DD. Antianorum ad partitum mitti possint consilia aliorum. Si vero ipsa proposita tangeret facta alicuius specialis personae non possit per directum, vel obliquum deinceps in aliquo proponi Concilio toto tempore ipsius Antianatus praesentis, et si fieret non valeat ipso iure. Et quod si invenirentur plures palluctae missae in bussulis, quam Consiliarij essent, remictatur dictum partitum, si videbitur DD. Antianis.

 

De Bullecta DD. Antianorum apponenda in apodissa Camerarij

cap. XLVII.

 

Ut Camerarij Civitatis Ameriae ab inhonesto expendendi (Cod. Farr. "expendendo") modo facilius arceantur Statuimus, et firmamus quod Came-

A113

 

-rarij Communis Civitatis Ameriae, etiam deliberatione praecedente vel dispositione statutorum non possint, nec debeant aliquid expendere, seu dare cuicumq. personae, Collegio, vel Universitati de pecunia, vel havere Comm. praedicti sine speciali apodissa DD. Antianorum Populi qui pro tempore fuerint sigillata cum eorum sigillo, vel bullecta parva, et deinde subscripta manu propria Cancellarij dicti Communis. Et si dicti Camerarij contra praedicta fecerint, et dicta apodissa non habita, aliquid expenderint, de suo proprio, et ad ipsum damnum, et non de pecunia Communis praedicti expendisse censeantur, et reputentur ita, quod ad exitum Comm. praedicti scribere non possint. Et Cancellarius qui pro tempore erit non audeat, vel praesumat ad exitum expensarum alicuius Camerarij aliquid scribere, seu ponere quod esset contra formam statutorum, vel non esset deliberatum legitime. Et si contrafecerit in praedictis possit, et debeat condemnari tempore sui sindicatus ad interesse d.ti Comm. Amer., et quod de praedictis sindicetur per Sindicos deputatos ad Sindicandum Camerarium praedicti Comm. aliquo loquente in contrarium non obstan.

 

113

 

De Sindicatu Camerarij Comm. Amer.

cap. XLVIII.

 

Quia unusquisq. suae villicationis tenetur reddere rationem, et Cam. Comm. Amer. qui pro tempore fuerint administrant, et gerunt multa, et varia, de quibus congruum est reddere rationem Statuimus, et ordinamus boni exempli gratia quod ipsi Cam. sindicentur, et sindicari debeant de gestis, et administratis, seu ad eorum manus deventis eorum durante officio per sindicos, et sindicatores positos ad sindicandum (omesso "per") DD. Antianos videlicet tempore quo dicti DD. Antiani  sindicantur una cum eis ita, quod de commissis, et neglectis contra formam Statutorum Civit. Ameriae condemnentur, et puniantur, et quod finito eorum officio, et ante sindicatum ipsum praedictum teneantur, et debeant integraliter, et cum effectu etiam nullo petente restituere infra quinque dies post finitum eorum officium praedictum, seu post eorum calculum rationis Camerario novo Comm. praedicti eorum successori omnes pecuniarum quantitates, et res (omesso "et") alias, quas per revisores eorum repertum fuerit plus recepisse, quam expendisse pro communi praedicto ad poenam xxv. librarum pro quolibet die, quo fuerint in mora dum tamen quod per DD. Antianos, qui pro tempore erunt non foret aliter provisum, seu determinatum (Cod. Farr. "et ordinatum") Et hoc capitulum observetur aliquo non obstante.

 

Note a margine

(S.N.) Qui sindicatores possunt contra illum etiam non citatum pronunciare (scritto sopra), secundum formam librorum illis consignatorum ad calculandum ut per Gabr. concl. lib. 2. de citat. concl. p.a n°. 55.

(S.N.) Hic est notandum quod Camerarius postquam rationes semel reddiderit facta deide aptetur (?) non tenetur amplius reddere rationem ut audiatur an sit in calculo erratum Bart. in l. semel n°. 2. C. de ap..(?) pr. lib. x. Hier. de Mont. in tract. de finib. cap. 26. n°. I0.

(S.N.) Et si denarium solummodo (parola cancellata) retinuerit, vel subtraxerit poena subtrahendi res Communis, de qua infra cap. 97. lib. 5. ad tradit. per Tiraq. in tract. de Jud. in rub. ex. fer. car. 56. vers. quinquagesimosecundo, ubi etiam vide limit. in viro valde probo.

 

A114

 

De ordinarijs Jntroitibus Comm. Amer. reducendis

in manus Camerarij  cap. XLIX.

 

Non sine magna utilitatis causa, et quietae d.ae Civitatis adducti sequentem ordinationem D. Rectoris Provinciae Patrimonij praesentialiter declaramus describi, et declarari proventus, et introitus Communis praedicti reddendo, et exigendo, et quos exigi, et reddi mandamus, et ordinamus (aliunde "ad manus") Camerarij devenire tam de Gabellis, quam de dativis, et alijs proventibus Comm. praedicti in forma ordinaria inferius adnotata, mandantes ex nunc haberi pro ordinarijs introitibus, et exigi posse, et debere temporibus infrascriptis nisi per Concilium Generale alias provideretur (corretto) temporibus sequuturis.

In primis nanque volumus, et mandamus in Civitate praedicta, et eius Comitatu annuatim exigi more solito gabellam blade, et leguminis, (omesso "hoc modo videlicet, pro qualibet salma grani, vel leguminis") et secalae (aliunde "vel segalae") quatuor sol. pro qualibet salma speltae, ordei, vel similium duos solidos. Et si quis in solvendo dictam Gabellam fraudem aliquam fecerit, vel commiserit bladi recollecti de, vel in districtu, et ad lib. Am. nomine poenae xxv. libras den. solvere teneatur et de tali fraude valeat accusari, et denuntiare per quemlibet, (omesso "possit") et nomen teneatur in credentia, et secretum et lucretur tertiam partem d.ae poenae, et in praedictis etiam inquiratur, et inquiri debeat per Potestatem d.ae Civitatis de

 

Note a mrgine

(S.N.) Possunt nam universitates de jure habere res communes pascua, nemora, pecuniam redditus, aream aram. (?) domus, et similia ut per Boccac. in comment. ad constit. Pice. gl. 6. n°. 59.

(S.N.) Quam quidem exactionem Communitas non possit augere ad sui commodum post venditionem de ea alteri factam ut per Menoch. cons. 34. incipien. non mediocri vol. j.

(S.N.) Et de iure communi valet arg. (?) de vectigalibus ad collectas ut per Boss. in tit. de angar. in fin.

(S.N.) Conductores, seu Gabellarij quando possunt petere remissionem non obstante pacto vide Gravet. cons. 95. incip. incip. (ripetuto) visis his qui.  

 

114

 

mense Augusti cuiuslibet anni, et super ipsam inquisitionem examinentur, et examinari debeant saltem quinque homines de quolibet Castro Comitatus Ameriae, et sic de alijs confinantibus prope confines Civitatis praedictae prout sibi Potestati videbitur, et placebit. Et si super praedictis d.us Potestas fuerit negligens solvere teneatur, et solvat Communi praedicto pro interesse eiusdem pro poena, et nomine dum dictam inquisitionem, et processum, et praedicta facere omiserit ducentas lib. denar. retinendas tempore Sindicatus eiusdem per Camerarium d.i Com., qui pro tempore erit.

Item statuimus, volumus, et mandamus quod exigatur modo praedicto in Civitate praedicta, et Comitatu eiusdem Gabella musti videlicet pro quolibet salma solvantur, et exigantur sol. duo. Et si quis contrafecerit in praedictis puniatur modo, et forma, quae in proximo capitulo continetur. Et contra sic defraudantem similiter procedatur, et punitio fiat, et simili modo procedatur per dictum Potestatem ad dictam poenam de mense Novembris. Et denunciatores partem lucri habeant, et etiam d.us Camerarius retineat poenam, quam incurreret d.us Potestas propter negligentiam supradictam, et quod in d.is casibus Camerarius, qui pro tempore fuerit d.o tali denuncianti de pecunia, quae perveniret d.o Communi occasione praedicta dictam partem absq. poena solvat, et absq. aliqua deliberatione.

Item statuimus quod in d.a Civitate, Comitatu, et districtu Am. exigatur Gabella Pascui bestiarum, et vendatur more solito secundum formam (omesso "statutorum et") ordinamentorum Gabellae.

 

Note a margine

(S.N.) Et de consuetudine totius Jtaliae tenentur etiam forenses solvere collectas in loco, ubi possident bona, quae consuetudo sufficit quod allegetur cum sit notorium et fructus possunt pignorari, sequestrari, et gravari possessores, ut refert Boccac. in comment. ad const. Pice. glos. 6. n°. 60. ubi etiam non possint plus gravare quam cives, et quod non tenentur ad solvendum collectam impositam pro delicto, et pro impensa non necessaria.

(S.N.) Emptores autem Gabellarum qui necessitate reip. possunt cogi ad solvendum ante tempus dimisso tamen eis interusurio (?) medij temporis Bal. in l. j. C. de condict. ex. l. Cabal. in adnot. ad const. Aegid. cap. 3. lib. 5. in ver. executiones in fin.

 

A115

 

Item statuimus, et ordinamus quod exigatur in Civitate praedicta Gabella Macelli videlicet carnium, quae venduntur ad minutum, et vendatur more solito.

Item statuimus quod vendatur in Civitate Amerina Gabella Piscium, et vendatur more solito.

Item statuimus quod vendatur in Civitate praedicta Gabella bestiarum, quae venduntur in Civitate, Comitatu, et districtu praedictis, et vendatur more solito.

Item statuimus, et firmamus quod vendatur Gabella mensurarum, et staterae more solito, et exigatur in Civitate Ameriae.

Item statuimus quod exigatur Gabella Cinciorum, et more solito vendatur.

Item statuimus, et ordinamus quod exigatur Gabella Generalis (1), et vendatur, et colligatur secundum formam ordinamentorum Communis Ameriae.

Item statuimus, et declaramus ad manus Camerarij Com. praedicti devenire redditus quorumcumq. Castrorum infrascriptorum districtus, et comitatus Ameriae, quorum nomina, et quantitates inter coetera sunt videlicet:

Porchianum quinquaginta libras Perusinas annuatim in festo S.tae Firminae de mense Novembris.

 

Nota a margine

(1) Circa quam est advertendum quod illius conductor consequi poterit suum interesse cum facto Civ..(?) q. pertransire consueverant alio iter verterent Menoch. cons. 34. incip. non medio..(?) n°. I4. vol. j.

 

115

 

Collicellum - Fractuccia - Podium - Sambucetulum videlicet sexdecim sol. inter coetera regulariter quilibet foculariis quolibet mense Novembris praedicto in Festo S.ae Firminae.

Item statuimus, et declaramus ad manus dicti Camerarij devenire quantitates pecuniarum exigendarum de maleficijs, et damnis datis.

 

De Palijs importandis (aliunde "portandis") infrascriptis Ecclesijs

quolibet semestre  cap. L.

 

Ad hoc ut praecibus, et meritis Beatorum Firminae, Augustini, et Francisci status Civitatis Ameriae pacificus conservetur statuimus, et ordinamus ad honorem, et commodum Ecclesiarum S.tae Firminae praedictae, Beati Augustini, et Beati Francisci quod quilibet Potestas Civitatis Ameriae, qui veniet ad regimen d.ae Civitatis tempore futuro, et post confirmationem praesentium statutorum ad reverentiam dictorum Sanctorum de suo proprio salario, et suis expensis,  teneatur, et debeat dare, et deferre d.ae Ecclesiae S.tae Firminae unum pallium valoris ad minus xxv. librarum den. pro tempore currentium, et Ecclesiae S.ti Augustini de Ameria sequens Potestas unum alium pallium dicti precij tempore suo, et de suo salario, et sequens tertius Potestas teneatur, et debeat tempore suo

 

A116

 

unum pallium de suo salario dicti precij dare, et offerre Ecclesiae S.ti Francisci de Ameria, et sic currat, et fiat in perpetuum ita, quod quilibet Potestas qui veniet ad dictam Civitatem ut supra dictum est unum pallium dicti precij offerat ut superius est provisum in tempore sui officij, et quolibet semestre. Et praedicta pallia emi faciant Rectores praedicti idest Potestates, qui pro tempore erunt ad regimen praedictum, et ducantur per Civitatem praedictam, et portari faciant cum apodissa venditoris eorundem. Et si quis contrafecerit puniatur, et condemnetur ipso facto in quinquaginta libras denariorum pro quolibet Potestate, et qualibet vice applicandas Canonicis, et Capitulo Ecclesiae Amerinae per ipsam Ecclesiam, et alijs Ecclesijs praedictis. Et ad hoc ut praedictae (corretto) oblationes ordinate procedant volumus, et firmamus quod fiat sicut superius est comprehensum, et quod fiat in festivitatibus, et temporibus prout DD. Antianis Populi, qui pro tempore essent, videbitur, et placebit, dummodo ad portationem, et oblationem cerei deferendi ad Ecclesiam S.tae Firminae per ipsum Potestatem offerentem d.um pallium ipse Potestas eo casu minime teneatur non obstante provisione facta de praedictis per aliud per aliud (ripetuto) cap. praesentium statutorum.

 

 

(omesso "Lib. J. Finis")

 

 

 116

 

LIBER SECUNDUS

 

De Palio, et Cereo dando Ecclesiae S.ae Firminae

cap. I.

 

Ut Civitas Ameriae praecibus, et meritis Beatae Mariae Virginis, et Martyris Firminae de bono in melius in pacifico statu conservetur ad honorem, et laudem ipsius statuimus, et ordinamus quod Communitas Ameriae det, et dare debeat omni anno, in festo S.ae Firminae de mense Novembris ipsius Ecclesiae unum palium valoris, et aestimationis usq. ad valorem ad plus octo florenorum auri, si pro minori precio haberi non possit, et unum cereum cerae valoris, et ponderis quinq. librarum. Et Camerarius d.ae Communitatis, qui pro tempore fuerit teneatur, et debeat fieri facere de denarijs dicti Communis, et praecium praedictum solvere possit sine aliqua deliberatione. Et si in praedictis d.us Camerarius negligens fuerit puniatur, et condemnetur Comm. Amer. in quinque lib. denar. Jnsuper statuimus quod Canonici Ecclesiae praelibatae una cum Camerario Comm. Am. qui pro tempore fuerit teneatur, et debeat facere unum inventarium de omnibus Palijs datis, et dandis cum signo dictorum Palium; et si dicti Canonici una cum d.o Camerario dictum inventarium non fecerint priventur in die festivitatis oblatione dicti Palij, et cerei. Adijcientes quod Camerarius praedictus per duos dies ante festivitatem praedictam de mense Novembris requirere debeat Canonicos praedictos, vel maiorem partem ipsorum pro d.o Jnventario faciendo. Et si d.us Camerarius fuerit negligens

 

A117

 

in praedictis, quinquaginta solidos denariorum solvere teneatur. Et quod DD. Antiani, qui pro tempore erunt dictum palium emi faciant extra Civitatem Ameriae, et in Civit. ipsam portari cum apodissa venditoris, vinculo iuramenti.

 

De luminarijs faciendis in festo S.tae Catherinae

cap. II.

 

Ad hoc ut Amerina Civitas semper in libertate conservetur praecibus, et meritis B. Catharinae Virg. Statuimus, et firmamus quod DD. Antiani Civitatis praedictae, qui pro tempore erunt omni anno in festo S.tae Catharinae teneantur, et debeant accedere ad dictam Ecclesiam, et secum expensis Communis ducere, et portari facere unum cereum cerae valoris, et aestimationis centum solidorum, et dictum cereum offerre, et dare Monasterio S.tae Catharinae praedicto, et hoc continue accendatur dum in d.ta Ecclesia divina celebrantur. Et praedicta dicti DD. Antiani facere teneantur vinculo iuram., et ad poenam x. librarum pro quolibet ipsorum. Et Camerarius dicti Communis dictum cereum emere de pecunia dicti Com. ad dictam poenam.

 

117

 

De luminarijs faciendis in festivitate B. Mariae de mense Augusti,

et S.tae Firminae de mense Novembris

cap. III.

 

Ut praecibus, et intercessionibus Gloriosissimae Virginis B. Mariae, et B. Firminae Advocatae Comm. Ameriae adiuvemur, et semper de bono in melius praesens pacificus status noster augumentetur, idcirco statuimus, et ordinamus quod omnes Judices, Medici, Notarij, Speciarij, et mercatores vendentes pannum ad retaglium, lanaioli, et alij, exercentes artem lanae, omnesq. magistri lapidum, et lignaminum, et fabri, et macellarij, caeteriq. habentes matriculam, sive portantes, sive portari facientes cereum in festivitatibus supradictis, de quo cereo, seu cereis fit requisitio, seu (aliunde "si") fieri est consuetum in Vigilia S.tae Mariae de mense Augusti, et in Vigilia S.tae Firminae de mense Novembris debeant, et teneantur associare eorum cereum videlicet quilibet cereum suae artis hoc modo, et forma videlicet quod quilibet Judex debeat portare dictis festivitatibus S.tae Mariae de mense Augusti, et S.tae Firminae de mense Novembris unum cereum cerae ponderis unius librae, et quilibet alius de d.a matricula videlicet Medicus, Not. et speciarius portare debeat unum cereum ad minus ponderis mediae librae cerae, et quilibet alius mercator vendens pannos ad retaglium debeat portare

 

A118

 

associare (Stat. 1441 e Cod; Com. "associando", Cod. Sem. "ad sociandum") eorum cereum cerae (cancellato) unum cereum cerae ponderis unius librae cerae, et non ultra. Et quilibet alius exercens artem lanae per se portare debeat cereum saltem ponderis quatuor unciarum, coeteri vero scripti in numero matricularum, seu in matriculis aliarum artium Civitatis Ameriae portare debeant temporibus suprascriptis, videlicet Magistri, et facientes artem per se cereum saltem mediae librae cerae. Alij vero ultra magistros praedictos, hoc est discipuli, et alij cum dictis magistris morantes artem exercentes portent cereum saltem trium unciarum cerae. Et quod Potestas bandiri faciat praedicta ante xv. dies ante festum S.tae Mariae de mense Augusti, et festum S.tae Firminae de mense Novembris, et in Vigilijs dictarum festivitatum d.us Potestas legi faciat omnes matriculas artium d.ae Civitatis publicae (sic) in Platea Civitatis Ameriae, et non reperti ibi cum cereis ut dictum est punctentur, et punctati puniantur omnes debentes portare cereum unius librae (ut dictum est) et non habentes iustam excusationem, quam omnes punctati facere debeant infra tres dies ex tunc proxime sequentes in quadragium (aliunde "quadraginta") sol. Alij vero in x. sol. qui punctati fuerint d.o modo, quam poenam d.us Potestas de facto solvi faciat, et cum effectu Camerario Com. Ameriae. Et

 

118

 

si d.us Potestas negligens fuerit in praedictis puniatur, et condemnetur tempore sui sindicatus in x. lib. den. pro quolibet punctato, et legitime non excusato. Adijcientes quod in Vigilijs festivitatum praedictarum Domini Antiani Populi, et Cancellarius, et Camerarius, qui temporibus praedictis erunt habeant, et habere debeant unum cereum cerae pro quolibet ponderis trium librarum et non plus, et Camerarius praedictus solvere possit de pecunia d.ti Communis absq. aliqua deliberatione, et solvere teneatur ut hactenus consuetum est.

 

Quod Potestas teneatur accedere ad Ecclesiam S.tae Firminae

cap. IIII.

 

Ad honorem, et reverentiam omnipotentis Dei, et Beatorum Martirum Firminae, et Olympiadis Capitum, Gubernatorum, et Protectorum Civitatis Ameriae Statuimus, et ordinamus quod quicumq. fuerit electus in Potestatem d.ae Civitatis ea die, quam venerit ad dictam Civitatem antequam discendat ab equo teneatur, et debeat ad poenam xxv. librarum denariorum accedere ad Ecclesiam S.tae Firminae, et dictam Ecclesiam reverenter intrare, et ad altare accedere, et ibidem offerre quicquid ipsi Potestati videbitur, et placebit.

 

A119

 

De reddendo Jus Summarium pijs locis

cap. V.

 

Statuimus, et ordinamus quod Potestas, et eius Curia, et qui loco eius fuerit debeat plenum ius summarium reddere, et facere Prioribus, et Antianis Fraternitatis S.tae Mariae laycorum de Ameria, et quibuscumq. alijs pijs locis, seu sindicis, et Prioribus eorum sine salario, et oblatione libelli, et sine strepitu, et figura Judicij de pecuniarum summis, (Cod. Semin. "et de pecunjs") et rebus alijs ipsis debitis per quoscumq. Et Potestas non possit Priores, et Antianos praedictos (1) cogere ad aliquod officium recipiendum per Comm. sibi datum donec eorum officium durat. (Cod. Semin. "duraverit") Adijcientes quod Domus S.tae Mariae predictae semper debeat protegi, et defendi contra quoscumq. per Comm. Am., et eius officiales, et Potestas qui pro tempore erit summarie omnibus exceptionibus reiectis teneatur, et debeat exequi Testamenta, et codicillos, et omnia alia Jnstrumenta, quae producerentur coram eo in favorem d.ae Fraternitatis. Et habeatur ipse Prior pro legitimo administratore domus praedictae (2) si fuerit publice electus per homines de Ameria, qui congregati fuerint more solito ad consilium dictae fraternitatis ita, quod contra ipsum Priorem exceptio aliqua quod non sit Prior, vel similia opponi non possit ad poenam decem librarum opponenti pro qualibet vice. Et nihilominus

 

Note a margine

(S.N.) Et huiusmodi societates fraternitatum non dicuntur personae Ecclesiasticae, neq. gaudent privilegio fori, nec episcopo subsunt Bar. in l. fin. col. 2. et 3. ff. de colleg. illi. Natt. cons. 62. ad fin. vol. p°. et licet hj disciplinati quoad eorum personas privati vere sint, tamen quoad locum in quo preces Deo porrigunt pius, et religiosus iudicandus est ut remissive Menoch. de arb. Jud. li. 2. cent. 3. casu 237. n°. 28.

(1) Nota pro Priore et Antianis Hospitalis ad limit. cap. 28. sup. lib. j.

(2) Et sic poterit constituere proc..(?) ante lit. cont. (una parola non decifata) nam aequiparetur tutori, haben..(?) tantum plenius ius, et potestatem alere se, et suos ex bonis Hospitalis ut late per Mact. Sil. sing. ex C. ..(?) nota quod licet.

 

119

 

oppositio non valeat. Et quod oblati, vel offerendi in futurum quibuscumq. Ecclesijs, et locis pijs teneantur, et cogi debeant per Potestatem, et officiales eius ad solvendum omnes dativas pro Comm. Amer. imponendas, et solvere (aliunde "subire") omnia onera realia, et personalia, et gabellas Comm. praedicti praeter oblatos Comm. Amer., et in futurum offerendos, qui nullum onus subire debeant, et etiam praeter oblatos, et offerendos fraternitati praedictae, pro quibus ipsa fraternitas solvat, et solvere debeat quolibet anno pro libra ipsorum, et cuiuslibet eorum, videlicet pro quolibet centenario Catasti (Stat. 1441 e Cod. Com. "accatastato", Cod. Farr. e Sem. "à catastis et") in Catastis Comm. viginti sol. hoc tantum expresso quod Gabellas omnino solvere teneantur.

 

De Cereo faciendo per Potestatem in Vigilia S.tae Firminae

suis expensis  cap. VI.

 

Potestas Civitatis Ameriae ad honorem Dei, et Beatae Firminae maioris Ecclesiae Amer. teneatur, et debeat fieri facere de sua pecunia unum cereum cerae, et illum accensum portari facere cum Comitiva DD. Antianorum Populi, et aliorum, qui fuerint ordinati de sero in Vigilijs festivitatis praedictae, et mane in celebratione missarum facere retineri accensum ipsum cereum, et residuum dicti cerei offerat, seu offerri faciat in Altare d.ae Ecclesiae remanendo. Et praedicta teneatur facere vinculo iuramenti

 

A120

 

et ad poenam x. librarum den. ipsi (sic) Ecclesiae applicandam, et debeat esse cereus sex librarum ponderis non obstante quod in electione non dicatur.

 

De faciendo exportare (aliunde "et portando") Cereum

in festo S.tae Mariae de mense Augusti

cap. VII.

 

Ordinamus, et statuimus ad reverentiam, et honorem Beatissimae et Gloriosae Matris Domini nostri Jesu Xpi de mense Augusti expensis Comm. Ameriae fiat quidam cereus cerae (corretto) ponderis x. librarum, quem portari faciat Camerarius Comm. de sero cum immagine B. Mariae Virginis accensum et ante eam dum per Civitatem ducitur, et similiter de mane ad missam maiorem continue accensum donec missa solemnis cantatur. Et post haec residuum d.ti cerei Camerario fraternitatis detur, et assignetur.

 

 

Finis 2.i libri

 

 

120

 

LIBER TERTIUS

 

CAUSARUM CIVILIUM

 

De Citationibus  cap. I.

 

Civis, et habitator Civitatis Ameriae in civilibus causis citatus per Castaldum Communis oretenus teneatur comparere coram Potestate, seu Judice eius in termino, quem d.s Castaldus duxerit praefigendo. Ad domum autem citatus sequenti die ante tertiam compareat dicto modo suo adversario de iustitia responsurus, si die citationis, vel infra ipsum terminum esset in Civitate Ameriae. Et quod an fuerit, vel non fuerit in Civitate praedicta stetur relationi dicti Castaldi (1). Si vero non esset in Civitate comparere debeat infra duos dies post citationem de eo factam. Comitatenses autem, sive districtuales, seu extra Civitatem, et Burgos habitans citatus oretenus, vel ad domum sequenti die proxima post ipsam citationem ante Vesperas, vel post si partibus videbitur, et fuerint concordes quo supra modo debeat comparere suo adversario de iustitia responsurus. Et in ipso citationis termino similiter actor debeat comparere, si vero citatus non comparuerit in termino praedicto sibi statuto comparente actore, et suam contumaciam accusante solvat pro banno vice qualibet quinque solidos. Si autem citatus comparuerit accusans contumaciam actoris non in termino comparentis ipse actor eandem poenam

 

Note a margine

(S.N.) Statutum dare posse certum modum in citationibus refert Menoch. cons. I00. incipien. que.. n°. I0I. vol. j.

(S.N.) Et nota quod si pars citata pro una die, fuerit, quod Judex non sedit, si alia die actus fiet parte pro illa die specialiter non citata, actus non valet Gabr. concl. lib. ij. conc. p.a de cit. n°. II6. Et citatus pro die non iuridica non censetur citatus pro die sequenti iuridica, et si actus fiat die sequenti iuridica sine nova citatione non valeat ibidem n°.47. (?)

(1) Ut stetur relationi Castaldi intelligitur iuratae non aliter l. Theopompus ubi not. Bart. in ver. iuratus ff. de dot. praeleg. Tiraq. in tract. praeser. § j. glos. 8. vers. quam et ego. Cui relationi nec pars debet esse praesens, nec citata de necessitate Gab. concl. lib. ij. de citat. concl. p.a n°. 385.

 

A121

 

Communi solvere teneatur, utriq., et in utroq. casu, poena contumaciae (Stat. 1441 e Cod. Com. agg. "retenta et") reservata secundum ius commune, quod reficiantur expensae (1), et veniatur ad missionem (Stat. 1441 e Cod. Com. "immissionem") tenutae ex primo decreto. Citatus autem personaliter non comparens in termino assignato accusata ab actore contumacia (Stat. 1441 e Cod. Com. "accusatus ab actore in contumacie") habeatur pro merito contumace. Et ad domum non oretenus citatus eodem modo accusatus non comparens in duobus citationibus merito contumax habeatur. Et in utroq. casu contra contumacem huiusmodi tanquam merito conumacem procedatur secundum ius, et formam statutorum suo adversario postulante. Et quilibet Castaldus (2) ad petitionem cuiuscumq. petentis sine aliqua Commissione, et mandato Potestatis, vel Judicis, vel alicuius eorum possit, et debeat citare quemlibet hominem, et personam in civilibus causis supradictis, et ita teneat (Stat. 1441 e Cod. Com. "et etiam teneatur"). Et de huiusmodi citatione stetur suae relationi, et pro legitima citatione, et idonea habeatur, et tali modo citatus quo supra non comparens habeatur pro vero, et merito contumace. Citatus vero in prima citatione non comparens exinde in antea citetur expensis ipsius citati, et haec omnia valeant iure aliquo non obstante. Si vero debitor alicuius sit defunctus d.ti Castaldi possint, et valeant citare ad petitionem creditoris volentis aliquid petere contra ipsius bona, haereditatem, vel haeredes talis defuncti, haeredes ipsius, et volentes esse haeredes (3), et pro

 

Note a margine

(1) Quae autem expensae veniant reficiendae statur (sic) arbitrio Judicis et late per Menoch. de arb. Jud. li. ij. cent. ij. casu CLIIIJ.

(2) Etiam de iure communi  baiulo qui est notus credi debet sine litteris nisi agatur de magno praeiudicio Tiraq. de priv. (?) cau. l. j. n°. I6. secundum quod fortasse esset interpraetandum hoc statutum.

(3) Et statutum loquens de haeredibus habet etiam locum in bonorum possessore Bart. in l. j. § de illo quaeritur ff. ad Trebell. Tiraq. de Ju. priv..(?) qu. x. n°. 229.

(S.N.) Ad declarationem huius statuti viden. Alex. cons. I03. n°. p°. vol. 5.

 

121

 

haeredibus respondere, et bona defendere ut haeredes, et sub nomine appellativo praedictorum (Cod. Farr. e Cod. Semin. "praedicti") proprijs nominibus non expressis, et referre citationem factam de eis d.o modo, et praedicta citatio, et relatio d.o modo facta valeat, et teneat, et ipse ad cuius petitionem d.a citatio, et relatio facta esset, possit, et valeat contumaciam accusare simpliciter contra eos ac si eorum propria nomina fuerint expressa ita, quod d.a contumacia afficiat eos non comparentes, et sint, et reputentur ex tunc legitimi contumaces iure canonico, civili, vel municipali non obstante, quod in contrarium loqueretur. Et praedicta locum habeant in praeteritis, praesentibus, et futuris, et in omnibus processibus etiam iam finitis. Adijcientes quod processus facti, et faciendi contra ipsos haeredes innominatos valeant, et teneant, et plenam obtineant roboris firmitatem dummodo tales haeredes sub nomine appellativo ante pronunciationem tenutae appareant citati saltem bis ad domum habitationis olim dicti defuncti. Et ipsa apparentia probetur per relationem dicti Castaldi, quae pro veritate legitima habeatur, ut dictum est.

 

A122

 

De relatione Castaldi, et horis sedendi per Judicem

cap. II.

 

Quicumq. fecerit aliquem citari ad Curiam procuret quod Castaldi, vel quilibet alius iuratus nuncius, et deputatus citans referat citationem sibi commissam de sero vel de mane Judici, vel notario, quae contineat nomen citati, nomen Castaldi, et nomen ad cuius petitionem citetur, et quando, et si personaliter, vel ad domum habitationis citati, et ad quem terminum. Et si quis dictam formam non servaverit contumaciam citati accusare non possit, nec alicuius citatio valeat. Et Judex antequam accedat ad bancum statim dictis Missis faciat pulsare Campanam Communis quae est in campanile Communis per spatium competens, ut actores veniant, et citati, qua pulsata Judex accedat ad bancum ad ius reddendum, mandans cuilibet de Palatio ad poenam quinque sol. quod sedeat, et taceat, et nullum eloquium faciat, per quod examinatio causae valeat impediri, et faciat legi per notarium causae (cancellato) Banchi ad civilia deputatum citationem, et gridari à quodam castaldo primo actorem, secundo reum, (Cod. Farr. "et citati a quodam castaldo vocentur p°. actor, 2° reus") et quicumq. ipsorum non comparuerit ad petitionem comparentis, et contumaciam accusantis pro contumace habeatur, et scribatur.

 

Nota a margine

(S.N.) Cui relationi nec pars debet esse praesens neq. citatus de necessitate Gabr. concl. lib. ij. de citationibus concl. j. n°. 385. Nuncio autem referenti citatum sibi dixisse velle comparere non creditur sec. com. opi. de qua per Gabr. de cit. concl. 2. ubi idem in asserente se verberatum in citando et asserente personae fide dignae se nunquam citatum magis creditur, quam nuncio, et late ibidem in quibus Nuncio credatur in quibus non.

 

122

 

Et si nulla partium comparuerit, sit citatio nulla, si autem contumax comparuerit Judice tunc sedente pro Tribunali audiatur, et cassetur contumacia, et tunc praesentes gridati accedant ad bancum coram judice, et nulla alia persona accedat cum eis praeterquam Advocati, et procuratores, vel persona quae alleget gridati Jura, et tunc examinata causa partes discedant, et Judex procedat ad aliam citationem legendam d.o modo. Et si Potestas, vel Judex praedicta non impleverint, nec observaverint in totum, vel in partem quod ipso iure incidat in poenam quinque florenorum auri. Quando autem Consilij congregandi occasione Judex non sederet de mane ante tertiam, teneantur actores, et citati in causis comparere de sero eodem die ante Vesperas, vel post, si partes essent concordes coram d.o Judice prout si in d.o termino essent citati. Et quaelibet pronunciatio Judicis reservans aliquibus absentibus aliqua iura, vel tempora ratione absentiae Advocati, vel procuratoris, vel alterius personae, et maxime pro factis Comm. qualitercumq., et quomodocumq. ex suo officio valeat, et teneat authoritate preaesentis statuti, dummodo d.a reservatio sit iuridica secundum Jus.

 

Note a margine

(S.N.) Absens licet quis dicatur pluribus modis, tantum proprie, et stricte ille dicitur absens qui non est in Civitate ut refert Balb. de praescript. poenis (?) put. prac. qu. ij. in fin. ubi hoc dicit notandum ad statuta quae proprie intelligi debent.

(S.N.) Qui quidem absens pro factis Comm. dicitur desinere abesse cum domum redijt, vel redire potuit finito negocio, pro quo erat absens nisi iusta causa impeditus fuerit in redeundo, statuuntur nam ei xx. miliaria diurna ut per glos. in § rursus in verbo in Civitate inst. de act. quam simpliciter ad hoc remissive allegat Pet. Buch. (?) in prax. rer. civil. cap. I7. n°. 24. in fin.

 

A123

 

De oblatione libelli à X. lib. sup., et denunciatione tenutae

cap. IIJ.

 

Libellus in civilibus causis offeratur reo coram Judice ab actore, sive Judici, sive reo dandus à x. lib. supra, et tunc Judex det reo terminum  trium dierum ad deliberandum, respondendum, et opponendum supradicto libello et ad comparendum postmodum coram eo. Et demum si reus contendat  contestetur lis, et iuretur de calumnia, et veritate dicenda. Et per Judicem detur (cancellato) utriq. parti detur terminum (1) decem dierum peremptorie ad probandum hinc inde super quaestione eadem. Et demum ipse Judex ad ulteriora procedat, et procedere debeat in d.a causa usq. ad sententiam inclusive secundum formam statuti, Juris, et ordinem iudiciarium. Si vero reus contumax fuerit, et petitio fuerit realis, inducatur, et immittatur actor in possessisone bonorum (scritto sopra) rei contumacis usq. in quantitetam rei petitae ab eo, vel mictatur in possessionem rei petitae, et in alijs bonis pro expensis legitimis pro mensura dictarum expensarum, et non ultra, reo absenti iuris beneficio reservato(2). Si vero fuerit personalis inducatur actor in possessionem primo mobilium, et si mobilia non haberet nominum debitorum rei contumacis usq. in quantitatem rei petitae, et pro expensis legitimis, et sit in arbitrio actoris ubi voluerit tenu-

 

Note a margine

(S.N.) Actor debet properare ad litis contestationem ex qua fit melior eius conditio, reus vero differre, quia per eum clauditur via multis exceptionibus et refugijs nisi libellus sit ineptus, quia tunc expedit litem contestare, ne libellus possit mutari ut docet Veronen. caut. I95. inc. Dixit Ubertus.

(S.N.) De contumace vid. Asin. in prax. Judic. § I7. cap. xj. et Buch. (?) in sua prax. civ. cap. xij.

(1) Qui terminus à statuto est praefixus à Judice prorogari non potest. Asin. in pract. Judic. §. xv. cap. j. n°. 2. et infra lib. 4. in adnot. cap. 4.

Confessio tamen non dicitur proprie probatio, et non cadit in statuto facit mentionem de probatione Boss. in tract. crim. tit de con..(?) iunctis n°. 7.

(2) Nam absens ad ea, quae sunt gravis (?) pro  iudicijs (?) ad domum citari non debet l. ff. (?) de rest. milit. per quam in causa liben..(?) et alijs de quibus per Soc.. (?) in tract. foll. reg. ij.

 

123

 

-tam ipsi reo iuris beneficio reservato refectis expensis. Et in pronunciatione tenutae, immissione, et datione sit salvum ius cuiuscumq. habentis. Et postea si quis veniens dicat se habere potiora iura, eum audiat, et decernat (aliunde "discernat") factum summarium (aliunde "summarie") sine salario, et oblatione libelli. Et insuper pronunciet sicut ei videbitur pronunciandum de iure, et eum faciat potiorem in iure. Fructus ratae tenutae datae per Curiam quos creditor ex ea perceperit computentur in sortem, salvo quod si alicui fuerit data tenuta pro dote, quod tunc fructus d.ae tenutae in sortem minime computentur. Statuentes quod Potestas, et Judex super summa x. lib., et ab inde infra usque ad centum solidos procedere, et diffinire possint summarie, et de plano sine figura Judicij, et oblatione libelli (1), et in hoc die responsionis, vel sequenti salarium Com. solvatur. Super summa autem centum sol., et ab inde infra libellus non offeratur, nec salarium Comm. solvatur aliquod, sed Judex audita petitione actoris verbotenus sine litis contestatione à x. sol. supra usque in centum sol. recepto uno teste diffiniat quaestiones, et credatur sacramento actoris (2) cum uno teste usque ad ipsos centum solidos, à quibus

 

Note a margine

(S.N.) Licet secus sit de iure communi et in dote secundum com. opi. quam refert Plot. (?) de in litem iur. §. ij. n°. 24. post princ. et vide in materia Menoch. de arb. ut in poss. rem. 3. n°. I79. et Pontan. de aliment. cap. 4. n°. 2.

(S.N.) Semper tamen id, quod verbo petitur licet à Notario in scriptis ut in materia similis stat. tenuit Alex. cons. 66. viso processu n°. 2. vol. p°.

(S.N.) Et licet regulariter non valeat statutum, neq. consuetudo, ut testimonio unius credatur in modicis tantum, et lectis (?) pro indicijs (?), et ubi est casus necessitatis, aut evidentissime utilitatis valet ut per Tiraq. in tract. de Jud. in reb. exig. feren. in princ. vers. secunda ratio.

(1) Sed de iure communi causa dicitur magna, quae excedit centum aureos, alias dicitur parva, et brevior, et habetur consideratio qualitatis personarum Nat. cons. 305. n°. 6. et adde Auth. nisi breves cum ibi not. C. de sentent. ex brevi recit.

(2) Sufficit etiam vehemens opinio Judicis quae eius arbitrio relinqu..(?) quando statim (?) cavetur ut semper plene probante deferatur Juramentum in supplementum ut declarat Menoch. de arb. Jud. li. ij. cent. ij. casu I00. n°. 4.

 

A124

 

supra offeratur libellus de decem sol., et ab inde infra credatur sacramento delato à Judice digniori personae ut Judici videbitur, et quod dictum est in actore idem sit de reo intelligendum, et credatur reo usq. in quantitatem centum sol. cum dicto unius testis, à decem sol. infra credatur sacrmento dignioris personae sub poena Potestati, vel Judici, et cuilibet ipsorum contrafacienti in praedictis, vel aliqua particula praedictorum, seu omittenti, vel negligenti praedicta, vel aliquam particulam praedictorum, et pro quolibet, et vice qualibet decem florenorum auri mox imminente.

 

De salario in civilibus causis solvendo  cap. IIII.

 

Salarium sex den. pro qualibet libra quantitatis in civilibus causis petitae solvatur Camerario Communis, ubi libellus offeratur ab actore in contestatione litis, ubi autem non offeratur libellus, solvatur ab actore ea die, qua per reum responsum fuerit coram Judice, vel sequenti die. Si autem res petita non consistat in pecunia solvantur sex den. pro qualibet libra congruae aestimationis pro salario d.o Com. modo praedicto. Et si reus ante litem contestatam debitum confitebitur restiutuat totum (Cod. Com. "tantum") salarium actori antequam discedat

 

124

 

de Palatio. Reo vero contumace non comparente, vel respondente actor mictatur in tenutam, et possessionem illius rei, et ipse reus in expensis legitimis condemnetur etiam si ante litem contestatam contumax fuerit ipse reus in aliquo de praedictis. Si autem ante litem contestatam contumax fuerit condemnetur, et feratur contra eum sententia ut postulat ordo Juris nisi inter se componerent partes, quam sententiam Judex post decem dies exequi teneatur nisi fuerit remedio appellationis suspensa. Et si reus negaverit quantitatem ab eo petitam, et quod convincatur ab actore Judex condemnet eum in salarijs, et expensis factis in causa, et executionem facere teneatur secundum modum superius assignatum. Et Castaldus, qui iverit ad tenutam dandam habeat pro suo salario infra muros antiquos tres den., in Castris duodecim den., in Villa octo den. ab illis inductis qui receperint tenutam salvis capitulis preasentis statuti in exceptionibus, de quibus salarium esset solutum, et revocatione tenutae. Et in causis procuratorum religiosorum, et piorum locorum, et Fraternitatis S.ae Mariae, S.ti Francisci, et Beati Augustini, et miserabilium personarum (1), et cuiuslibet ipsorum, et in petitione, et repetitione dotis, et causae alimentorum nullum salarium solvatur. Et Potestas, seu Judex

 

Nota a margine

(1) Quae autem sint miserabiles personae arbitrio Judicis relinquitur, et inter eas connumerantur viduae, et pupilli, etiam divites, ut refert Menoch. de arb. Jud. lib. 2. cent. j. casu xvj.

 

A125

 

huiusmodi causas, ac alt (cancellato) eorum, vel alterius eorum procuratorum faciendo eis ius summarium audiat sine salario, et oblatione libelli. Jnsuper autem si reus confitebitur debitum unde appareat pub. Jnstrumentum ante litem contestatam fiat ei praeceptum, et detur terminus ad solvendum, et in hac causa salarium non solvatur nisi quando ex ipso praecepto fieret executio, tunc in ipsa executione salarium solvatur praedictum ita, quod salarium (scritto a margine) in aliqua causa amplius quam semel non solvatur. Et si casibus, in quibus salarium solvi debeat, salarium Comm. (ut supra dictum est) solutum non fuerit quicquid factum esset in favorem actoris non valeat ipso Jure. Jn causa vero, in qua lis contestatur solvatur salarium die contestationis litis, et si dicta solutio dicti salarij facta non fuerit dicta die contestationis litis, vel saltem sequenti die post ipsam contestationem quod quicquid factum fuerit ad petitionem actoris in dicta causa non valeat ipso Jure. Declarantes quod congrua aestimatio (1) supradicta (correto) intelligatur, et sit illa, quam fecerit Judex de quaestione cognoscens ad petitionem actoris, seu rei praehabita per eum informatione cum duabus personis idoneis (2) eligendis per Judicem summarie ad informationem suae conscientiae, quae non actineant alicui partium praedictarum, et dicta declaratio d.ae aestimationis

 

Note a margine

(1) Et cum ista facultas aestimandi intelligatur concessa à statuto Potestati in modum ordinarij iuris, dominis (?) poterit delegari alteri ut per Menoch. de arb. Jud. li. j. qu. xij. per tot. Res tamen emphiteutica aestimabitur tertio minus valore prout de consuetudine et practica ita servari testatur Mor..(?) de fid. et pac. cap. 95.

(2) Gravatus tamen in aestimatione vel mensura debet infra annum de suo gravamine conqueri ut remissive per Borc. de stat. Urb. prev. gl. I9. n°. I22. 

 

125

 

(una parola cancellata) authoritate praesentis statuti habeatur pro congrua, et legitima. Et praedicta observare debeat quilibet Potestas, seu Judex, qui pro tempore fuerit, et in nullo contrafacere, vel venire poena xxv. floren. auri paenitus incursura.

 

Infra quantum tempus terminentur civiles causae

cap.  V.

 

Civiles quaestiones, et causas Judex teneatur infra xxxxv. dies decidere, et terminare (1) post primam citationem super lite, et causa factam. Et si Judex praedictus, vel Potestas hoc non fecerit incidat ipso facto in poenam v. sol. pro qualibet libra quantitatis petitae, vel rei, vel eius aestimationis applicandam pro medietate Comm. Amer. et pro alia parti laesae. Et nihilominus ipsam quaestionem, et causam decidere teneatur, et terminare (2) nisi hoc remaneret de partium voluntate, vel iusto impedimento vel deliberatione Concilij.

 

Note a margine

(1) Nam alias de iure communi caveret terminus a die litis contestatae Jas. in l. properandum in princ. n°. 5. C. de Judic. et n°.7. prout cap. lib. 2. cap. I4.

(S.N.) Dies autem termini videlicet primae citationis computabitur in termino cum ipse terminus statuatur ab ipso actu non à die accus. Secus autem esset si diceretur (una parola non decifrata) causa finiatur à die primae citationis ad 40. dies ut late per Tiraq. ap.. (?) declaran. de retract. lignag. §. I. glo. xi. n°. 24 et 25.

(S.N.) Nisi in causa penali supersediatur ex eo, quia fuerit oppositum de falsitate testium, vel Jnstrumenti, et supra falso petitum fuerit procedi; quod fieri debet etiam stante hoc stat. et utraq. causa in hoc tempore non possit expediri ut per Boss. in tract. crim. tit. quan. proced. per exc. n°. I5.

(S.N.) Non solum si remaneret de partium voluntate, verum etiam si facto partis, quae non petierit causam expediri Judex non tenetur. glo. not. in l. si curatoris ubi Ang. C. de in. delibe. et late in hac materia Paris de Put. in tract. de Sindic. in ver. successor cap. 288. in parvis Mars. in pract. crim. §. nunc vide n°. 4. Dec. cons. 356. n°. 4. vol. p°.

(2) Evitabitur tamen poena si sententiando per condemnationem et absolutionem prout quisq. est condemnandus vel absolvendus ex actis Ferrat. in terminis huius stat. caut. 47.

 

A126

 

De modo dandi in solutum  cap. VJ.

 

Rem in tenutam datam per Curiam, et habitam, mobilem per xv. dies, et stabilem per unum mensem (1) ab actore reo infra ipsa tempore (aliunde "tempora") recolligere omittens, seu omittendum de petitis suo satisfacere creditori, praemissisq. post ipsa tempora publice tribus bannimentis in schalis Palatij Comm. quod si quis emere ipsam rem vellet sic in tenutam datam, et habitam, et veniret coram Judice d.ti Comm. eam plus offerenti datur. Judex teneatur vendere, eamq. dare, et concedere in solutum creditori suo immisso in tenutam huiusmodi eo precio, quod de d.a re haberi poterit, vel oblatum fuerit, vel pro ea quantitate, pro qua ipse creditor habuerit ipsam rem in tenutam si plus oblatum non fuerit, et post ipsam dationem ipse creditor sit, et efficiatur verus dominus, et possessor ipsius rei ex secundo decreto, et quod antequam ipsa res detur in solutum citentur duo proximiores consanguinei d.ti rei contumacis, et eligant unum aestimatorem ad aestimandum rem in tenutam datam, et actor ponat, et aestimat (Stat. 1441 e Cod. Com. "eligat") alium aestimatorem ad aestimandum d.am rem in tenutam datam praedictam. Et si dicti duo consanguinei non comparuerint, vel non reperirentur in Civitate, vel districtu, Judex Comm. loco ipsorum eligat

 

Note a margine

(1) Qui quidem terminus incipit currere à die notificationis debitori factae ut declarat hoc stat. Menoch. de arb. Jud. li. ij. cent. ij. cas. I85. n°. 37.

(S.N.) Ubi autem non esset abbreviatus terminus à statuto, et procedendum esset de iu. com. deberet servari modus traditus à Veronen. caut. 202. incipien. creditor, qui habet.

Et diligenter est advertendum quod statuta loquentia de vendendo rebus captis pro executione rei iudicatae ad unguem servanda sunt, alias irritum est, et inane quicquid fieret, et ut refert Fabia(n). de Monte in tract. de empt. et vend. in l. qu. princ. n°. 88.

 

126

 

aestimatorem praedictum pro parte d.i rei. Qui duo extimatores teneantur iurare dictam aestimam facere, ut melius, et aequius eis videbitur. Et si non fuerint concordes Antiani Populi, vel maior pars ipsorum ad instantiam dicti actoris omnia alia solemnitate omissa eligant tertium aestimatorem ad aestimandum praedictam rem una cum alijs aestimatoribus. Et si omnes praedicti tres aestimatores non fuerint concordes, duo ex eis saltem valeant aestimare, et eorum aestimtioni stetur de re aestimata praedicta. Et hoc facto detur, et concedatur in solutum pro mensura dicti debiti declarati secundum formam d.ae aestimationis, et pro expensis legitimis sacramento actoris declarandis Judicis taxatione praemissa. Et in solutum recipiens efficiatur, et sit verus dominus, et possessor (1) prout superius est expressum ad poenam Potestati, vel Judici contrafacienti, vel omittenti decem florenorum auri illico imminentem.

 

Nota a margine

(1) Semper tamen in datione in solutum apponatur pactum quod non recedatur nec recedi intelligatur à priori contractu si contingatorem (sic) in solutum datam evinci (?), nam tunc succurritur sibi veteri actione prout bene notandum in practica dicit Veronen. ad evitandum difficultates caut. 143. incipien. est magna.

 

 

 

De Praecepto faciendo in Civilibus causis.

cap. VIJ.

 

Potestas, seu Judex Comm. Ameriae teneatur, et debeat sine

 

A127

 

libello omni dilatione, et exceptione, retardatione remotis praecipere, et terminum praefigere decem dierum debitori vel debitoris fideiussori in Jnstrumento, seu contractu publico nominato, seu nominatis, vel eius haeredibus, seu procuratori ad satisfaciendum rem, vel quantitatem in ipso Jnstrumento seu contractu in Judicio demonstrato coram eodem Judice, et si reus non confiteatur liquidatis primo ipsis haeredibus tam debitoris, quam creditoris coram d.o Judice antedictum praeceptum Si autem reus, vel fideiussor confiteretur (1) etiam sine Jnstrumento fiat sibi praeceptum, ut dictum est de confessato debito multo magis salvis, et reservatis ipsi reo debitori, seu fideiussori legitimis exceptionibus infra dictos decem dies opponendis, et probandis. Quibus decem diebus elapsis exceptionibus non oppositis, vel oppositis, et non probatis cogatur debitor, vel fideiussor ad voluntatem creditoris in personam, et rebus (sic) ad solvendum. Et nihilominus quolibet die post ipsum terminum, quo fuerit in mora solvendi si debitor (Stat. 1441 e Cod. Com. "debitum") fuerit à 20. sol. supra puniatur in quinque sol., si vero fuerit 20. sol. (omesso "et) ab inde infra in duodecim den. si ex ijs accusatus fuerit ab actore, salvo quod non possit accusari nisi usq. in 20. dies, et si aliter fuerit (aliunde "fieret") non valeat, salvo capitulo (2) quod legatur (annullato) loquitur de filiofam., et minoribus

 

Note a margine

(1) Confessus tamen debet cavere de solvendo, aliter carceratur. Bertach. in suo repert. in ver. debitor solvens n°. 66.

(S.N.) Nec condemnatus ad solvendum intelligatur solvere etiam si pignora offerat Bal. in C. cum aliquibus per illum tex. de re iudi. videndum Negusan. de pignor. in 4.a parte p. membr. n°. 4.

(2) Quod capitulum est infra positum eo. lib. cap. I6. sub rub. quod nullus contrahat cum minore, vel filiofam.

 

127

 

contra quos ipso capitulo obstante nullam habeant praecepta, vel sententiae firmitatem (Cod. Farr. "nihil habeat praeceptum, vel sententia firmitatis"). Salvo etiam quod ex Jnstrumentis 20. annorum, vel ab inde supra, mutui, depositi, et credentiae pannorum non audiatur petentes sine libelli oblatione, sed in talibus libellus offeratur et ordinarie procedatur, ut postulat ordo Juris. Publici autem foeneratores (Cod. Farr. "publici et foeneratores") non possint petere debitum decem annorum, et ab inde supra ipsa instrumenta à x. annis ipso jure sint cassa, et irrita. Et quod quilibet postquam sibi satisfactum fuerit teneatur, et cogatur satisfacienti refutationem facere, et Jnstrumentum si publicum fuerit, per Notarium reddere cancellatum ad poenam quam Judex duxerit imponendam. Judci (sic) autem aliquod creditum unde (Cod. Farr. "quod inde") appareat Jnstrumentum cancellatum petere non possint, nec valant (sic) ullo modo.

 

De exceptionibus opponendis

cap. VIII.

 

Exceptiones contra paeceptum, vel sententiam, vel Jnstrumentum publicum nullo modo opponi possit nisi tantum falsi, (Cod. Farr. "falsitatis") soluti, (Cod. Farr. "solutionis,") transactionis, vel iudicatae rei, vel pacti, et omnes alia, quae competunt, et opponi possunt

 

Note a margine

(S.N.) Si tamen excomunicatus opponatur contra instrumentum quarantigiatum debitor relaxari non debet nisi prius discussis exceptionibus ut infra cap. 25. eo. lib.

(S.N.) Non tamen per hoc statutum sublatae videntur exceptiones, quae possint incontinenti probari. Abb. in c. suscitata de in integ. rest. et in alijs locis allegatis in apostillis ad Alex.  in l. de pupil. § qui opus n°. 9. sub littera C. ubi etiam quod statutum nunquam intelligatur reijcere exceptionem notoriam in quo adde Menoch. de arb. Jud. li. j. q. 80. n°. 79.

(S.N.) Licet per statutum tollatur exceptio, non tamen proposita (?) est sublata defensio ut remissive per Deci. in l. nemo ex ijs in fin. ff. de reg. Jur.

 

A128

 

ex vigore alicuius statuti. Nec executio Jnstrumenti, sententiae vel praecepti per alios exceptis obiecti valeat (Stat. 1441 e Cod. Com."per aliarum exceptionum obgectos valeat"; Cod. Farr. "vel aliorum praeceptorum obligationes valeat") retardari. Et Potestas, et sui officiales elapso termino dato ad opponendum, seu ad solvendum, et exceptionibus praemissis oppositis, et non probatis vel non oppositis reum condemnet actori in expensis, et eum constringere, et cogere teneatur ad poenam xxv. libr. de suo salario Comm. solvendam. Et exequendo sententiam, Jnstrumentum, vel praeceptum in persona, vel rebus in Palatio et cippis, et ferris, vel exbannimento, vel quocumq. alio modo ad voluntatem actoris eundem reum facere custodiri in d.is locis expensis ipsius detenti pro duobus solidis cuiuslibet diei (omesso "cum") nocte ab ipso detento solvendis, et non plus, et si tantum per diem custodiretur duodecim den. pro custodia persolvantur, salvo propterea capitulo loquenti de filiofamilias, cui nullo modo in aliquo derogetur, et praedicta executio fiat contra eum diebus feriatis, et non feriatis, et etiam ad velle actoris quocumq. tempore. Et quod nullus allibratus in Catastis Comm. Ameriae nec per se, nec per procuratorem ipsius, si dativas sibi impositas per Comm. Ameriae non solverit in civilibus causis volens agere audiatur (1), et similiter quilibet debitor Com. Et si opponens quod non solverit d.as dativas, et quod sit

 

Note a margine

(S.N.) Poterit etiam opponi exceptio simulationis cum dicatur falsum ut per Socci. in l. si is qui deventa § utrum n°. 5. ff. de reb. dub. ubi etiam tradit quod huiusmodi statutum aliquas exceptiones admittens, et aliquas excludens censetur dissimiles admissis excludere, et similes admittere.

Poterit etiam contra tale Jnstrumentum peti restitutio in integrum à minore ut refert Mars. in pract. crim. § oportune n°. 58. et n°. 83. in princ.

Poterit etiam opponi exceptio, quae notorie ex inspectione jpsius Jnstrumenti apparet ut puta quia promissio est sine causa Mars. in pract. crim. § secunda n°. 25.

Statutum loquens de debitore comprehendit etiam fideiussorem ut late per Borc. de Stat. Urb. prass. (?) glo. I9. n°. 96.

(S.N.) Poterit etiam opponi exceptio rei non traditae non obstante statuto, etiam si disponeret ut nulla exceptio possit opponi Natt. cons. 305. in princ.

(S.N.) Stante hoc statuto si quis conveniatur vigore publici Jnstrumenti non poterit opponere de reg. ubi coeptum ff. de Judic. ut remissive per Gabri. concl. lib. II. de Judic. concl. J. n°. 3..(?)

(S.N.) Poterit etiam opponi exceptio illud non sit Jnstrumentum, ut per Menoch. de adipisc. postreme (?) 3. n°. I67.

(1) Admitteretur tamen ad accusandum (?) etiam si non esset expressum in civilibus, quia accusatio secundum magis communem opinionem non est actio sed officium Judicis Jul. Clar. lib. v. sent. § fin.(?) quaest. I2. vers. Jtem quaero.

 

128

 

debitor dicti Communis non probaverit, poenae nomine d.o Communi xx. sol. den. solvat, et reficiat expensas, reservato detento omni beneficio statutario (aliunde "statuti").

 

De Refectione expensarum

cap. IX.

 

Victus in causa quicumq. fuerit teneatur reficere omnes expensas (1) victori Advocati, et procuratori, scripturarum, et expensarum legitimarum tam factas, quam promissas congrua Judicis taxatione praemissa. Qua taxatione facta teneatur eum Judex constringere ad solvendum ad voluntatem petentis. Et si emptor rem emptam in Judicio amiserit per sententiam, quod ipso iure, et facto cogatur venditor, vel eius haeredes ad refectionem damnorum, et expensarum modo praedicto, vel saltem ad faciendum expensas in causa, et ad recipiendum Judicium secundum tenorem Jnstrumenti emptionis ad petitionem emptoris, poena omni modo imminenti Potestati, vel Judici contrafacienti, vel omittenti x. flor. auri pro quolibet, et vice qualibet.

 

Note a margine

 

(1) Et si non habet unde solvat condemnatus in expensis litis punitur arbitrio Judicis ut refert Menoch. de arbitr. Jud. li. 2. cent. 5. cas. 447. n°. 4.

(S.N.) Et Judex sine causa ab expensis absolvens tenetur in sindicatu l. properandum § sin autem ff. de Judic. Paris de Put. de Sindica. in ver. Potestas cum ten. in fin. cas. I26.

(S.N.) Hoc statutum operatur ut expensas victor consequi possit non solum officio Judicis sed etiam iure actionis Bart. in l. 3. si rem ff. de leg. 3.a et in l. non solum in fin. ff. de rei vendit.

(S.N.) Nec excusatur si quis habeat iustam causam litigandi ad hoc, ut statutum aliquid operetur et addat Juri communi Mars. in pract. crim. § oportune n°. 43. in parvis et n. 82. Sed contrarium tenere Bald. refert Rolan. à Valle in tract. de lucro dot. q. 26. n°. I7. et ista est verior, et aequior opinio ut refert Gabr. de expensis concl. J. cas. 3.

In qua mul. vid. Covar. pract. quaest. c. 27. et Menoch. de arbitr. Jud. li. IJ. cent.ij. casu 77. Decis. Perus. 52.

 

A129

 

De partito faciendo parti, et modo tenendo per Judicem

cap. X.

 

Partitum in Judicio agens quicumq. possit facere reo de quacumq. quantitate, vel re petita utrum velit iurare se petita debere actori, vel non debere paratus sit stare sacramento rei de petitis. Et si reus noluerit iurare, seu partitum capere ad sacramentum actoris de petitis stetur, et pro veritate habeatur quicquid actor suo declaraverit iuramento. Et si ipse reus capiens partitum voluerit iurare, tunc stetur eius sacramento, et pro veritate habeatur. Et quicquid dixerit secundum eius assertionem decidatur causa in absolvendo, vel sententian (cancellato) condemnando. Et si reus ad partitum capiendum coactus capere noluerit Judex deferat sacramentum actori, et de petitis sacramento huiusmodi credatur. Et quod si deferens sacramentum in casu relationis (Cod. Farr. "qui si delato sacramento") noluerit iurare habeatur pro confesso, et convicto, et similiter nolens iurare, nec referre. Et hoc intelligatur quod de facto proprio (1) utriusq. fieri possit partitum, et non de alieno, dummodo in praemissis casibus semper dictum partitum debeat per actorem in scriptis offerri, vel per reum. Et si quis ipsorum voluerit Juramentum reprobare detur sibi terminus x. dierum ad probandum, et probatum habendum ultimo, et peremptorie super repro-

 

Note a margine

(S.N.) Poterit tamen actor redire ad probationem non obstante oblatione, et acceptatione Juramenti, si ei superveniunt probationes. Decis. Pedemont. 8. incip. Actor oblato.

(S.N.) Si infra terminum à statuto, vel à Judice datum ad probandum et probatum habendo testes non deposuerunt pars producens non excusatur allegans illos iurare fecerit et (parola cancellata) curaverit ut examinarentur sed debet saepius protestari Judici de ipsorum examinatione alias postea non admittentur. Pract. Papi. in tit. de forma oppo. contra testes n°. 27. Quod in repulsa procedit interesse (?) ad probandum tantum concesso Marant. in tract. de ord. Judic. par. 6. in tit. de dilat. n°. I9.

(S.N.) Saepe tamen contigit ut iuste is propositam iurandi concessionem recusare possit nempe ob personam vel rerum diversitatem, et tunc judicis arbitrio relinquitur sub qua forma iurandum sit ut late huiusmodi statuti de arb. Jud. li. IJ. cent. ij. casu I89. ut etiam n°. 8. refert casum, quo Judex potest cogere eum, cui delatum Juramentum omnino iuret (?) videlicet quando deferens ignorat factum.

(1) Intellige ut (scritto sopra) hoc statutum procedat non solum quando agitur de facto proprio, sed etiam si ageretur de facto praedecessoris modo is informatus sit ut tradit Menoch. de arbitr. Jud. li. IJ. cent. ij. casu I90. n°. II.

 

129

 

-batione dicti juramenti, vel in (Stat. 1441 e Cod. Com. "inde") dependentibus, emergentibus (Cod. Com. "pendentium et emergentium"), et connexis Potestati, vel Judici in aliquo praedictorum contrafacienti vel omittenti poena x. florenorum auri pro quolibet, et vice qualibet paenitus imminenti, et repertum in periurio punire debeat in x. floren. auri Comm. praedicto Civitatis Ameriae. Et hoc locum habeat in Civilibus tantum.

 

Note a margine

(S.N.) Mitiori tamen poenae periurus puniendus erit, qui calore iracundiae, et non sedato animo deieraverit, et huiusmodi statuta declarandum esse tradit Menoch. de arbitr. Jud. lib. 2. centu. 4. casu 3I9. n°. 32.

(S.N.) Et hic terminus ad reprobandum Juramentum currit à die praestiti Juramenti et infra illud termine necesse est eum terminari, non autem à die scientiae adeo, quod terminus curreret à die commissi periurij etiam occulti iuxta tradita in simili Stat. Mediolani per Boss. in tract. crim. tit. quomodo procedi per act. in delict. n°. 24.

 

De Vigore Compromissi, et executione laudi

cap. XI.

 

Laudum, arbitrium, et arbitramentum, et quaecumq. diffinitio cuiuscumq. quantitatis, negocij, seu rei latum per arbitros, seu arbitratores, vel amicabiles compositores sint firma, et rata, et per Potestatem, et eius officiales executioni mandantur, ad requisitionem cuiuscumq. prout si (aliunde "esset") sententia lata per Potestatem, vel Judicem plenissimo Jure esset (aliunde "et") data nisi ex ipsa causa appareret refutatio, vel ab huiusmodi reclamatum, et legitime contradictum, vel (aliunde "et") nisi aliae exceptiones legitimae essent interpositae quae sint salvae. Contradictor autem, vel reclamator ab ipso laudo, vel aliquo praedictorum (Cod. Farr. "vel praedictus") si contradictionem ipsam, et reclamationem (Cod. Farr. "si contra dictam ipsam reclamationem") noluerit prosequi, seu non incaeperit infra decem dies à die laudi lati, et sententiae, laudi, vel arbitramenti praedicti in Curia Civitatis Ameriae, vel in alia Curia legitima post laudum latum ratum remaneat

 

Note a margine

(S.N.) Huiusmodi statuta de compromissis dicuntur favotrabiia decis. Perus. 2. n°. I0.

(S.N.) Et pendente reductione ad arbitrium boni viri; nam quando Judex non tenetur appellationi deferre exequendum est sententia ut refert Menoch. de arbitr. Jud. li. J. qu. 70. n°. 20.

Nam alias de iure communi ex sententia arbitri non datur actio nisi ad poenam l. J. C. de arbitr. Natt. cons. 2. n°. 6. li. p°.

(S.N.) Hoc intelligatur quoad ipsas partes, non autem quoad ipsos arbitros qui ad imperitiam tenentur si per eam aliquem gravaverint ut per Menoch. de arbitr. Jud. lib. 2. cent. 4. casu 339. n°. 8. et n°. I8. idem dicit de arbitrator.

(S.N.) In materia huius stat. de compromiss. eveniente casu recurre ad Pet. in prax. capit. lib. v. cap. I5.

(S.N.) Nisi ageretur inter coniunctos, et nisi laudum latum fuerit tempore, quo aliqua pars esset expulsa de Civitate, quo casu statutum non habet locum ut infra lib. 5. cap. ixix (?)

Nota ad hoc statutum quod quando ex forma l. C. (?)lauda lata per arbitros habentes cautionem tunc procedit etiam in Jud. coepto coram arbitro req. (?) uti (?) coeptus de Judic. ut per Gabri. concl. lib. ij. de Jud. concl. j. n°. 5.

 

A130

 

ac si non esset ei contradictum. Compromissum autem in aliquem, seu aliquos factum, ex vigore cuius laudum fieret infra annum valeat. Ex eius autem compromissi potestate, et super quo non fuerit laudatum infra annum (1) computandum à die conditi compromissi, (omesso "elapso anno elabatur vigore tam virtus et jurisdictio compromissi'") quam etiam in hoc, in quem fuerit compromissum nullius valoris, vel momenti existat post annum nisi iterum (Stat. 1441 e Cod. Com. "interim") d.o anno durante per aliquem partium à d.o compromisso, vel à tertio aliquo, qui factus fuisset per ipsos arbitros, seu ab aliquo gravamine, quod diceretur illatum per eos esset appellatum, vel provocatum, quo tempore ipsius appellationis, seu provocationis non computentur in d.o anno, nec computari debeant. Et Potestas, et (corretto) Judex, vel aliquis alius officialis non debeat in se, vel eorum aliquem permittere quod fiat aliquod compromissum; et si fieret non valeat (2), et puniatur tempore, quo sindicabitur in x. lib. den. pro quolibet, et qualibet vice, et compromissum, et quicquid inde latum, vel factum fuerit non valeat ullo tempore, et ullo modo. Et quod si quaestio, lis, vel scretium verteretur, vel esset inter aliquos consanguineos (3), vel affines, vel coniunctos usq. ad quartum gradum  consanguinitatis, vel affinitatis, ita, quod d.us gradus comprehendatur in praesenti statuto de quacumq. re, vel causa, teneatur Potestas, vel Judex, vel quicumq. alius officialis

 

Note sul bordo superiore

(S.N.) Huiusmodi statutum non extendatur ad causas criminales existentes inter affines vel consanguineos Mars. in pract. crim. § expedita n°. 78.

(S.N.) Hic verificatur haec dispositio in naturalibus, et bastardis in quibus non datur gradus Franc. Hercul. in tract. de caut. de non offend. cap. 32. n°. 9.

 

Note a margine

(1) Non (?) alias de iure communi terminus compromissi currit à die acceptationis, non autem à die celebrati compromissi de quo vide regul. cum aliquo..(?) declarat. per Gabriel. concl. lib. ij. de arbitr. concl. ij. Et quotiescumq. petenti compromissum non competit actio petendi ea, quae petit non est locus (una parola indecifrata) ad compromissum N..(?) cons. 9. in princ.

(S.N.) In materia compromissi nota quod compromissum necessarium vigore statuti potest peti per procuratorem habentem generale mandatum, et factum ab eo act. idem in curatore dato haereditati iacenti, et potest peti etiam à bannito ut in decis. Bononiensi. 2I.

(2) Quod est prohibitum etiam de iu. com. secundum quod licet in Judicem ordinarium non possit fieri compromissum tanquam in arbitrum, poterit tamen fieri tanquam in arbitratorem ut per Jas. in auth. si vero contigerit n°. 8. C. de Judic.

(S.N.) Et cum à statuto sint assignati x. dies ad contradicendum, ipsis elapsis non potest dici de nullitate etiam notoria, vel evidenti ut refert Gabri. concl. lib. ij. de exc. concl. 4. ad fin. ubi etiam citat contradictores.

Ad statutum de compromissis in materia vide Caball. in tract. de evict. cap. iij. n°. I26. et cap. 5. n°. I5. et seq.

Statutum de causis compromittendis intelligitur non solum de causa poenali, sed etiam de omnibus incidentibus, dependentibus et connexis et de articulo an sit compromittendum vel ne ut late per Plot. in tract. de in lit. iuran. §. 4. n°. 46.

(3) Quod statutum inter consanguineos vertentes lites compromitti mandans comprehendat etiam si lis vertatur inter amicos tenet Bart. Imo. et alij in l. J. § lex falcidia ff. ad l. falcid. quor. (?) refert Pet. à Phal. (?) in epit. delat. cap. CLIIJ. n°. 6. in fin.

Nec restringatur haec dispositio de causis inter coniunctos, compromittendis ad unum tantum compromissum sed debet toties fieri, quoties opus sit, et donec lis sit decisa, licet secus sit si id convenerit inter partes quia tunc unico actu est satisfactum Jas. in l. (parola non decifrata) §. dein. n°. ij. ff. de ope. no. (parola non decifrata) Tiraq. in l. bonos § hoc (parola non decifrata) q. n°. 3. ff. de ve..(?)

(S.N.) Quod statutum de compromisso faciendo ligat etiam pupillos, et minores in tantum ut tutor, et curator teneantur compromittere, licet (?) voluntarium compromissum facere non possint ut refert Rolan. à Valle in tract. de lucr. dot. quaest. 44. n°. I0. Tiraq. de leg. connub. gl. 8. n°. I9I. Non possunt tamen compromittere sine decreto, et alijs solemnitatibus ut refert. Menoch. de arbit. (segue a pag. 130) Jud. lib. ij. cent. ij. cas. I75. n°. 44. Contrarium videtur tenuisse idem Menoch cons. C. n°. I53.

 

Note a piedi pagina

(S.N.) Et hoc statutum non procedit in debito iurato Gabr. in com. concl. de iureiur. concl. v. n°. ij.

Non tamen debet fieri compromissum de quaestione Juris clara sed Juris dubij quae facti quaestioni aequi..(?)retur ut refert Menoch. de arb. Jud. lib. J. q. 5I3. (?) n°. 8.

(S.N.) Hoc statutum in quantum disponit de causis inter affines compromittendis debet intelligi affini(ta)te durante Bart. in l. qui eorum in princ. ff.(?) de postul. decis. Perus. ij. n°. I2.

 

130

 

vel Rector d.ae Civitatis, qui fuerit requisitus à quocumq. de praedictis unde non appareret publicum Jnstrumentum videlicet de re, et quantitate, et causa, de qua lis, et quaestio esset mota, et intelligatur mota per simplicem quaerelam, vel petitionem alicuius eorum verbotenus factam, etiam sine libello, vel alia petitione in scriptis porrigenda cogere praedictos consanguineos communes utrique parti, qui consanguinei sic electi debeant d.um arbitrium in se recipere, et d.as lites, quaestiones, et causas inter d.os consanguineos, coniunctos, vel affines de iure, et de facto summarie, omni Juris solemnitate omissa prout eis videbitur diffinire, et terminare. Et quicquid per d.os arbitros, et arbitratores inter d.os consanguineos, vel affines, vel coniunctos fuerit dictum, sententiatum, seu laudatum, vel arbitratum valeat, et teneat, et plenam obtineat roboris firmitatem, et non possit aliquis contra d.a lauda, arbitrata, vel sententiata aliquid obijcere, vel opponere, vel de nullitate quaerere, vel contra ea aliquid dicere ex defectu alicuius solemnitatis omissae, vel personarum compromittentium, vel personarum in quas compromissum factum est, vel de Juris ordine non servato, vel alia qualibet causa, vel ratione post unum annum elapsum à die laudi praedicti, et

 

Note sul bordo superiore

(S.N.) Adverte tamen quod in laudo proferendo per arbitratorem requiritur citatio (?) partis secumdum com. opin., quam refert, et pluribus modis declarat Gabr. concl. lib. ij. de cit. concl. j. n°. I94.

(S.N.) Et an, et quando laudum nullum consensu partium ratificatum valeat vide per Gabr. concl. lib. 2. de sent. concl. 2. n°. 2.

 

Note a margine

(S.N.) Post publicationem tamen processum, et sic post publicatas attestationes compromissum amplius peti non poterit etiam stante hoc statuto ut per Jas. in l. si causa cognita n°. 3. c. de transact.

(S.N.) In quo notandum arbiter Juris tantum debet sequi ius commune, non autem municipale Veronen. caut. 99. inc. dub.

(S.N.) Ex causa tamen receditur à statuto cogente aliquos ad suscipiendum arbitramentum ut refert Tiraq. in praefat. ad tract. de poen. n°. 22.

(S.N.) Ad hoc autem ut fieri possit, et valeat compromissum super rebus decisis, et transactis vide Veronen. caut. xli. incip. potest, et caut. 220. incip. si ius facere.

(S.N.) An causa incidens sit compromittenda vigore huius statuti vide Lancellot. de attent. par. 3. cap. 29. n°. I34. et quod statutum non habeat locum quando compromissum calumniose petitur vide eund. par. ij. cap. 4. limit. 4. in fin. Non habeat locum causa attentatorum idem par. 3. q. 24. et 27. n°. 3.

(S.N.) Et cum ex forma statuti coniuncti possint compelli ad compromittendum non erit in levi culpa qui compromissum fecerit prout est quando non potuisset compelli ut per Castren. in l. cum haereditas ad fin. ff. (una parola non deciftata) t(empo)re (?) belli.

(S.N.) Nisi contra arbitrum esset opposita ex causa inimiciae ortae inter partem et ipsum ut abstineret à prolatione laudi. Et si postea pronunciaret ex hoc solo dicitur probata iniquitas laudi Gabr. concl. lib. ij. de exc. concl; ij. n°. I9.

(S.N.) Non tamen intelligitur reiecta nullitas proveniens ex defectu Potestatis (sic) arbitrariae decis. Perus. ij. n°. 23. (una parola non decifrata) cons. 9. in fin. et Jurisdictionis ut late per Gabr. concl. lib. 6. de stat. conc. n°. 2. videndum cum pluribus ampliat. et limitat.

 

Note a fondo pagina

(S.N.) Si tamen arbitri infra terminum absolverent partes ab instantia iudicij non dicentur terminasse causam sed debent condemnare, vel absolvere secundum Bart. in l. generali n°. 7. C. de Decur. lib. x.

(S.N.). Et iste tertius arbiter elecus ex dispositione statuti, vel Judice cogente poterit solus iudicare, etiam ab utroq. discordante secundum magis com. opin. de qua testatur Gabr. concl. lib. ij. de arbitr. concl. v. ubi causam (?) limitat non procedere in tertio electo de partium voluntate, qui debet cum altero concordare.

 

A131

 

Judex contra dictum laudum opponentes non audiat ullo modo ad poenam centum librarum den. pro qualibet vice. Et quod poena in compromisso, vel laudo adiecta contrafacientibus in praemissis nihilominus committatur, et per observantem exigi possit in casu praedicto sicut si praedicta poena guarentigiata esset adiecta. Et praedicta locum habeant in praeteritis, praesentibus, et futuris (da "Et" a "futuris" aggiunto in nota). Et dicti duo arbitri sic electi teneantur terminare quaestiones inter d.as personas, in quibus esset compromissum infra terminum (1) eis dandum per Potestatem, vel alium officialem requisitum de praedictis. Si autem non terminaverint ad poenam x. sol. pro quolibet die, quo steterint in mora ad ferendum d.um laudum post terminum eis datum praedictum. Et si essent electi duo arbitri per praedictos, qui non essent concordes in modo ferendi laudum, vel in finiendo, quod eligatur tertius consanguineus communis praedictorum coniunctorum non suspectus alicui partium per Antianos Populi, vel maiorem partem ipsorum, quorum diffinitioni, et arbitrationi stetur. Et praedicta omnia praedicti coniuncti, inter quos esset praedictum scretium, vel quaestio teneantur ratificare, et approbare praedictum laudum, et omnia, et singula supradicta facere, et observare ad poenam quinquaginta lib. den. Com. Am. et ad poenam contentam in compromisso parti observanti applicandam, et ad

 

Note a margine

(1) Qui terminus est octo dierum si causam arbitri in se receperunt ut infra cap. 39.

(S.N.) Hic est notandum quod quod (ripetuto) à sententia lata per Judicem in causa reductionis ad arbitrium boni viri confirmata in laudi datur appellatio secundum com. opin. de qua in decis. Bon. I5.

Nisi quando ex laudo quis esset enormiter laesus, quia tunc potest petere reductionem ad arbitrium boni viri, que (?) nulla cautela effugi posse creditur ut clare per Ferrat. caut. 8. cui addendum est Menoch. de arb. Jud. lib. 2. caut. 5 (?) casu 767. (?) in principio et latissime Gabr. concl. lib. ij. de arbitris concl. 3.

(S.N.) Nisi ex illo arbitrio quis esset enormiter laesus, quia tunc licet appellare, vel quando peteretur recursus ad superiorem, qui operatur officium devolutivum cognitionis non suspensivum executionis ut refert Menoch. de arbitr. Jud. lib. J. q. 70. n°. I6. et seq.

 

131

 

poenam x. flor. auri Potestati, vel Judici, vel alteri officiali contrafacienti, vel omittenti in aliqua parte d.i statuti mox incurrenti (aliunde "incursuram").

 

De restitutione Jnstrumenti debiti (omesso "faciendi") soluti.

(Cod. Farr. "De reddittione instrumenti facienda debitori solventi")

cap.  XIJ.

 

Soluti, seu restituti debiti Jnstrumentum quicumq. habuerit teneatur ipsum Jnstrumentum debiti restituere debitori infra octo dies postquam fuerit sibi petitum; et qui contrafecerit solvat Comm. pro banno x. lib. denariorum. Et nihilominus ipse Creditor idem Jnstrumentum restituat, et de ipso debito refutationem faciat, et facere teneatur, et pactum de ulterius aliquid non petendo ad sensum sui debitoris.

 

Quod fideiussor possit pignorare debitorem.

cap.  XIII.

 

Pignorare in bobus aratorijs, hostijs domus, pannis vestitorijs, (Cod. Farr. "vestibus") vel de lecto, et armis suum nemo valeat debitorem; nec Judex de praedictis tenutam det, si alia mobilia habet, vel alia immobilia habeat, de quibus possit satisfacere creditori, det in tenutam eidem. Et licitum sit in bonis alijs non vetitis huiusmodi sine poena gravaminis eius fideiussoris, seu debitoris pro suae

 

Note a margine

(S.N.) Statutum loquens de vestimentibus habet locum etiam in eo, quod in tela est per l. venstimentum ff. de auro, et arg. leg. vide Tiraq. de leg. commub. gl. ij. n°. 7.

Et si contingeret haec bona prohibita abstrahi possunt à domo manu propria recuperari (?) ut per Menoch. de arbitr. Jud. lib. ij. cent. 4. casu 378. n°. 7. ubi ampliando refert hanc stat. dispositionem etiam si caperentur haec ad Agriculturam pertinentia ad hoc ut hastae subijci possint, et venderentur vel in solutum darentur creditori (segue in nota a fondo pagina) qui istae similiter ad agriculturam servare vellet. Et pariter quando ipsemet agrorum cultor ex conventione expressa haec pignori subponi inet (?). Adde quod contra officiales pignorantes contra hanc formam posset iurari in litem pro damnis, expensis, et interesse ut per Plot. de in lit. iuran. § 45. n°. ij. licet secus fit (?) de iure communi secundum quod bona ad agriculturam pertinentia in pignus capi non possunt. Et huic limit. adde ut haec in pignus capi possint quando adhuc (segnue in bordo laterale) non esset in opere ipso vel si esset mercator vel conductor earum rerum ille, qui pecuniam accepisset ut per Menoch. de arbitr. Jud. lib. 2. cent. 4. casu 378. in fin. Et licet libri scholarium non possunt capi in executionem poterunt tantum retineri ab eo, qui fecit expensas in illius funeralibus donec sibi satisfiat. Jas. in l. si non certo § si certum in fin. ff. de cond. indeb. (segue a pag. A132)

Etiam de iure communi ve..(?) non possint auferri aratra et alia rusticalia Jnstrumenta pro pignore l. executores et l. sequenti C. quae res pign. oblig. poss. Jmmo etiam libri, vestes, et supellectilia propriae personae non veniunt (?) in generali obligatione. Marles. (?) sing. I36. n°. 3. Libri vero scholaris et Doctorum non possunt auferri etiam in defectum. Pet. in prax. cap. lib. 8. cap. 2. n°. I9.

Neque pro pignore capi poterent tegulae domus ut sunt (?) plumbum vel cuppi, vel ligna ne Urbs deformetur ut per Veron. de reru. urb. (una parola non decifrata) cap. xlj. de stillicidio seu tecto (?) in fin.

 

A132

 

voluntatis arbitrio pignorare, et ipsi creditori Judex teneatur dare tenutam de bonis praedictis. Et quod si alia bona non  haberet pro debito sufficientia possit praedicta bona vetita in solutum, et pagamentum capere. Et quod prius habeat recursum contra principalem, quam contra fideiussorem (1) sub poena cuilibet officiali contrafacienti, vel omittenti flor. auri x pro quolibet, et vice qualibet mox incurrenti.

 

Note a margine

(1) Nisi quando proceditur sola facti veritate inspecta quia tunc statutum hoc non habet locum ut declarando refert Menoch. de arbitr. Jud. lib. J. qu. LJ. in fin.

Praeter quam in causa dotis unde appareat publicum Jnstrumentum quo casu potest fideiussor conveniri sicut principalis ut infra cap. 2..(?) eo. lib. Et in fideiussore qui intercesserit pro forensi nam etsi potest sicut principalis conveniri ut infra lib. 6. cap. XLVJ.

 

Quod creditor possidens bona sui debitoris debeat recolligere

concreditorem  cap. XIIII.

 

Si reperiantur plures creditores (1) unius debitoris, et unus ex d.is creditoribus praeveniens alium creditorem in processu, inveniatur possidere bona debitoris praedicti, vel in ipsius bonorum possessione esse, et ipsa bona in tenutam sibi datam possederit, ne alius creditor fraudatur suo credito, Statuimus, et firmamus quod ipse possidens ipsa bona, vel existens in ipsa possessione cogatur, et teneatur infra octo dies postquam fuerit requisitus secum admittere, et recipere ad ipsa bona concreditorem suum (2) unum, vel plures pro quantitate debita d.o creditori, dummodo qui prior fuerit (omesso "in") tempore

 

Note a margine

(1) Creditoris appellatione in statutis comprehenditur etiam cui ex legato, vel ex maleficio debetur Socci. in l. J. n°. 43. ff. si cert. pet.

(2) Cum alias de iure com. creditor vigilando meliorem conditionem suam facere possit secundum distinctionem relatam à Benu. (?) Strac. in tract. de mer(c)at. etiam de d..(?) in fin. limitando ut ibi per eum omnino videndum in materia huius statuti.

 

132

 

potior (Stat. Farr. "prior") sit in iure, et ut potior (Cod. Farr. "prior") admittatur. Et in casu praemisso pro concursu dictorum creditorum ubi sunt eiusdem tituli, et eiusdem temporis (Cod. Farr. "eidem et eiusdem temporis") creditores, bona sic in tenutam data, aestimentur, et aestimari debeant per duos aestimatores ponendos per ipsos creditores, et secundum eorum aestimationem, si erunt in concordia de ipsis bonis aestimatis fiat satisfactio cuilibet ipsorum, si sufficient ipsa bona; et si non erunt in concordia ponatur tertius aestimator una cum praedictis per Dominos Antianos Populi, qui pro tempore fuerint, et secundum eorum aestimationem, vel maioris partis eorum satisfiat eis de mandato Judicis competentis. Sed si possidens praedictus non possit de suo iure docere, teneatur, et debeat relinquere rem possessam per eum ad mandatum Judicis supradicto creditori, qui fidem faciat de suo credito. Et praedicta locum habeant tam in personalibus actionibus, quam in realibus, et privilegium temporis cuilibet reservetur, et salvum sit.

 

De conservando indemnem fideiussorem

cap.  XV.

 

Principalis debitor, et eius haeredes cogantur ad petitionem sui fideiussoris, ut ipse fideiussorem liberet, et extrahat indemnem, à fideiussione, quam paenes suum creditoem pro eo praestiterat, seu ut cautelam, et cautionem idoneam eidem faciat de conservando eum indemnem à fideiussione praedicta (Cod. Farr. "praestita") ad sensum sui sapientis. Et d.us debitor, et ipsius

 

Note a margine

(S.N.) Sed an alias de iure communi fideiussor tanquam principalis, vel in Jnstrumento quarantigiato, aut confessionato, quod habeat executionem paratam, possit antequam solvat contra principalem debitorem agere ut relevetur indemnis extant repugnantes opiniones Bart. et Aug. in l. fideiussor pro venditore ff. de fideiuss. quarum utrum sit potior, et aequior vide Galles. in tract. ad form. cam. (?) oblig. par. 3.

(S.N.) Fideiussor autem, qui in ea obligatione diu permansit etiam de iure communi petere potest se liberari glos. in l. Lucius in fin. ff. mandati c. ult. de fideiuss. Tempus autem in quo quis diu ita obligatus permanserit intelligatur arbitrio Judicis ut per Menoch. de arbitr. Jud. lib. 2. cent. p.a casu 4J. (segue a pag. A133) sub titulo de persona petentis executionem n°. 5. Sed pro qua opinione vide Bet. (?) in sua pract. capitol. qui eam sequi videtur lib. 4.  cap. 4. ubi etiam q. si duo sint in solidum obligati dicuntur inter se fideiussores respectu (?) commodi, quod ad alium pervenit.

 

A133

 

haeredes ad haec cogantur in palatio, vel alibi sine salario, et oblatione libelli ad voluntatem fideiussoris faciendo eum capi personaliter de facto (1) imponendo ei poenam x. sol. quod à loco, ubi coactus fuerit non discedat donec quietum fuerit suum fideiussorem, et ipsum absolverit de praedictis. Et Potestas, et Judex, et quilibet officialis teneantur facere praedicta ad petitionem dicti fideiussoris diebus feriatis et non feriatis. Et si fideiussor voluerit tenutam de bonis debitoris detur ei sine salario, et oblatione libelli. Et etiam statuimus quod si quis fideiussor ab eius creditore conventus pro suo fideiussore, debitore omisso debitum d.o creditori qualitercumq. persolverit quod d.us creditor, ante solutionem sibi factam, ut de iure valere possit ne decipiatur tamen per (Cod. Farr. "decipiatur inde quod") eum à d.o fideiussore recepta de solvendo cautione solemni, teneatur, et debeat reddere ipsi fideiussori contra principalem debitorem omnia Jura sua. Si vero ipsa iura sua non cesserit, quod factum foret ex supradicta fraude praesumatur quod ipse fideiussor, et haeredes eius contra ipsum debitorem, et eius facultates, et bona si extant in patrimonio debitoris, alias contra bonorum possessores, quae quandocumq. fuerint praedicti debitoris auctoritate praesentis capituli possit habere recursum, et ipsa bona capere, et irrevocabiliter iure dominij retinere dummodo de ipsa fideiussione, ac solutione praedicta quam in

 

Note a margine

(1) Etiam quod quis possit de facto procedere, vel punire tamen (?) requiritur ut in Gabr. concl. lib. ij. de citat. concl. j. n°. 39.

(S.N.) Fideiussor tamen evictionis ante secutam evictionem non dicitur in obligatione stetisse; et ideo in eo non habet locum huiusmodi statutum. Alex. in l. facere in princ. ff. solv. matrim. ubi etiam tractat quid in casu, in quo fideiussor loco fideiussoris dari debet per reum si creditor alium recipere nolit.

 

133

 

pecunia, sive rebus ipse fideiussor suo creditori asseruit se fuisse constet publico Jnstrumento, vel saltem attestationibus trium testium fidedignorum. Et praedicta locum habeant in praeteritis, praesentibus, et futuris, dummodo in obligationibus in Judicio factis non vendicent praedicta sibi locum ad poenam Potestati, Judici, et officiali contrafacienti, vel negligenti in aliquo praedictorum pro quolibet, et vice qualibet decem flor. auri statim imminentem.

 

Quod nullus contrahat cum minore, vel filiofamilias

cap.  XVI.

 

Contractum aliquem nullus faciat cum minore xx. annis non habente tutorem, vel curatorem sine consensu duorum consanguineorum eidem minori magis intimorum. Et quod si dicti consanguinei non essent praesentes, sed iniuste consentire denegarent quod Judex tunc possit eorum defectu supplere. Nec cum filiofamilias sine consensu patris (le ultime tre parole cancellate) minore xx. annis sine consensu patris. Et qui contrafecerit solvat pro banno Comm. Amer. x. libr denar., et contractus huiusmodi nullam habeat firmitatem, et ex eo quis cogi non possit, non (tre parole annullate) obstante si in praedicto contractu minor iuraverit non venire contra. Et quod d.us minor non possit, nec valeat aliquid tradere, donare, vel conce-

 

Note a margine

(S.N.) Consanguinei autem consensum praestantes ex necessitate statuti in contractibus minorum vel mulierum sibi non praeiudicant etiam si eorum res propria alienaretur. Gabr. concl. lib. 3. de rer. alienat. concl. 3. n°. 2I.

(S.N.) Stante hoc statuto, quo filius prohibetur contrahere sine consensu patris, an filius sine eo consensu possit donare inter vivos ea, in quibus pater non habet usumfructum prout alias protest (sic) de iure comuni vide DD. in l. si donationis C. quod metus causa, ubi tenent quod no (sic) sed quid tenendum vide remissive per Clem. de pat. pot. eff. x. in fin.

Vel essent furiosi Menoch. de arbitr. Jud. lib. ij. cent. 3. casu 2II. n°. II.

Filiorum appellatione nec in statuto de filijs loquenti nec in alia dispositione praeterquam favorabili veniunt adoptivi. Bal. Alex. et Socc. in l. adoptivum in princ. ff. de in ius voc.

Si tamen pater, et filius simul se obligent in eodem Jnstrumento erit satisfactum statuto requirenti consensum ut refert Tiraq. de leg. connub. gl. 7. n°. 24. ubi recenset plures casus, in quibus sufficit tacitus consensus. Jn eo, quod statutum requirit praesentiam consanguineorum ubi ad... (?) magis intimorum ratio statuti est quod cum ad eos spes successionis pertineat verisimile est quod diligentius hoc videbunt. Bar. in l. transactionem C. de transact. Boccac. ad const. Aegid. gl. 3. n°. 9I.

(Segue a fondo pagina) Et non sufficit quod Judex authoritatem interponat nisi contineatur in Jnstrumento q. adhibuit causae cognitionem et requirit illum contractum cadere in utilitatem ipsius minoris. Mars. in sua pract. crim. § utrum videndum n°. 45.

Quod statutum loquens hoc casu de filiofam. non trahitur ad filiamfam. licet in ea videatur maior ratio ut per Tiraq. de retract. lignag. §. J. gl. 9. n°. I3.

(A margine) Potest filiusfam. procuratorem constituere Boc. ad const. Aegid. glo. 8. n°. I6.

Ad statutum de contractu cum minore nota quod decretum Judicis interpositum in illius alienatione facit praesumi contractum in illius utilitatem. Gabr. concl. lib. 2. de sent. concl. 5. n°. 2.

Potest filiusfam. de iure com. procuratorem constituere Boccac. ad const. Aegid. gl. 8. n°. I6.

Stante statuto quod minor non possit contrahere sine certa solemnitate valebit apost. ad Bart. in l. fin. § voluntate C. de bon. quae lib. in littera C. Jdem in Judicijs Roman. cons. 453.

Ex diuturnitate temporis non praesumitur in huiusmodi contractibus intervenisse solemnitas requisita. Jas. in l. p.a n°. I5. C. qui admitti quae opinio est verior, et communior ut refert, et comprobat Tiraq. de leg. connub. gl. 7. n°. 39. et seq. et vide latissime Gabr. concl. p.a de praesumpt.

Consensus nam propinquorum requiritur potius ad cautelam, quam ad necessitatem, et ideo non extantibus propinquis debet intervenire consensus Judicis. Bal. in l. furiosi C. de nupt. Bertach. in rep. in ver. Beneficiatus non sufficit .

 

A134

 

-dere alicui Ecclesiae, seu ecclesiasticae personae de bonis eius sine consensu praedicto, nec etiam possit semetipsum d.is Ecclesijs, vel alicui earum offerre, nec eas, vel aliquam earum intrare sine consensu duorum consanguineorum eidem minori magis intimorum. Et hoc capitulum plenam obtineat roboris firmitatem authoritate S.mi D. N. PP. quibuscumq. in contrarium statutis, constitutionibus, Juribus, legibus, capitulis, privilegijs et immunitatibus facientibus non obstantibus. Et Potestas, et Judex teneatur fieri facere refutationem, et Jnstrumentum debiti et omne alium Jnstrumentum restitui cncellatum ad petitionem patris, tutoris, vel curatoris, vel ipsorum consanguineorum à creditoribus contrahentibus contra dictam formam huius capituli. Et si ipsi creditores refutationem non fecerint, et Jnstrumentum debiti non restituerint praedictis personis Potestas, et Judex teneatur, et debeat ipsos condemnare ad x. lib. denariorum. Et praedicta locum habeant in obligationibus ab ipsis minoribus, vel filiofamilias factis, et faciendis. Et si in praedictis, vel aliquo praedictorum d.us Potestas, vel Judex contrafecerint, vel omiserint in poenam incidant x. flor. auri illico incurrendam.

 

Note a margine

(S.N.) Si tamen filius rem, quampiam vendiderit alicui, qui decennium post illam venditam rem tenuerit, praesumitur patris consensus in alienatione intervenisse. Tiraq. in tract. de praescrit. §. J. gl. 4. vers. secundo haec pertinet.

(S.N.) Si aliquis vult allegare contractum invalidum, et se fundare in statuto debet probare quod ille erat minor, et quod habebat proximiorem praesentem ita, quod poterat de facili illum adhibere ut refert Rolan. à Valle in tract. de lucro dot. q. 44. n°. I9.

(S.N.) Jntellige esse in Judicis arbitrio Judicare quae sit iusta, et quae iniusta causa contradictionis consanguineorum nisi statutum requirat etiam Judicis decretum, quia tunc opus est ut alios consanguineos adhibeat, vel alium Judicem, qui decretum interponat ut per Menoch. de arbitr. Jud. lib. ij. cent. 3. casu 2II. n°. 3 et seq.

(S.N.) Si tamen filiusfam. existens in quasi possessione sui iuris alicui quid promiserit ex causa onerosa  licet tollatur actio ex contractu per statutum non tamen oritur (cancellato) tollitur actio, quae oritur ex maleficio, vel quasi l. penult. C. de dolo li. ij. c. si min. maio. se dixe. et vide Alciat. in tract. praesumpt. reg. ij. praes. II. n°. 3.

(S.N.) Declara notabiliter dispositionem huius statuti ut ij, quorum consensus à statuto requiritur non possint per alium consentire, nec erit locus ratificationi Moron.(?) de fid. tra. et pac. cap. 7I. in princ.

(S.N.) Quando autem iuvenes circumveniuntur à Religiosis ad intrandum religionem ut acquirant Monasteria illorum bona per ingressum extat remedium pro haeredibus in cap. constituit 20. q. 3. de quo vide Veronen. caut. I02. et Alpha. in collecta. iu. civ. n°. 49.

(S.N.) Et ut statutum utatur verbo non possit, actus in contrarium erit nullus. Tiraq. in princ. gl. 4. ad ult. leg. connub.

(S.N.) Quae solemnitates in donatione minoris non requirerentur in donatione causa mortis ut per Tiraq. in l. si unquam ver. donat. largius n°. 245. et n°. 253. C. de revoc. don.

(S.N.) Nisi tempore pestis tam acerbe venientis, ut impossibile sit hos consanguineos adhibere quo casu minor et mulier possunt sine consensu contrahere ut refert Menoch. de arbitr. Jud. lib. ij. cent. 3. casu 2II. ad fin.

(S.N.) Quoad iuramentum ad statutum valeat, et cautelas pro eius robore apponendas vide per Ferrat. caut. I6. et Gabr. concl. lib. ij. de iureiur. concl. 5. per totum et ..ter (?) n°. I4. usq. ad I6.

 

Note a fondo pagina

(S.N.) Quando statutum concernens periculum animae inter coetera statuta confirmata à Papa non tenutum probatum nisi specialiter, et expresse confirmatum etiam quando (?) in confirmatione esset clausula ex certa scientia ut late per Borc. de stat. Urbis praes. gl. J. n°. 23. et seq.

(S.N.) Prohibitio tamen legis vetantis minorum, et prodigum se obligationi astringi, non trahitur ad obligationem ex delicto, vel quasi, ut refert Pet. de Plaz. in epit. delict. cap. 23. n°. ij.

(S.N.) Amplia ut hoc statutum procedat etiam in obligatione contracta statim in contractu acquisitionis ita, ut non possit minor sine solemnitatibus praedium à se emptum pignori dare, ut inde residuum praecij venditori solvat ut per Menoch. late in hac materia videndum de arbitr. Jud. li. ij. cent. ij. casu 2I. n°. 3I.

 

134

 

De communi dividundo

cap. XVII.

 

Divisionem de bonis communis Potestas, vel Judex fieri faciat et ad eam faciendam consortes cogere teneatur infra decem dies postquam ab aliquo consortium fuerit petitum sine salario, et oblatione libelli, detur tamen Judici facti declaratio, super quo (Cod. Com. "qua") formetur processus. (Cod. Farr. "facti speciem super qua vertitur processus") Et si reus negaverit rem esse communem solvat Comm. pro banno xxv. lib. denar. si actor ipsam rem communem esse probaverit, et eum nugantem (sic) accusaverit. Et nihilominus actore probante rem esse communem cogatur ad divisionem eamdem nisi ipse reus se possedisse rem communem, de qua agitur pro suo tempore à iure concesso, ac etiam probaverit rem fore suam iure dominij, vel quasi iusto titulo, et bona fide. Nec obstet in praedictis si actor non possederit rem communem, et quaeratur à reo ante litem contestatam si res, de cuius divisione agitur est communis, et respondeat sic, vel non, poena Potestati, vel cuilibet alij (sic) officiali cntrafacienti, vel omittenti in aliquo praedictorum x. flor. auri mox imminente.

 

Note a margine

(S.N.) Etiam si esset factum pactum quod perpetuo stetur in communione secus si ad tempus limitatum. Non nam valet pactum etiam iuratum de nunquam dividendo et idem est de dispositione testatoris ut late per Balb. de praeter. in 4. par. princ. q. I3. n°. 5. Jn contrarium tamen vide allegatum per Gabr. concl. lib. ij. de iureiur. concl. p.a n°22.

Nemo enim tenetur stare in communione l. fin. C. com. divid. cum simil. et sufficit provocatio unius ex consortibus praeterquam in bonis feudalibus, in quibus omnes convassalli debent convenire, et concordare alia divisio fieri non potest. Mars. sing. 9. incip. nemo cogitur.

(S.N.) Divisio autem nulliter facta per Judicis sententiam quomodo valeat de partium consensu vide Bart. in l. 2. C. com. utri. Jud. et Gabr. concl. lib. 2. de sententia concl. 2.

Quomodo autem bona communia dividi debeant Judicis arbitrio relinquitur, ut est receptior opinio de qua per Menoch. de arbitr. Jud. lib. 2. cent. 2. casu I23. et licet de iu. com. sorte (?) dirimatur tantum de aequitate canonica maior dividit et minor eligit. Bonacoss. de aequit. can. concl. 99. 

 

Quod civis possit pignorare suum debitorem

cap. XVIII.

 

Civi Ameriae cuilibet liceat alterum civem, et

 

A135

 

Comitatensem Amer., et eius dominij (Cod. Farr. "Ameriae dominium") habentem aliquid de bonis eius pro quantitate, quam haberet pignorare sine poena usq. in quantitatem, quam sibi deberet ipse civis, vel comitatensis, vel in qua pro eo alicui esset obligatus cum Nuncio Curiae, praecedente tamen mandato Potestatis, vel Judicis d.ae Civitatis, quod mandatum non fiat nisi primo dictis officialibus sit facta fides de d.o debito per pub. Jnstrumentum, vel per testes unum, vel plures, vel per Juramentum secundum quod requiritur in probationibus debiti faciendi ubi debitum petitur à cive. Et praedicta probatio fieri possit, etiam omni Juris ordine praetermisso, et reservato ipsi reo iure opponendi tam contra testes, quam contra Jnstrumenta, et attestationes testium, et idem habeat locum  in debitoribus forensibus, non obstante aliquo statuto, vel capitulo statutorum. Et in hac parte Dominus pro Vassallo, et e converso pro bonis debitoris, quae haberet. Et quod non possit pignorari sine Nuncio Curiae, et pignoretur dominus pro vassallo (1), et quod si ipse dominus exhibebit Vassallum creditori, quod restituetur sibi pignus ad poenam, et sub poena x florenorum auri Potestati, vel Judici, et cuilibet officiali contrafacienti, vel omittenti poenitus incurrentem (Stat. 1441 e Cod. Com. "incursuram").

 

Nota a margine

(1) Faciunt ad hoc statutum tradita per Bonacoss. in tract. de serv. et fam. qu. 57. infra(?) ubi quando dominus teneatur pro famulo.

 

135

 

De alienando arborem illi cuius est solum

(Cod. Farr. "De alienanda arbore in solo alieno existenti")

cap. XIX.

 

Arborem in solo alieno habens teneatur eam vendere ei, cuius est solum, et dominus soli eam emere quandocumq. ab ipsorum altero peteretur pro precio declarando per duos eorum consanguineos, aut coniunctos vel per amicos communes, et non suspectos alicui partium eligendos ab eis si non aliter concordaretur. Et Potestas, vel Judex ad petitionem cuiuscumq. partium haec petentis praedicta fieri faciat sine salario, et oblatione libelli. Et vicini, vel alij eligendi de precio declarantes iurent bene, et legaliter facere aestimationem sine fraude.

 

Quod filiae foeminae superstite masculo non succedant

ab intestato, et qualiter tunc dotentur

cap. XX.

 

Statuimus quod nulla filia, neptis, proneptis, vel abneptis alicuius infrascriptarum personarum, de cuius successione tractaretur, nec aliqua persona cuiuscumq. sexus

 

Note a margine

(S.N.) De statuto exclusivo foemin. extat tract. Laurentij de Palatijs qui est inter tractatus Alberti Bruni Arten.(?) in fin. Quod statutum excludens foeminas est ut bona mancant in familia arg. l. J. § penult. ff. de vent.(?) inspic. Tiraq. de retract. lignag. § J. gl. xj. n°. I96. Gabr. d. stat. concl. 6.

(S.N.) Etiam quod hoc statutum loqueretur in plurali numero ut stantibus masculis foeminae non succedant exclaudantur foeminae etiam unico tantum masculo extanti ut refert Pet. à Plaz. in epit. delict. cap. XLVJ. ad fin.

(S.N.) Hoc statutum habet locum etiam quoad bona emphiteutica Ecclesiae ratione utilis dominij, quod non ecclesiastici Juris, sed temporalis esse dicitur ut per Menoch. de arbitr. Jud. li. ij. cent. ij. casu I80. n°. 9.

Hoc tamen statutum non vindicabit sibi locum in filijs adoptivis ut remissive per Franc. Hercul. in tract. de caut. de non offen. cap. 33. n°. 7. Clem. novissime in tract. de pat. pot. cap. v. n°. I3. et Pet. à Plaz. in epit. delict. cap. 40. n°. 7.

 

Nota a fondo pagina

(S.N.) Huiusmodi statuta communiter vigentia per totam Jtaliam quod stantibus masculis foeminae non succedant sunt conformia Juri divino, et consequenter favorabilia tanquam reducentia nos ad ius magis antiqum, immo ad ius divinum ut plurimis authoribus nixus voluit Jo. Henriqez in Sylva nupt. lib. j. n°. I69. ubi dictatur inveniens pulchram formulam et hac nostra ampliorem, et favorabiliorem.

 

A136

 

vel gradus existat descendens ex tali defuncta persona per lineam foemininam succedat, et succedere possit ab intestato in aliquo eius patri, matri, avo, aviae, proavo, proaviae, abavo, vel abaviae ab intestato defuncto, seu defunctae, nec in d.a eius successione audiatur agendo, vel excipiendo superstite alicui dictarum personarum taliter defunctarum aliquo eius filio legitimo, et naturali inferioris gradus descendente per lineam masculinam, et naturalem ex tali defuncta persona, de cuius praedicta successione tractaretur, et ipsam successionem acceptante, seu acceptare volente. Et si tenutam, vel possessionem de bonis haereditarijs talis personae defunctae, seu aliquibus, vel aliquo ipsorum bonorum, vel aliqua eorum, sive alicuius eorum parte haberet ipsam tenutam, sive possessionem relinquere, et dimittere teneatur d.o legitimo successori talis defunctae personae ad ipsius petitionem ita tamen, quod talis filia sive neptis, et alia quaelibet persona inferioris gradus descendens ex masculo legitimo, et naturali descendente per dictam lineam masculinam ex ipsa defuncta persona, de cuius praedicta successione tractaretur si dotata non esset, debeat decenter dotari de bonis haereditarijs (1) talis defunctae personae per eius successorem

 

Note a margine

(S.N.) Et cum statutum dicat superstite masculo foemina intelligitur exclusa temporaliter, non perpetuo ut per Gabr. late viden. in materia huius stat. concl. lib. 6. de statut. concl. 4. n°. 4I.

(S.N.) Stante hoc statuto si testator instituerit duos filios, et si aliquis eorum decesserit sine filijs substituat supestitem filia nata non faciet deficere conditionem fideicommissi refert Alciat. in tract. praes. reg. 3. praesu. 32. n°. 4. Et quando quis stipulatur sibi emphiteusim stante hoc statuto erunt prius vocati masculi Alciat. d.a praesumpt. n°.7.

Item si testator instituat filios haeredes quia per hoc statutum p.o erunt vocati filij Alciat. in supra allegat. praesumpt. n°. 8.

(S.N.) Statutum loquens de morte extendatur etiam ad mortem civilem, quae operatur eundem effectum cum naturali ut per Bor. de Stat. Urb. praeter (?) gl. I2. n°. 4. ubi de ingressis monasterium et professis.

(S.N.) Si quis acceperit emphiteusim pro se, et filijs masculis, et foeminis propter hoc statutum non admitterentur simul foeminae cum masculis, sed prius admittuntur masculi et in eorum defectu foeminae Jul. Clar. lib. 4. sent. § emphiteusis q. 33.

(S.N.) Statutum loquens de maritata, et nupta non intelligatur de sponsa Abb. in (parola non decifrata) loco col. 4. etiam de praesumpt. Tiraq. de leg. connub. gl. ij. n°. I9.

(S.N.) Nec aliter statutum valeret excludens filiam à dote, et alimentis Aym. cons. I89. in princ.

An vero stante hoc statuto filia dotata censeatur exclusa à legitima, supplemento legitimae, aut supplemento congruae dotis, et quando fuerit dotata à patre, et quando à fratribus vide Alciat. in tract. praes. reg. p.a praes. ij. n°. 8. cum add. ibi per Cic. Avel. et in praes. 8. n°. 3. reg. ca. (?) et novissime Clem. de pat. pot. eff. xj. n°. 29. plene, et pulchre Menoch. de arb. Jud. li. 2. cent. 2. casu I49.

Excluditur etiam soror monialis ab hoc statuto quando est (parola indecifrata) ante ingressum religionis alias secus Abb. inc. quod clericis de...(?) Tiraq. de iu. pri..(?) qu. 43. n°. 7. et qu. 45. et 46. Gabr. concl. lib. 6. concl. 6. de stat. dicit hanc esse comunem opin.

Et cum hoc statutum privet foeminas et mandet dotari, dos non...(?) loco legitimae sicut esset ...(?) vellet eas esse exclusas si dot..(?) ut est communis opinio de qua testat. ..(?) cons. I5. col. j. et  ij. et refert ..(?) in titulo de bonorum publicat. ubi videndum an stante hoc statuto filia non numeretur in numero filiorum in casu confiscationis legitimae quando dubitatur an detrahen...(?) vel .. (?)

(Alcune parole restano indecifrate a causa della piegaturab del foglio)

 

Note a fondo pagina

(1) Intellige de bonis existentibus in territorio statuendo (?) sive statutum loquatur in rem sive in personam ut late in Tract. Perus. 77.

(S.N.) Possunt tamen filij masculi renunciare beneficio huius statuti et foeminas ad successionem admittere vel (?) ipsas ut lib. erit dotent. Bal. post Bart. in limit. col. 2. in fin. vers. ex hoc arg. C. de pact. Tiraq. de iu. primog. q. 24. n°. 8. ubi subdit. hoc statutum intelligi si masculi velint admitti, alias illis nolentibus admitterentur foeminae. Post renunciationem masculi si foemina acceptaverit non poterit poenitere (segue a lato) et renunciationem revocare ut idem refert qu. 28. in princ.

 

136

 

praedictum, considerata conditione suae personae, et qualitate, et quantitate bonorum haereditatis praedictae, ac etiam de eisdem bonis alimentari debeat donec fuerit maritata, et dotes praedictas habuerit cum effectu, sive donec Monasterium intraverit, vel in domo d.ae defunctae personae, vel alibi stare, vel morari voluerit honeste. Et quod d.us successor ad sic dotandam, et alimentandam teneatur, et cogi possit, et debeat cum effectu, et pro dictis alimentis, et dotibus post mortem talis defunctae personae, et ex tempore ipsius mortis, et antequam nubat omnia praedicta bona haereditaria vigore, fictione, et authoritate praesentis capituli tali mulieri obnoxia, et obligata existant. Et ipsa mulier sic dotata de ipsis dotibus sit, et intelligatur esse contenta pro omni suo iure adeo, quod contra bona, et haereditatem praemissarum personarum omnium, et cuiuslibet earum nullum habeat, vel habere possit recursum, sed ab eis sit, et esse debeat penitus exclusa authoritate praesentis legis. Ex testamento vero, et qualibet alia ultima voluntate talis defunctae personae succedant, et succedere possint, et possit eidem praedictae personae, et quaelibet earum. Et legata, et fideicommissa, et omne, et quicquid in d.o testamento

 

Note a margine

(S.N.) Donatio facta filiae, quae ex hoc statuto non est successura patri non revocabitur per (una parola cancellata) supervenientiam filiorum nisi usq. ad legitimam filiorum postea natorum licet ea, quodammodo censeatur extranea. Tiraq. in l. si unq. in ver. libertis (?) n°. 78. C. de revoc. donat.

Et statuto simpliciter dicente quod filius masculus excludat foeminam sufficit quod masculus fuerit momento temporis ut perpetuo maneat exclusa. Jas. in l. inter stipulantem § (una parola non decifrata) col. 8. vers. 2°. facit ff. de verb. signif. Tiraq. in tract. de sindic. in reb. exig. (due parole non decifrate) vers. qua dugesimo (?) secundo cas. 54. in parvis.

Ex dispositione huius statuti non prohibetur filia nupta aliunde praeter à matre quin possit dotem petere de bonis paternis vid. Jas. in l. de aliment. in fin. C. de transact.

Et postquam semel dotaverit, et dotem casu fortuito amiserit non teneatur eam ulteriore dotare. Tiraq. in l. boves § hoc termine in principio n°. x. ff. de verb. sign. dicens id sumi ex text. in l. si socius (?) ff. pro socio ad hoc (sei parole non decifrate) extantibus.

(S.N.) Congrua dos in dubio dicitur, quae legitimae respondet ut refert Tiraq. in l. si unquam in ver. omnia, vel partem aliq. n°. 29. C. de revoc. donat. cuius ibi dicta huc pertinere videntur.

(S.N.) Declara hoc statutum quoad alimenta praestanda ut pulchre per Menoch. de arb. Jud. li. ij. cent. ij. casu I69. ut crescant cum persona, et secundum consuetudinem familiae et de redditibus tantum, et de loco ubi praestari debeant, idem casu I70. n°. I2. 32 (?).

(S.N.) Et si modica, et exigua dote esset dotata non suadet (?) Bal. in auth. Res quae C. com. de leg. Tiraq. in tract. de Judic. in reb. exig. fere..(?) ver. vigesimono.. (?) cas. 52. in parvis.

(S.N.) Stante hoc statuto quod filia dotata nihil consequi possit in haereditate patris ultra dotem, filius legitimatus à fratre non poterit habere ab eo ultra id quod ascendit ad dotem (una parola non decifrata) filiae. Jas. in l. ..(?) N°. I70. (? quattro parole non decifrate). 

 

Note a fondo pagina

(S.N.) Filia tamen praeterita exclusa per statutum à successione ab intestato stantibus masculis, et hic sit cauta ut intentet bon. poss. cont. ta. b. (?) post aditam haereditatem ab haerede scripto non autem ante aditam, quia reduceret rem ad causam intestati quae non evenit postquam haereditas est adita ut docet Veronen. caut. I69. incip. in...(?)

(S.N.) Dicitur nam dotata filia, cui pater dotem reliquit ad futurum matrimonium vel si pater illam assecurasset (?) Gabr. concl. lib. j. de praesumpt. concl. I2. n°. 7.

 

A137

 

vel ultima voluntate eis, vel alicui earum relictum esset capere, et habere possint, et possit iuxta tenorem, et formam ipsius testamenti, sive ultimae voluntatis si aliud eis, sive ei iuridicum non obsistat Jta tamen, quod ipsae mulieris, et quaelibet earum, quibus vel cui bona talis defunctae personae taliter obvenerit ea sibi computent, et computare teneantur in ipsis dotibus suis. Et si aliqua de dictis mulieribus dotata fuerit ab aliqua de praedictis personis in eius vita, vel per ipsius ultimam voluntatem, eo casu talis mulier ipsius dotibus sit, et esse debeat contenta, ita, quod nihil ultra quantitatem ipsam in haereditate, vel de haereditate alicuius praedictarum personarum petere valeat, vel habere nisi secundum expressam dispositionem talium personarum (1). Et si postquam aliqua de praedictis personis nupserit, vidua remanserit possit ad domum haeredis talis defunctae personae redire, et ibi stare, ac de ipsis bonis haereditarijs modo praedicto alimentari debeat donec iterum maritetur, vel monasterium intret, dummodo fructus suae dotis quos haberet, vel aliorum suorum bonorum, si quae tunc haberet, converti debeant in alimenta praedicta. Jnsuper volumus statu-

 

Note a margine

(S.N.) Et sic statutum videtur excludere filias dotatas propter masculos non solum ab haereditate dotantis sed etiam aliorum ad relata per Gabr. concl. lib. 6. de statut. concl. 5. n°. 3. et seq.

Si vero nollet nubere assignabitur sibi tantum, quantum dotis nomine stare (?) deberet, et tali portione debet esse contenta in quocumq. statu permaneat ut per Bal. in l. pactum n°. I5. C. de collat.

Hoc tamen statutum excludens foeminas propter masculos solum habet locum quoad commodum masculorum, qui expressi sunt in statuto, non quoad alios, quoniam foeminae privari haereditate non debent in casibus non expressis ut per Menoch. de arb. Judic. li. ij. cent. iij. casu 275. n°. X.

(Quattordici parole cancellate)

(S.N.) Declara tamen hoc statutum de alimentis praestandis ut debeat considerari consuetudo familiae, et de redditibus deducto prius aere alieno ut per Menoch. de arb. Judic. lib. ij. cent. ij. casu I69. et in domo alimenta praestare debentis nisi subiit iusta causa recedendi et alibi commeandi ut per eundem Menoch. casu CLXX. n°. ij. ubi etiam n°. 30. refert autem per (?) alimenta connumerari vestes, pelles, lectum, et (due parole non decifrate) aquam venalem et praeceptorum salaria.

(1) Et ex hoc videntur cessare quaestiones an filia dotata exclusa à successione possit agere ad supplementum dotis si congrue dotata non sit. Et quid Juris si dos non ascendat ad legitimam an residuum peti possit, et an auctis facultatibus possit etiam augeri dos, de quibus, et similibus in materia vide remissive per Alpha. in collectan. Ju. com. n°. 8..(?)

Privilegia concessa viduis competunt etiam mulieribus habentibus maritum senem et inutilem, et procedunt in statutis loquentibus de vid.(?) ut late tradit Tiraq. in leg. connub. n°. I2. 

 

137

 

-entes quod si aliqua de praedictis personis, de cuius successione tractaretur in sua ultima voluntate aliquid alicui de d.is mulieribus reliquerit pro ea dotanda, vel alia ratione, vel modo, et postea antequam decesserit eam dotaverit vel alius eius nomine, vel eius negocia gerens, et deinde non revocata ipsa sua ultima voluntate in parte praedicta decesserit, dictum relictum evanescat, et evanuisse ipso iure intelligatur, et pro non facto penitus habeatur. Et si post mortem d.ti testatoris successor eius, vel alius eius nomine dictam mulierem dotaverit non facta mentione de dote relicta in d.o testamento patris, d.um relictum factum in d.o testamento, vel altera voluntate praedicta pro ipsa dote sit, et intelligatur revocatum, et annullatum, et compensatum in d.a promissione, vel dote postquam fuerit sibi satisfactum de dote sic promissa post mortem d.i testatoris. Et super, et de praedictis, et quolibet praedictorum si de eis, vel eorum aliquo, seu eorum, vel alicuius eorum occasione aliqua lis, quaestio, vel controversia oriretur, vel esse posset, teneatur, et debeat Judex Curiae Civitatis Amer. cognoscere, procedere, pronunciare, diffinire, et exequi breviter, summarie, et de plano, et sine strepitu, et figura Judicij

 

A138

 

ad poenam Potestati, vel Judici contrafacienti, vel negligenti in praedictis, vel aliquo praedictorum xxv. flor. auri pro quolibet, et qualibet vice.

 

De Successione decedentium ab intestato

cap. XXI.

 

Decedenti (Cod. Farr. "Decedentes") ab intestato, sive fuerit talis decedens habilis ad testandum, sive non, sive fuerit masculus, sive foemina sic ab intestato decedens cum liberis, liberi eius legitimi, et naturales masculi, hoc est filius, nepos, pronepos, et alius, sive alij descendentes masculi tantum succedant in tota haereditate praedicti decedentis ab intestato secundum gradum, et praerogativam, et si ex dicto tali decedente ab intestato remanserint filiae foeminae una, vel plures sine filijs masculis uno, vel pluribus, vel alijs descendentibus ex masculo,, et superstitibus fratribus carnalibus dicti defuncti, vel eorum filijs masculis, quod tunc d.ae filiae foeminae una, vel plures, natae ex dicto decedente ab intestato non extantibus d.is masculis, succedant, et succedere debeant in tota haereditate ipsius defuncti sine masculis decedentibus (aliunde "descendentibus") ex eo ex masculina linea, dummodo,

 

Note a margine

(S.N.) Eveniente casu in materia huius statuti recurrendum est ad tract. Bonn. (?) excl. foren..(?)

(S.N.) Ad removendum dubium an statutum loquens de intestato habeat locum in pupillo de quo per Alpha. in collect. iu. ci. n°. 954. ubi quod impul..(?) furiosus, et similes proprie non dicuntur intestati adde latiss. Gabr. referen... (?) in de opin. lib. 6. de statu. concl. J.

(S.N.) Et quis probatur filius alicuius juris praesumptione, quia scilicet natus est ex uxore illius, nec ideo dicitur improprius filius, sed verus, in eoq. habeant locum statuta quantumlibet exorbitantia, ac correctoria ut per Tiraq. in l. si unquam in verbo donatione largitus n°. I60. de revoc. donat.

(S.N.) Statuta disponentia super successione filiorum, vel filiarum valent ut refert Rolan. à Valle in tract. de lucr. dot. cap. j. n°. 2.

(S.N.) Si tamen frater non vult excludere sororem sed eam vult admittere secum ad succedendum, et renunciare beneficio statuti, creditores vero velint eam convenire  tanquam haeredem in solidum non obstante contradict. (?) creditorum poterit masculus renunciare legi municipali in eius favorem inductae ut refert Rolan. à Valle in tract. de lucr. dot. quaest. XL. n°. I0.

 

138

 

quod si dictae filiae foeminae una, vel plures postea decesserint sine filijs, quod tunc d.a haereditas olim ipsius patris d.ae foeminae sic ab intestato defuncti, et eius bona haereditaria supradicta devolvantur, et convertantur, spectent, et pertineant, detracta legitima debita iure naturae, quae debeant apud haeredes d.ae filiae foeminae, seu foeminarum defunctarum sine filijs ad fratres carnales (1) unum, vel plures praedictas (aliunde "praedicti") ipsius defuncti ab intestato, vel ad filios dictorum fratruum carnalium, seu fratris. Sin (sic) autem ex dicto ab intestato decedente sine filijs masculis, vel alijs descendentibus ex linea masculina, vel filiabus foeminis primi (aliunde "praedicti") gradus extarent, vel superniverent (sic) neptes foeminae, vel aliae inferioris gradus descendentes per lineam foemininam, et extantibus fratribus carnalibus uno, vel pluribus dicti ab intestato defuncti, vel masculis dictorum fratruum, quod tunc d.ae neptes foeminae, vel alij inferioris gradus praedictae in nullo succedant d.o ab intestato decedente, sed ipsi fratres carnales unus, vel plures, si extent, vel eorum filij masculi succedant, et succedere debeant in tota haereditate dicti ab intestato defuncti (2). Si vero ex d.o ab intestato defuncto sine masculis descendentibus descendentibus (ripetuto) ex eo tempore mortis suae extarent neptes ipsius defuncti una, vel plures natae ex filio masculo praedefuncto, quod tunc d.ae neptes succedant, et succedere possint, et debeant in tota haereditate praedicta

 

Note a margine

(1) Fraterni tantum sanguinis fratres admittuntur ad haereditatem fratris intestati, materni vero sanguinis admittuntur ad successionem bonorum quae defunctus à matre, vel matris causa habuit l. de emancipatis C. de leg. haered. glos. in auth. post fratres j. C. ..(?), quam dicit communiter receptam Covaru. de success. ab intest. n°. 8.

(2) Et hoc casu substitutio facta masculo decedente sine filijs locum habebit eo decedente cum filia foemina si substitutus esset agnatus, qui ex forma statuti excludat neptem, quod tamen declara ut late per Gabr. concl. lib. 4. de subst. concl. 2. n°. I2.

 

A139

 

sive una, sive plures fuerint. Et post obitum ipsarum neptium habeat locum, et servetur illud, quod in filiabus primi gradus post eius obitum superius ordinatum est, et statutum. Sed si post mortem dicti defuncti ab intestato extarent, et concurrerent filiae foeminae primi gradus ipsius defuncti ab intestato una, vel plures, quae extarent ex ipso filio praedefuncto, tunc volumus, et statuimus quod praedictae filiae, et neptes una, vel plures pariter succedant, et pro aequali portione in haereditate praedicta, collatis, et remissis dotibus in ipsa haereditate, et contributis si aliqua ipsarum fuisset primitus dotata ita, quod computatis dotibus praedictis pares sint, et esse debeant in d.a successione.(1) Sed si aliqua persona de Civitate, vel Comitatu Ameriae ab intestato decesserit sine liberis superstitibus sed superstite sibi aliquibus, seu aliqua persona usq. in tertium gradum suae agnationis inclusive intelligendum ipsum gradum secundum ius canonicum succedat sibi proximior de d.a sua agnatione, hoc intellecto, et declarato quod in d.a successione non habeatur, nec haberi debeat distinctio, seu consideratio, vel respectus an talis proximior coniungebatur tali defunctae personae ex utroq. parente, sive per lineam utriusq. parentis, seu ex uno, vel unius

 

Note a margine

(1) Agnati appellatione in statutis non venit filius sororis, quia non est proprie agnatus ut per Cov. (?) in suis memor. in vers. agnati appellatione.

Hic nota quod appellatione personae continentur tam masculi, quam foeminae, immo etiam universitas, et collegium in materia favorabili, et materia subiecta est proportionata ut refert Boc. (?) in comment. ad stat. Pice. glo. 6. n°. 78.

(S.N.) Nam secus est de iure communi ex dispositione auth. itaq. .....(?) de success. excluden. ....rinos (?), ad cuius limitationem vide (nome non decifrato) in tract. de success. ab intest. in 3°. art. princ. n°. 9. et seq. et Alph. in collect. iu. ci. n°. 7.

 

139

 

tantum, dummodo ex parte ipsius defunctae personae seu ex eius paterna linea saltem eidem extiterit coniunctus. Praeterea volumus quod nepotes ex fratre carnali q.(uondam) talis defunctae personae (1) in stirpe, et non in capita. Mater vero ipsiusq. defunctae personae in d.o casu in sola octava parte bonorum ipsius q. sui filij, seu filiae succedat, et succedere possit eidem, et ipsa octava parte ipsa mater d.o casu contenta sit, et esse debeat adeo, quod nil amplius iure successionis petere, vel habere possit de haereditate praedicta (2). Mater vero non extante succedat eidem ab intestato q. avia sua paterna, in octava praedicta, et ipsius matre, vel etiam avia non extante simili modo sccedat ei proavia q. eius paterna, videlicet mater avi sui paterni, avia vero materna, videlicet  mater matris, et proavia materna, videlicet avia matris dictae defunctae personae, seu aliqua persona de cognatitia prole q. ipsius defunctae personae, sive patris eiusdem, in dicto casu ad dictam successionem nullatenus admictatur. Jta tamen quod in d.a agnatitia prole non includatur, nec intelligatur includi aliqua foemina excepta sorore carnali, sive neptae, videlicet filia fratris carnalis, et amita q. talis defunctae personae quae solae, videlicet soror, neptis, et amita in d.a prole agnatitia, et in eius numero comprehendatur, et comprehendi

 

Note a margine

(1) (Adde:) succedant eidem una cum eorum patruo eodem fratre q. talis defunctae personae.

(S.N.) Videatur Ceph. cons. 323. lib. 3.

(S.N.) Legitima matri debita in bonis filij cum sit de iure positivo potest per statutum tolli secundum com. opin. de qua testatur Rolan. à Valle in tract. de lucr. dot. q.j. n°. 2.

Et adde quod si mater nupsit secundo etiam post annum luctus efficitur de proprietaria usufructuaria, et ea mortua omne id, in quo successit, acquirit filijs primi matrimonij, nec de eo potest testari, vel aliter disponere secundum l. foeminae C. de secund. nupt. nisi nupserit consentientibus filijs, vel cum licentia primi viri ut pro cautela docet Veronen. caut. 238. incipiente si mater, adde Gabr. concl.  lib. iij. de  secund. nupt. concl. j. Bursat. cons. I4. vol. j.

(2) Juxta dispositionem Juris communis quod secus est quando fratris filij admittuntur ad successionem patrui nullo superstite patruo quia succedunt in capita ut tenet Covaru. de success. ab intestat. n°. 8. quam opinionem dicit esse veram sicut Evangelium dicit Ant. de Rosell. in suo tract. de succ. ab intest. n°. 3. et ad hoc vide Novi. (?) cons. x. n°. I4. et latiss. Gabr. concl. lib. 4. de success. concl. j.

Et licet per hoc statutum mater sit privata successione, non tamen intelligitur privata tutela filiorum sicut nec avia Corn. (?) cons. I0I. n°. 9. vol. 3. Gram. cons. 354. n°. 3. Deci. cons. I6. col. 3. n°. 5. et 6. novissime Clem. de patr. pot. cap. 4. n°. 29. Menoch. de arb. Judic. li. 2. cent. 2. casu I50. n°. 36.

(S.N.) Nam alias de iu. com. sive in statuto sive in ultima voluntate agnati preferuntur cognatis sive simpliciter illi de agnatione vocentur nunquam veniunt agnat. foeminae secundum com. opin. quam refert. Argon. (?) cons. I80. inci. quando reddidi n°. j.   

 

A140

 

valeant in casu praedicto, si, et in quantum eo casu tali defunctae personae non supervivat aliquis q. eius frater (aliunde "fratris") carnalis legitimus, et naturalis, sive nepos legitimus, et naturalis natus ex fratre carnali q. talis defunctae personae, quibus fratre carnali q. talis defunctae personae (da "q." a "personae" cancellato) et nepote, vel aliquo eorum extantibus, et superviventibus (aliunde "supervenientibus"), seu extantibus, et supervivente dictis sorore, nepote, et amita talis q. defunctae personae à d.a eius successione repellantur, et ad eam  d.i q. eius frater, et nepos admittantur, et admitti possint. Sed et si d.ae mater, avia, et proavia paterna, vel aliqua earum, quae in d.a octava ordine paemisso succederent, seu succedere possent (ut dictum est) non extarent, succedant nihilominus tali defunctae personae eidem proximiores de d.a sua agnatitia prole, ut superius dictum est. Verum si talis persona decesserit condito testamento, vel alia ultima voluntate, et in ipso, vel ipsa quocumq. titulo, iure, vel modo aliquid reliquerit ipsi suae matri, aviae, vel proaviae, eo casu talis eius mater, avia, vel provia, dicto relicto contenta sit, et esse debeat, nec ultra in d.a, vel de d.a haereditate iure successionis petere possit.

 

140

 

De Advocatis, et procuratoribus dandis partibus

(Cod. Farr. e Cod. Sem. "et petendis")  cap XXII.

 

Potestas, seu Judex teneatur cuicumq. petenti, et in quacumq. causa dare, et datos cogere Advocatos, et Procuratores, quem, seu quos voluerit pro salario competenti nisi iustam causam petitus haberet se excusandi (aliunde "habens se excusaret"). Hoc salvo quod si aliquis conduxerit tot Advocatos, quod aliqua pars, seu alia in Civitate Ameriae non inveniret, fiat tunc inter partes etiam de conductis distributio, et datio coaequalis. Et quod propter absentiam Advocatorum, et Procuratorum processus non retardetur, nec quoquo modo vitietur etiam licet quis ipsos non reperierit (Cod. Farr. e Cod. Sem. "recepisset").

 

Note a margine

(S.N.) Hoc statutum debet intelligi, ut Advocati compelli possint iuxta personarum, et negocij qualitatem ut patrocinium praestent vel gratis, vel salario eis persoluto. Nam denegando patrocinium gratis praestare pauperibus ab officio Advocationis arbitrio Judicis suspendantur ut per Menoch. de arbitr. Judic. li. ij. cent. 4. casu 369.

Valet tamen reservatio iuris facta parti per Judicem ratione absentiae advocati vel procuratoris ut supra cap. ij. in fin. lib. eo.

(S.N.) Non tamen quis cogi poterit ut sit advocatus contra amicum ut tradit glos. j. § ait praetor ff. de postul. quam refert haberi pro singulari Tiraq. in tract. de poen. cau. xxij. n°. 77.

Quando autem in genere promisit quis praestare officium advocationis, si postea contingat quod illi duo ad invicem litigent, et unusquisq. eorum dicat illum advocatum sibi teneri, praefertur ille cui primo promissum fuit. Alex. cons. II9. n°. I5. lib. 5.

 

De diebus feriatis in civilibus causis

cap. XXIII.

 

Feriati dies, quibus in causis civilibus nisi tantum alimentorum, mercedis operariorum, et in causis locationis (Cod. Farr. agg. "earum") operarum, (Stat. 1441 e Cod. Com. "operariorum") et instrumentorum ad ipsa opera facienda aptorum (aliunde "actorum"), et vasis ad huiusmodi reponendis, et fructibus, et vecturis, et in alijs casibus (1), in quibus iura, et statuta permittunt

 

Note a margine

(S.N.) De ferijs, et quibus, et quando obstent, vel non vide Rach. (?) in prax. civil. cap. x. n°. 7I.

(1) Prout etiam est de iu. com. quoad alimenta Penta. (?) in tract. de aliment. cap. 2. in fin. Bonacoss. de serv. et famul. q. 220.

 

A141

 

causae aliquae non tractentur sunt hij festivitates solemnes quae ad Dei, et Sanctorum reverentiam sunt inductae sicut sunt Dies festivitatis Nativitatis Domini, S.ti Stephani, Sanctorum Jo: Baptistae, et Evangelistae, Sanctorum Innocentium, S.ti Sylvestri, Circumcisionis Domini, Epiphaniae, Septem dierum Dominicae Passionis, festi Resurrectionis cum septem sequentibus, Festi Ascensionis, Pentecostes cum duobus sequentibus, Nativitatis S.ti Joannis Baptistae, (una parola cancellata) omnium festivitatum Gloriosissimae Mariae semper Virginis, S. Annunciationis, Nativitatis, Purificationis, Assumptionis, festivitatum omnium Sanctorum Apostolorum, Beati Laurentij, Dedicationis, Apparitionis S.ti Michaelis Archangeli, festi omnium Sanctorum, S.ti Martini per. Apostol. (Cod. Farr. "Episcopi"), festi S.tae Firminae de mense Novembris, S.ti Olimpiadis, S.ti Secundi de mense Junij, Jnventionis S.tae Crucis, Conversionis S.ti Pauli, festi B. Benedicti, S.ti Marci Evangelistae, S.ti Cataldi, S.ti Pancratij, S.tae Mariae Magdalenae, S. Justini, S. Lucae, S.ti Matthei Evangelistae, S.ti Augustini, S.ti Hieronymi, S.ti Gregorj, S.ti Ambrosij, S. Nicolai, S. Luciae, S.ti Francisci, et dierum Dominicorum, quibus diebus Dominicis, et festorum Judex pro tribunali non sedeat super civilibus causis, sed si (omesso "in") ipsis diebus procederetur in causis maleficiorum processus valeat, et teneat, et servetur omni modo quo

 

141

 

melius potest. Jtem tempus feriarum rusticorum pro messe, et vindemijs recolligendis indicatur (aliunde "inducatur") per Consilium generale Civit. Amer. Jn causis autem criminalibus feriae rusticae non habeant locum. Numerus autem dierum praefixorum terminorum à Judice, (Cod. Farr. "dierum praedictorum non comprehendantur in terminis") qui inciderent, et finirentur in d.is ferijs tempore feriarum non currant, sed elapsis ferijs incipiant currere (1), et intelligantur interim non cucurrisse. Sed dicti termini dicto casu conserventur illaesi absq. aliqua restitutione facienda. Et quilibet Judex, et notarius Potestatis, et Comm. diebus non feriatis, et quibus permittitur debeant sedere ad bancum ad ius reddendum omnibus petentibus, et ad causas expediendas à mane usq. ad tertiam, et a Nonis usq. ad Vesperas vinculo Juramenti, et ad poenam quinq. libr. den., quam poenam pro qualibet die, qua non sederit d.o Comm. solvere teneatur. Volumus etiam quod hostia Palatij Comm.  de die continue stent aperta, et quod Notarij Potestatis non mictant acta extensa ad quaternum dum sunt ad bancum, i(m)mo mittant in memoriale, et postea mittant ad quaternum.

 

Nota a margine

(1) Terminus tamen nunquam incipit currere nisi à die notificationis ita, quod si quis esset absens terminus à statuto praefixo sibi non currat nisi à die notificationis prout huiusmodi statuta ita declarantes tradit Menoch. de arb. Jud. li. ij. cent. ij. casu I85. n°. 35.

 

A142

 

Quod per principales personas Juretur de calumnia,

et positionibus respondeatur  cap. XXIIII.

 

Iuramentum calumniae (1) praestetur, et positionibus respondeatur à principalibus personis, et etiam Juramentum de veritate dicenda, et non per procuratorem, nisi praesentes personae non essent in Civitate, et districtu Ameriae, et vel nisi essent procuratores forensis, vel minoris aetatis, vel etiam pupillorum. Et quando respondetur positionibus Judex faciat discedere à banca Advocatos, et procuratores, et per personales personas secrete positionibus respondeatur (2). Negans (3) positionem ubi tractatur de facto ipsius proprio, in quo non possit praetendere ignorantiam si ea legitime probaretur solvat pro qualibet positione non credita et probata quinq. sol. dicto Comm. Et debeat semper respondere certum scilicet utrum credat (omesso "vel non credat") ad poenam Potestati, vel Judici contrafacienti duodecim flor. auri mox imminentem.

 

Note a margine

(S.N.) Nam etiam de iu. com. ad respondendum positionibus requiritur specialissimum mandatum Socci. cons. 56. incip. praestantis. n°. 8. vol.j.

Quid autem operetur contumacia non respondentis positionibus et decretum ut habeantur pro confessis videndum Dec. cons. 34. n°. 2. et in materia huius statuti quoad positiones vide Ancar. cons. 97. et Natt. cons. 363. et contra illorum opin. Rolan. à Valle cons. 90. li. 3.

Et ut non respondens non habeatur pro confesso vide Cremon.  sing. II0. incip. statuto cavetur.

Declara autem ut stante etiam hoc statuto procurator possit pro homine simplici respondere, et de simplicitate Bart. arbitrio Judicis ut per Menoch. de arb. Jud. li. ij. cent. ij. casu I93. quod in rustico intelligit quando est ita rerum ignorans ut facile decipi posset casu I94. n°. 77.

Si vero ex forma statuti positionibus responderi deberet verbis expressis non satisfaciet si responderetur intellective Galles. ad fr. Cam. obl. par. 3. cap. de iniust. (?) ob can. 339. n°. 9. car. I93. in parvis. Quid si respondendum deberet simpliciter vide Fe..(?) decis. 339. n°. 4.

Admittitur tamen responsio rustici qualificata Menoch. de arb. Jud. li. ij. cent. ij. casu I94. n°. 79.

Nec esset admittenda responsio per verbum dubito, vel ignoro aut cum adiunctione non credo nisi appareat ut late per Natt. cons. 59. n°. II. in p°. vol. aliquando tamen poterit responderi conditionaliter ut immo quod si mutuasti ego reddidi ut refert Menoch. qui tamen dicit hoc dubitationem habere de arb. Jud. li. ij. cent. j. casu 94. n°. 26. et latius cent. 3. casu 25J. adde Decis. Perus. 8I. tot.

(1) Juramenti calumniae formam, et effectum vide apud Jadoch. (?) in prax. civil. cap. I5I. de Juramento cal.

Quod quidem calumniae iuramentum nec à statuto, vel consuetudine remitti potest, partes autem possunt illud inter se tacite remittere. Quando nam ab utraq. emissum (?) est processus non poterit declarari nullus prout poterit quando  altera partium requisita non iurabit ut late per Menoch. de arb. Jud. li. j. quaest. I20. ad fin.

(3) Et cum (?) de iu. com. negans positionem non puniatur huiusmodi statutum tanquam exorbitans erit stricte interpraetandum ut per Menoch. de arb. Jud. l. 2. cent. (scritto sopra parola cancellata) 4. casu 3I9. n°. 30.

Advocati, et procuratores male faciunt ad instruendum clientelas ad negandum positiones veras, et tenentur ad damna illius, contra quem negatae sunt ut per Plot. de in litem iur. in § 32. in princ. quam vide in materia.

Potest tamen ex causa (?) responsio modificari puta si est mutuum et restitutio fuerit in secreto potest responderi, si mutuasti restitui. Alex. in l. j. ff. de (due parole non decifrate) in 3. foll. Neviz. in Silv. nupt. lib. 3. n°. 54.

Qui autem non respondet possit regulariter habere pro confesso requirit...(?) tamen sententia super hoc..(?) c. 2. de conf. iub. (?) et l. ij. § quoad lim.(?) ff. de iur. cal. (?) vide Veron. caut. l. docet cautelam ut (?) etiam qui non respondit non (una parola non decifrata) et caut. I89.  

 

Note a fondo pagina

(2) Si vero principalis esset infans nec ipse, nec eius tutor respondere cogeretur sed adulti respondere debent per semetipsos cum praesentia eorum curatorum Decis. Lucen. 3I. ubi de furioso idem dicendum quod de infante.

(S.N.) Jn declaratione contra iussum respondere et contumacem ut habeatur pro confesso non requiritur vitium (?) Gabr. concl. lib. 2. de citat. concl. j. n°. 380.

Et negans positiones si de mendacio, et periurio convincatur iuris praesumptione intelligitur quod in omnibus fuerit mentitus, et ratione falsae responsionis in una positione reliquae omnes sunt habendae pro confessatis nisi ipse contrarium probaret ut late per Natt. cons. 59. n°. I5. et seq. vol. p°.

Confessio autem resultans ex positionibus potest incontinenti revocari etiam non docto de errore sed si non fuit incontinenti revocata requiritur probatio erroris Gabr. concl. lib. j. de confess. concl. 6.

 

142

 

Maritus lucretur quartam partem dotis suae uxoris

decedentis sine filijs  cap. XXV.

 

Lucretur maritus quartam partem dotis suae uxoris sine filio, vel filijs decedentis ex eo, et (Cod. Farr. "ex") dicta uxore sua communiter habitis quandocumq. decederet postquam eam duxerit ad domum suam, de qua quarta parte d.us maritus non possit modo aliquo defraudari sive dos consistat in pecunia numerata, sive non. Et hoc capitulum locum habeat tam in nuptis, quam in nubendis. Mobile autem, quod extabit ex d.a muliere defuncta integraliter revertatur ad haeredes d.ae milieris defunctae. Adijcientes ne dictae mulieres priventur de facto potestate testandi quod si ipsa mulier habens filios, vel non (Cod. Farr. "filium vel filios") testari voluerit de bonis suis, et eius maritus, vel alius impediret ipsam facere testamentum ita, quod non fecerit, d.us maritus d.o casu, pro eius poena sit, et intelligatur privatus de dicta quarta parte dotis, et lucro ipsius partis, et praesumatur authoritate praesentis capituli ipsum maritum dictum impedimentum praestitisse ad praedicta, si hoc probaretur (Cod. Farr. "opus haberetur") saltem per duos testes masculos, vel foeminas alias bonae famae, et opinionis. Verumtamen si decesserit cum filijs, et dicti filij post mortem suae matris decesserint videlicet foeminae infra duodecim annos, masculi infra quatuordecim, tunc medietas haereditatis mulieris defunctae, et impe-

 

Note a margine

(S.N.) Hoc statutum ex quo maritus lucratur  partem dotis quamvis sit non modo exorbitans, sed et correctorium Juris comm. procedit etiam in dote praesumpta ut late per Tiraq. in l. si unquam ver. donatione largitus n°. I70. C. de revoc. donat. et an (?) statutum habeat locum cum (?) matrimonium momento tantum duravit et si nondum fuit traducta ad domum viri, et si nondum uxor à viro sit cognita, quae (?) hic tamen non cadunt vide eund. Tiraq. ubi (una parola cancellata) supra n°. 2I9. et seq. ubi etiam n°. 239. concludit quod si maritus id lucrum dotis remisit uxori non revocatur ea remissio natis ei postea liberis.

Videndum est ad hoc statutum decis. Pedem. 20. et 2I. et Menoch. de arbitr. Jud. l. ij. cent. ij. casu I84. n°. I4.

Qui tamen uxori aegrotanti Medicos non adhibuit nihil ex eius dote lucrari debet. Par. (?) in l. idemq. ff. pro soc. (?) Tiraq. de Nobilit. cap. 3I. n°. 396.

Et hoc statutum de parte dotis, quam maritus lucratur non intelligitur de sponso (una parola non decifrata) Bal. in l. non sine in princ. C. de leg. connub. glo. ij. n°. I9.

(S.N.) Et hoc lucrum ex forma huius statuti dicitur ex causa onerosa gl. in l. si donaturus in verbo dumtaxat ff. de con. cau. dot. quam communiter sequuntur DD. ut refert Dac. (?) licet ipse contra (?)  teneat in l. in eo, quod vel n°. 5. ff. de cog. Jur.

Resolutionem vide apud Tiraq. in l. si unquam in ver. donatione n°. 2I9. et seq. de revocat. donat.

Quando dubitari contigeret super hoc statuto de lucro dotis recurrendum est ad Rolan. à Valle qui super hoc formavit CXJ. perutiles, et quotidianas quaestiones et tract. de lucr. dot.

Etiamq. pater simpliciter à marito stipulatus sit dotem reddi intelligatur secundum formam statuti videlicet detracta quarta ut refert Alciat. in tract. praesumpt. reg. 3. praes. 32. n°. ij.

Si tamen maritus iure, vel consuetudine aut etiam statuto prout infra lib. 4. cap. 22. occidat uxorem non lucratur partem dotis iuxta dispositionem huius statuti scundum com. opin. de qua testatur Jul. Clar. lib. 5. sent. § homicidium vers. privatus etiam.

 

Nota a fondo pagina

(S.N.) Quomodo autem, et quando quis dicatur alterum impedire ne testamentum condat, et  quod clamore, et vociferatione non autem blanditijs, sed maximis persuasionibus id fiat videndum Menoch. latissime in materia disserentem de arbitr. Jud. lib. 2. cent. 4. casu 295. ubi n°. 3. quomodo id probetur.

 

A143

 

-dita sic testari revertatur ad domum, de cuius bonis d.ae dotis d.ae mulieris datae, vel solutae fuissent, à cuius medietatis successione, in d.o casu privamus, et privatos esse decernimus haeredes, et successores dictorum filiorum sic defunctorum, quorum mater fuisset impedita testari, ut dictum est.

 

Quod mulieres bonae famae non teneantur intrare palatium

cap. XXVI.

 

Mulier bonae famae ad se excusandum, seu ad testimonium aliquod perhibendum non debeat aliqua ratione cogi, nec etiam cogatur ire, seu intrare Palatium Comm., sed Notarius Curiae ad eius testimonium, seu ad excusationem recipiendam debeat ire recepturus ad aliquem locum in praesentia alicuius coniunctae personae sibi prout ipsa mulier elegerit. Et si in aliquo praedictorum contrafactum fuerit solvat Potestas vice qualibet Comm. pro poena quinque flor. auri et cuiusdam mulieris excusatio, seu testimonium in Curia praestitum, seu factum non valeat ullo modo.

 

Nota a margine

(S.N.) Ad materiam huius, et similium stat. vide adnot. infra lib. 6. cap. 43.

 

De non recipiendo in fideiussorem qui patrem habet

cap. XXVII.

 

Item statuimus, et ordinamus quod Potestas Judex et Notarius

 

143

 

non debeat aliquem recipere in fideiussorem, qui patrem habeat, sed semper teneatur quaerere si patrem habet, nec possit recipere aliquem Antianum, vel aliquem de Decem (omesso "de") Pop., vel aliquem Advocatum, Judicem, procuratorem, vel Notarium in fideiussorem. Et si receperit non teneat fideiussio praedicta, etiam si statutis renunciarent, (Cod. Farr. "statuto renunciaverit") et si contrafecerint, solvat contrafaciens Comm. Amer. de suo salario x. lib. den.

 

Quod per Commune Ameriae nulla obligatio fiat

cap. XXVIII.

 

Per Comm. Ameriae fideiussio, confessio, depositum, seu alia obligatio, et alienatio non fiat, nec fieri possit pro aliqua persona, seu Communitate, seu Universitate existentibus, vel existente extra Jurisdictionem Comm. Amer. Et hoc capitulum sit praecisum (1), et si Antiani contra hoc capitulum fecerint, solvant pro banno Comm. Amer. qunquaginta lib. den., et suo risico procedat obligatio, et non contra Comm.

 

Nota a margine

(1) Dictio praecise in statutis apposita quid importet vide Abb. in c. ex parte n°. 5. extra de reser.

 

A144

 

Quod cogatur damnificans ad refectionem damnorum

cap. XXIX.

 

Si aliquis Civis, vel Comitatensis ob debitum alicuius civis, vel de Comitatu Ameriae, seu ob sententiam, vel condemnationem, seu ob inimicitias, vel iniurias, seu causis, vel et(iam) occasionibus quibuscumque (omesso "iniurijs") commissis per d.um civem, quarum causa, et occasione aliquis civis Amer., vel Comitatinus damnum pateretur extra districtum Amer., vel expensas quocumq. modo in Curia vel extra quia qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur, quod Potestas, et Judex teneatur, et debeat ad eius petitionem illum cogere de facto sine figura Judicij facta solum fide de damno recepto, pro quo damnificatus est (cancellato) esset ad refectionem dicti damni, et expensarum in persona, vel rebus ad eius voluntatem. Adijcientes quod si in Civitate, Comitatu, vel districtu Ameriae ille civis, vel Comitatensis, cuius causa, et occasione quis damnum passus est, non haberet bona satisfacientia pro d.o damno, seu de illius bonis satisfactum non esset damnum passo infra x dies post requisitionem

 

144

 

damnificati, nec capi posset personaliter quod tunc condemnetur personaliter (cancellato) Comm. Amer. in illa quantitate, in qua quis diceret se damnificatum, ac etiam ad satisfaciendum damna inferenda (aliunde "et interesse"), et expensas damnificato, super quo procedi possit per inquisitionem, denunciationem, seu quaerelam sine figura Judicij sub poena Potestati, vel Judici in praedictis seu aliquo praedictorum contrafacienti, vel omittenti, vel negligenti vigintiquinq. florenorum auri paenitus imminente pro quolibet, et vice qualibet.

 

Quod habitentes in eadem domo non faciant iniuriam

unus alteri  cap. XXX.

 

Habitantes in una domo, seu aedificio unus desuper, et alius de subtus (Cod. Farr. "inferius") divise debeant se sic curialiter gerere quod nullum incongruum, nullus (aliunde "unus") alteri faciat. Et si desuper habitans iecerit, (aliunde "proiecerit") vel fecerit aliquid turpe inferiori solvat pro poena Comm. praedicto quinq. libras den. Et si habitans de subtus (Cod. Farr. "inferius") aliquid incongruum, et turpe superiori fecerit solvat Comm. praedicto quinq. lib. den. Et ille, qui tenet desuper debeat ita claudere, seu murare voltam, seu solamen, quod nil turpe debeat, seu possit

 

A145

 

defluere in domo, seu ante domum inferioris. Et qui contrafecerit solvat eandem poenam si de hoc fuerit accusatus sub poena poenitus imminente Potestati, vel Judici decem flor. auri in aliquo (omesso "praedictorum") contrafacienti, vel omittenti.

 

De muro inter consortes  cap. XXXI.

 

Muri omnes inter consortes possint murari, et super eis unus ex consortibus altiare, et murare possit invito consorte tamen requisito si vult tenere ad expensas in d.o opere, quod vult consors altiare, et adaequare domum suam vellet dicto muro de novo per consortem murato quod ante omnia debeat ipsi consorti reficere medietatem expensarum factarum in muro per consortem praedictum, qui dictum murum altiavit, et muravit ad aestimationem duorum magistrorum ponendorum unus pro uno, et alter pro altero consortium praedictorum, quorum aestimationi quilibet parere debeat. Et si dicti Magistri non essent in concordia in aestimatione praedicta tertius magister eligatur ad praedicta, et eligi debeat per Dominos Antianos Populi d.ae Civitatis, quorum aestimationi, et declarationi, vel saltem maioris partis eorum pareri, et stari debeat per ipsos consortes ad poenam quinquaginta lib. denar. Et si d.us

 

145

 

consors, qui muraverit aestimationi praedictae parere vellet (aliunde "nollet"), et non permitteret suum consortem murare, altiare, et appodiare d.o muro offerenti velle reficere eidem medietatem expensarum praedictarum solvat pro poena Comm. Amer. 40. libras denar. Et Potestas offerenti reficere dictas expensas debeat dare auxilium, (aliunde "consilium") et favorem in murando, et appodiando d.o muro communi, salvo quod si communio (1) dicti muri negaretur, quod altiari, et appodiari non possit nisi omnino constiterit de communione rationabiliter (Cod. Farr. "et rationabilitate"). Et quod nullus consors possit de novo deviare (2) cursum aquae, seu stillicidij supra, et versus domum sui consortis ad dictam poenam. Et quod inclusimen alicuius domus aliquorum consortium, quae esset divisa licitum sit consorti claudere, et murare in confinio super solo utriusq. consortis, requisito tamen consorte, et teneatur tamen solvere medietatem expensarum dicti clusiminis de muro condecenti, et competenti, et consors qui non fecerit partem suam muri, seu clusiminis cogatur per Potestatem solvere in pecunia usq. in quantitatem, qua praetenderet (aliunde "praetenderetur") domus sua quando voluerit muri communis (aliunde "muro communi") recipere commoda (aliunde "commode"). Et hoc fiat summarie, sine salario, et oblatione libelli, et sine strepitu, et figura Judicij. Adijcientes quod si unus convicinus super trasennam (aliunde "muro") (3) Comm. (aliunde "communi") sibi, et alij convicino

 

Note a margine

(1) Dicitur autem murus communis uno modo pro diviso, alio pro indiviso ut pulchre declarat Veronen. de servit. urb. praedio. sub titulo de pariete seu muro, qui est 40. n°. II. et seq. ubi etiam tradit quomodo cognoscatur an murus sit communis, vel proprius unius tantum.

(2) Et divertens aquam à solito cursu cogi poterit ut illam ad solitum reducat l. ij. ubi hoc not. DD. C. ad lege Aquil. Veronen. de servit. urba. praed. cap. 69. de aquaedver. n°. 3.

(3) Et communis reputatur ista transenna quando non apparet quis diviserit illud spatium aedificando ut per Veron. de servit. Urb. praed. titulo 40. de pariete seu muro n°. 9. ubi dat cautelam ut primo aedificans (una parola non decifrata) illud spatium affigat lapidem se extendentem quantum est spatium soli  di...(?)

 

A146

 

vellet facere conductum ne aqua destruat parietes d.us convicinus teneatur ad medietatem expensarum ac etiam ad dandum appodium pro d.o conducto, quae expensae possint peti quandocumq. à d.o convicino sine figura Judicij, ut dictum est, sub poena Potestati, vel Judici in aliquo praedictorum contrafacienti, vel omittenti quindecim florenorum auri illico immnenti pro quolibet, et vice qualibet.

 

Quod omnes exceptiones possint opponi contra Jnstrumenta

edita extra districtum Amer.  cap. XXXII.

 

Item statuimus quod si aliqua quantitas pecuniae appareret mutuata, vel deposita alicui inter Amerinos extra Civitatem Ameriae, et inde appareret aliquod publicum Jnstrumentum, et talis mutuator, vel deponens peteret in Cur. Amer. quod cuilibet sit licitum opponere omnes exceptiones non mutuatae pecuniae pecuniae (ripetuto), et omnes alias sibi competentes, et competituras. Et Potestas teneatur observare praedicta ad poenam x. libr. de suo salario. Et hoc locum habeat in praeteritis, praesentibus, et futuris.

 

Nota a margine

(S.N.) Jnstrumentorum appellatione in statutis, in quibus verba proprie interpraetantur intelligatur de publicis, non autem de scripturis privatis, aut testibus licet secus sit (?) in Judicijs in quibus appellatione Jnstrumentorum continentur (?) omnia, quibus causa sustinetur ut per Boccac. in comment. ad const. Alcen. (?) glos. 7. n°. 2. et seq.

 

146

 

De cedendo bonis  cap. XXXIII.

 

Quia in fraudem creditorum plures, im(m)o multi cedunt bonis clam, et occulte statuimus quod quicumq. voluerit suis bonis cedere infrascripta forma serventur, videlicet quod die fori in locis consuetis banniatur ex parte D. Potestatis, vel aliorum officialium d.ae Civitatis quod omnes creditores talis volentis cedere bonis compareant coram Potestate ad videndum cessionem, quam d.us talis intendit facere, et simile bannimentum fiat die Dominico, et die Sabbathi subsequenti (cancellato) proxime subsequenti fiat d.a cessio bonorum, in platea Comm. praesentibus officialibus d.ae Civitatis, et omnibus, qui ad haec voluerint interesse sono tubae praemisso, et aliter facta non valeat. Et debeat dimictere omnes pannos creditoribus suis usq. ad interulam in d.a platea tubis sonantibus. Et praedicta locum habeant in praeteritis, praesentibus, et futuris non obstante quod aliquis renunciaverit in aliqua forma. Et quod nihilominus d.us cedens sit ex tunc ab omni officio Comm. exclusus, et privatus, et nihilominus mitti debeat, et moretur in campanili Comm. per unum annum, dummodo praedicta locum non habeant in mulieribus, quibus sit licitum bonis renunciare ad bancum d.ti Comm. coram Potestate

 

Note a margine

(S.N.) In hoc est animadvertendum, quia regulariter in obligationibus descendentibus ex maleficio non potest quis uti beneficio cessionis bonorum sed opus est quod luat in corpore. Et ita tenent communiter DD. ut refert Jul. Clar. lib. 5. sent. § fin. qu. XCV. vers. sed pone quod. Vide tamen Pet. Rocch. (?) in prax. rer. civil. cap. I7. in fin. ubi videtur tenere quod tantum filiusfam. etiam in delictis sint (sic) admittendi ad cessionem.

Et cum forma cessionis ex hoc statuto sit ignominiosa, cedens in totum liberatur, quia poena corporalis succedit loco pecuniarij debiti ad relat. per Menoch. de arbitr. Jud. li. 2. cent. 2. casu I83. n°. 22. et seq.

Cessio autem bonorum de iure com. si fiat aliquibus creditoribus apparentibus operatur etiam quoad alios non apparentes et non citatos. Gabri. concl. lib. 2. de citat. concl. j. n°. 494.

Quando autem statutum tradit formam et solemnitatem turpem, et inhonestam, et contra bonos mores non valeat, ut late per Jas. in § fin. n°. 29. Jnst. de action.

(S.N.) Multa ad bonorum cessionem pertinentia, et quibusnam huiusmodi beneficium concedendum et quibus denegandum sit vide relata per Tiraq. in l. si unquam ver. bona n°. 6. et seq. C. de revoc. donat.

Quibus adde quod condemnatus in fructibus (?) ex causa attentatorum non debet admitti ad beneficium c. Odoardus de solut. prout nec dolosus nec condemnatus (una parola non decifrata) conformes ad tradit. per Lanc. de attent. par. 3. cap. 3I. n°. 42. et seq.

Et de iure communi si cedens bonis denarium unum sibi reservavit, cessio non valet cum non sit integra ut not. in l. penult. ff. de cess. bon. Tiraq. in tract. de Judic. in reb. exig. feren. ver. quadragesimoquinto cas. 55. in parvis.

Nec valet pactum in contrarium ut quis non possit cedere bonis etiam cum Jnstrumento quando volens cedere redigitur ad extremam miseriam absq. fraude sua. Bocc. in tract. crim. tit. de carcer. fideiuss. comm. n°. 25. Menoch. de arb. Jud. li. 2. cent. 2. casu I83. n°. I8.

 

A147

 

vel Judice, sine aliqua solemnitate, et ad poenam aliquam non teneantur.

 

Quod nullus det damnum in tenutam datam

cap. XXXIIII.

 

Statuimus quod si aliquis habuerit aliquam tenutam datam (cancellato) per Curiam d.ae Civitatis ex p(rim)o decreto in bonis alicuius quod in ipsis bonis nullum damnum referat, nec faciat. Et si contrafecerit teneatur ad illam poenam, quam solveret si in bonis alicuius damnum dedisset.

 

Quod viso publico Jnstrumento (1) facto à xx annis citra fiat

praeceptum debitori (Cod. Farr. "à debitore")  cap. XXXV.

 

Cuilibet creditori liceat petere, et exigere cum effectu à quibuscumq. debitoribus suis quamcumq. pecuniam, et rem, quam accipere, et habere deberet à d.is suis debitoribus ex vigore, et authoritate Jnstrumentorum capitulo infra proximi (aliunde "proxime"; Cod. Farr. "maxime") scripto semper salvo, et quod in petitione, et repetitione d.ae quantitatis pecuniae, vel rei nulla petitio sive libellus offeratur aliqua ratione, vel causa, sed semper tales creditores in Curiae d.ae Civitatis audiantur

 

Note a margine

(1) Statuta mentionem facientia de Jnstrumentis intelligantur de Jnstrumentis rite factis, non comprehendunt Jnstrumenta nulla. Jas. in l. si se non obtulit § condemnatum n°. 3. ff. de re iudic.

(S.N.) Agens tamen pro liquidatione Jnstrumenti paratam executionem habentis si habuit dilationem (due parole cancellate) ad liquidandum pariter in tali dilatione poterit reus articulum facere, et probare contra liquidationem refert Dec. in l. non debet taxari in fin. ff. de reg. Jur. Quae autem sit liquidationis praxis, et forma tradit remissive Menoch. de arb. Jud. lib. 2. cent.j. cas. I7. n°. 4.

(S.N.) Hoc statutum tanquam iuris com. correctorium (?) strictam recipit interpraetationem Menoch. de arb. Jud. lib. 2. cent.j. casu I7. n°. 2.

Vigore huius statuti non potest peti executionem fieri secundum hanc formam alibi, quam in loco ubi viget Jas. in l. cum quaedam puella in fi. pri..(?) ff. de iurisd. (una parola non decifrata) iudic. 

 

147

 

sine oblatione libelli. Et possint, et valeant ontra dictos eorum debitores ius suum prosequi pro velle ipsorum ut postulat ordo Juris. Et viso publico Jnstrumento per Judicem fiat praeceptum debitori ad petitionem sui creditoris (1). Jn debitis vero, et pro debitis unde appareat publicum Jnstrumentum ultra xx annos libellus offeratur, et offerri debeat, et super eo procedi ut postulat ordo Juris. Et quilibet notarius d.ae Civitatis, et eius Comitatus possit, et valeat ubicumq. etiam extra districtum d.ae Civitatis, et inter quoscumq., et quilibet alius notarius ad petitionem alicuius civis, vel districtualis d.ae Civitatis facere contrahentibus praeceptum quarantigiae super quocumq. contractu, vel re debita, vel promissa sub hoc tenore.

Et insuper ego N. (aliunde "talis") Notarius infrascriptus praecepi, et praeceptum quarantigiae feci supradictis obligantibus (aliunde "supra dictis obligatibus"), seu promittentibus, seu confitentibus, seu contrahentibus, ut observent, et observare debeant omnia, et singula in d.o Jnstrumento contenta. Et dictum praeceptum habeat vim diffinitivae sententiae ita, quod in contractibus mutui, et depositi, et in quacumq. obligatione, aut confessione, aut promissione pecuniae, aut alterius cuiuscumq. rei unde appareret publicum Jnstrumentum, in quo esset scriptum praeceptum quarantigiae praedictae contra ipsum Jnstrumentum nulla possit opponi exceptio nisi tantum falsi, soluti, transactionis, pacti, et iudicatae rei, hoc tantum declarato quod per oppositionem dictarum exceptionum, vel per aliquam (Cod. Farr. "aliquarum") earum nullus debitor relaxari debeat

 

Note a margine

(S.N.) Statuta disponentia ut Jnstrumenta habeant executionem paratam prout hoc intelligitur nondum contra principalem debitorem descriptum sed etiam contra eius haeredes Alex. in l. postulanti n°. 6. ff. ad senat. (?) Trebell.

Non tantum debebit fieri praeceptum vel alias executionem fieri si Jnstrumentum extet contra eum, cui in formae (?) bonis interdictum sit ut infra cap. 54. lib. eo.

Si tamen non valet contractus (parola cancellata) principalis quarantigiatus non valet (ripetizione) nec ipsa quarantigia valebit sunt (?) tamen distinctiones, et limitationes remissive traditus per Tiraq. de const. poss. par. 3. lim. 7. n°. 26. et seq.

Et an ex forma statuti in causis Jnstrumentarijs executive procedendum sit ita etiam erit procedendum super hipothecaria, quae ratione debiti in illo Jnstrumento contenti moratur (?) ut docuit Bal. in l. j. col. ult. C. com. de lega. et late Menoch. de arb. Jud. lib. p°. q. 45. n°. I2. ubi refert eodem modo esse procedendum super incidentibus, et emergentibus, quo supra causa principali.

Poterit tamen opponi quod Jnstrumentum est simulatum quamvis statut. caveretur ut nulla posset opponi exceptio ut refert Tiraq. de retract. digna. § j. gl. ij. n°. I9. et compensatio Pedem. (segue a fondo pagine) decis. 92. N°. I2., et non implem.ti (?) Rolan. cons. 53. n°. 32. lib. p°.

(S.N.) Statutum tamen loquens de Jnstrumento non habet locum in Jnstrumento simulato ut refert Tiraq. in retract. ligna. §. j. gl. ij. n°. I5. nisi specialiter esset statutum ut non posset opponi exceptio simulationis ut per Veronen. caut. 227. inc. statutum quandoq. ubi tunc dat remedium, ut adeatur Judex ecclesiasticus.

(1) Stante hoc statuto Jnstrumentum habet executionem paratam ad petitionem creditoris tantum, non autem tertij etiam si eius intersit ut refert. Jas. in l. 2. n°. 20. vers. v°. limita ff. de iure iur.

Non tamen Jnstrumentum erit executioni demandandum quando numeratio, vel mensura requiritur; nam contractus tunc perfectus non dicitur Menoch. de arb. Jud. li. 2. cent. j. casu I7. n°. 3.

Non tamen procederet in muliere quae Velleiano iuvatur adeo quod de eo excipiens esset audiendum Dec. in l. foeminae n°. I2. ff. de reg. Jur. Et generaliter statutum excludens (una parola non decifrata) intelligitur tantum de frivolis Menoch. de arb. Jud. lib. 2. cent. 2. casu I97. n°. 4. et potest opponi quod non sit Jnstrumentum de quo statutum loquitur Deci. cons. 356. n°. 3.

 

Seguono note a fondo pagina

Nec etiam esset liberandus carceratus obiens (?) alienum dando fideiussores ut refert Pet. à Plaza in epit. delict. cap. ij. n°. I8. ad fin.

(S.N.) Quando autem opponerentur aliquae exceptiones permissae à Jure com. ultra expressas in statuto non esset servanda foma tradita à statuto in opponendo exceptiones ab eo permissas ut per Rom. cons. 462. inc. quoad propositum in fin.

 

A148

 

nisi primo discussis exceptionibus praedictis si opponere volet (Cod. Farr. "se opponere vellet"). Et quod ad petitionem cuiuscumq. creditoris (Cod. Farr. "debitoris") viso d.o publico Jnstrumento cum quarantigia teneatur, et debeat cogere d.um debitorem sine aliquo alio praecepto ad observationem (Cod. Farr. "vel observatione") casuum in d. Jnstrumento contentorum ad poenam xxv. librarum denariorum de suo salario ac si (Cod. Farr. "nisi") praeceptum esset factum debitori per Judicem secundum formam statutorum d.ae Civitatis. Et terminus x dierum, qui datur ad solvendum debitori esset lapsus, teneantur tamen  d.i creditores antequam debitor capiatur solvere salarium Comm. secundum formam statutorum, et fidem facere Potestati, vel Judici de solutione huiusmoti (sic) per apodissam, seu bullectam manu Camerarij Comm., qui pro tempore erit subscriptam, (Cod. Farr. "scriptam") et aliter quis (Cod. Farr. "quidem") capi non possit. Et hoc statutum in quantum de quarantigia loquitur locum habeat à xx annis citra, et in futurum non obstante iure, vel statuto aliquo d.ae Civitatis, quod in contrarium loqueretur.

 

Note a margine

(S.N.) Si tamen Jnstrumentum continet aliquid per quod necessario concludatur aliquid aliud sequi in consecutivo non habet executionem paratam ut per Ant. Galles. in tract. ad form. can. oblig. par. 3. sub tituto de vi Jnstrumenti Al. (?) canon. n°. 9.

(S.N.) Semper tamen citatione praecedente praesertim cum statuto contrarium non caveatur l. si quis curialis C. de episc. et cler. ubi not. Rol. et vide Alex. in l. postulante n°. 5. ff. ad Sen. cons. Trebell.

 

Quod quilibet debitor possit offerre de bonis suis creditori suo

cap. XXXVI.

 

Statuimus etiam quod nulla persona de d.a Civitate Amer. vel eius districtu possit personaliter cogi, costringi, aut deti-

 

148

 

-neri ad aliquod debitum persolvendum à x. lib. supra si obtulerit, et dederit cum effectu de bonis suis pure, simpliciter, et alteri non obligatis nec generaliter, nec specialiter (Cod. Farr. "nec in genere, nec in specie") ad petitionem, et voluntatem creditoris etiam de melioribus ab una parte dictorum bonorum secundum aestimationem faciendam per duos bonos homines ponendos scilicet unum pro parte creditoris, et alium pro parte debitoris ab eisdem congrua aestimatione fienda recepto primitus juramento. Et si dicti duo boni homines sic positi non concordaverint in aestimatione fienda quod ponatur tertius per Antianos Populi. Et dicti duo positi cum d.o tertio debeant dictam aestimationem facere infra quinq. dies à die electionis dicti tertij. Et quod debitor praedictus teneatur, et debeat omnia, et singula sua bona stabilia, et etiam mobilia excedentia (Cod. Farr. "ascendentia ad") summam, et valorem centum sol. in scriptis dare, et assignare coram Judice tali suo creditori antequam discedat de Palatio. Et si ante dictam oblationem, et assignationem discederet de Palatio praedicto, quod ipse debitor beneficio d.ae oblationis sit ipso Jure privatus (Cod. Farr.

 "careat"). Et creditor eligat aestimatorem pro parte sua die dictae oblationis. Qui aestimatores teneantur, et debeant ad poenam x lib. den. aestimare de ipsis bonis usq. ad quantitatem debitam, de quibus bonis dicto creditori placuerit. Et facta d.a aestimatione d.us creditor habeatur pro vero domino, et possessore rerum aestimatarum

 

A149

 

et ipsa bona aestimata per se ipsum, et sua authoritate possit apprehendere, et tenere, et nihilominus d.us debitor teneatur et debeat d.o creditori de rebus aestimatis venditionem facere pro praecio per d.os aestimatores declarato cum idonea cautione ad sensum sapientis creditoris in continenti facta aestimatione praedicta ad poenam x. (omesso "lib.") den. pro quolibet die, quo d.us debitor fuerit in mora. Et postquam d.us creditor fuerit requisitus, et interpellatus per suum debitorem, qui vellet, et offerret dare de bonis suis creditori praedicto secundum formam statutorum. Et quod d.us creditor teneatur, et compellatur recipere nisi per pactum contrahentium tempore celebrati contractus in contrarium fore actum secundum dictam formam. Et hoc locum habeat in praeteritis, praesentibus, et futuris et absoluto, et praecise debeat observari non obstante aliquo statuto, vel ordinamento, quod in contrarium loqueretur. A' x. vero libris infra, et pro ipsis x libris (Cod. Farr. "Supra vero x. libr.") quilibet possit, et valeat conveniri, et ad solvendum personaliter cogi, et constringi secundum formam Juris, et statutorum d.ae Civitatis iure aliquo non obstante, quod in contrarium loqueretur, dummodo d.um beneficium offerendi locum habere non possit in publicis mercatoribus (1) Civitatis, et Comitatus Amer., qui pro qualibet quantitate pecuniae ad petitionem sui

 

Note a margine

(1) Jsta tamen qualitas mercaturae debet probari per eum, qui se fundat in illa nisi appareat quod in Jnstrumento se mercatorem asseruerit quia si postea neget, ei incumbit onus probandi quod non solemniter vel per errorem confessus fuerit. Bonac. in comment. ad consti. Pice. gl. 7. n°. 34.

(S.N.) Statutum loquens de mercatore debet interpraetari ut intelligatur mercator secundum communem usum loquendi po..(?)..sita propria significatione vocabuli ut per Stacc. de mercat. in p.a p...(?) N°. I3.

 

149

 

creditoris in pecunia numerata solvere teneatur poena Potestati, vel Judici contrafacienti, vel omittenti in aliquo praedictorum decem flor. auri mox imminenti pro quolibet, et vice qualibet.

 

 

 

De sequestratione facienda  cap. XXXVII.

 

Ad petitionem cuiuscumq. petentis viso publico Jnstrumento, vel saltem iuramento recepto ab ipso petente Potestas, et quilibet officialis contra forensem, et suspectam personam (1) etiam si forensis non fuerit, de qua suspicione stetur (Cod. Farr. "teneatur") sacramento creditoris sequestrationem rerum suarum, et ipsius capturam (2) facere teneatur, et d.a sequestratio duret donec debitor, de cuius bonis sequestratio facta foret satisdaret idonee de Judicio sisti, et iudicatum solvendo, vel deponeret quantitatem praedictam; (Stat. 1441 e Cod. Com. "petitam") et ipsa sequestratio, et captura fieri possit quolibet tempore, exceptis Vigilijs, et Festivitatibus B. Firminae de mense Novembris, Nativitatis Domini, et Paschatis Resurrectionis, quibus Vigilijs, et festivitatibus sequestratio, et captura fieri non possit. Petitor (Cod. Farr. "petens") vero dicti sequestri si in sua defensione (3) deficiet in expensis legitimis, et ad interesse parti summarie condemnetur. Et si d.us Potestas, vel

 

Note a margine

(1) Non tamen propter parvum debitum potest quis dici de fuga suspectus ut voluerunt C. Bal. et alij in auth. sed iam necesse (?) ubi glos. C. de donat. an. nupt. Tiraq. in tract. de Judic. in reb. exig. feren. vers. 34. car. 38 in parvis.

(2) Et cum possit secundum hanc formam capi, et carcerari principalis debitor, poterit etiam fieri contra eius haeredem, licet de eo non fiat mentio Bar. in l. postulante ff. ad senat. Tentell. Tiraq. in tract. de const. poss. par. ij. ampl. 26. n°. 6.

Et caveant officiales ne carceratum ex causa debiti relaxent sub fideiussione de Judicio sisti tantum, quia illa secuta condemnatione expirat ut docet Veron. caut. 98. in ci. notent, ubi refert quesitum (?) imperitum (?) Potestatem fuisse propter condemnationem in sindicatu et  (una parola non decifrata).

(S.N.) Quae tamen regulariter est prohibita, et facta sine causae cognitione, et partis citatione est ipso iure nulla Alpha in collecta iu. ci. n°. 885. et Gabr. concl. lib. ij. de cit. concl. j. n°. 275.

(S.N.) Quo statuto comprehenditur etiam mulier ut hoc casu carcerari possit. Bar. in l. j. n°. I4. ff. dep..(?) cum concord. relatis et per Petr. à Plaz. in epit. delict. cap. 34. n°. I4.

(S.N.) Nam alias de iu. com. suspicio fugae debitoris non probatur iuramento creditoris ut late per Menoch. omnino videndum pro declaratione huiusmodi statuti de arb. Jud. li. ij. cent. j. casu 87. n.5.

(3) Cum autem ista defensio interveniat post capturam non debet citatio praecedere actum qui debet postea iustificari. Gabr. concl. lib. ij. de cit. concl. j. n°. 374.

 

A150

 

Judex, vel alius officialis in aliquo praedictorum contrafecerit, vel omiserit poenam incurrat x flor. auri statim imminentem pro quolibet, et vice qualibet.

 

Quod conserventur indemnes, qui se obligaverunt

pro Comm.  cap. XXXVIIJ.

 

Ad praebendum (Cod. Farr. "praebendam") materiam Civibus Amer., et alijs quibuscumq. onera Comm. suscipiendi temporibus oportunis statuimus, et ordinamus quod omnes, et singuli, qui pro Comm. Amer., et ad eius petitionem fideiubendo, vel alio quovis modo, et tanquam principales sub nomine cuiuscumq. contractus se obligabunt pro Comm. penes aliquem, vel aliquos creditores de aliqua re, vel pecunia ipso facto sint, et conserventur indemnes à d.a obligatione per Comm. Amer. ita, et taliter quod omnes, et singulas expensas, damna, et interesse, quo dictus talis obligatus fuerit, et sustinuerit in Judicio, vel extra pro d.a tali obligatione, et eius causa in quacumq. Curia vel loco dictum Comm. Amer. absq. alijs probationibus eidem obligato absq. nova deliberatione reficere teneatur. Et (omesso "nihilominus ad petitionem obligati praedicti vel obligatorum teneatur et") debeat dictum Comm. d.am causam in se suscipere, et defen-

 

150

 

-dere per se ipsum omnibus suis sumptibus, et expensis, et omnia alia, et singula facere quae d.o obligato, vel obligando videbitur, et placebit. Et Domini Antiani, qui pro tempore erunt in hac parte personam integri Comm. gerant, et gerere intelligantur ita, quod absq. nova deliberatione possint, et debeant praedicta pro conservatione indemnitatis legitime adimplere, gerere, et facere non obstantibus aliquibus statutis supra, vel infra positis.

 

De Arbitris cogendis per Potestatem

cap. XXXIX.

 

Arbitri (1), seu positi ad aliquam causam sedandam, (Cod. Farr. "finiendam") et ponendam (Stat. 1441 e Cod. Com. "sedandi et ponendi") in posterum finem (cancellato) à partibus finem, et causam eis compromissam debeant penitus terminare infra octo dies(2), et Potestas, et eius Judex eos cogere debeat si causam in se receperint terminandam ad petitionem cuiuscumq. petentis statuto aliquo contrario non obstante sub poena Potestati, et Judici contrafacienti, vel omittenti in aliquo praedictorum decem flor. auri pro quolibet, et vice qualibet illico imminente.

 

Note a margine

(1) Qui quidem arbitri possunt à partibus salarium recipere videlicet unum aureum l. in sacris in ver. et si apud arbitros C. de proc. sac. lib. I2. Guid. Pap. q. 68 incip. dominus Petrus in fin. et vid. Gagl. de ludo (?) sing. (?) 4.

(2) Qui quidem octo dies non computantur nisi ultra diem termini, poterit tamen in die statuti termini, qui in termino non computatur fieri concordia et valebit actus cum cedat lucro concordantis ut refert Tiraq. de retract. lignag. § j. gl. xj. n°. 30.

 

Quod acta Communis possint publicari in chartis bambacinis

cap. XL.

 

Omnia acta Comm. praedicti tam civilia, quam criminalia

 

A151

 

et quaecumq. alia scribi valeant, et publicari in chartis bambacinis, et in quaternis dictarum chartarum bene ligatis sub idoneo coreo chartae pecudinae per notarium Potestatis, et quoscumq. alios officiales Comm. praedicti, et per quoscumq. alios notarios. Et ipsa acta possint exemplari, et copiae valeant, et teneant, et plenam obtineant roboris firmitatem tanquam publica, et idonea, et omnino (aliunde "omni modo") fidedigna ac si essent scripta, et publicata in chartis idoneis pecudinis.

 

De ratificatione gestorum  cap. XLI.

 

Omnia, et singula per viam contractus gesta, et acta retro inter contrahentes quoscumq., et quandocumq. concursa retro, quae firmitatem recepissent ex vigore alicuius capituli statutorum Civitatis Ameriae, etiam quae in praesenti volumine confirmata, vel repetita non essent ad scandalum removendum rata sint, et firma, et plenam obtineant roboris firmitatem authoritate praesentis statuti non obstantibus aliquibus, quae in contrarium loquerentur.

 

 

Quod habentes dotem Mulieris teneantur alimenta praestare

cap. XLII.

 

Quicumq. habet dotem mulieris, et eidem non restituit dictam

 

Nota a margine

(S.N.) Haec statuta de alimentis praestandis tam viro petenti dotem, quam uxori repetenti fundata sunt in magna aequitate ut dicit Alex. cons. 3I. n°. 5. vol. 6. refer. (?) Pet. videndus in materia in prax. capitol. lib. 3. cap. 5. n°. ..(?) et lib. 4. cap. 8. n°. 6.

 

151

 

dotem teneatur, et debeat eidem mulieri dare, et solvere alimenta secundum quantitatem dotis, et qualitatem mulieris. Et Judex teneatur nomine alimentorum decernere ipsi (sic) mulieri praestandorum, et dandorum duos denarios (1) pro libra pro quolibet mense sive dos petatur, sive repetatur. Et in petitione, et repetitione dotis salarium non solvatur contrario aliquo non obstante. Et si talis habens dotem noluerit amplius ipsam dotem ad alimenta tenere teneatur, et debeat ipsam dotem deponere in denarijs apud aliquem mercatorem sufficientem (omesso "vel") eo citato personaliter, vel ad domum praedictam dotem recipere debentem. Et facto dicto deposito alimenta de d.is dotibus non currant ulterius. Et hoc locum habeat in praeteritis, praesentibus, et futuris. Adijcientes quod dicti duo denarij pro libra pro quolibet mense intelligantur etiam declarati posito quod Judex ad declarandum non fuisset requisitus.

 

Note a margine

(S.N.) De iu. com. extraneus dotem promittens post biennium, et con ... (puntini) constituitur in mora, et tenetur ad fructus et usuras secus est in muliere, et eius patre, in quibus statim dicitur mora ammitti secundum com. opin. de qua remissive per Alpha. in collectan. iur. civ. n°. 697.

(S.N.) Maritus autem, qui cessavit per decennium petere alimenta, seu interesse dotis non solutae praesumeretur ea remisisse socero qui per eum iurat dotem, vel fratribus uxoris ut per multa allegta tenet Alciat. de praesumpt. reg. I. praes. 32. n°. 7. ubi etiam quod si reciperet sortem sine illo interesse non posset amplius illum petere vide Casell. Cort. in memo al. ubi refert Rom. consuluisse requiri taciturnitatem totius temporis, quo maritus vixit, et decennio praescribi et remissos censeri refert Borsi. (?) de statu. Urb. praescr. gl. 3. in fin.

(S.N.) Regulariter autem de iu. commmuni alimenta taxantur ad rationem quinque pro quolibet centenario ut per Borg. de usuf. muli. reli. n°. 28. ad fin.

(S.N.) Usuras dotis in vulgari alimenta nuncupamus ut dicit Alex. cons. 3I. inc. viso themate lib. 6. in princ. et Jot. (?) in § fuerat n°. 20. Jnst. de action. sunt qui negant huiusmodi statutum de iur. can. esse servandum ut per Ponta. in tract. de alim. cap. xv. n°. 7.

(1) Duo denarij pro libra quolibet mense intelliguntur ad x. pro centenario et statutum hoc valere affirmat Covar. var. resol. lib. 3. cap. j. n°. 3. vers. 8. hinc. (?)

(S.N.) Requiritur tamen iudicialis interpellatio ad hoc ut interesse dotis non solutae debeatur ut late refert Plot. de in lit. iur. § xj. n°. 24. loquente de repetit.

(S.N.) An autem vir vivens si non petierit  alimenta donare videatur vide Alpha. in collect. iu. civ. n°. 947.

(S.N.) Mutata autem moneta statim intelligatur de venali, et currenti ad praesens, non autem de antiqua Specu. (?) in titulo de oblig. et solu. § nunc aliqu. n°. 9. Alex. ad Bart. in l. eleganter § qui (una parola non decifrata) ff. de pignor. act. 

 

Quod (1) nulla donatio possit fieri per mulierem sine consensu

infrascripto (aliunde "infrascriptorum")  cap. XLIII.

 

Quoniam mulieres de facili possunt decipi, et fraudari nulla idcirco donatio possit fieri (2) per aliquam mulierem

 

Note a margine

(1) Hoc statutum habet in se naturalem rationem quia mulieris multis deceptionibus putent Bal in c. ij. col. ij. de probat. Tiraq. in I. leg. connub. n°. 77.

(2) Et qui non potest donare nec etiam potest gratis remittere ut refert concludi Tiraq. in l. si unquam n°. I74. C. de revoc. donat.

An stante hoc statuto muliere effecta rea criminis ob quod imponatur confiscatio bonorum si absq. consensu in alienatione requisito deliquierit confiscationi locus sit vide Pet. à Plaz. in epit. delict. cap. 23. n°. ij.

(S.N.) Nisi maritus esset absens, furiosus, vel bannitus, et in alijs casibus de quibus late per Tiraq. de leg. connub. gl. 8. ubi n°. 49. dicit quid agendum quando mulier est minor.

Quando autem firmetur contractus iuramento absq. alia solemnitate vide Boccac. in const. Aegid. n°. 2. et n°. I2. et seq. et praesertim n°. I5.

(S.N.) Ex diuturnitate temporis in donatione mulieris non praesumitur intervenisse solemnitas requisitae praesentiae ab hoc statuto. Jas. in l. j. n°. I2. C. qu. admitti.

 

Note a fondo pagina

(S.N.) Si vero filia patri renunciat non requiritur haec solemnitas propter naturalem patris affectum Bal in l. particulariter (?) in ri. (?) 9. C.  de collat. et latissime Tiraq. in praefat. n°. 26. C. de revoc. donat. in contrarium tamen vide Alciat. in tract. praesumpt. reg. p.a praes. ij. n°. 6. Quid quando mater promittit dotem filiae vide Boccac. ad const. Pice. gl. 8. n°. I6. Gabr. lib. 6. de statu. concl. 2.

(S.N.) Hoc statutum requirens consensum propinquorum in contractibus mulierum non habet locum in donatione viri, et videlicet (?) utpote, quae sit nulla, et inutilis ut refert Tiraq. in l. si unquam in ver. libertis n°. II3. C. de revoc. donat.  

 

A152

 

alicui sine praesentia, et voluntate patris, vel fratris carnalis, si haberet, et sine praesentia, et consensu viri, si virum habet, et sine praesentia, et consensu filij maioris xiiij. ann. si virum non habet, vel saltem duorum consanguineorum eidem mulieri magis intimorum si patrem, vel fratrem, vel virum, seu filium (ut dictum est) non haberet. Et si aliter fieret non valeat ipso iure. Et Potestas, et quilibet alius officialis d.ae Civitatis teneatur, et debeat vinculo Juramenti, et ad poenam xxv. libr. den. pro quolibet ad petitionem cuiuscumq. mulieris donantis petentis facere revocari, et cassari dictam donationem factam contra dictam formam cogere, et astringere realiter, et personaliter ad cassandum ipsam donationem, (omessa "factam") vel ille cui facta foret noluerit ad petitionem petentis cassare, et irritare, revocare, et renunciare, Potestas possit ipsum de fraude punire ad arbitrium suum. Et nihilominus ipsa donatio sit cassa, irrita, et nullius valoris authoritate praesentis capituli. Et quod nulla mulier possit aliquem contractum facere sine praesentia, et consensu viri, si virum habet, si vero virum non habet sine consensu filij sui maioris xiiij. ann. si haberet. Et si contra dictam, et infrascriptam formam fieret sit ipso iure nullius valoris contrario aliquo non obstante. Adijcientes quod d.a mulier donationem causa mortis secundum

 

Note a margine

(S.N.) Voluntas propinquiorum ad hunc actum requisita sufficit quod sit ficta et praesumpta ideo valeret si esset solummodo praesentes, et non contradicerent. Jas. in . ij. § voluntatem n°. 5. ff. solut. matrim. Contrarium tamen est verius ut refert Tiraq. de leg. connub. gl. 7. n°. I4. ubi firmat regulam cum acti limitationibus.

An, et quando verum sit quod mulier absq. consensu à statuto requisito possit causa remunerationis donare vide Tiraq. in l. si unquam in ver. donatione largitas n°. 30. C. de revoc. donat.

Si mulier contrahat sine huiusmodi consensu licet postea propinqui consensiant, contractus tamen non valebit. Mars. in pract. crim. § diligenter n°. I85. Tiraq. in glo. 6. ult. leg. connub. n°. 8. Boccac.  in const. Pice. gl. 2. n°. 25.

Jn eo quod statutum subijcit magis intimorum ratio est quod cum ad eos pertineat spes successionis est verisimile quod diligentius haec videbunt Bar. in l. transactionem C. de transact. et si simpliciter consanguineorum consensum requireret (una parola non decifrata) satis essent etiam remoti vel (?) si iterantur ut refert. Pet. à Plaz. in epit. delict. cap. 39. n°. I5. Tiraq. de retract. ligna. § j. gl. 9. n°. 22.

Et cum non possit mulier sine hac solemnitate vendere, nec etiam possit vendendo consentire ut late per Tiraq. ad l. si unquam in ver. donatione largitas n°. 343. et 346. C. de revoc. donat.

(S.N.) Unde mulier enphiteuta alienare sine solemnitatibus huius statuti non propterea caderet à iure suo cum contractus sit nullus ut per Con.(?) in memoral (?) in ver. actus nullus. Vide latissime Boccac. ad const. Pice. glo. 6. n°. I40.

Non tamen per hoc statutum mulier prohibetur adire haereditatem, quod est quasi contrahere Bar. in l. apud Julianum § fin. ff. ex quibus caus. in poss. cat. et est communis opinio ut per Alex. in l. mar. (?) n°. 7. ff. de acq. haered. Jmmo nec prohibetur (?) facere pactum de non peten., neq. distrahen. (?) nisi dicat quod non posse obligari. Alex. in l. more (?) n°. 6. ff. de acq. haered. et ad haec vide Deci. in l. qui cum alio n°. 9. ff. de regi..(?)

Per haec verba tollitur dubium an prohibita contrtahere possit donare causa mortis de quo per Jas. in l. 2. n°. I2. ff. de leg. p°.

Licet appellatione donationis simplici..(?) non veniat donatio causa mortis tamen si cum adiectione dictionis alicuius proferatur ita ampliet..(?) donatio ut quaecumq. comprehendatur causa mortis ut refert Tiraq. in (l.) si unquam in ver. omnia, vel partem aliq. n°. I4. ad medium C. de revoc. donat. et haec quaestio hic (?) cadere videtur cum statutum nullam donationem admittat quoquo modo.

(S.N.) Vel furiosi, aut (una parola non decifrata) tempore pestis et nisi ultra omnia (?) consensum statutum requirent (?) etiam Judicis decretum et tunc quid agendum vide Menoch. de arb. Judic. li. ij. cent. 3. casu 2II. et seq. ubi addet de Bannitis. 

 

Note a fondo pagina

(S.N.) Unde si mulier enphiteuta alienaret sine solemnitatibus huius statuti non propterea caderet à iure suo cum contractus sit nullus ut per Cov. (Nota annullata con tratti di penna).

(S.N.) Nec sufficit quod Judex aucthoritatem interponat nisi contineatur in Jnstrumento quod adhibuerit causae cognitionem et reperit (?) illum contractum cadere in contrahendo utilitatem. Mars. in pract. crim. (due parole non decifrate).

(S.N.) Stante hoc statuto Mulier tutrix licet non ipsa, sed pupillus obligetur non tantum potest contrahere quando contrahit pro pupillo sine requisito consensu ut per Alciat. in tract. praesumpt. reg. p.a praesumpt. 52. (tre parole non decifrate) contrarium tamen tenet Alex. (le ultime righe non decifrate).

 

152

 

formam Juris civilis, et procurationes ad causas, et lites quaelibet legitimae aetatis facere possit. Et ubi deficerent supranominati qui consentire debent secundum formam praedictam, vel essent à Civitate, et Comitatu Amer. absentes, vel essent mortui quod eo casu Potestas, vel Judex supplere possit eorum defectus consensiendo, (sic) et interponendo authoritatem, et decretum suum et Com. Amer., dummodo quod ipsa mulier habe(n)s filium, vel filios nullam possit donationem facere(1) quoquo modo (2).

 

Note a margine

(S.N.) Adde hic notabiliter quod ij, quorum consensus requiritur non possunt per alium consentire nec est locus ratificationi. Moron. de (quattro parole non decifrate) cap. 7I in princ. Et si plures sint eiusd. gradus est locus gratificationi (sic) Tiraq. de iu. pigno. qu. I7. p. 23. n°. I2.

An stante hoc statuto possit mulier sine solemnitate liberare maritum de fructibus perceptis extra dotem vide remissive apostill. ad Bart. in l. fin. in ver. restitutionem ff. ad l. falcid.

Poterit tamen mulier absq. ista solemnitate à statuto requisita repudiare donationem sibi factam, et nondum acceptatam, quia statutum loquitur ubi ius quaesitum est, quod non contingit ante acceptationem ut refert Menoch. de arb. Jud. li. ij. cent. 2. casu I85. n°. 33.

Nam alias prohibita donatione simpliciter mulieri comprehendatur etiam ista causa mortis ut per Tiraq. in l. si unquam ver. donatione largitus n°. 247. C. de revoc. donat.

Quod statutum habebit locum etiam quando donatio fieret clerico vel Ecclesiae, quia ex causa fieri potuit ut bona conserventur in filijs ad tradit. (?) per Felin. in C. Ecclesiae S. Mariae n°. 90. de const.

Nam alias de iu. com. non posset sine solemnitatibus procuratorem constituere. Boccac. ad constit. Aegid. gl. 8. n°. I6.

(S.N.) In donationibus autem, qui (cancellato) eis factis qui ante eandem rem donaverant non requiritur consensus consanguineorum alias requisitus à statuto tanquam habere (?) plurimum favoris, ac privilegij habeant quam coetera de alijs rebus facta Tiraq. in l. si unquam C. de revoc. donat. ver. donatione largitus n°. I94.

(1) Jmmo donatio est nulla principio nec requirit aliquam annullationem propter verba "non possit" quia ubi deest praesentia actus est irritus ut late per Tiraq. in gl. 4. finalis leg. connub. in princ.

Si tamen sine causa consentire recusent requisiti poterit mulier libere contrahere ut refert Menoch. de arb. Jud. li. ij. cent. ij. casu I82. n. ij.

Jn obligatione tamen necessaria non requiritur consensus propinquiorum cum huiusmodi statutum recipiat interpraetationem à Jur. com. ut per Rolan. à Valle in tract. de lucr. dot. q. 27. n°. I8.

Et cum habens filios ex forma huius stat. donare non possit, id etiam habet locum in habentes nepotes And. (?) Tiraq. referens (una parola non decifrata) Paul. Castr. in l. si unquam C. de revoc. donat. in ver. filios non habens n°. I2.

 

Note a fondo pagina

(S.N.) Et lex annullans actum trahitur etiam ad actum praesumptum per (?) l. qui ad certum ff. loc. Tiraq. in l. si unquam ver. donatione largitus n°. I64. C. de revoc. donat.

Nisi maritus, vel alij, quorum consensus requiritur sint absentes, quia tunc contractus absq. illo Jas. in l. cum fil. fam. ff. si cert. pet. Oret. (?) in l. transactionem C. de transaction. Crav. cons. j. n°. x et cons. I2. n°. 4. novissime Clem. de pat. pot. ff. 4. n°. 25. et seq.

Statutum prohibens donationem sine praesentia Judicis locum etiam habet in donatione praesumpta Tiraq. in l. si unquam var. (?) donatione largitus n°. I64. C. de revoc. donat. Menoch. de arb. Jud. li. 2. cent. j. casu 88. n°. 58.

(2) De hac dictione "quoquomodo" in statutis quid importet vide Boccac. in comment. ad const. Pice. glo. 7. n°. I0. et Dec. cons. 300. in causa quae (una parola non decifrata) n°. 3. 

 

A153

 

De constringendo forensem qui se constrinxerit ad bancum

Civit. Amer.  cap. XLIIII.

 

Si aliquis forensis, vel alius qui se constrinxerit ad banchum Civitatis Ameriae contraxerit aliquod debitum vel extiterit in aliquo obligatus, vel promiserit aliquid alicui de d.a Civitate, et eius districtu, constringatur ipse, vel eorum haeredes personaliter, et realiter ad voluntatem petentis usq. ad plenam satifactionem.

 

 

De contractibus simulatis, et per appodium factis

cap. XLV.

 

Omnes contractus facti tempore alicuius Rectoris, vel Domini tempore Tyranni (1) d.ae Civitatis, et in ipsa Civitate, vel eius districtu cuiuscumq. generis sint, tam refutationis, quam renunciationis, quam etiam aliorum quorumcumq. contractus, qui probarentur per unum testem plene probantem, vel saltem per quinque testes de fama publica eos fore simulatos (2) ex coactione, terrore, vel metu (3), et pro appodio factos ipso iure sint cassi, irriti, et inanes. Et si procederetur coram Potestate, vel Judice

 

Note a margine

(1) Et in Civitate dicitur imminere status tiramnicus quando subditi non possunt voce libera defendere bonum publicum Civitatis ut dixit Sald. in l. decemvir. (?) C. de Episc. et cler. ut refert Par. de Put. de Sindica. in ver. Si officiales n°. 6. fol. 2. (?) in parvis.

(2) Agens autem, vel excipiens de simulatione contractus debet  exprimere speciem simulationis alias ex(ceptio) vel actio non procederet ut per Veronen. de simulat. contract. praesumpt. 26. n°. 89. et seq.

(3) Hic est considerandum an valeat statutum praesumens contractum etiam iuratum metu, vel dolo factum fuisse, ad quod vide Boss. in tit. de plur. viol. N°. II0.

 

153

 

vel alio Rectore, et officiali d.ae Civitatis praedictos contractus facta probatione praedicta faciant cancellari ad petitionem cuiuscumq. petentis. Et praedicta facere teneantur d.us Potestas, et Judex summarie, sine oblatione libelli ad poenam xv. flor. auri. Et hoc locum habeat in praeteritis, praesentibus, et futuris praescriptione (1) etiam emptionis non obstante.

 

Nota a margine

(1) Praesumptio nam non procedit nisi bonafides interveniat C. fin. de praescript. nisi statutum disponeret quod praescriptio haberet vim contractus, et consensus utriusq. partis, quo casu praescribitur etiam cum mala fide ut per Veronen. caut XLVI. incip. vidimus.

 

 

 

Quod restitutio dotis fiat in bonis specialiter obligatis

(Cod. Farr. "hypothecatis")  cap. XLVI.

 

Tempore restitutionis dotis ipsa restitutio fiat mulieri, vel illi, cui de iure debetur in pecunia in Jnstrumento d.ae dotis contenta si restituens pecuniam restituere vellet, alias ipse restitutio fiat eidem in bonis, et de bonis in ipso Jnstrumento, vel alio quocumq. pro ipsa restitutione specialiter obligatis si sufficerent, et si non sufficerent ultra d.a bona in bonis, et de bonis alijs d.i restituere debentis usq. ad plenam satisfactionem praedictam, (cancellato) et restitutionem dotis praedictae, quae bona licitum sit d.ae mulieri, vel cui de iure debentur usq. ad satisfactionem praedictam sua authoritate propria intrare, capere, tenere, et possidere, et fructus percipere sine poena legis, et Curiae, dummodo d.us restituere (1) debens

 

Nota a margine

(1) Quae quidem restitutio si dos consistit in immobilibus debet fieri statim soluto matrimonio. Si vero in mobilibus tunc datur annus secundum com. opin. Miche. Grass. cap. 6. qu. 45.

Jn qua materia restuitutionis vide Nonium cons. 52. n°. I5.

Tenentur tamen infra annum haeredes nisi mulierem alere in compensationem fructuum si aliunde non habeat. Et si haeredes viri vellent statim res mobiles restituere, poterunt detrahere interusurium medij temporis Casell. Cott. (?) in memora. in ver. Dos solv. matrim.

Jn domo tamen mariti ubi debet operari, quae constante matrimonio probatur iuxta pulchram distinctionem relatam à Petr. in (scritto sopra) Prax. capit. lib. 4. cap. 8. n°. 6. et 7.

 

A154

 

d.as dotes, vel eius haeres possit d.a bona recolligere, et luere (Cod. Farr. "solvere") infra annum proxime futurum à die introitus supradicti.

 

De cogendo debitorem ad petitionem eius fideiussoris

cap. XLVII.

 

Cogatur debitor ad petitionem sui fideiussoris per Potestatem, et quemlibet eius officialem summarie sine salario, vel libello ad satisfaciendum d.o fideiussori de omni eo, quod probaverit se solvisse pro dicto debitore, et damnum (1), et expensas legitimas. Et ipsa coactio fit, et fieri debeat realiter, et personaliter ad voluntatem fideiussoris praedicti ipsam solutionem legitime probantis, non obstantibus aliquibus exceptionibus lege, vel statuto, quae in contrarium loquerentur.

 

Nota a margine

(1) Fideiussor nam habet actionem contra principalem non solum ad recuperandum debitum principalem, sed etiam damna, et interesse ut per Duenn. reg. 337. cap. (?) 2.

 

De oblatione promissa bonorum debitoris

cap. XLVIII.

 

Si quis Civis, vel Comitatensis Civitatis Ameriae pro aliquo cive, vel Comitatensi paenes aliquem forensem fideiusserit de quacumq. re, vel pecunia, et ipse fideiussor d.o cre-

 

154

 

-ditori forensi satisfecerit non obstante aliqua prohibitione (aliunde "probatione") iuris civilis, vel municipalis supra, vel infra positi, possint, et valeant ipsi fideiussores à d.o creditori forensi cessionem recipere, et iura emere contra ipsum debitorem, civem, vel comitatensem titulo emptionis, vel quocumq. alio, et ipsa cessio valeat, et teneat, et executionem moereatur (sic) (Cod. Farr. "ad compensationem admittatur") usq. ad concurrentem quantitatem eius, quod satisfecerit fideiussor praedictus d.o forensi. Adijcientes quod fideiussor quicumq. possit suo creditori offerre de bonis sui debitoris nisi  renunciatum esset quod non possit de bonis proferre pro pecunia, et ipse creditor teneatur, et debeat dictam oblationem recipere, et de ipsa stare contentus ac (Cod. Farr. "Et") si d.a oblatio de bonis proprijs dicti fideiussoris facta foret ex vigore alicuius capituli d.ae Civitatis.

 

De non molestando mulierem in bonis per eam possessis

occasione suarum Dotium  cap. XLIX.

 

Si aliqua mulier post mortem sui viri receperit dotes suas et ob contumaciam haeredum dicti viri immissa fuerit in possessionem bonorum olim dicti sui viri tam

 

A155

 

ex primo, quam ex secundo decreto ipsas res, et bona per decennium possederit, quod nullus ex creditoribus viri ipsam mulierem in bonis praedictis sic possessis inquietare valeat, nec aliquod ius praetendere, sed sic secura (1) sit mulier, ac si triginta annorum spatio pacifice, quiete, et iusto titulo possedisset.

 

Nota a margine

(1) Securus proprie dicitur ille, qui habet efficacem, et non expugnabilem securitatem, quicumq. nam potest impugnari non dicitur proprie securus. Bal. in l. p.a in fin. C. si adversus solut., ubi dicit notandum vocabuli significationem, quia saepe ponitur in Jnstrumentis, et Stat.

 

Quod pro dote alicuius mulieris solvenda possit personaliter

conveniri principalis, et fideiussor  cap. L.

 

Possit, et liceat unicuiq. personae dotes sibi promissas pro aliqua muliere unde publicum  appareat Jnstrumentum, et promittens, seu promittentes ipsas dotes realiter, et personaliter possint conveniri principalis, et fideiussor prout, et sicut ei placuerit non obstante aliquo statuto supra, vel infra posito. Addentes quod ipse solvens possit habere recursum in bonis, et ad bona eius, pro quo, vel pro quibus quis promiserit, et se obligaverit, et contra ipsum, cui incumberet (Cod. Farr. "fideiuberet") alias de iure onus probandi (Stat. Farr. "de iure probando") ipsius dotis (Cod. Farr. "ipsam dotem").

 

155

 

Et pro talibus fiat, et fieri debeat ipso solventi ius summarium, sine libello, et alia Juris observantia ita, quod non remaneat in damno, et id, quod summarie fiat per aliquem Potestatem, vel Judicem valeat, et teneat, aliquo non obstante.

 

De exbannitis in civilibus, et citationibus forensis

cap. LI.

 

Si aliquis citatus fuerit ad Curiam d.ae Civitatis ad petitionem alicuius semel personaliter, vel bis ad domum, vel semel in schalis Palatij dicti Comm. si fuerit forensis, vel civis non habens in d.a Civitate habitationem propriam vel conductam pro debito centum solidorum, et ab inde infra ad petitionem cuiuscumq. possit legitime exbanniri, et in bannum poni de Civitate Ameriae, et eius districtu, et in quantitate rei petitae (Stat. 1441 e Cod. Com. "et re petita"; Cod. Farr. "in quantitatem et petitionem") per ipsum creditorem usq. ad ipsam quantitatem, et in xx sol. Comm. ("Comm." non figura aliunde), recepto prius Juramento à dicto creditore, vel eius procuratore quod calumnioso animo non petit, et quod sibi non est in totum, vel in partem in aliquo

 

A156

 

satisfactum. Ac etiam in praedictis condemnari suo creditori per sententiam Judicis facta fide de debito. A centum vero sol. supra citatus (Cod. Com. "citetur") d.o modo, et non comparens  possit, et valeat ad petitionem dicti creditoris, vel eius procuratoris legitime exbanniri de Civitate Ameriae, et eius districtu, et etiam condemnari pro quacumq. quantitate, et re petita.

 

Quod confessio dotis facta in testamento valeat

cap. LII.

 

Confessio Dotis per aliquem facta, etiam absente parte in quacumq. ultima voluntate (1) de quacumq. re, vel pecunia valeat, et teneat, et revocari non possit, nec revocata intelligatur per aliquem novam ultimam voluntatem à d.o confitente confectam quacumq. solemnitate, et (omesso "ex") ipsa confessione agi possit, et actio competat cui d.a dos de iure deberetur. Decernentes quod relictum factum mulieri per virum suum in d.a ultima voluntate non obstantibus quibuscumq. verbis in d.a ultima voluntate contentis per ipsam mulierem, vel alium eius nomine, seu

 

Note a margine

(S.N.) Quid agendum ubi non vigeat huiusmodi statutum vide Bal. Novell. de dote par. 6. privil. 78. n°. 4.

(1) Nam et contractus inter vivos fieri possunt in testamentis glo. Bar. Bal. Cost. et alij in l. haeredes palam § ult. ff. de testam. et latissime Tiraq. qui illos dicit probari per duos testes in gl. v. fin. leg. connub. n°. I0I.

(S.N.) Et de iu. com. poenae appositae mulieri 2.° nubenti post annum luctus appositae in favorem filiorum hodie non sunt sublatae secundum communem opin., de qua per Afflict. decis. 75. n°. 5. et vide allegata (segue a fondo pagina) per Alpha. in collecta Ju. com. n°. 206. Quibus adde cautelas ad eas poenas vitandas positas per Veronen. caut. 238. incip. si mater.

Et vide Gabr. concl. lib. 4. de secun. nupt. concl. 4 et seq. et Bursat. cons. I2. incipien. licet volu. p°.

(S.N.) De iure comm. confessio debiti facta in testamento non valet nisi Fideicommissi tamen petitio non (?) inducit ut refert Mantic. de con..(?) ult. volunt. ...(?) tit. 4. n°. 2.

 Jmmo valet confessio saltem de aequitate canonica, et .. (?) ex testamento secundum comm. opin. quam refert Bonacoss. de aequit. can. concl. I9.

 

156

 

praetendentes causam ab ipso recipi, vel exigi non possit ullo modo si dicta mulier transierit (1) ad secunda vota, vel se remaritaverit vivente filio, vel filia viri sui, de cuius legato agitur uno, vel pluribus minore, vel minoribus quinq. annis (le due ultime parole scritte sul margine destro). Dictis vero (le due parole scritte sul margine sinistro) quinq. annis elapsis, vel nullo filio remanente, vel filia ex d.o viro, dictum legatum debeatur eidem, et peti possit, et exigi, etiam si ad alia vota transierit.

 

Nota a margine

(1) Tenetur tamen transiens ad secunda vota reservare filijs p.i matrimonij omnia bona à p°. viro proventa iuxta l. foeminae C. de secun. nupt.

 

Quod Notarius teneatur ostendere Prothocolla

cap. LIII.

 

Quilibet Notarius teneatur, et debeat ostendere prothocolla, et demonstrare cuiuscumq. generis contractus pertinentes petenti (1) infra spatium quinque dierum ad poenam centum sol., recepto prius salario competenti de facto exigendo. Et dictum salarium intelligatur esse competens duodecim denariorum pro quolibet anno pro ipsa ostensione tantum temporis praeteriti à quo dictum Jnstrumentum fuisset confectum.

 

Nota a margine

(1) De mercede Notariorum in Jnstrumentis conficiendis, et exhibendis extat reformatio per acta Ptolemei de Cuppis Cancellarij Civitatis Amer. de anno I539. fol. 52. cum confirmatione legati.

Et si petant ultra salarium sibi à statuto taxatum puniantur in quadruplum ut per Ant. Tasc. (?) in tract. de com. Notar. cap. 64.

 

Quod male utentibus eorum substantia interdicatur

bonorum administratio  cap. LIIII.

 

A157

 

Omnibus, et singulis, qui male utuntur bonis, et eorum substantia per Potestatem Civitatis Ameriae, et eius Judicem ad petitionem cuiuscumq. petentis interdicatur administratio suorum bonorum sic male utentibus substantia sua, dummodo dicti Potestati, et eius Judici fiat fidem per Juramentum trium, vel quatuor hominum consanguineorum, vel affinium eius, qui male uteretur suis (omesso "bonis") asserentium suo Juramento eum male uti substantia sua absq. alia solemnitate Juris, et sine petitione, vel ordine judiciario, et causae cognitione, et etiam parte absente (1), et quod facta fide, et assertione praedicta per d.um Potestatem, vel Judicem detur Curator bonis dicti male utentis substantia sua, et ei, cui facta esset bonorum interdictio, et  praeconizetur ad petitionem dictorum consanguineorum, seu dicti Curatoris quod nulla persona debeat contrahere, seu contractum inire, vel facere (2) de cetero cum illo tali, cui esset bonorum administratio interdicta, et si secus fieret Potestas, qui pro tempore fuerit, et Judex eius, et quilibet ipsorum teneatur, et debeat ad petitionem cuiuscumq. petentis d.um contractum factum post dictum

 

Note a margine

(1) Et hoc sublata est quaestio in datione Curatoris an ipse, qui prodigus dicitur citari debeat de qua per Deci. et alios in addit. allegatos in l. furiosi in fin. ff. de reg. Jur. et late per Gabr. concl. lib. 2. de citatio. concl. j. n°. 203.

(2) Prohibitio tamen legis vetantis prodigum se obligationi obstringi, non trahitur ad obligandum ex delicto, vel quasi Pet. à Plaz. in epit. delict. cap. 23. n°. ij.

 

157

 

bannimentum cassare, et nullum pronunciare sine aliqua petitione danda in scriptis, et sine strepitu, et figura Judicij. Et ex eo contractu non audiatur contrahens d.o modo, statuto aliquo non obstante, quod contra praedicta vel aliquod praedictorum loqueretur, et maxime statuto loquente de executione Jnstrumenti, vel praecepti, quae quantum ad hoc non habeant roboris firmitatem (1).

 

Nota a margine

(1) Etiam si contractus esset Juratus, et firmatus, quia quando iuramentum dicitur facultas contrahendi alicui ex iusta causa, etiam contractus iuratus non valet Ferrat. (?) caut. I6. ad fin. Gabr. concl. lib. ij. de iureiur. concl. 5. n°. 88.

 

Quod Vicini habentes muros communes inter eos teneantur

 murare ad petitionem requirentium usq. ad summum

cap. LV.

 

Convicini habentes muros communes inter eos murent communiter usq. ad culmum domus ad hoc, ut non valeat inter eos scandali materia exoriri, ut unus vicinus non possit in aliam vicini domum transire. A culmo vero supra si quis vicinorum murare voluerit, teneatur murare suis expensis, requisito tamen vicino si vult teneri, et si alter convicinus voluerit pro tempore suam domum inaltiare, teneatur eidem reficere medietatem expensarum per muratorum Rectores declarandarum.

 

Nota a margine

(S.N.) Quod in parieti communi non possit aperiri fenestra etiam ad lumen recipiendum quamvis aliunde lumen haberi non possit Surd. omnino videndus contrarijs respondens cons. 387. n°. 4. et per tot. Paris. cons. 63. n°. 3. vol. p°. Bertran. cons. I36. n°. I2. vol. 4. Papiens. in sua praxi in for.a libelli pro haer. (?) vel resig. vers. et in Fr..um (?) Bursat. cons. iii. n°. 2. ubi (segue a fondo pagina) loquitur quando etiam aliunde lumen haberi non possit.

Probatio per oculares inspectiones superat omnes alias probationes.

Murus quando est divisorius et destinatus ad certum casum tamen, nempe ad dividendum et claudendum ex inspectioni dignosci facile potest, et colligitur (?) etiam quando est adeo subtilis et tenuis quod altius fabricari non sit aptus Menoch. lib. p°. praesmpt. 73. in fin. Ciriac. ubi supra n°. 6. vers. quod maxime decis. 253. n°. 84. Jtem (?)quando habet superficiem ad dorsum asini vel coronatam menoc. (sic) c. I237.

 

A158

 

De Praesumptione fictitiae Venditionis

cap. LVI.

 

Non obstante contractu quantumcumq. Guarantigia vallato etiam si in eo contineretur repraesentata possessio venditoris dicentis se emptoris nomine possidere, si dictus emptor (1) rem taliter emptam non possederit vere per spatium quinq. annorum decurrentium post tempus in d.o Jnstrumento (2) contentum volumus, et firmamus, et presentialiter declaramus quod d.a talis emptio habeatur, et intelligatur fictitia, et de iure non teneat, et ipse contractus rescindatur dummodo ipse venditor restituat praecium d.o emptori vel haeredi suo, quod pro dicta emptione recepit .

 

Note a margine

(1) Declara ut huiusmodi statuta sint intelligenda quando ipse emptor fuisset semper in loco, secus vero si abfuisset ut per Menoch. lib. ij. de arb. Judic. cent. j. cas. 39.

(2) Licet aliud sit contractus, aliud Jnstrumentum, sicut aliud continens aliud contentum, hic tamen, prout saepe in statutis contractus sumitur pro Jnstrumento ad quod vide Tiraq. par. j. § ij. in princ. n°. I. et seq. et n°. 5. in tract. de utroq. retract.

 

De Augumentatione probationis contra Potentem

cap. LVII.

 

Quoniam multi Comites, magnates, et Barones multas mercantias acquirunt, et retro acquisiverunt pro se ipsis, et eorum familijs, famulis, et domicellis, et maxime pannos, et arma, de quibus Jnstrumenta non fiunt, nec fieri consueverunt cum ipsi mercatores, et alij contrahentes

 

158

 

eorum solam fidem sequantur in praedictis, et absonum esset dictos tales Comites, magnates, et barones taliter locupletari cum aliena iactura Statuimus, et ordinamus quod Potestas, et quilibet officialis Civitatis Ameriae praesentes, et futuri teneantur, et debeant dictos Comites, magnates, et barones, vel alterum ipsorum, qui praesentialiter non habitant in Civitate praedicta, ad petitionem cuiuscumq. petentis cogere, et cum effectu cogi facere realiter, et personaliter summarie absq. libello de plano ad satisfaciendum dictis mercatoribus, vel alijs supradictis de quacumq. re, vel pecuniae quantitate. Et quod contra ipsos, vel ipsorum alterum sufficiat probatio unius testis fide digni cum iuramento dicti petentis, vel cum libro suae apotecae, non obstantibus aliquibus Juribus, et statutis, quae in contrarium loquerentur. Et hoc locum habeat in praeteritis, praesentibus, et futuris.

 

Quod Tabernarij possint vendere pignus

cap. LVIII.

 

Quicumq. pignoraverit aliquid alicui cauponi, vel vendenti vinum, vel cuilibet alteri personae Civitatis et Comitatus Ameriae, et eius districtus teneatur recolligere

 

A159

 

quod pignoraverit infra duos menses, et si non recollegerit infra dictum tempus caupo, seu tabernarius, vel vinum vendens, et quilibet alius non teneatur eidem reddere elapso dicto termino, sed possit quod ei pignoratum est, vendere, et omnia facere quae de eius processerint voluntate, dummodo si de d.o pignore plus habuerit, quam recipere debeat restituat illud plus domino pignoris, si vero minus teneatur d.us pignorans ad supplementum, et antequam fiat talis venditio in fine dicti mensis teneantur d.ti habentes pignus requirere pignorantes, seu pignorantem, ut luant dictum pignus, seu pignora, et tam de requisitione, quam de venditione stetur, et credatur sacrameto ipsius habentis pignus. Si quis vero à termino elapso in antea receperit d.um pignus in Judicio nullatenus audiatur non obstante aliquo statuto, quod in contrarium loqueretur. Et hoc locum habeat in praeteritis, praesentibus, et futuris.

 

De gestis bona fide, et ratis habendis

cap. LVIIII.

 

Quia ut plurimum contrahentes sine consilio peritorum contrahunt, et in omnibus gerendis copia peritorum non habetur Statuimus, et ordinamus quod omnia facta, gesta, et contracta per aliquem, seu aliquam

 

159

 

tutricem, tutorem, vel curatorem de aliqua re, vel negocio cuiuscumq. pupilli, vel adulti, et cuiuscumq. alterius curatione (Stat. 1441 e' Cod. Com. "curati"; Cod. Fatt. curatoris") egentis, vel habentis eundem, vel per ipsos pupillos, vel adultos, cum consensu duorum consanguineorum magis intimorum non obstante solemnitate quacumq. omissa in Judicio, vel extra, vel in futurum gerendum, faciendum, vel contrahendum semper valeant, et teneant, et plenam obtineant roboris firmitatem  ita, quod tolli, et infringi,  vel cassari non possint actionis iure (Stat. 1441 "actionis iuris", Cod. Com. "ac communis iuris"), vel officij Judicis, vel exceptionis, seu replicationis ope, vel quocumq. alio quaesito colore. Si vero per alium non tutorem, vel curatorem, vel tutricem, vel per ipsos pupillos, vel adultos sine consensu praedicto de aliqua re pupilli, vel adulti aliquis contractus factus esset, vel fieret in futurum ipso iure sit nullus (1), et nullius efficaciae, vel valoris. Volumus tamen, et statuimus ad hoc, ut pupilli praedicti in aliquo non decipiantur, vel etiam minores praedicti quod ante omnia causa quare (Cod. Farr. "causam qui") contrahunt legitime proponatur, (Cod. Farr. "proponant") et probetur coram Judice Civit. Amer. et res immobiles ipsorum quae vendendae venirent legitime (2) subhastentur pro parte dicti Judicis in capite schalarum Palatij dicti Communis tribus bannimentis cum intervallo unius

 

Note a margine

(1) Ubi tamen contractus annullatur puta quia forma, et solemnitas iuris non fuerit servata in re forte Ecclesiae, vel minoris emptori qui precium solvit illud restitui debet licet emptor fuerit in mala fide non favore emptoris, sed odio alienantis Cravett. cons. 2I2. incip. nob. Rec. (?) n°. I9.

(S.N.) Requisita in alienationibus rerum immobilium minoris ad declarationem huius statuti vide latissime Menoch. de arbr.  (sic) Jud. lib. ij. cent. ij. cas. I7I.

Hoc statutum trahitur etiam ad alienationem actionis rerum immobilium. Tiraq. de retract. ligna. § ij. glo. 7. n°. 2.

(S.N.) Cautius tamen est ut volens contrahere cum tutore faciat illum obligare tutorio nomine et suo ut docet Veronen. caut. I4I.incip. Cynus. (?).

Ementes vero ab executoribus testamenti petant ab haeredibus venditionem sibi factam ratificari quia ad hac cog.r ut refert idem Veronen. caut. I42. incip. Tu qui emis.

(S.N.) Favore minoris pecunia etiam destinata ad emptionem praediorum dicitur res immobilis. Gabr. concl. lib. j. de praesumpt. concl. I2. n°. 23.

(2) Nisi ageretur de alienatione praedij quod testator iussit, vel promisit se venditurum, vel stipulanti spondederit, quia (segue a pag. A160) eiusmodi alienatio necessaria est ex voluntate testatoris l. j. § j. l. magis puto § si pupillus. l. fin. ff. de reb. co. cum alijs allegat. per Tiraq. de leg. con. glo. 8. n°. I44.

 

A160

 

diei pro quolibet bannimento ad minus, quod plus offerenti vendatur, et aliter fiendo non valeat.

 

Nota a margine

(S.N.) Vide ad materiam alienationis Simoncell. de desu. (?) lib. j. et de subhast. ibid. n°. 66.

 

De Ferijs repentinis  cap. LX.

 

Quia omnes Juris articuli sub uno edicto comprehendi non possunt, et ut plurimum in Civitate Amer. ex repentinis actibus Judex causarum civilium absq. deliberatione solemni diebus utilibus ad banchum sedere non potest, et ex his damno non modico afficiatur Statuimus, et ordinamus quod Notarij banchi Civitatis Ameriae causarum civilium, qui pro tempore fuerint teneantur, et debeant vinculo Juramenti, et ad poenam centum sol. pro quolibet in fine libri actorum, seu in principio separatim, et per se scribere, omnes dies, et horas dierum si de mane, vel de sero, quibus d.us Judex ad ius reddendum ad bancum sederit. Et quod omnes alij dies, et horae dierum scilicet de mane, vel de sero in Vesperis, quibus d.us Judex non sedit modo debito ad ius reddendum sint, et habeantur pro feriatis diebus

 

Nota a margine

(S.N.) Feriae nam aliquae sunt solemnes ut quae in honorem Dei, aliquae minus solemnes ut vindemiarum, et messium, quaedam repentinae ut quae propter adventum Jmperatoris. Et haec repentinae magis accedunt ferijs indictis in honorem Dei, quam alijs, unde illis per partes renunciari non potest ut per Cott. (?) in memoral. (?)  inter. feriae.

 

160

 

ita quod ipsi dies, et horae feriatae currere non possint in paeiudicio litigantium, sed omnia ipsorum Jura, et termini sint in eo statu, in quo erant ante ipsum diem, vel horam, quibus ipse Judex ad ius reddendum sedere omiserit statuto aliquo non obstante. Et notarij suprascripti finito eorum officio infra x. dies ex tunc proxime secuturos acta per se scripta (1) Cancellario Comm. tradere teneantur ad dictam poenam.

 

Nota a margine

(1) Nunquid Notarij actorum de iu. com. quando relinquerunt pub. officium possint illa secum portare an vero ibidem dimittere sub custodia publici officij vide Alex. in l. 2. col. 2. C. de eden.

 

De ordine procedendi contra exbannitum

cap. LXI.

 

Ut bannitorum conditio melior non existat, et eorum defensio totaliter non tollatur, Statuimus, et ordinamus quod banniti (1), et in banno positi de Civit., et districtu Amer. occasione alicuius maleficij tantum in civilibus vel criminalibus per se, vel alios in petendo audiri non possint, nec in petendo, ut dictum est, eis ius reddatur. Jn defendendo (2) vero procuratores facere possint, et advocatos conducere pro defensione praedicta, quod si alicui d.us bannitus debitor existat cuiuscumq. quantitatis, vel rei quod

 

Note a margine

(1) Statuta ut bannitis ius non reddatur fundata sunt in ratione, quia hoc fit propter eorum contumaciam. Paris de Put. in tractatu de sindic. § inobedientiae cas. I57. in parvis et valet ut per Ross. in libro banniti quid amittant n°. 9.

(2) Et haec exceptio impedit processum ut per Bonacoss. in suis quaest. crim. in ver. banniti ad fin. ubi etiam an possit opponi in causa appellationis quando fuit omissa in causa principali.

(S.N.) Et sic accusatus à bannito, qui ex forma huius statuti audiri non debet, licet patiatur sibi lati terminus ad se defendendum non tamen habetur pro confesso ex forma alterius statuti disponentis contumacem haberi pro confesso cum accusatio sit nulla. Mars. in pract. crim. § postquam n°. 56.

 

A161

 

ipse citari possit ad domum suae olim habitationis, si extat, vel in schalis Palatij Comm. praedicti, et si duabus citationibus praemissis fuerit contumax, et procuratorem ad respondendum non miserit, quod ex tunc habeatur pro vero contumace, et possit deinceps contra eum ad ulteriora procedi usq. ad finem processus, et sententiam diffinitivam, ac si bannitus non esset, statuto aliquo non obstante, quod in contrarium loqueretur.

 

De ratione reddenda per tutorem, et curatorem Minorum,

et aliorum habentium eos  cap. LXII.

 

Statuimus, et ordinamus quod omnes, et singuli Tutores, et tutrices pupillorum, seu pupilli masculi, vel foeminae, curatores minorum (1), et adultorum, prodigorum, furiosorum et male utentium substantia sua dati, vel dandi in posterum teneantur, et debeant quolibet anno recollectis fructibus dicti anni post mensem Octobris ipsius anni absq. petitione cuiuscumq., et etiam ad petitionem cuiuscumq. petentis (2) in favorem ipsorum pupillorum, et minorum, adultorum, prodigorum, furiosorum, et male

 

Note a margine

(S.N.) Modicus tamen defectus in rationibus reddendis non vitiat ut per Bal. in l. j. n°. 2. C. si adver. col..(?)

(1) Minor, et furiosus praesumitur ille, cui tanquam minori vel furioso Judex curatorem dedit. Gabr. concl. lib. ij. de sent. concl. 5. n°. 3.

(2) Et tunc expensis petentis ut per Menoch. de arb. Jud. lib. ij. cent. 3. casu 228. n°. I8.

(S.N.) Quas autem impensas Judex admittere debet, et quas non in huiusmodi redditione rationis administrationis vide Menoch. de arb. Jud. lib. ij. cent. ij. casu CLXXIIJ. ubi in specie quod non sint admittendae immodicae impensae in lite factae quamvis tutor obtinuerit.

 

161

 

utentium substantia sua reddere rationem administrationis (1) ipsius tutelae, vel curae, et fructuum, et omnium perventorum ad manus suas, expensarum factarum per eos d.a de causa coram Judice D. Potestatis Civitatis praedictae praesentibus, vel citatis legitime duobus consanguineis pupillorum, minorum, et aliorum praedictorum magis proximioribus tam ex parte matris, quam patris, si haberent, alias in praesentia duorum Antianorum, qui pro tempore erunt loco dictorum consanguineorum. Et ad praedicta cogantur, et cogi possint per Judicem cum Juris remedijs. Et si dicti tutores, vel curatores (2) praedicta facere omiserint, vel recusaverint condemnentur, et condemnari debeant per ipsum Potestatem in quinquaginta lib. den. pro quolibet, et qualibet vice, contra quos inquiri possit, et debeat de praedictis, et insuper eos puniat de fraude, et collusione, et cogat eos ad restitutionem defraudatorum per eos, et praedicta banniantur omni anno de mese Septembris ad poenam Potestati, si neglexerit, adimplere praedicta vigintiquinq. libras. Et idem dicimus observari in legitimis, et testamentarijs tutoribus nisi per testatorem rationis redditio remissa fuerit d.o tutori testamentario.

 

Note a margine

(1) Finita vero tutela petat tutor eligi arbitros qui Judicent, et cognoscant an ipse remaneat debitor pupilli, vel ne, quia si declarent nihil debere non potest amplius conveniri ut pro cautela tradit Veronen. caut. I43. incip. nota pulchram.

(2) Qui de iure nullum salarium à pupillis, vel adultis petere possunt, sed solum expensas nisi illis in constitutione Judex salarium statuisset quod facere potest Guid. Pap. qu. XVIIJ. incip. Dominus Petrus.

(S.N.) Si autem eveniret ut tutor propter suspicionem esset removendus vel propter delictum nullum consequatur praemium l. fin. ff. de exe. tut. Paris de Put. de sindica. in ver. Si officialis decedat n°. I2. fol. 267 in parvis.

 

A162

 

De convalidatione, et confirmatione Testamenti scripti

manu Notarij testantis  cap. LXIII.

 

Quia à quamplurimus in dubium revocatur si testamenta, vel aliae ultimae voluntatis scriptae, et in pub. formam redactae manu propria dictorum testantium, vel condentium ipsas ultimas voluntates, si Notarij sunt, et ut Notarij se subscribunt de iure valeat, vel non, ad d.um dubium removendum praesenti statuto firmamus quod d.a testamenta, et quaecumq.  ultimae voluntatis scriptae, et scripta, et in pub. formam redactae (1), et redacta interveniente legitimo numero testium manu propria sic disponentium cum ipsorum subscriptione, et publicatione per eos facta ut per notarios publicos valeant (2), et teneant si aliud obstaculum non obsistat ac si scripta, et publicata forent per alios Notarios publicos non obstantibus aliquibus statutis, iuribus, vel legibus quae loquerentur vel disponerent contra praedicta, et nullus audiatur per aliquem officialem Civit. Amer. opponendo contra praedictas ultimas voluntates, et testamenta ex eo quod manu propria

 

Note a margine

(1) Solemnitates in testando introductae, et ipsa testandi facultas quae sunt de iure civili possunt per statutum derogari, et abrogari, augeri, vel minui, ut refert Rol. à Valle in tract. de lucr. dot. q. I. n°. 4.

Et testamentum factum secundum statutum loci operatur etiam quoad bona existentia extra territorium, et idem erit in forense ibi testante ut per Gabr. conclus. lib. 4. de testam. concl. 4.

(2) In quibus testamentis licet alias de iure non valeant, quia tantum à statuto confirmantur habebit locum l. falcidia et caeterae ll. testamentariae. Bart. in l. omnes Populi n°. 6. in fin. ff. de Just. et iur.

 

162

 

dictorum testantium scripta forent ad poenam centum lib. denar. pro quolibet, et qualibet vice tam contra audientes (Codd. Farr. e Semin. "iudicantes") contra praedicta, quam contra sic opponentem.

 

De poena officialium consulentium cives

cap. LXIIII.

 

Statuimus, et ordinamus quod Potestas, vel Judex, vel alius eius officialis non accedat, vel praesumat dicto, vel facto consulere alicui civi, vel Comitatino Amer. seu acta sibi dictare, vel scribere, vel scribi facere in quacumq. re, vel causa ad poenam quinquaginta florenorum auri mox imminentem cuilibet ipsorum contrafacienti, et vice qualibet.

 

Note a margine

(S.N.) Licet constituti in dignitare non debeant consulere, vel exercere officium. Advocati possunt tamen pro amicis gratis consulere l. quisquis ibi non ad turpe compendium C. de post. (?) ut  per Veronen. caut. I56. incip. in multis in fin. et secundum ea fortasse interpraetanda esset dispositio huius statuti.

 

Finis

 

 

 

A163

 

LIBER QUARTUS

 

DE PUBLICIS JUDICIJS, ET ALIJS MALEFICIJS

 

De Jurisdictione D. Potestatis, et suorum officialium

in maleficijs  cap. I.

 

Quia parum prodesse Jura condere nisi essent ij, per quos iura hominibus redderentur, statuimus, et ordinamus quod Potestas Civitatis Ameriae, eiusq. Judex Maleficiorum praesentes, et futuri possint, et valeant, teneantur, et debeant cognoscere, procedere, et sententiare per inquisitionem ex suo officio per accusationem, denunciationem, et notificationem, et per viam notorij de omnibus, et singulis iniurijs, contumelijs, opprobrijs, maleficijs, excessibus, furtis, et delictis realibus, et personalibus facto, vel dicto committendis deinceps per quoscumq., et qualitercumq. in Civitate, Comitatu, et districtu d.ae Civitatis, et etiam extra dictam Civitatem, Comitatum, et districtum per aliquem Civem, comitatensem, vel districtualem

 

Note a margine

(S.N.) Stante hoc statuto ut pro omni delicto possit procedi per inquisitionem Judex inquirere poterit etiam in privatis delictis, etiam habita pace ab offenso, ut refert Boss. in tit. de furt. n°. 54. ad fin.

(S.N.) Et cum à statuto permittatur inquisitio poterit etiam fieri in loco originis, vel domicilij pro delicto commisso extra territorium secundum communem opinionem de qua testatur Boss. in tract. crim. titulo de.. (due parole non decifrate) in fin.

(S.N.) Sine hoc statuto, in quo permittitur ex officio procedi male res fisci et Justitiae gubernarentur ut dicit Boss. in tit de pactu subs. (?) n°. 38. circa med.

(S.N.) Quando Judex territorij ubi delictum est commissum non processisset contra talem delinquentem, et quando delinquens reperiretur in loco originis ut late docet Moni. (?) cons. 98. incip. in proposita n°. 4.

(S.N.) Praecedente tamen diffamat. vel indicijs alias nam per hanc (?) generalitatem etiam si esset adiectus ut libere possit inquirere non potest ..(?) non diffamatum procedere Jas. in l. milites n°. 3. C. de test. mil. (due nomi non decifrati) in suo noto 3°. incipi. aeterni numinis n°. 32. ubi subdit quod (?) bene val..(?) statutum superioris manda..(?) quod possit inquiri contra non diffamatum.

 

163

 

Civitatis praedictae, ac etiam ad petitionem cuiuscumq. petentis, denuncianti, vel quaerelantis etiam sine scriptis, excepto adulterio (1), de quo procedi, cognosci, vel sententiari nisi per accusationem tantum fiendam ab eo, cuius interesse, non possit vel valeat ullo modo. Et super ipsis maleficijs quibuscumq. d.us D. Potestas, et Judex possint, et valeant testes, et probationes inducere, examinare, et publicare, et omnia, et singula facere pertinentia ad processum secundum formam Statutorum, et ordinamentorum d.ae Civitatis. Et praedicta, et praedictorum quodlibet facere, et observare teneantur, et debeant ad poenam quinquaginta florenorum auri.

 

Note a margine

(1) Hoc statutum extenditur etiam ad adulterium attentatum et si Sindicus Villae denunciaverit attentationem. Bonacoss. in qu. crim. in ver. affectus.

(S.N.) Stante hoc statuto quod inquirere possit in omnibus casibus praeter hunc, formari, remedium Juris erit extraordinarium secundum com. opin. de qua per Boss. in tract. crim. titulo de inq. n°. I. ubi quis sit affectus.

 

De ordine procedendi, et citationibus in maleficijs

cap. II.

 

Statuimus quod si aliquis accusatus, denunciatus, vel inquisitus fuerit coram Domino Potestate, vel Judice, vel aliquo officiali d.ae Civitatis de aliquo maleficio (1), vel excessu, si fuerit Civis quod citetur per Castaldum d.ti Communis cum cedula personaliter, vel ad domum relinquenda citati, in qua cedu-

 

Note a margine

(1) Jntellige de maleficijs, excessibusq. gravioribus, non autem de levibus, quia tunc Judex etiam stante statuto non tenetur facere processum ut per Veronen. in l. j. § Sed sciendum n°. 5I. ff. de aedi. edi.

(S.N.) Statutum dare posse certum modum in citationibus vide adnotat. supra ad cap. j. lib. 2. de cit.

(S.N.) Si quis tamen pro absente compareat, et alleget causam absentiae, et impedimentum non audiatur nisi fideiubeat de eum (?) praesentando in tali..(?) Bonacoss. in qu. crim. in verbo absens ubi latissime de absen. et contuma.  

 

A164

 

-la contineatur nomen Potestatis, vel Judicis, sive officialis, nomen Castaldi, nomen accusatoris, et accusati, denunciati, vel inquisiti, et totum maleficium de quo accusatus, denunciatus, vel inquisitus est, et terminus ad quem comparere debeat, et si fuerit semel cum cedula personaliter, vel ad domum citatus debeat comparere sequenti die post citationem, et semper debeat per Castaldos pro sequenti die citari. Si vero fuerit Comitatensis, citetur etiam semel modo praedicto cum cedula (ut dictum est) qui citatus debeat sequenti die non feriata comparere post citationem coram officiali, coram quo citetur in d.o termino. Et tam civis, quam Comitatensis si non comparuerit in termino citationis eidem dato, et assignato quod per Praeconem Comm. Amer. in schalis dicti Comm. publ., et alta voce sono tubae praemisso exbanniatur in quantitate, in qua condemnari deberet secundum formam statuti de tali maleficio, vel excessu loquentis, in quo exbannimento assignetur tali terminus trium dierum cum cedula fienda ut supra relinquenda eidem citato personaliter, vel ad domum cum d.o termino ad comparendum coram tali officiali, coram quo est processum, in quo termino si non venerit, sive non comparuerit habeatur pro convicto, et confesso (1) de d.o maleficio,

 

Note a margine

(S.N.) In materia veri, et ficti contumacis, et de contumace ficto apparenter, et vero existenter vide Menoch. cons. I00. n°. I2. et seq.

(1) Licet ex forma huius statuti contumax habeatur pro confesso, et convicto, si tamen filius delictum commiserit propter quod pater teneatur ad aliquam poenam, non tenebitur si filius fuerit condemnatus propter contumaciam. Bart. in l. cum filius in princ. ff. de ver. oblig. Alciat. in tract. praes. reg. 3. praes. 22. n°. 2.

(S.N.) Justa autem causa, vel impedimentum excusat à contumacia, et quomodo iusta causa intelligatur vide Menoch. de arb. Jud. li. ij. cent. ..(?) casu I53.

(S.N.) Si statuto sancitum fuerit quod quis pro confesso habeatur intelligitur nisi per testes de eius innocentia appareat, quo casu absolvi debet. Pet. à Plaza, qui id dicit notatu (sic) dignum in epit. delict. cap. x. n°. I5.

Jntellige etiam actore pro- (segue a pag. I64) -bante, nam alias stante etiam hoc statuto reus absolvi debet. Cotta in suis memoral. in verbo actore et vide Boss. in titulo de confess. n°. 7. et I2. et Veronen. caut. 66. incip. in causa n°. 2.

 

164

 

excessu, sive delicto, et vere, et legitime contumax, et contra talem, vel tales per Potestatem, vel alium officialem dicti Comm. secundum suam iurisdictionem elapso d.o termino trium dierum procedi possit et debeat ad condemnationem secundum formam Statutorum Civitatis Ameriae in poenis content. in stat., aut ordinamento de tali maleficio, delicto, vel excessu loquente. Forenses vero in schalis Palatij Comm. citentur pro maleficijs, et delictis uno, vel pluribus per eos commissis per Praeconem Comm. sono tubae praemisso, et in dicta citatione detur terminus trium dierum ad comparendum coram officiali praedicto ad se excusandum, et defendendum. Et nihilominus per unum famulum ipsius D. Potestatis ad hoc per eum deputandum, qui pro d.a vice pro Nuncio Comm., et legitimo habeatur cum licteris (omesso "ex parte") dicti officialis notificetur Terra, Castro, vel Villa, ex quibus, vel ex qua est ille contra quem proceditur, ut citari faciat talem forensem quod ad dictam tertiam diem debeat coram d.o officiali Comm. Amer. comparere ad se excusandum et defendendum, ex quo quidem termino si non venerit habeatur pro convicto, et confesso, et vero contumace de maleficio, aut delicto uno, vel pluribus, de quibus proceditur contra talem forensem, et contra eum ad condemnationem procedi possit d.o termino transacto secundum formam statutorum. Et quod praedicta noti-

 

Note a margine

(S.N.) Ficta confessio principalis contumacis habiti pro confesso ex forma statuti non nocet auxiliatori. Mars. in sua pract. crimin. § constante n°. 63.

Jn quibus autem differat, et in quibus conveniat ficta confessio contumacia inducta à statuto à vera, et expressa confessione oretenus facta vide late per Mars. in pract. crim. § postquam n°. 35. usq. ad fin. §.

(S.N.) Quando bannitus (cancellato) Statutum disponit contumacem absentem posse condemnari poterit per procuratorem reus criminosus audiri ut consuluit Mars. con. 60. n°. 23. Contrariam tamen opinionem esse veriorem conservandam in quo (?) refert Menoch. de arbitr. Jud. li. I. qu. 80. n°. 96. et seq.

(S.N.) Nota quod statuta Jtaliae, quae habent bannitum pro confesso non valent quoad ibi delinquentem extrinsecus existentem, nam haec ficta confessio ab illis extorqueri non potest cum extra territorium existant. Bonacoss. in suis qu. crim. in ver. banniti circa medium vers. Statuta Jtaliae.

Bannitus autem in contumaciam in uno loco poterit effectualiter in alio loco puniri, quod alias non posset (una parola non decifrata) ubi coeptum ff. de Judic. quod tantum intellige nisi in loco, à quo ille fuisset bannitus tanquam contumax deventum fuisset ad confiscationem bonorum ut per Gabr. concl. lib. ij. de Judic. concl. j. n°. 20.

 

A165

 

-ficatio in Terris, castris, et Villis circumstantibus prope Am. per x. milliaria sufficiat. Jn alijs vero forensibus, longinquis sufficiat citatio facta ad fenestram, sive in schalis modo praedicto. Et quod semper credatur relationi dictorum Castaldorum, Nuntiorum, Praecorum, et cuiusq. ipsorum in citatione facienda per ipsos, vel ipsorum alterum, statutis, vel ordinamentis in contrarium loquentibus non obstantibus. Et quod si in praedictis, vel aliquo praedictorum per Potestatem, vel Judicem contrafactum, vel omissum fuerit poenam incidant x flor. auri ipso facto pro quolibet, et qualibet vice.

 

Note a margine

(S.N.) Sed hoc statutum debet intelligi secundum terminos iuris communis requirentis ut ad.us compareat et accuset contumaciam ut concludit Ancar. con. 67. cum quo pertransit (?) Natt. cons. I363. Sed in contrarium est veritas secundum communem opinionem de qua testatur Rolan. à Valle cons. 90. li. 3. immo contumax habetur pro confesso etiam non praecedente aliqua Judicis declaratione expressa. Gabr. concl. lib. ij. de except. concl. j. n°. ij.

(S.N.) Et nota quod bannitus de uno loco censetur bannitus de omnibus locis, quae sunt sub eodem dominio ut per Bonacoss. in suis qu. crim. in ver. banniti in princ. ubi latissime materia bannitorum.

 

De transmissione Accusae, et inquisitionis ad Cancellarium

Comm. Amer.  cap. III.

 

Quilibet officialis procedens contra aliquem per accusam, inquisitionem, vel denunciationem debeat manu propria officialis scribere supradictam accusam, denunciationem, aut inquisitionem (omesso "et") assignari facere Cancellario Comm. totum tenorem accusae, denunciae, et inquisitionis de verbo ad

 

165

 

verbum prout in d.o libro dicti officialis reperitur  ea die, qua accusa, aut denuncia portata (Cod. Farr. "praedicta") fuerit coram eo, seu inquisitio facta fuerit. Et si dicta forma servata non fuerit ipso iure sit nullus processus, et quicquid sequeretur ex eo. Et officialis contrafaciens in praedictis vice qualibet in x. lib. denar. puniatur. Et Cancellarius Comm. praedicti debeat scribere diem d.ae assignationis et praedicta cuilibet petenti per ordinem exhibere copiam vinculo Juramenti, et ad poenam x. librarum, dummodo d.us Cancellarius dictam copiam sibi transmissam, sive cedulam praedicta continentem non possit reddere, nec restituere d.o officiali procedenti, nec reddat, vel restituat pro correctione, vel suppletione d.ae cedulae in praeiudicium Comm., nec permittere quod corrigatur, vel sibi addatur, vel minuatur in praeiudicium Comm., ut dictum est, et hoc vinculo Juramenti et ad poenam xxv. libr. denariorum pro qualibet vice.

 

A166

 

De Termino dando  cap. IIII.

 

Potestas, Judex, et sui officiales dent terminum super maleficijs partibus decem dierum, et peremptorie incipiendum pro utraq. parte ea die, qua responsum fuerit accusae, vel inquisitioni in antea ad probandum, et defendendum, et docendum de iure suo. Et si non daretur authoritate praesentis capituli habeatur pro dato ipse terminus utriq. parti ac si (ut dictum est) datus esset, et currat.

 

 Note a margine

(S.N.) Unde cum à statuto sit praefixus terminus x. dierum non poterit à Judice vel prorogari, vel coarctari sine causa, quae quidem causa terminum à lege stabilitum alterare possunt ad tres reduci videlicet ob causae qualitatem, temporis conditionem,, et personarum ut pulchre tradit Menoch. eas causas exemplificans de arb. Judic. lib. 2. cent. j. casu 52. n°. 6.

(S.N.) Nec sufficit quod in isto termino statutario quod testes juraverint et non deposuerint, quia terminus à lege, vel statuto praefixus adprobandum intelligatur de probatione integra, et perfecta decis. Amon. (?) II.

 

De Publicatione processus  cap. V.

 

Statuimus, et ordinamus quod D. Potestas, et eius Judex maleficiorum, vel alter ipsorum finito termino x dierum dato ad defendendum per formam Statutorum, de quo supra cavetur (Stat. Farr. "cavere") debeat publicare processus, et testes inductos, et receptos sive fuerint examinati testes, sive non. Et si non publicaret eos d.o termino elapso, quod ipso iure sint, et habeantur pro publicatis, et quis (aliunde "pars")

 

166

 

possit opponere contra eos, et totum (Cod. Farr. "eorum") processum quicquid vult, et potest, et Judex praedictus teneatur dare processus, et testium copiam ei, cuius interest, et si dare recusaverit eam, quod terminus non currat ipsi parti donec ipsam habuerit. Et Judex, et notarius recusans x. lib. poenae nomine solvere teneatur.

 

De Puniendo Maleficia Secundum Statuta

cap. VI.

 

Omnes maleficia, et delinquentes, et malefactores Potestas teneatur punire, et condemnare, et condemnationes pro Comm. exigere, et exequi cum effectu secundum formam statutorum infra x dies continuos incontinenti currentes, incipiendo, (Cod. Farr. "incontinenter currere incipientes") et elapsis x diebus datis in sententiam ad solvendum. Et ubi poena non esset expressa procedere de similibus ad similia, quod simile (1) fiat, et fieri debeat per DD. Potestatem, et Judicem et duos bonos viros eligendos per DD. Antianos Populi, qui pro tempore erunt sub secreto retinendos, et ipsum simile habeatur pro legitimo, et vero, et scribatur in actis una cum Juramento dictorum bonorum virorum.

 

Note a margine

(S.N.) Ex causa tamen Judex poterit poenas statutarias etiam quod iuraverit servare statuta Tiraq. in praefat. ad tract. de poen. n°. 23.

(S.N.) Si tamen per statutum poena manus vel membri imponitur, et Judex debet punire puerum, vel senem potest dispensare, non tamen cogitur nec poterit appellare ut refert Veronen. caut. ij. n°. I5.

(1) Similes autem casus dicuntur cum in maiori parte conveniunt, vel relinquitur arbitrio Judicis ut refert Menoch. de arb. Ju. lib. 2. cent. I. casu 74. ubi ipsi in ea est sententia ut similes casus dicantur cum par subest (?) ratio. Et vide Castell. Cott. (?) in memor. in ver. similia ubi similia non dicuntur in quibus reperiuntur plures differentiae quam consonantiae.

(S.N.) An autem statuta poenalia Civitatis habeant locum in Villis, et castris ei subiectis vide Menoch. distinguendum de arbi. Judic. qu. 99. n°. 22.

(S.N.) Non tamen erit officialis sindicandus si statuta in levibus non servaverit l. quamvis ubi Bal. ff. de condit. et demonstr. Tiraq. in tract. de Judic. in reb. exig. feren. ver. Tertio supradicta casu 32. in parvis.

(S.N.) Quod alia fieri non poterat licet nam lex communi trahi possit non tamen (?) idem est statuto praesertim quod sit contra ius commune ut refert Tiraq. ad l. si unquam vers. donatione largitus n°. 347. C. de revoc. donat.

 

 

A167

 

De Cogendo malefactorem ad confitendum

cap. VII.

 

Si de aliquo maleficio, de quo procederetur in Curia Potestatis constiterit per unum testem idoneum, et famam publicam, seu loco d.ae famae per alia verisimilia indicia (1), quae moverent animum iudicantis, tunc ne ipsum maleficium remaneat impunitum dictis indicijs in actis primo descriptis, ille contra quem proceditur de dicto maleficio cogatur ad confitendum maleficium predictum si haberi poterit, si vero se absentasset tunc citetur cum cedula continenti dictum dicti testis, et indiciorum sive famae (Cod. Farr. "dictum delictum, indicia seu famam) per Castaldum Comm., qui infra tertiam diem à die citationis factae de eo comparere debeat coram d.o Judice ad confitendum d.um maleficium, et si non comparuerit infra ipsum terminum habeatur pro confesso, et convicto legitime, et condemnari possit, et debeat in poenis Statuti, et ipsa confessio dicto modo facta, vel praesumpta non prosit sibi ad diminutionem poenae. Et si comparuerit, et confiteri nollet sponte, cogatur, et cogi debeat ad confitendum d.um maleficium, ut dictum est, et si confi-

 

Nota a margine

(1) Praecedere nam debent indicia antequam Judex ponat aliquem ad torturam nec (?) lg. l. j. in princ. et l. fin. ff. de quaest. cum concord. alleg. per Ferrat. caut. I4. incip. iura sunt vulgaria (due parole non decifrate) etiam si stat. concederet Judici liberum arbitrium procedendi in criminalibus et quod contrafaciens tenetur actione iniuria. poena Jud. arbitraria.

 

167

 

-teri nollet habeatur pro confesso (1), et convicto, dummodo praedicta omnia, et singula locum habeant si processus, et testis unus, vel plures examinati contra dictum malefactorem fuerint primitus probati, et dato, et elapso termino ad opponendum contra ipsum processum testes, et dicta, et exceptiones legitimae oppositae non fuerint, et probatae contra, et aliter, vel alio modo citati, (aliunde "citari") vel cogi non possit, et omnis confessio aliter facta post primam responsionem non valeat, et facta praesumatur (Cod. Farr. "probetur") metu tormentorum (2) nisi servata fuerit forma praedicta in praesenti capitulo descripta ad poenam Potestati, vel Judici in praedictis, vel aliquo praedictorum contrafacienti, vel omittenti, aut negligenti xxv. flor. auri mox imminentem.

 

Note a margine

(1) Differentia inter confessum, et convictum est talis, ut statutum in uno, non habeat locum in alio. Boss. in tract. crim. titulo de convict. n°. 6.

(2) Ad evadendum tamen hanc poenam quando Judex indebite aliquem torsit cautela est ut in illius relaxatione eundem blanditijs, vel aliter inducat ad confitendum quod legitime fuit tortus, et faciat de tali confessione notarium rogari, quia tunc non tenebitur in sindicatu secundum Aug. (?) dicentem se vidisse ita in facto praticari in l. iniuriarum § si id quod decreto ff. de iniur. et late per Ferrat. caut. I4. Jura sunt vulgaria.

 

De blasfemantibus puniendis  cap. VIII.

 

Quoniam gravius est aeternam, quam temporalem laedere Maiestatem, antequam ad alias poenas contra temporalia committendas procedatur Statuimus, confirmamus quod si quis obstinatus, vel aliqua persona (Stat. 1441 e Cod. Com. "vel si qua persona") Dei timore posposito blasphemaverit, vel maledixerit (1), vel opprobriosum verbum (2) protulerit contra Deum omnipotentem, Dominum nostrum Jesum Xpum

 

Note a margine

(1) Quibus casibus dicatur quis blasphemare, vel maledicere vide Menoch. qui plurima refert pro declaratione similium stat. de arbi. Jud. lib. 2. cent. 4. casu 375. et seq. ubi tradit blasphemiam etiam facto committi feriendo, vel deturpando sacras imagines.

(2) Ut sunt verba text. in auth. Gazaros C. de haeret. et manich. et c. urgentis (?) extra de Haeret.

(S.N.) Non tamen punitur blasphemans quando incontinenti per signa constat de poenitentia Granac. (?) in v. (una parola non decifrata).

 

A168

 

Spiritum S.tum, et Virginem Gloriosam Mariam matrem eius, vel alterum ipsorum quocumq. modo, et qualitercumq. puniatur, et condemnetur pro qualibet vice in quinquaginta lib. denar. Si vero contra aliquos Sanctos, vel aliquas Sanctas Dei, vel aliquem ipsorum, et specialiter contra Gloriosissimos Martyres, et Beatos Firminam, et Olimpiadem dictae Civitatis Protectores, vel alterum ipsorum, vel contra omnes Sanctos simul condemnetur in 25. libras denar. pro qualibet vice. Et si dictam poenam non solverint dicti condemnati ex d.is causis infra x dies à die latae sententiae contra eos quod d.o blasphemanti, vel maledicenti, vel opprobrium proferenti contra Deum, Xpum, Spiritum Sanctum, et Virginem Mariam solvat duplum d.ae poenae. Si quis vero dixerit inopinate ad onta di Dio, sive al dispetto, vel de la Nostra, (Stat. 1441 "della non sia" Cod. Com. "dellanno sia") et similia verba non inducentium tantum opprobrium, de quo remaneat in discretione D. Potestatis contra Deum, Xpum, Spiritum Sanctum, Virginem Gloriosam, vel aliquem ipsorum condemnetur, et puniatur in x lib. den. Si vero contra alium Sanctum in quinque lib. den. Si quis autem

 

Note a margine

(S.N.) Nisi non essent adiecta haec verba vel aliquem ipsorum cum statutum loquatur in plurali numero puniendi blasphemantes Sanctos, non intelligeretur in blasphemante unum Sanctorum tantum ut refert Pet. à Plaz. in epit. delict. cap. 46. n°. 5. ad fin.

(S.N.) Hodie autem esset servanda forma motuspropr. Pij PP. V. edit. Kal. Aprilis I566. prohibitionis blasphemiae, Sodomiae, Simoniae, etc.

(S.N.) Si quis tamen pluries repetierit in eodem calore iracundiae aliqua verba blasphemiae praesumitur potius una tantum blasphemia, non autem plures ut refert Alciat. in tract. praesumpt. reg. 3. praes. 6. n°. 4. et remissive Pet. à Plaz. in epit. delict. cap. J. n°. I8. in fin.

(S.N.) Duos notabiles modos ad liberandum carceratos pro blasphemia vide remiss. per Alpha. in collecta Ju. civi. n°. I08. videndum in materia huius stat.

 

168

 

iuraverit per membra (1) praedictorum inusitata, (aliunde "inusitate") et verecunda (sic) in prolatione (aliunde "et impudenter") nominando ipsa membra condemnetur, et puniatur pro qualibet vice in (omesso "quatuor lib. den. Si quis vero iuraverit per sanguinem, et Corpus, et Cruces Dei, vel aliquorum Sanctorum condemnetur, et puniatur pro qualibet vice in") 20. sold. De quibus omnibus, et singulis inquiri possit, et debeat quolibet mense, et stetur, et credatur dicto unius testis legitime probantis, et habeatur pro plena, et legitima probatione. Et praedicta D. Potestas, qui pro tempore fuerit teneatur bannum facere quolibet mense ne ignorantia allegetur ad poenam xxv. lib. pro qualibet vice. Adijcientes, et declarantes quod in quacumq. parte praesentis statuti in casu favorabili, vel odioso per verbum si quis, vel aliud masculini (2) generis intelligatur et si qua in genere foeminimo statuto, vel iure aliquo non obstante. Et quod omnes praedictae poenae intelligantur et intelligi debeant sine diminutione excepto quod in praedictis beneficium confessionis locum habeat, et admittatur. Et si Potestas, vel Judex in aliquo praedictorum contrafecerint, vel omiserint, poenam incurrant ipso facto xxv. florenorum (omesso "auri") pro quolibet, et qualibet vice.

 

Note a margine

(1) Alias de iu. com. iurans per membra Dei dicitur blasphemas et infertur ad statutum ut refert, et sequitur Boss. in tract. crim. titulo de inquisit. n°. I30.

(2) Quando masculinum tam in statutis, quam in alijs dispositionibus concipiat foemininum et quando vide latissime Tiraq. de retract. lignag. § j. glo. 9. n°. I42. cum mul. seq. et signanter (sic) n°. I98. ubi dicit huiusmodi statutum quod masculinum semper intelligitur secundum ius commune.

Adde quod per hoc statutum volverunt statuentes quoad ea, quae disposita sunt in statutis tollere disputationem an masculinum concipiat foemininum. Alex. cons. 85. incip. animadversis n.°8. lib. 4.

(S.N.) Et nota quod in causa blasphemiae non admittitur reprobatio testium sicut etiam in criminalibus exceptis Bonacoss. in qu. crim. in ver. blasphem.

(S.N.) Si statutum punit dolum praesumptum mitius agitur cum foemina, si tamen punit abusionem punitur sicut masculus, quia in foemina semper est abusio maior. Bal. in l. quicumq. col. 4. ver. et in summa C. de ser. fug. (?) vide Tiraq. in q. lege connub. n°. 5I. 

 

A169

 

De poena blasphemantium presentem Statutum

(aliunde Statum Civitatis")

cap. IX.

 

Ad removendum male loquentes contra pacificum statum Civitatis nostrae Statuimus, et firmamus quod si quis blasphemaverit statum presentem, et Comm. Civitatis praedictae dicendo quod non bene procedit, (omesso "vel tractatur praesens statum et quod non est Communis") vel (omesso "non") tractantur omnes aequaliter, et quod sub partialitate regitur, vel alio modo scandalum verisimiliter inducens, sive reformationes (aliunde "reformatur") Communis, et statuta presentia, (Cod. Farr."seu reformationes praesentium statutorum redargueret") puniatur pro qualibet vice, qua contra praedicta, vel aliquod praedictorum dixerit in centum lib. den. Possit quilibet tamen honeste dicere in quocumq. Consilio omnia, quae cognoverit utilia pro Comm., et de (aliunde "cum") verbis condecentibus, et tunc praedicta, quae dixerit non trahantur ad dictum casum, vel casus prohibitos, dummodo non exeat (Cod. Farr. "essent") contra propositam, vel extra eam. Adijcientes quod si quis dixerit aliqua verba minatoria contra Comm., vel aliquem officialem Comm. puniatur in xxv. lib. den.

 

169

 

De poena receptantium exbannitos

cap. X.

 

Quilibet de d.a Civitate, et eius districtu receptans aliquem de maleficio (Stat. 1441 e Cod. Com. "pro malleficio", Cod. Farr. "per maleficium") Comm. Amer. exbannitum, et condemnatum in quinquaginta lib. den., et ab inde supra solvat pro banno d.o Comm. viginti lib. den. Si quis vero receptaverit scienter latronem publicum, vel aliquem exbannitum à quinquaginta lib. jnfra pro maleficio solvat pro banno dicto Comm. decem lib. den. Et si quis receptaverit paenes se robariam, vel furtum teneatur restituere derobato, vel ei, cui est ablatum. Et nihilominus d.a poena puniatur. Et unicuiq. liceat tales receptatores denunciare, et accusare, et habeat medietatem banni, et teneatur in credentiam. Receptatorem huiusmodi intelligimus si in domo receptaverit eum, vel si extra domum, et aliquid necessarium exhibuerit in Civitate praedicta, et eius districtu, et in eadem poena puniatur, qui eundem associaverit, vel praedicta cum eo partiverit, (Cod. Farr. "portaverit") vel eidem dederit auxilium, vel favorem. Receptator autem alicuius civiliter exbanniti solvat vice qualibet

 

Note a margine

(S.N.) Mitius tamen esset puniendus qui contra statutum receptasset bannitum consanguineum iuxta latissime allegatum per Tiraq. in tract. de poen. cau. 20. n°. 2. quod ampliatur etiam in receptante compatrem cau. I3. in princ. et ad l. si unquam ver. suscipit liberos n°. 34. C. de revoc. donat. cons. 54. lib. 3. hoc statuto non comprehendi patrem qui filium receptaret etiam si expresse caveret de patre. Vide etiam Menoch. de arb. Jud.  li. ij. cent. 4. casu 378. ubi limitat etiam in receptante ignoranter, vel coacte.

(S.N.) Hodie autem circa receptatores bannitorum praesertim capitalium servanda esset dispositio motusprop. Pij  Pap. V. editi anno I566. I8. calend. Sept. in quo imponitur poena demolitionis domorum et perpetui exilij à Terris Eccl. cum tota familia receptatoris.

Et in quantum eiusmodi Apostolicis, ac etiam provincialibus edictis punitur ut (una parola non decifrata) alloquens cum exule poena rebellionis intelligitur  ubi alloquatur in damnum reip. ut refert Boss. in tract. crim. titulo de crim. laesae maiest. n°. 34. ubi etiam quid praesumatur in dubio.

 

A170

 

pro poena 20. sol. den. Si autem rem furtivam, vel quocumq. modo rem ablatam emerit publice die Sabbathi in platea, et negaverit ipsam rem furtivam, vel alienam esse, ipsam restituat, et precium restituatur eidem à venditore. Et si quis exbannitus pro aliquo maleficio intrabit aliquod Castrum Civit. Amer. quod Sindicus, et Universitas dicti Castri debeat d.um exbannitum capere, et in fortiam dicti Comm. ducere ad poenam quinquaginta lib. pro qualibet Castro, et Universitate. Et quod Potestas d.ae Civitatis dictum capitulum notificet primo mense sui regiminis cuilibet castro, ad d.am poenam de suo salario. Et quod quilibet possit dictos receptatores, et Sindicos contrafacientes in praedictis, vel aliquo praedictorum accusare, et denunciare, et eius accusationi stetur, et credatur, cum duobus testibus de visu, et nomen Accusatoris teneatur in secreto.

 

De poenis duplicandis  cap. XJ.

 

In palatio Communis, in platea veteri, in Platea S.ae Mariae in platea Crucis Burgis, in Ecclesia aliqua Civitatis praedictae, et districtus, et quolibet dictorum locorum, vel coram Potestate, vel aliquo officiale in arrenga, vel Concilio

 

Note a margine

(S.N.) Duplicatio poenae in materia damn. dat. quando habeat locum vid. infra lib. 7. cap. 27.

(S.N.) Vid Jul. Clar. loquentem in terminis statut. de duplic. poen. in § fin. in materia (una parola non decifrata) Bar. in l. fideic. § si quis x. n°. ij. de leg. 3. tract. de malef. in ver. platea communi n°. I4.

 

170

 

in luctu, vel nuptijs, in praedicatione noctis tempore et in taberna si quis (1) commiserit, vel fecerit aliquod maleficium dicto, vel facto solvat pro banno duplum poenae contentae in capitulo, quod de tali maleficio loqueretur, Et intelligatur (2) nox à p(rim)a pulsatione campanae, quae pulsatur de sero pro custodibus Civitatis mittendis de nocte usq. ad sonum Campanae, quae pulsatur de mane pro custodibus diei. Et intelligatur platea vetus à finibus signatis infra. Et platea Crucis Burgi à Crucibus signatis infra. Duplicentur etiam d.ae poenae pro singulis maleficijs, quae committerentur in festo Nativitatis Domini infra octo dies ante et infra octo dies post, et etiam, quae committerentur infra octo dies infra festum Paschatis Resurrectionis et octo dies post, et infra quatuor dies ante festum S.ae Mariae de mense Augusti, et quatuor dies post, et infra quatuor dies ante festum B. Firminae de mense Novembris, et infra quatuor dies post. Et in d.is festivitatibus et in d.is qualibet earum, et etiam duplicentur d.ae poenae post resignationem librorum factam per Potestatem, et suos officiales, et etiam duplicentur vacante officio Potestariae (omesso "in dicta Civitate, statuentes et declarantes quod vacante dicto officio Potestariae") duplicatio locum habeat ut dictum est pro maleficio tunc temporis commisso. Jnsuper volumus, statuimus, quod omnes, et singuli cuiuscumq.

 

Note a margine

(1) Adde quod ad probandum delictum nocturnum sufficiant laeviores probationes factae etiam per coniecturas. Plot. de in lit. iur. § 4. n°. 37.

 (2) Vide Aret. in tract. malef. in ver. de nocte ut mandatum, et ibi Ang. Jul. Clar. in § fin. in materia iu. Statu. n°. 4. Bar. in l. Titius § Lucius (?) n°. II. ff. delib. et posthum.

 

A171

 

conditionis existant offendentes dicto, vel facto, vel offendi facientes aliquem ex Dominis Antianis Populi Civitatis Ameriae durante suo officio condemnetur (sic), et puniatur (sic) poena quadrupli eius poenae, quae alias ratione d.ae offensae imponenda veniret de offendendo aliquam aliam quamcumq. personam ex forma statuti d.ae Civitatis. Si vero d.a offensa fuerit finito officio d.i Antiani infra annum contra d.um talem, qui Antianus fuisset infra ipsum annum quod tunc ipse offendens condemnetur, et puniatur poena dupli eius poenae, quae alias veniret imponenda contra offendentem aliam personam, quae non fuerit in ipso officio infra ipsum annum ex forma alicuius statuti d.ae Civitatis. Addentes quod si quis popularis, et de populo d.ae Civitatis associaverit aliquem ex nobilibus d.ae Civitatis ad offendendum aliquem alium popularem Civitatis praedictae, vel aliquem ex Dominis Antianis praedictis, vel etiam offendenti dederit, vel praestiterit ad praedicta auxilium, consilium, et favorem, condemnetur, et puniatur poena dupli eius poenae, quae alias pro tali auxilio, consilio, vel etiam associatione praestiterit alteri personae, quae nobili imponenda veniret ex forma alicuius capituli statuti. Declarantes, et statuentes quod simplices

 

171

 

dictae poenae in casibus praedictis, et quibuscumq. alijs in praesenti volumine descriptis augumententur, et augumentari debeant, et possint ratione dictorum casuum, usq. in infinitum.

 

Nota a margine

(S.N.) De quo capitulo infra hoc eod. lib. cap. 32.

 

 

 

De poena Antianorum dantium Magnatibus favorem

contra populares  cap. XIJ.

 

Si Domini Antiani Populi darent favorem, seu fortiam hominibus de granditia contra Populum, et eius iuratos puniantur in I00. lib. denariorum pro quolibet committente, et privetur (sic) officio nisi forte Populus, et iurati essent contra statum Ecclesiae, et nobiles per statum Ecclesiae, quo casu non teneantur ad poenam Domini Antiani.

 

Note a margine

(S.N.) De quibus infra prox. seq. cap. et rub. I5. hoc eod. lib.

(S.N.) Quid si populares favorem dederunt contra D. Antianis sup. prox. in praecedent. cap.

Et quid de gridantibus contra populares praedictos qui moriantur infra hoc. eod. lib. cap. 56.

 

Quod quilibet popularis, et de populo teneatur

iurare ad populum  cap. XIIJ.

 

Quilibet popularis, et de populo d.ae Civitatis infra terminum statuendum mandato Domini Potestatis teneatur, et debeat iurare ad S.ta Dei Evangelia, et promittere esse iuxta posse ad omnia, quae spectant, et sunt ad bonum, et pacificum statum Communis, et Populi Civitatis Ameriae, et tempore cuiuscumq. rumoris, et suspicionis

 

Nota a margine

(S.N.) Vid. infra hoc eod. lib. cap. I5.

 

A172

 

venire ad D. Potestatem, et Antianos, et cuilibet ipsorum assistere, et obedire, et favere ea, quae mandaverint, et eorum mandata exequi pro bono, et pacifico statu Communis, et Populi supradicti, et non ire ad domum alicuius nobilis, qui sit, vel esset extra Populum contra voluntatem DD. Antianorum ad poenam I00. lib. denar. pro quolibet, qui contra formam iret ad domum alicuius extra Populum, vel associaverit, et qualibet vice auferendo de facto, et ad praedicta scribentes, et recipientes eligantur per DD. Antianos duo boni homines, et legales qui praedicta iuramenta, et promissiones accipiant pro salario per DD. Antianos ordinandi, (sic) et quod filijs eorum, qui iurabunt ad populum, et descendentes per lineam masculinam ex ipsis iuramentis gaudeant iuramento praedictorum iuratorum, et quia causam (Stat. 1441 e Cod. Com. "quicumque") popularis, et de populo non iurabit ad populum, et promittet ut supra, vel ibit tempore rumoris ad domum alicuius extra populum, vel sequeretur, non habeatur pro populari, sed extra populum, salvo si à (aliunde "non") iurando legitimam excusationem haberet.

 

De poena facientium cavalcatam, vel bellum moventis

cap. XIV.

 

Nullus de Civitate Ameriae, vel Comitatu movendo se de Civitate, vel eius districtu, vel redeundo etiam

 

172

 

ad dictam Civitatem, vel eius districtum infra quatuor dies à die factae cavalcatae, vel guerrae audeat, vel praesumat facere aliquam cavalcatam, vel aliquam guerram contra aliquam Universitatem, vel specialem personam sine expressa licentia D. Rectoris, et DD. Antianorum et Populi d.ae Civitatis ad poenam 50. libr. denar. Et nihilominus contrafacientes teneantur cum effectu satisfacere Communi Ameriae et etiam specialibus personis d.ae Civitatis, et districtus quicquid ipsum Commune, seu speciales personae damnificatae fuerint occasione huiusmodi cavalcatae, vel guerrae.

 

Quod quilibet iuratus de Populo compareat quando requisitus

fuerit ad omnia quae voluerint Antiani  cap. XV.

 

Quilibet iuratus de Populo ad Sonum Campanae, et voce praeconis de mandato DD. Antianorum Populi cum armis, et sine armis venire teneatur ad plateam Communis, et quocumq. loco voluerint ipsi DD. Antiani quando (omesso "esset") quilibet aliquis rumor in Civitate praedicta, vel rixa Et qui contrafecerit, et non venerit solvat pro banno Communi Ameriae I00. sol. salvis capitulis maiorem poenam imponentibus.

 

Nota a margine

(S.N.) Sup. hoc. eod. lib. cap. I3. et sup. lib. J. cap. 26. et I4.

 

A173

 

De poena DD. Antianorum recipientium Symoniam

cap. XVJ.

 

Nullus ex DD. Antianis Populi possit, nec debeat per sé, vel per alium aliquo colore recipere aliquam Symoniam (1) ab aliqua speciali persona, vel Comitatensi directe, vel per obliquum ad poenam 50. libr., et privationis officij Communis, et Populi Civitatis praedictae, et si ex ipsa Symoniaca acceptione resultaret aliquod periculum unde iurisdictio Communis praedicti in aliquo laederetur, vel perderetur, quod absit, contrafaciens, vel recipiens ipsam Symoniam solvat nomine poenae 50. lib. denar., et perpetuo ab omni officio Communis Populi sit privatus, et qui (aliunde "quod") receperit Symoniae restituat in duplum Communi, et ad probationem praedictorum sufficiat probatio unius testis cum sacramento dantis.

 

Nota a margine

(1) De qua infra hoc eod. lib. cap. 38.

 

Quod nullus vendat alicui forensi Jurapatronatus

cap. XVIJ.

 

Nullus de Civitate Ameriae, vel eius districtu debeat dare, vendere, vel concedere alicui forensi, vel non habitanti in d.a Civitate iura patronatus alicuius Ecclesiae, nec aliquas res Communis Ameriae, vel specialium personarum ad poenam I00. libr. denar. Et nihilominus praedicta venditio

 

173

 

concessio, vel donatio non valeat, et qui contrafecerit praedicta reducere teneatur ad pristinum statum suis expensis, et hoc banniatur, et de praedictis teneatur Potestas Civitatis Ameriae inquirere, et inquisitionem facere, et procedere ex suo officio et ad denunciationem cuiuscumq., et teneatur accusator vel denunciator in credentia.

 

De poena petentis debitum solutum  cap. XVIIJ.

 

Quia bis idem peti aequitas non patitur (1), statuimus, et ordinamus quod si quis per se, vel alium molestaret aliquem occasione alicuius debiti, et obligationis, de quibus, vel de qua re appareret publicum Jnstrumentum refutationis, vel pacti de non petendo, vel alicuius liberationis, si debitum solutum petierit quod solvat pro banno Communi Ameriae tantam quantitatem, quanta fuerit quantitas, vel res per eum petita, et molestare, et petere intelligatur litem contestando contra ipsum, quem dixerit obligatum, vel debitorem si d.us obligatus, vel debitor de refutatione, seu pacti, seu solutione, vel liberatione instrumentum d.o molestanti, vel petenti cum die, et consule, seu prothocollum ediderit legendo, et inspiciendo per alias probationes legitimas, et non aliter, et si facta d.a editione d.o tempore, vel ante per ipsum obligatum, vel debitorem, vel alium eius nomine d.us mo-

 

Note a margine

(S.N.) Exigens debitum iam solutum tenetur poena stellionatus text. in l. si fideius. § in omnibus ff. manda. ubi Bar. n. j. Aret. not. 2. Bal. in l. p.a n°. I2. C. quan. Civi. act. Pet. Cabal. in suis resolu. crimin. cas. I69. n°. j.

(S.N.) Et quando bis idem est  ex actu tribus. 2.a actio civilis in factum et criminalis ex stellionatu Bal. in l. p.a n°. I4. C. de cond. indeb.

Et an d.a causa civilis sit praeiudicialis criminali vid. Rot. Rom. in una Jnteramnensi pecuniaria 23 Junij I603 coram Apd. (?) Coccino.

(1) L. bona fides ff. de reg. Jur. C. bona fides eo titulo l°. 6°.

(S.N.) Et de materia solv. indeb. vide in tit. ff. de condictio. indeb. in § is quoq. Jnst. quib. mod. re contra. obli. in c. is qui (una parola non decifrata) de solut.

 

Nota a fondo pagina

(S.N.) Et quomodo succurratur solventi pro repetitione vide Pet. Cabal. d.o cas. I69. 

 

A174

 

-lestator, vel petens in d.a molestia, seu petitione perseveraverit, quod ex tunc ipse molestator, vel petens dictam poenam incurrat, et non aliter, vel alio modo statuto aliquo non obstante.

 

De poena non probantium accusam  cap. XIX.

 

Statuimus, et ordinamus quod quicumq. accusaverit aliquam personam de aliquo maleficio, vel delicto, ex quo principaliter, vel accessorie resultaret poena accusato si maleficium probaretur poena personalis, et ipsam accusam non probaverit saltem semiplene quod condemnetur d.us accusans, et non probans in fine absolutionis fiendae d.o accusato in I00. lib. denar., cuius poenae medietas sit Communis Ameriae, et alia accusati. Si vero ex d.o maleficio resultaret poena pecuniaria tantum ex forma aliquorum Statutorum, quod d.us accusans, et non probans condemnetur, et condemnari debeat in quarta parte poenae, quam solvere debuisset d.us accusatus si victus esset, cuius poenae medietas sit Communis praedicti, alia vero sit ipsius accusati, dummodo praedicta locum non habeant in Sindicis Comitatus, et Contratarum (1). Volumus etiam et firmamus q(uod) d.ae poenae intelligantur, et solvantur sine aliqua diminutione (2), aliquo non obstante (3).

 

Note a margine

(1) De quibus supra, l°. p°. n°. 24.

(2) Quid sit solvere poena sine diminutione supra hoc eod. lib., cap. 8.

(3) Aliquo non obstante, scilicet benef. confessionis de quo infra hoc eod. lib. cap. 89.

 

174

 

De poena Surgentium in Concilio  cap. XX.

 

Nullus surgat in Concilio ad rumorem, et in Arrenga, vel adunantia, et qui contrafecerit solvat pro banno Communi Ameriae xxv. lib. denar.

 

Nota a margine

(S.N.) Et quod quis in Concilio loqui debeat verbis condecentibus in hoc eod. lib. cap.9.

 

De poena patrocinantium pro aliquo exbandito

cap. XXI.

 

Nullus sit, vel esse possit aliquorum exbannitorum, vel alicuius ipsorum procurator, seu advocatus in civilibus, sive criminalibus causis, et qui contrafecerit solvat pro banno Communi Ameriae xxv. libras. Et nihilominus per Curiam non audiatur salvo quod quando aliquis exbanditus esset praesens quilibet pro eo praesente Advocatus, et procurator esse possit sine poena, et salvo capitulo supra posito de modo procedendi contra exbanditos.

 

De Exceptuatis (omesso "a poenis")

cap. XXIJ.

 

A' poenis maleficiorum excipimus infrascriptas personas cum moderatione infrascripta ita, quod non teneantur ad poenam, et ab illa intelligantur esse absoluti auctoritate praesentis Statuti videlicet personas in eadem domo habitantes, et ad

 

A175

 

invicem maleficia committentes, et insimul negantes ex casu, ubi ex ipso maleficio salvus (aliunde "sanguis") non exierit, vel si exiret sanguis, d.us sanguis procederet ex percussione facta manu vacua vel corrigia, et ipse sanguis exiret per os, vel per nares. Et si d.a maleficia, vel aliquod aliud committeretur per filios, vel nepotes contra patres, vel avos, matrem, vel aviam d.a maleficia puniantur secundum iura, et statuta d.ae Civitatis, et ultra ad voluntatem patris, vel avi qui talem iniuriam recepissent, et si e converso d.i filij, vel nepotes incarcerarentur quocumq. modo per viam correctionis, vel emendationis,, vel castigationis, quae semper praesumantur per ipsos patres, vel avos, vel etiam matrem, vel aviam paternam, et maternam quod d.a talia sic commissa sint, et intelligantur esse impunita, et sine poena. Si autem aliquod maleficium committeretur inter virum, et uxorem citra mortem, cicatricem, amputationem membri, et enormem laesionem cum sanguinis effusione et ferro volumus, et firmamus quod d.um maleficium esse debeat impunitum tantum castigationis causa factum esse intelligatur, et praesumatur, et non animo iniuriandi nisi ipse maritus mortem intulerit d.ae suae uxori, et occiderit ex legitima causa puta quia ipsam invenerit et repererit adulterantem, et adulterium committentem cum alio, quibus casibus, vel altero ipsorum ratione casus mortis ipse maritus inquietari, vel molestari non possit, (1) sed (omesso "si") offensiones aliquae fierent, vel committerentur

 

Note a margine

(S.N.) Supra lib. I. cap. 37. infra hoc eod. lib. cap. 77.

(S.N.) Adulte. quomodo puni. vid. infra hoc eod. lib. cap. 36. et adde quod hoc statutum permictens viro att. (?) habet locum et si vir deprehenderet eam in camera in actibus venereis Bar. in l. quod (?) ait l. nu. I. ff. de adulte.

(1) De iure communi viro licet interficere uxorem suam cum adultero vid. in l. Gracchus C. ad l. Jul. de adulter. in l. marito ff. eod. tit. Aret. in tract. malefic. in glo. (due parole non decifrate) adul. n°. 2. Jul. Clar. in § homic. n°. 40. car. x. in pract. crim. § homici. n°. I237. et septem. Beron. de concar. fin. tit. de adulte. n°. I8. et 2I. Tiraq. de ll. connub. l. I. glos. n°. 43. Covar. in epi. 2. par. c. 7. § ult.

Quid in foro conscientiae vid. per Clar. ubi supra n°. 4I. Tiraq. d.o tracta. l. 9. n°. 4. Covar. d.o § ult. n°. 8.

Non licet in coscientia et de Jure Canonico.   

 

175

 

inter fratres carnales (1), patruos, et avunculos (2), et in eorum nepotes, vel per ipsos nepotes in avunculos, vel patruos supradictos habitantes in eadem domo, vel non ipsae offensiones sint impunitae nisi intervenerit enormis laesio inter eos cum aliquo genere armorum de ferro cum sanguinis effusione, quo casu pro ipsa enormi laesione sic illata puniatur et condemnetur in integra poena resultante ex tali laesione, et enormi offensione commissa vero, seu committenda in futurum inter Socerum, et nurum, vel socrum dicto, vel facto puniri non possit, (corretto) vel debeat ullo modo nisi sequeretur mors alicuius, quo casu de ipsa morte, vel mutilatione membrorum si intervenerit procedi possit, et valeat per accusam tantum de praedictis, et non alio modo. Et si aliquis minor I4. annis (aliunde "annorum") sine ferro, aut genere armorum sine ferro aliquem percusserit rixando, vel ludendo cum alio minore I4. annis in quocumq. loco cum sanguine, vel sine, quod tunc ad poenam (omesso "non") teneatur. Sed si cum aliquo ferro, vel genere armorum de ferro percusserit quod tunc etiam puniatur in media poena nisi ex ipsa offensione mors sequeretur, quo casu locum habeat statutum loquens de hac materia.

 

Note a margine

(1) Et in appellatione fratres in statuto veniant sorores vide per Dec. in l. foeminae n°. I23. de reg. Jur.

(S.N.) De iure comuni q. veniant clarum est text. in l. tres (?) fratres ff. de pact. ubi glos. et De. (?) in l. Lucius § quaesitum d. l. 3.a in l. Lucius in princ. ubi glos. ff. fam. hercis. (?) in l. huius § Mescia (?) cL. 2. ad Tre. Dec. in d.a l. foeminae n°. I22. ubi vid.

(2) Avunculi appellationem non comprehenditur (una parola non decifrata) Dec. in l. foeminae n°. I26. vers. et sub nomine de reg. Jur.

 

A176

 

De poena ementium Jus, et actionem ab aliquo forensi

cap. XXIIJ.

 

Nullus de Civitate Ameriae, vel eius districtu emat, vel emere debeat ab aliquo extra districtum Ameriae, et qui non solvat dativam in d.a Civitate aliquod Jus, et actionem, (omesso "quod") et quam haberet contra aliquem Civem, vel Comitatensem Civitatis praedictae, vel habere possit, et quod nullus de Civitate praedicta, et eius districtu vendat alicui forensi, qui non solverit dativam et faciat servitia Communis praedicti, nec alicui nobili forensi aliq. ius, et actionem, quod, et quam habet, seu habere possit contra praedictum Commune, et speciales personas de d.a Civitate et districtu occasione pecuniae, et quacumq. alia causa nec etiam aliqua bona stabilia, et qui contrafecerit solvat pro banno, et nomine poenae illius totum, quod praedicta res (Cod. Comunale:"pro dicta re") vendita receperit, et contractus huiusmodi sit nullus et talis emptor in Civitate Ameriae per Potestatem, vel eius officiales nullatenus audiatur ad poenam I00. libr. denar. de suo salario, et quod nullus forensis cuiuscumq. conditionis existat possit habere aliquod officium, vel aliquam dignitatem in d.a Civitate (omesso "nisi ipsi parentes, vel forensis moram traxerint in dicta Civitate") et districtu per 50. annos. Et potestas teneatur facere executionem ad poenam 25 flor. auri, et hoc capitulum sit adeo praecisum, quod tolli, vel cassari non possit aliquo Concilio, vel arrenga.

 

176

 

Quod nullus intromictat se in causis habitis occasione

alicuius Ecclesiae  cap. XXIV.

 

Nullus in causis habitis, vel quae haberentur, vel nasci possent occasione alicuius Ecclesiae, seu Ecclesiarum elect. (Cod. Com.: "electionis"; aliunde "electionibus,") beneficijs, et praebendis aliquem clericum vel consanguineum debeat sociare facere, dicere, vel contendere, vel in favorem ire alicuius clerici, vel alicuius consanguinei layci, vel clerici ad Ecclesiam, alicuiusve Ecclesiae possessionem ex qua lis esset, vel defenderet (aliunde "dependeret") quocumq. modo, vel coram aliqua Curia de causa cognoscere, vel se modo aliquo verbis, vel factis in talibus contentionbus se immiscere, sed ipsi clerici, qui commodum eorum contendunt damnum sentiant, vel iacturam quantum iustitia Communis fortius ministrabit, et quicumq. consanguineus laycus contrafecerit in praedictis, vel aliquo praedictorum solvat pro dictis 50 lib. dena. pro factis solvat quadruplum poenae contentae in statuto de tali maleficio loquente, Salvo quod Advocati, et Procuratores, et notarij tali (Cod. Com.: "pari") numero per partem in ipsius Communis, et in foro Ecclesiastico tantum patrocinare, scribere, procurare possint sine poena.

 

De poena facientium Cavalcatam contra Commune

cap. XXV.

 

Si quis autem fecerit cavalcatam, (1) vel congregationem

 

Nota a margine

(1) De qua in const. March. lib. J. cap. I5. et lib. 4. cap. 4I.

(S.N.) Et hoc crimen sedi. de quo in l. I. C. de seditio.

Quod nec etiam contra aliam universitatem cavalcata fieri possit, supra hoc eod. lib. cap. I4. et infra cap. 95. contra facientes iuram contra Commune.

 

A177

 

contra Commune Ameriae, vel eius districtum ad offendendum, vel damnum faciendum condemnetur in havere, et persona Communi Ameriae ita, quod omnia, et singula sua bona sint Communis praedicti, et omnino sententialiter condemnetur, Communi applicentur, et publicentur detracta emendatione damnum passi penitus facienda. Et si in aliquo tempore in fortijs Curiae (aliunde "Communis") devenerit pastinetur (1) ita, quod moriatur. Et hoc capitulum tolli non possit. Hoc tamen addito quod unicuiq. sit licitum tales cavalcatas (Cod. Com.: "cavalcantes") capere, offendere, et occidere sine poena.

 

Nota a margine

(1) De hac poena pastinationis infra hoc eodem lib. cap. 33.

 

De poena facientium bellum, et intrantium aliunde

quam per portas  cap. XXVJ.

 

Bellum in Civitate Ameriae si quis fecerit currendo per ipsam Civitatem

equester, vel pedester, vel facere attentaverit ad aliquem actum veniendo poena capitis puniatur ita, quod moriatur. Si quis muros d.ae civitatis perforaverit ita, quod aditum per ipsum foramen per homines fieri posset puniatur poena 200. libr. absq. aliqua diminutione. Si vero homines, vel gentes miserit, seu micti fecerit, vel consenserit aliquid

 

Nota a margine

(S.N.) Hoc declara per cap. 8. supra hoc eod. lib.

 

177

 

in d.a Civitate, propter quod statum pacificum Civitatis perturbetur, vel perturbari posset capite puniatur.

 

De poena falsificantium ceram  cap. XXVIJ.

 

Mercatores, seu mercantes, qui ceram laborant, et vendunt teneantur, et debeant ipsam ceram pure laborare, et vendere sine aliqua malitia quibuscumq. volentibus. Et qui (Codd. Farrattini e Seminario: "quod") in ipsa cera, vel torcijs, vel candelis, quas vendunt falsitatem permittere praesumpserint termentina, vel aliarum rerum fraudulenter (sic) machinatione, seu immissione, seu immittere in d.is torcijs, candelis, seu cereis, vel falculis (Cod. Com.: "faculis") stuppam, seu canepam malitiose, seu studiose puniatur pro qualibet vice et quolibet praedictorum in x lib. denar. et Potestas possit per inquisitionem procedere.

 

Note a margine

(S.N.) Adde quod Episcopus poena pecuniaria poterit mulctare aromatarium miscentem tritas fabas cum cera secundum Jo. Andor. Panorm. et scrib. in c. p°. de emp. et vend. et pro singulari ponit Rom. sing. 6. par. 2. incip. fui interrogatus. Rip. de peste in tit. de praeserva. reme. (?) n°. I50. Jn qua loq. ad pract. crim. cano. Diaz c. 7I. vers. poterit.

(S.N.) Et an ei liceat miscere ceram corruptam cum cera nova vid. per eundem Rip. d.o tract. in tit. de remed. ad conser. uber. (?) n°. I46.

 

De poena facientium cinerem  cap. XXVIIJ.

 

Nullus in Civitate Ameriae, vel eius districtu possit, vel debeat facere, vel fieri facere cinerem in sylvis Communis in bonis alterius ad poenam x libr. sine aliqua diminutione (1).

 

Nota a margine

(1) De qua diminutione vid. supra cap. 8. lib. 4.

 

A178

 

Quod nullus faciat impedimentum calceolarijs

 in lavatorio Pisciarelli  cap. XXIX.

 

Nullus faciat impedimentum aliquod calceolarijs in lavatorio Pisciarelli, nec aliquam turpitudinem, nec mictat canepam, vel linum ad promacerandum, (sic) et qui contrafecerit solvat pro banno Communi Ameriae 40. sol. Et quilibet possit de praedictis accusare, et habeat tertiam partem banni.

 

Quod nullus vadat ad aliquam terram, ubi fiet

congregatio gentium  cap. XXX.

 

Nullus vadat ad aliquam Terram, ubi fiet Congregatio gentium occasione partis, vel causa capiendi aliquam terram vel cavalcandi sine deliberatione D. Potestatis, et Dominorum Antianorum, et X. de Populo ad poenam I00. libr. pro quolibet equite, et 25. lib. pro quolibet pedite sine diminutione aliqua.

 

De poena homicidium committentis  cap. XXXJ.

 

Si quis spiritu diabolico instigatus, studiose, vel appensate interfecerit (1), vel occiderit aliquem (2) Civem, vel comitatensem Civitatis Ameriae cum armis, et sine armis in Civitate

 

Nota a margine

(S.N.) Declara per cap. 8. supra lib. eo.

(1) e (2) a pag. 178.

 

178

 

vel Comitatu Ameriae, vel extra, in quocumq. loco de die, vel de nocte puniatur, et condemnetur per Potestatem Civitatis Ameriae poena capitis (3) ita, quod eidem caput à spatulis amputetur ita, quod moriatur. Si vero d.us homicida non venerit in fortiam Communis ita, quod executio personalis non fieret contra eum quod tunc omnia bona d.i homicidae deveniant ad manus d.i Communis, et quod ipsum Commune de ipsis bonis (4) fructus percipiat, et habeat absq. spe restitutionis donec d.us homicida venerit in dictam fortiam, et ipsa executio fieret contra eum. Facta vero ipsa executione ipsa bona ipso iure pertineant et devoluta esse intelligantur ad haeredes (5) ipsius homicidae. Si vero non studiose, et non appensate tale homicidium commiserit, sed casu, et inopinate, vel fortuitu, vel aliqua (6) culpa (7), et hoc legitime constiterit Potestati, vel eius judici maleficiorum, tunc d.us homicida licet alias de iure puniendas non veniret ad auferendam materiam d.um maleficium committendi etiam d.o modo condemnetur, et puniatur in 200. libris denar. Et hoc locum habeat in maioribus I2. annorum d.um maleficium committentibus. Minores vero I2. annorum, et infantes non doli capaces pro praedictis non teneantur ad poenam, et intelligantur doli capaces si fuerint x. anno.(rum) et ab inde supra, quo casu intelligantur d.i doli capaces usq. in d.is I2. annis inclusive pro homicidio commisso per eos studiose, et appen-

 

Note a margine

(1) (da pag. A178) Limita si quis uxorem deprehensam in adulterio interfecerit supra hoc eod. lib. cap. 22. et de materia homicidij, et eius poena vid. in titulo ff. et C. ad l. Corneliam de sica. (quattro parole cancellate) in § item lex Cornelia de sica. Jnst. de pub. Jud. in fi. et in 6°. et Clem. de homicid. et vide contra homicidas constitutiones Pij 2. in const. 8. incip. Pius Paul. 2. const. 5. Sixti 4. const. 7. princ. Innoc. 8. const. 5. cum concor. Pij 4. const. I28. Pij 5. const. 2. I3. 4I. I37. I46. I49. I77. I80. Greg. I3. const. 66. tantae Sixt. V. const. 6. haec n.ri (?).

Hoc statutum alias si alio statuto non caveretur comprehendit etiam mandantem de quo in proxima seq. rubrica vid. Dec. in l. is damnum n°. 3. de reg. iur. Alex. cons. 65. vol. 4. et in l. Gallus § quid si is qui filium n°. j. ff. de lib. et posth.  Jas. in l. si is, qui pro emptori n°. 348. et seq. ff. de usuca.

(2) (da pag. A178) Si statutum simpliciter loqueretur non adiectis his verbis reciperet restrictionem dummodo talis fuerit in dolo Bal. in l. data opera C. qui accus. non poss. Jas. in l. sororem n°. 2. C. de his quibus ut indig. Cap. caut. 2. n°. I2. et in repetitione l. si fugitivi n°. 30. C. de ser. fugit. Plot. de in lit. iur. § 49. n°. I5. Cott. mem. inci. homicidium Cep. cons. crim. 3I. n°. I3. et est communis opinio de qua Clar. in § homicidium n°. 3. et § fin. quae. 84. n°. j.

(3) Idem de iur. communi si intervenit dolus l. j. § divus (?) ff. ad l. Corne. de sica. l. is qui cum telo C. eod. Cott. de mem. inci. homicidium

Gandi. de malef. tit. de homic. n°. j. Rol. cons. 39. lib. 2. Jul. Clar. d. quae. 84. vers. j.

(4) Quid si fuerit restitutus an recuperet fructus perceptos à fisco vid. per DD. praesertim Jas. in l. Gallus § et quid si tantum de lib. et posth. Nell. (?) de banni. 7. q. j. par. 3. semp. Dec. in l. condemnatione § cum verbum n°. 2. de reg. Jur.

(5) Auth. bona damnat. C. de bon. pro..(?) et ibi Bar. et DD. vid. Rolan. cons. 97.

(6) Et adde quod de iure communi quando extat unus, vel duo filij reservatur eis legitima Rolan. d°. cons. 97. nu... Jul. Clar. in sua pract. crim. § fin. quae. 78. n°. 25. (Seguono note a pag. A179)

(7) De iure (ut hic dicitur) est impunibile l. j. C. ad l. Cornel. de sica. traditur per Gandi . d°. tract. de malef. d°. tit. de homicid. n°. 2I. (Segue a pag. A179) Farinac. de delict. et poen. quae. 24. n°. 38. Asca. Clem. de patr. pot. eff. I6. n°. 35.   

 

A179

 

-sate condemnetur in mille libr. denar., quam poenam si non solverit infra x dies à die latae sententiae computandos quod una manus amputetur eidem. Si quis vero Civis, vel Comitatensis studiose, et appensate occiderit, seu interfecerit in Civitate, vel Comitatu aliquem forensem quod tunc d.us homicida condemnetur, et puniatur in ea poena, quae statuta est, et reperitur de simili maleficio in Terra d.i forensis occisi si ibi est repertum et producatur statutum expresse loquens, et determinate de ipsa poena homicidij, quod committeretur in forensem, et quod in d.o casu quando civis Civitatis Ameriae vel Comitatus d.ae Civitatis occideret, vel interficeret aliquem forensem, et quod in d.o casu tunc talis homicida de Ameria, vel eius Comitatu teneatur, et debeat docere, et ostendere statutum Terrae unde esset d.us forensis occisus quando ex d.o statuto d.us talis homicida iurare vellet si d.us occisus esset de Terra nota, et non distante de Civitate Ameriae ultra I00. milliaria, et hoc docere, et ostendere teneatur, et in tempore, et dilatione danda, et quae dabitur per d.um Potestatem, vel eius Judicem d.o tali homicidae quod tempus, sive dilatio statuatur et declaretur per ipsum D. Potestatem, vel eius Judicem secundum distantiam Terrae unde esset d.us talis occisus prout melius videbitur ipsi D. Potestati, et Judici infra quod tempus, sive dilationem datam, et assignatam

 

Note a margine (riferite alla nota 6 a pag. 178)

(S.N.) Et haec legitima est dimidia pars omnium bonorum glos. in l. j. in verbo portione ff. de bon. damnat. in l. fin. C. eod. Rolan. d°. cons. 97. n°. 30. Farinac.  d°. n°. 38. Clem. d°. n°. 35.

(S.N.) Si vero extant tres vel plures liberi tunc reservantur eis omnia bona text. in l. cum in (?) vers.  si plures ff. eod. tit. de bon. damn. et tradunt dd. in locis alleg..(?) Rol. d°. cons. 97. n°. 32. Farinac. d.am quae. 24. n°. 32. Clem. d°. effe. I6. n°. 36.

 

179

 

ut dictum est, d. homicida si legitime (aggiunto sopra) non docebit, sive ostendet statutum publicum propter quod iuvari vellet tunc puniatur poena capitis supradictae. Sed si d.us occisus forensis esset de loco ignoto, vel de terra ignota, vel distante ultra centum milliaria, vel si in terra d.i occisi statutum non loqueretur de d.a materia, vel indeterminate in supradicto casu, quod tunc, et in casibus supradictis, et quolibet eorum d.us homicida condemnetur ad poenam mille (1) libr. Communi solvendam, et si eam non solverit infra .x. dies à die latae sententiae contra eum ubi esset in fortia d.i Communis, vel infra x. dies postquam venerit in ipsorum (sic) fortiam quod ex tunc capite puniatur. Si vero ad sui defensionem aliquem interfecerit, vel occiderit, tunc si constiterit legitime quod d.us homicida homicidium commiserit ad sui defensionem, et quod se defendendo (ut dictum est) ad poenam nullatenus teneatur.

 

Nota a margine

(1) Statutum mandans quod homicida puniatur poena pecuniaria tantum, vel mitiori non valet Archid. (?) inc. duo 23. quae. 4. Abb. et Doct. c. fi. de consue. (?) Aret. cons. 58. late Felin. in rub. ext. de homici. Luc. de Pen. in l. j. C. de descr.(?) lib. xij. quam refert Bermon. de concubi. in glos. ver. compositione n°. 9. et idem Abb. in C. 2. de deli. ac Roch. Cast. d. cap. fin. de consue. et vid. plene Covar. variar. resol. lib. 2. cap. 9. n°. 3.

Et est magis communis opinio ut dicit, et eam sequitur Clar. in d°. § homicidium n°. I5.

Et quod non valet statutum minuens poenam impositam pro homicidio Aret. d°. cons. 58.

Intellige tamen praedicta dummodo homicidium dolo commissum sit Aym. cons. 6. n°. I00. 

 

De poena mandantis (1) et auxiliantis  cap. XXXIJ.

 

Si quis mandaverit alicui quod committat, et faciat homicidium, et ipsum homicidium secutum fuerit, vel d.um homicidam (corretto) in ipso actu occisionis associaverit, dicendo eidem facies secure, vel noli timere, vel percutias eum, vel retinendo d.am occisam personam, ut se defendere non possit puniatur, et condemnetur ac si vere homicidium perpetrasset, et secuntum limitatam, et

 

Nota a margine

(1) De mandante fieri homicidium vid. DD. in l. j. C. de ser. fugit. Aret. in suo tract. malef. in verbo et Sempr.(una parola indecifrata) Cott. mem. inci. mandans fieri Jul. Clar. in § fin. quae. 89. Boss. in titulo de mand. homicid. Jas. in l. si quis mihi § sed quid si mandavit n°. I2.  seq. ff. de acq. heredit. reg. in lap. (?) qui per alium et ibi Din. de reg. iur. in l. is damnum ff. eod. Covar. variar. resol. lib. 2. cap. 20. n°. I0.  

 

A180

 

dispositam poenam in proximo praecedenti capitulo. Si vero alijs modis scienter eidem homicidae ante, vel post d.um homicidium commissum quis praestiterit, seu dederit auxilium (1) consilium (2), vel favorem tunc condemnetur, et puniatur poena 50 (Stat. 1441 e Cod. Com.: "quingentarum") librarum denariorum. Si vero ad alia quaecumq. maleficia committenda quis alicui praestiterit, seu exhibuerit scienter auxilium, consilium, vel favorem tunc si poena principalis maleficij commissi esset pecuniaria condemnetur, et puniatur in medietate d.ae poenae. Sed si poena ipsius maleficij esset personalis principalis (Stat. 1441 e Cod. Com.: "principaliter") condemnetur, et puniatur d.o casu poena 50. (Stat. 1441 e Cod. Com.: "quingentarum") lib. denar. et si dictam poenam non solverit infra x dies à die latae sententiae computandos manus una amputetur eidem ita, quod ex bracchio (aliunde "manus a brachio") separetur.

 

Note a margine

(1)  De iure communi auxiliantes quibus poenis puniantur vide per Boss. in tit. de manda. homi. n°. 66. Jul. Clar. in § fin. quae. 88. et 90. Menoch. de arbitr. Judic. lib. 2. centu. 4. cas. 549. Hippol. Rim. cons. 3I0. n°. 2. et seq. lib. 3. Mascar. de prob. concl. I59. in princ. vol. j. Covar. in reg. peccatum par. 2. §. I2. ubi de restit. in foro conscientiae.

Et quando auxiliantes, et consilium dantes, favorem etc. possint allegare ignorantiam vid. in Jul. IIJ. const. 56. cum sicut (?) vers. et ne etiam.

Et quibus poenis puniatur vid. in constit. Sum. Pont. quas not. in rub. 3I. eod. lib. 4. et post omnes quos ibi cit. vid. in Sixt. V. const. 6. hoc nostri (?).

(2) An, et quando quis ex consilio teneatur vid. Bal. Jas. et DD. in l. j. C. de serv. fugi. textus in l. consilij et ibi Dec. ff. de reg. iur. in C. ..? ex consilio et ibi Din. eod. tit. in C. Jul. Clar. d°. § fin. quae. 88. Menoch. d.a centu. 4. cas. 3..(?) Covar. ubi supra.

 

De poena Assassinorum  cap. XXXIIJ.

 

Ad reprimendam avaritiam plurimorum, qui maxime corrupti pecunia, aut praecibus promittunt aliquem interficere, qui proprie assassini vocantur hac lege perpetuo valitura sancimus quod si quis deinceps assassinus, et more assissini comptus prae-

 

Nota a margine

(S.N.) Et vide per Jul. Clar. in 3. lib. accept. sentent. § assassinium et ibi add. Covar. var. resol. lib. 2. cap. 20. n°. 9. et seq.

 

180

 

-cibus, vel pecunia aliquem interfecerit, vel occiderit, seu interficere, vel occidere temptaverit ad aliquem locum veniendo, quod si capi poterit statim veritate plene habita condemnetur, et ducatur trascinando ad caudam cuiusdam asini usq. ad locum Justitiae consuetum, et ibi pastinetur in terra more vitis ita, quod moriatur ibidem. Et si haberi non poterit condemnetur ad dictam poenam, et intelligantur assassini eo ipso, quod appareret d.o Potestati, vel Judici per confessionem ipsius etiam factam extra iudicium cum quacumq. persona quod conductus fuerit ab aliquo ad dictum homicidium committendum per pecuniam, vel per praeces, vel eo ipso, quo constaret in aliquo loco poenes quamcumq. partem  (Stat. 1441 e Cod. Com.: "personam") pro ipso facto esset depositum alicuius rei, vel pecuniae quantitatis, vel Jnstrumentum alicuius promissionis, vel si alias legitime probaretur contra quem d.us D. Potestas summarie, et de plano absq. solemnitate Juris, vel Statutorum d.ae Civitatis procedere possit, et valeat non obstantibus aliquibus supra, vel infra positis.

 

Nota a margine

(S.N.) De qua poena su. hoc eod. lib. rub. 25. et infra prox. seq. rub.

 

De poena proditorum  cap. XXXIIIJ.

 

Si quis tantae protervitatis existat, quod pacifice vivere non contentus praesumpserit, vel attentaverit aliqua moli-

 

A181

 

-ri pro corruptione, et mutatione Communis, et praesentis pacifici status d.ae Civitatis Ameriae, vel aliquam seditionem, seu tumultum commiserit, sive fuerit in Civitate praedicta, vel aliquem tractatum inierit, tractaverit, fecerit, vel ordinaverit cum quacumq. persona, sub quocumq. colore verborum pro permutamento (aliunde "mutamento") praedicto, vel ita, quod ipse status pacificus posset verisimiliter perturbari etiam si perturbatio non sequeretur, et ipsum prodimentum non fuerit secutum dummodo fuerit revelatum eidem Potestati, vel Judici, vel Dominis Antianis, qui pro tempore erunt, seu eis constiterit de praedictis per aliqua verisimilia indicia, quae moverent animum Judicantis ita, quod in tali peccato fuisset repertus quod statim exterminato furore extra servando (in luogo delle ultime due parole, lo Stat. 1441 ha "trascinando" ed il Cod. Com. "trasmutando") ducatur ad locum Justitiae consuetum, et ibi pastinetur (corretto) more vitis in terra ita, quod moriatur, et omnia sua bona publicentur, et publicata sint, et sic esse intelligantur d.o Communi, etiam si filios haberet proditor supradictus, cuius praedicti filij sint perpetuo infames, et privati ab omni officio, et beneficio Communis praedicti, et intus Civitatem praedictam aliquo tempore morari non possint contra quem taliter delinquentem, vel proditorem, vel attentantem praedicta facere, vel committere publice vel occulte d.us D. Potestas, et eius Judex possint, et valeant, teneantur, et debeant inquirere, procedere et d.a poena punire, et condemnare omissa etiam, et

 

Nota a margine

(S.N.) De qua poena supra rub. prox. praeced. cum simil.

 

181

 

non servata quacumq. solemnitate etiam de tempore feriato, summarie, sine strepitu, et figura Judicij, et ad torturam procedere possint prout eis videbitur pro investigatione praedictorum ita, quod de hijs, quae fecerint in praedictis non possint, nec valeant sindicari non obstantibus aliquibus statutis, legibus, quae in contrarium loquerentur, et hoc capitulum legatur quolibet mense in concilio generali. Quod si non fecerit Cancellarius puniatur in x lib. pro qualibet vice, et hoc capitulum scribatur in palatio Communis litteris grossis infra mensem à die publicationis praesentis supra locum arrenghariae.

 

De poena referentium prodimentum  cap. XXXV.

 

Ut praemiorum exhortatione retrahantur à malo, et ad bonum pub. trahantur homines, et personae d.ae Civitatis, et quilibet alius Statuimus, et firmamus quod si quis cuiuscumq. conditionis existat Civis, vel forensis sponte manifestaverit, dixerit, vel ad notitiam D. Potestatis deduxerit, vel etiam Dominos Antianos commonefecerit (termine usato dal Cod. Farratini; non figura aliunde) de aliquo tractatu, illecita coniuratione, vel aliquo alio propter quod status pacificus Communis d.ae Civitatis mutari possit verisimiliter et ipsam manifestationem probaverit aliquo dictorum maleficiorum (Stat. 1441 e Cod. Com.: "modorum") supra in proximo capitulo antequam d.us D. Potestas processum initiaverit, seu initiasset

 

A182

 

contra d.um talem delinquentem modis in d.o (omesso "capitulo") scriptis, vel aliquo praedictorum. Et intelligatur processus initiatus eo ipso, quod copiam eius miserit Cancellario prout tenetur ex forma statuti (1), tunc d.us manifestans, dicens, vel ad notitiam deducens etiam si fuerit culpabilis de aliquo praedictorum ad poenam non teneatur, sed loco sui praemij sit exemptus à dicta poena, et nihilominus habeat, et habere debeat pleno iure medietatem bonorum eius, qui condemnabitur d.a de causa Et propter manifestationem praedictam de qua medietate sit, et efficiatur verus, et legitimus dominus, et possessor auctoritate praesentis Juris, et legatur quolibet mense in concilio generali.

 

Nota a margine

(1) De quo in hoc eodem lib. rub. 3.

 

De Sfortiamento mulierum, et poena adulterij

cap. XXXVJ.

 

Si quis exfortiaverit, aut carnaliter cognoscat per vim carnaliter aliquam mulierem virginem (1), vel viduam (2), seu nuptam bonae conditionis, et famae, vel alteram ipsarum de Civitate, et Comitatu Ameriae ita, quod cum eis concubuerit violetrer, poena capitis condemnetur, et puniatur. Et intelligatur exfortiamentum, et violentia, et non aliter si legitime probetur, et non praesumptione Juris Communis, nec prosit, vel obsit in praedictis dictum, vel excusatio mulieris taliter cognitae. Si vero non per vim, vel violentiam,

 

Note a margine

(1) Stuprans virginem qua poena puniatur de iur. communi tit. stup. per tot. ubi de materia et per Jo. Ber. Diaz in pract. crim. (una parola non decifrata) cap. 85. incip. stuprum cum addi. Lopez Jul. Clar. lib. 5. rece. sent. § stuprum.

(2) Vid. Berm. (due parole non decifrate) sub tit. de adult. n°. 60. Jul. Clar. d°. § stuprum.

(S.N.) De poena adulterij, et eius materia vid. in tit. ff. et C. ad l. Jul. de adult. in § item Lex Jul. et in st. de pub. iud. Aret. de malef. in verbo che hai consult. Berm. de concu. d. tit. de adult. Jul. Clar. in § adulterium.

(S.N.) Add. accusare de adulterio non potest nisi is cuius interest sup. hoc eod. lib. cap. j. ubi etiam quod Judex absq. tali accusa per inquisitionem procedere non potest.

 

182

 

nec exfortiando aliquis civis, vel Comitatensis carnaliter cognoverit aliquam ex praedictis mulieribus civibus, vel comitatinis virginem, vel viduam, seu disponsatam, vel maritatam si quidem in domo talis mulieris bonae famae, et conditionis, vel patris, fratris carnalis, vel mariti eius condemnetur, et puniatur pro quolibet, et vice qualibet in 25. flor. auri et hoc si praedicta commissa fuerint in domo posita in Civitate Ameriae, sed in Comitatu, et domibus Comitatus, palumbarijs, vineis, gruttis, et alijs quibuscumq. locis, seu in domo masculi praedicti committentis quis commiserit praedicta cum voluntate et eam volentem carnaliter cognoverit condemnetur, et puniatur in 50. lib. denar. Si vero d.a mulier maritata, vidua, virgo, vel desponsata fuerit non bonae conditionis (1) sed cum diffamata, quae consueverit haec committere et aliquis eam volentem cognoverit carnaliter in quocumq. loco extra domum suam, matris, vel fratris, vel  mariti, quod tunc condemnetur pro quolibet, et vice qualibet in 25. lib. den. Si vero d.a mulier virgo, vidua, maritata bonae famae fuerit forensis, et per vim fuerit cognita carnaliter, et exfortiata, et intelligatur exfortiata ut dictum est, condemnetur, et puniatur d.us cognoscens eam d.o modo in 200. lib. den. Si vero fuerit d.a mulier forensis, meretrix, vel non bonae famae, vel de meretricio aliqualiter diffamata, et eam volentem quis cognoverit carnaliter ad poenam aliquam ipse cognoscens non teneatur. Si vero per vim fuerit cognita

 

Note a margine

(S.N.) Addas (una parola cancellata) maritum uxorem deprehensam in adulterio posse interficere supra hoc eod. lib. 22 cap.

(S.N.) Cum muliere nupta meritricio (sic) more vivente non dicitur committi adulterium secundum Bart. in l. q. adulterium C. de adult. Berm. de concu. tit. de adult. n°. 7. et vide per Jul. Clar. lib. 5. rece. sent. § adulterium  n°. 3. Foller. in sua prax. censu. (?) in ver. Nicolaus n°. I83. et alijs seqq. Pet. Caball. in Juris resol. cas. I23.

(1) De iure communi stuprans per vim meretricem non potest puniri neq. etiam crimine iniuriarum Jul. Clar. in § fornicatio n°. 2. ubi de communi contra Bal. et vide late per Foller. in pract. centr. (?) d°. vers. Nicola. n°. I80. et alijs seqq. Pet. Cab. in suis resol. crim. cas. I70.

 

A183

 

etiam meretrix, vel diffamata quod tunc iniuriam inferens sibi extra ipsam cognitionem carnalem condemnetur, et puniatur, ac si alicui civi masculo intulisset ipsam iniuriam, vel delictum ex forma statutorum d.ae Civitatis. Addentes, et declarantes quod (1) mulier nupta alias bonae famae adulterium committens poena capitis puniatur, et eius dotes viro proprio applicentur (2), et ipso iure applicatae intelligantur, et sint.

 

Note a margine

(S.N.) Infra lib. 6. cap. 69.

(S.N.) Quod mulier propter adulterium dote privetur est text. in l. consensu C. de repu. in C. plerumq. de dona. inter vir. et uxo. Vid. DD. pro materia in l. soluto matrimonio ff. sol. matr. et in specie Jas. n°. 6. Rip. n°. 7. Berm. d.o titulo de adulte. n°. 40. Covar. in epi. 2. part. cap. 7. § 6. n°. p°. et I2°.

(S.N.) Quid si vir propria auctoritate expellat uxorem adulteram an lucretur dotem vid. per Covar. in epi. I. par. d. (?) C. 7. § 5. in fin. Et an procedat in uxore putativa die qua Vid. (?) glos. sing. in d°. C. plenoq. communiter ibi recepta secundum Covar. d°. § 6. n°. p°. post Bal. Novel. de dot. par. xj. § hactenus n°. 36. ubi testatur hanc esse communem opinionem, de qua etiam Berm. d°. titulo de adult. n°. 43. et ibi latissime discutitur Jul. Clar. lib. J. rec. sent. § adulterium n°. I4. 

(1) Caute provisum nam (?) aliter (?) statutum loquens de adultero non habet locum in adultera Bal. in cons. 6. incip. factum lib. j. Dec. in l. foeminae n°. II7. in fin. de reg. Jur.

(2) Text. est et ibi Alex. et DD. in l. cum mulier lai. (?) solu. matri. Campe. (?) de dot. par. 3. quae. 233. et tradunt DD. in locis allegat. Et an d°. casu de iu. communi requiritur q. maritus accuset mulierem de adulterio ut lucretur dotem vid. per Alex. in d.a l. cum mulier n°. I8. vers. ultra ea Berm. ubi supra n°. 73.

Quid si extant filij prioris matrimonij die qua non lucrabitur nisi iuxta modum determinatum per l. haered. (?) ..tali C. de secun. nupt. tradit Pha. de lucr. dot. glos. 5. n°. 96. vers. huic similis Covar. d°. § 6. n°. 4. Berm. ubi supra n°. 65. Et an haec dispo. q. vir lucretur procedat in praeiudicium patris qui dedit dotem pro filia vid. per Boer. in addit. ad Din. in c. non debet n°. I. lit. 6. vers. et not. sing.

Jntellige praedicta procedere quando maritus accusat uxorem civiliter nam si criminaliter aliter (?) dos dividitur à leg. auth. sed hodie (?) C. de adult. nec viro applicat. secundum opinionem quam sequitur Jmo. et Alex. post. alios in d.a l. cum mulier solu. matri. Covar. d°. § 6. n°. 4.   

 

De Sodomitis, et eorum poenis  cap. XXXVIJ.

 

Abominabile vitium sodomiticum extirpare curantes, cuius (omesso "causa", segue parola cancellata) (1) pestilentiae incurrant, et ruinae Statuimus, et ordinamus quod si quis cuiuscumq. conditionis existat d.um vitium contra naturam cum aliquo commiserit, vel aliquem puerum stupraverit, vel carnaliter contra naturam cognoverit in quocumq. loco de die, vel nocte, sive volentem sive per vim si quidem ipse committens abhominabile vitium fuerit maior xx. annis usq. ad 30. annos condemnetur, et puniatur in 50. lib. denar. Et si dictam poenam non solverit infra x dies post latam sententiam contra eum poenam praedictam in duplum solvere teneatur. Si vero fue-

 

Nota a margine (riportata a pag. 183)

(1) Auth. ut non luxu. contra naturam § propterea.

Quare dicatur contra naturam vide per Berm. de concubi. de peccato sodomi. n°. 22. vers. istud enim.

 

183

 

-rit maior 30. annis d.um maleficium committens condemnetur in ignem, et flammis igneis comburatur ita, quod moriatur. Si vero fuerit maior 20. annis minor tamen 24. ann. exempli causa nudis carnibus fustigetur per totam Civitatem Ameriae. Si vero fuerit xvij. ann. et infra cuiuscumq. status existat condemnetur, et puniatur in 25. libr. dena. absq. diminutione aliqua. Et si iterato commiserit nudis carnibus fustigetur (ut dictum est.)

 

Note a margine

(S.N.) An per statutum minor poena, quam ius civile imponit vid. per Anachar. cons. 268. inci. Jure divino.

 

De falsis testibus, et poena falsitatis  cap. XXXVIIJ.

 

Falsos testes si quis produxerit (1), vel falsum testimonium dixerit, (Stat. 1441 e Cod. Com. "fecerit") seu deposuerit solvat pro quolibet teste, et quilibet testis (Cod. Com. "et qualiter vice") I00. libr. dena., quam poenam si non solverit infra x dies à die latae sententiae contra eum computandos quod dictam poenam in duplum solvere teneatur. Qui vero falsum Jnstrumentum scripserit (2), aut in Judicio produxerit eandem poenam solvere teneatur cum conditione praedicta. Monetam falsam cuiuscumq. generis in d.a Civitate, vel eius districtu si quis fabricaverit, vel fabricari fecerit (3) igne comburatur ita, quod moriatur, et Potestas d.ae Civitatis, vel eius Vicarius puniat, et condemnet talem, vel tales falsificantes dictam monetam in poenam praedictam

 

Note a margine

(1) Vid. in l. nec exemplum C. de fal. Gandi. de male. ti. de fals. nu. I0. et alijs seqq. Bonifa. eo. tra. et tit. n°. I5. et I8. ubi de quaest. circa hoc stat. et vid. Jul. Clar. in § falsum n°. 5.

(2) Hoc statutum puniens producentem accipit interpraetationem à iure communi si falsitas esset nociva, vel apta nocere Bar. in l. dicens et ibi aposti. in ver. noceat C. de fals. Veral. decis. 2I4. n°. p°. q. 3.

Qua poena puniatur falsus testis vid. per Campu. in tract. de test. reg. 4I2. incip. fals. in pract. censuali in ver. Nicolaus n°. I2I. et alijs seqq.

(S.N.) Et quot modis dicatur dicere falsum et de materia vid. Nell. in tract. de test. n°. 23I. et alijs seq. Jul. Clar. lib. 5. rece. sent. § falsum n°. 6. et seq. et in pract. crim. § fin. q. 35. vers. p.s casus et quae. 54. n°. 7. cum alijs seqq.

Et à quo Judice puniri debeat de falso vid. per Mara. in spe. 6. p. p.a in ver. incidens n°. 2. Nell. de testib. n°. 244.

Hoc statutum puniens producentem, etc. procedit etiam in eo, qui facit induci testes per suum processum. Bar. in l. si de unius § j. ff. de fals. Verall. decis. I96. n°. j. par. 3. et vid. decis. seq.

(3) De crimine falsi vid. tit. ff. et C. ad l. Cornel. de fals. in § item lex Cornelia de fals. Jnst. de pub. Judic. Aret. in tract. malef. in ver. falsario Gandi et Bonif. eod. tract. tit. de fals. Jul. Clar. lib. 5. rece. sent. § falsum.

 

A184

 

Et quicumq. scienter portaverit ad d.am Civitatem aliquod genus monetarum falsarum valoris I00. sol. si bene essent ab inde infra puniatur, et condemnetur per d.um Potestatem, et eius Judicem in 50 lib. denar., et si non solverit infra x dies à die latae sententiae contra ipsum quod dictam poenam ad duplum solvere teneatur, ab inde (corretto) vero supra puniatur (cancellato) usq. ad quantitatem x lib. puniatur in I00. lib. denar. quas si non solverit infra d.um tempus ad duplum solvere teneatur, à x lib. supra puniatur per Potestatem, et eius Judicem in quinq. lib. denar., quas si non solverit (ut dictum est) infra dictum tempus poenam etiam in duplum solvere teneatur. Et si quis falsam monetam scienter (scritto sopra) expenderit usq. in quantitatem xx sol. denar. simul, vel divisim et ab inde infra usq. in 5 sol. puniatur in x lib. dena., et ab inde infra puniatur in x. sol. Si vero à 20. sol. supra usq. in x lib. puniatur in 50. lib. dena., et ab inde supra in I00. lib. den., quam poenam si non solverit infra dictum terminum in duplum ut supra solvere teneatur. Et ad probationem omnium, et singulorum praedictorum maleficiorum sufficiat publica fama probanda per quinq. testes fide dignos cum aliquo alio inditio verisimili, et aliter torqueri non valeat non obstante aliquo statuto, (1) vel ordinamento in contrarium loquente. Si quis

 

Note a margine

(S.N.) Hoc statutum puniens producentem falsos testes habet locum etiam in producente unum tantum. Bar. in l. praetor. § sed si unus n°. j. ff. in bono et in l. ait praetor § negocia n°. j. ff. de nego. gest. cum congest. per Tiraq. in repetitione l. si unquam vers. susceperit liberos n°. 205. C. de revo. donat.

(S.N.) Vid. Jul. Clar. in d. § falsum n°. I7. Bonifa. de malef. titulo de fals. n°. I8. ubi de quaestione circa hoc statutum 2I. n°. 36.

(S.N.) De poena tondentis eamd. monetam infra hoc eod. lib. cap. 94.

(S.N.) Vide Bonifa. ubi supra in titulo de poena falsam mone. Covar. in suo tract. de vite. (aliunde "veter.") colla. num. 5. cap. ultimo n°. 3.

Abb. inc. quanto de iureiu. Jul. Clar. in d°. § falsum n°. 37. Menoch. de arb. Jud. lib. 2. centu. 4. cas. 3I6. in fi. C. de fal. mone.

(S.N.) Vid. Bart. in l. Cornelia ff. de fals. Abb. in d°. c. quanto de iure iura. Covar. d°. tract. cap. ultimo n°. 4. Bonif. d°. titulo de poena falsam mone. n°. 4. Clar. d°. § falsum n°. 38. vers. expendens Fab. de Monte in tract. empt. et vend. I. par. 5 q. princ. n°. 9. Meno. de arbitr. Judic. lib. 2. cent. 4. cas. 3I6. Cepol. cons. cri. 77. Grat. cons. I5I. vol. 2. per tot. Pet. Cabal. in suis resol. crim. cas. I99.

(S.N.) Vid. in l. si falsos et ibi per Scriban. C. de fals. Gandi. de malef. in tit. de falsa. n°. 5. et alijs seqq.

(1) De quo stat. vid. sup. hoc eod. cap. 7.

 

184

 

vero simoniam (1) receperit, vel praestantiam pro communi ei, vel alicui elevet, vel imponat, solvat Communi pro banno 50. lib. den. et acceptam, vel simoniam restituat, ac damnum emendet, quod evenerit ob turpitudinem praedictam. Et quicumq. aliquam fraudem commiserit in suo officio habito à Communi solvat dictam poenam si alia poena expressa non esset in statuto de eadem fraude declarante. Et in quolibet dictorum casuum ipsi delinquentes in praedictis, vel ipsorum altero ad eorum per omnem (aliunde "perennem") infamiam mitrentur perpetuo sint infames, et ab omni officio sint privati absq. spe restitutionis in integrum, dummodo loco d.ae mitrae solvere possint 50. lib. dena. Communi Ameriae sine diminutione (2).

 

Note a margine

(1) De qua simonia supra hoc eod. lib. cap. I6.

(2) Declara per rub. 8. supra eod.

 

De dolose referentibus, et eorum poenis  cap. XXXIX.

 

Quia multi dolose, et fraudolenter conantur aliquos infamare, et vera non sunt Zizzaniam seminantes, statuimus, et firmamus, et ordinamus quod quicumq. aliquod (aliunde "aliquid") novum ad infamiam alicuius traxerit, et dixerit quod trahi possit ad Zizzaniam Civitatis ad turbationem eius, et D. Potestatem, vel eius Judicem maleficiorum dolose, et fraudolenter informaverit contra aliquem de aliquibus, quae vera non essent, quae si vera essent personaliter corporali poena puniendi venirent quod condemnetur, et puniatur absq. diminutione. Et si dictam poenam non solverit infra x dies à die latae sententiae contra eum scilicet in 40.

 

Note a margine

(S.N.) Hic de expressa calumnia. Vid. supra de praesumpta cap. I9. hoc eod. lib. et vid. infra in reform. fol. ...

(S.N.) Sup. eod. lib. rub. 8.

 

A185

 

lib. denar. Et quod mitratus ducatur per Civitatem dummodo loco d.ae mitrae solvere (sei parole annullate) possit 500. lib. denar. sine aliqua diminutione. Et si d.am poenam non solverit intra dictum terminum x dierum (ut supra dictum est) quod d.am poenam in duplum solvere teneatur. Si vero d.a relata per eum, de quibus d.um Potestatem informasset existentia vera poena pecuniaria punienda veniret quod tunc d.us referens dolose, et per mendacium condemnetur, et puniatur in 200. lib. dena. absq. diminutione aliqua. Et si dictam quantitatem Camerario Communis non solverint (sic) cum effectu quod cum d.a mitra in capite fustigandum ducatur per totam Civitatem praedictam nudis carnibus ita, quod haec poena pro statu praedicto coeteris transeat in exemplum dum tamen quod loco d.ae mitrae, ac fustigationis 50. (Stat. 1441 e Cod. Com. "quingentas") lib. den. ut supra solvere possit. Et quod hoc capitulum banniatur, et legatur in Concilio generali quolibet mense per Cancellarium d.i Communis ad poenam x libr. denar.

 

De poena capientis columbos, et rumpentis columbariam

cap. XL.

 

Statuimus, et firmamus ad hoc, ut columbariae conserventur quod nullus audeat, vel praesumat in aliqua re sua, vel loco extra muros Civitatis Ameriae

 

Nota a margine

(S.N.) De iu. communi capiens columbos in alieno columbario, etiam in suo furtum committit vid. Cepol. de servi. urb. praedio. sub titulo de columbario.

 

185

 

facere, vel tenere niolum, seu cum d.o niolo cappannellum in (Stat. 1441 e Cod. Com. "cum") vinaccio, vel alio semine quocumq., vel etiam cum rete, vel pallotteria, vel balista, vel arcu, laqueis, vel alijs Jnstrumentibus capere, vel occidere aliquos columbos domesticos consuetos stare in aliqua palumbaria ad poenam x lib. den. usq. in quinq. paria columborum inclusive, à quinq. paribus supra ad poenam 25. lib. dena. Et nihilominus d.os columbos, vel eorum aestimationem in duplum restituat damnum passo. Et licitum sit domino palumbariae destruere cappannellum sua autoritate in quocumq. loco staret, seu teneretur absq. poena, nec possit, vel audeat aliquis rumpere, seu frangere ipsam columbariam, vel rete (Cod. 1441 e Cod. Sem.: "retem") ponere supra eam ad poenam I00. libr. denar. Et de praedictis debeat, et possit inquiri et quilibet possit esse accusator, et denunciator, et ipse denunciator secreto habeatur, et habeat quartum poenae eius, quod devenerit in Communi. Ad probationem praedictorum sufficiat sacr(ament)um denunciantis, vel accusantis cum dicto testis unius, dummodo non possit esse testis dominus columbariae, de cuius interesse agitur, vel aliquis de sua familia. Ordinantes quod par pipionum vendere debeat quinq. sol. et non ultra ad poenam 50. sol. vendenti contra dictam formam. Et quod licitum sit unicuiq. columbariam habenti accipere columbos captos, quos invenerit capientes etiam si de sua columbaria non essent.

 

A186

 

De poena laborantium Terras exbannitorum  cap. XLI.

 

Nulla persona praesumat laborare, vel laborari facere de bonis exbanniti d.i Communis sine licentia Syndici d.i Communis, de qua licentia appareat scriptura manu Cancellarij Communis praedicti. Et qui contrafecerit pro qualibet vice puniatur in x lib. dena. Super quibus Potestas inquirere faciat, et procedere debeat ex suo officio ad petitionem cuiuslibet postulantis ad dictam poenam. Et quicumq. etiam (Stat. 1441 e Cod. Com. "tenet") vel possidens (Stat. 1441 e Cod. Com. "possidet") de bonis alicuius exbanditi d.i Communis, de quibus ipse exbanditus tempore sui exbandimenti in possessione fuerit teneatur, et debeat infra unum mensem à die publicationis dicti statuti ipsa bona Communi praedicto relaxare, et qui praedicta non fecerit in x lib. denar. puniatur. Et nihilominus iura, quae habet in d.a re, sint perdita auctoritate praesentis statuti, et deveniant in Communi reservato ei semper qui dicta bona infra d.um terminum restitueret omni iure quod haberet in ipsa re, quo iure uti possit contra Commune. Sindicus tamen d.i Communis ad omnem legitimum actum requisitus teneatur, de quibus Potestas etiam qui tunc fuerit teneatur, et possit suo officio ad petitionem cuiuscumq. petentis contra omnes, et singulos qui non servarent praedicta procedere, et quos culpabiles esse invenerit condemnare. Potestas vero, qui praedicta

 

186

 

neglexerit x. lib. de suo salario perdat, quae deveniant in Communi.

 

Quod unicuiq. sit licitum tenere ante domum aucupationem

cap. XLIJ.

 

Statuimus, et ordinamus quod unicuiq. sit licitum (1) tenere aucupationem, et venationem cuiuscumq. conditionis ante domum suam, seu apotecam ita, quod bene videri possit ad poenam  I00. lib. pro quolibet, et qualibet vice, qua contrafecerit absq. poena non obstante aliquo statuto, vel ordinamento in contrarium loquente. Et quod unicuiq. sit licitum ante domum suam, vel apotecam, vel habitationem suam retinere tam (corretto) in disco, quam in terra ad vendendum olera, et caules, et alia prout eis videbitur, et placebit non obstante aliquo statuto supra, vel infra posito, quod in contrarium loqueretur.

 

Nota a margine

(1) Dummodo praedicta non emerit causa revendendi infra lib. 5. cap. 4I.

 

De poena pub. et famosi latronis  cap. XLIIJ.

 

Ad hoc, ut maleficia puniantur, et stratae (1) Civitatis Ameriae, et eius districtus sint secura, statuimus, et ordinamus quod si quis derubaverit (sic) aliquem, seu alicui aliquid violenter acceperit in strata publica, qua itur à Ponte S.ae Mariae in canali ad Civitatem Hortanam

 

Nota a margine

(1) De quibus stratis, et vijs custodiendis infra lib. eod. cap. 93.

 

A187

 

seu aliam stratam pub. districtus Civitatis Ameriae, vel intus d.am Civitatem puniatur, et puniri debeat derubator ad mortem ita quod furcis laqueo suspendatur ibi, ubi deliquerit, et hoc intelligatur in derubatore (1) publico, et famoso alias, si non publicus, et famosus fuerit latro, et derubator, et derobaverit aliquem in d.is locis, vel in aliquo ipsorum, tunc puniatur, et condemnetur in quadruplo poenae contentae in capitulo (2) de furto loquente. Si vero alibi quam in d.is locis, et stratis aliquis non publicus, et famosus (3) per vim alicui aliquid acceperit condemnetur, et puniatur in duplum poenae statuti, qua fur secundum casus, et modos in proximo seq. capitulo declaratur posito sub rub. de poena furis.

 

Note a margine

(1) L. capitolium § famosus ff. de poen. et ibi Bar. et DD. Gandi. in tract. malefi. sub tit. de Jur. n°. 2. Bonifa. eodem tracta. et tit. n°. x. Cepol. post alios in auth. Sed novo Jure C. de ser. fugi. ubi vid.

(S.N.) Etiam die Dominico (cancellato) feriato l. provinciarum et ibi Bar. et Bal. C. de fer. Maran. in spe. in b. par. princ. in ver. actor editio (?) n°. 30.

(2) De quo capitulo mox. 26. prox. seq.

(3) Quis dicatur famosus late vid. per Bar. in d°. § famosus.

 

De poena furis  cap. XLIV.

 

Ut metu poenarum arceantur fures à furtis, quos Dei timor non arcet à malo, Statuimus, et firmamus, quod si quis non alias malae famae de domo, vel cappanna alicuius furatus fuerit, vel acceperit quod sit valoris, et aestimationis I00. sol., et ultra usq. ad x lib. si de die solvat nomine poenae 200. lib. denar. Si vero fuerit minoris aestimationis I00. sol. usq. ad 40.

 

Note a margine

(S.N.) De poena furis, et eius materia vid. in tit. ff. et C. extra de furt. Jnst. de oblig. quae ex delict. Gandi. et pract. scrib. in tit. de furt. DD. in auth. sed novo iure C. de ser. fugi. Aret. de Malef. in verbo et vestem coelestem Jul. Clar. in § furtum Covar. in reg. pe..(?) 2. par. § j. ubi de restit. agit et ead. par. § 6. et 82. et par. 3. § I2. ubi de emptore rei furtivae.

(S.N.) Adde quod statuta loquentia in furto non procedunt in damno dato, nec e contra. et est communis opinio Plot. de in lit. Jur. § 50. n°. 43. 

 

187

 

sol., solvat Communi Amer. pro banno 50. lib. denar. Si vero aestimationis fuerit 40. sol. infra usq. ad xx. sol. solvat nomine poenae 25. lib. dena. Si vero fuerit aestimationis 20. sol. et ab inde infra solvat nomine poenae x lib. dena. Si vero fuerit maioris aestimationis x lib. et à x lib. supra usq. ad xxv. lib. solvat nominae (sic) poenae tres lib. dena. Et si essent valoris à 25. lib. supra usq. in 50. lib. dena. solvat nomine poenae quatuor lib. dena. Sed si essent valoris à 50. lib. supra usq. ad I00. lib. solvat nomine poenae sex lib. dena. Et si fuerit aestimationis à 600. lib. usq. ad I00. flor. auri solvat nomine poenae mille. (corretto) lib. denar. Sed si fuerit aestimationis à I00 flor. supra furcis (1) suspendatur omino ita, quod moriatur. Etiam si nullum aliud furtum fecisset. Si vero ex eis, vel ea nihil extraxerit solvat nomine poenae quinq. lib. denar. Se si in ipsam domum, cryptam, vel cappannam intraverit aliunde quam per ostium consuetum, vel per ostium aperiendo, vel rumpendo ipsum ostium solvat nomine poenae qualibet vice xxv. lib. denar., etiam si nihil extraxerit extra eam. Si vero domum, cryptam, vel cappannam extra Civitatem, et Castra praedicta si quis fregerit, vel intraverit animo furandi, et ex inde aliquid extraxerit valoris x. sol., et ultra solvat pro banno Communi 50. lib. denar. Si vero fuerit valoris à x lib. infra solvat pro banno x lib. denar. Etiam si nihil extraxerit

 

Note a margine

(1) Hoc statutum non comprehendit foeminam furem. Vid. infra in adnot. mea in fin. lit. f.

(S.N.) Vide Bal. et DD. in auth. Sed novo iure C. de ser. fugi. Cepol. ibi post alios Bar. in l. cum qui § idem ff. de furt. Aret. de male. in ver. etiam vestem n°. I3. Jul. Clar. in § furtum n°. x. Rol. cons. 5I. n°. 43. vol. j.

 

A188

 

solvat quinq. lib. denar. Et in omnibus praedictis casibus damnum emendet patienti in duplum. Si vero talis fur d.am poenam non solverit in casibus praedictis infra terminum in sententia statuendum, qui non excedat decem dies poenas praedictas in duplum solvere teneatur. Si autem talis fur fuerit homo malae famae, et plura furta commiserit diversis, et separatis temporibus, tunc d.us fur suspendatur per (1) gulam ita, quod moriatur.

 

Note a margine

(S.N.) Adde licere capere, et denunciare furem, et eundem praesentare Curiae infra hoc eod. lib. cap. 46.

(1) Hoc statutum quod fur suspendatur non comprehendit foeminam furem. Alex. cons. I35. inci. circa vol. I. Plot. de in lit. iura. § 52. n°. I9. in fin.

 

De poena non trahentium ad rumorem  cap. XLV.

 

Si aliqua offensa realis, vel personalis in districtu, et Territorio Civitatis Ameriae omnes, et singuli propinqui, et circumstantes loco commissi maleficij statim trahere debeant ad ipsum locum, et offensos iuvare posse, et fugare huiusmodi offendentes capere, et detinere, et in fortiam Communis ducere, et si in huiusmodi incursum (Cod. 1441 e Cod. Com. "succursum") d.i offendentes, seu aliquis eorum offensionem realem, seu personalem receperit quod illi tales sic currentes ad poenam nullatenus teneantur, nisi forte offendens habuisset ante, et haberet aliquod odium, vel livorem odij cum offenso, ex quo possit praesumi quod fecerit ad vindictam, quo casu puniatur secundum formam statutorum. Si vero circumstantes, et propinqui

 

188

 

praedicta non fecerint in 50. lib. denar. monetae currentis pro tempore pro quolibet puniatur eisdem auferendas per Potestatem de facto, et quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare, et credatur eius sacramento cum uno teste, et habeat medietatem banni.

 

De capiendo furem  cap. XLVJ.

 

Cuilibet liceat furem, vel qui furaverit infra tres dies à die commissi maleficij capere, et denunciare, et Curiae praesentare, et etiam cum  ipsum furtum portaret (corretto) ubique locorum, et si ipsum offenderit sine morte non teneatur ad poenam dummodo talis fur, vel furtum portans se defenderet, vel diceret se nolle permitti ad Curiam portari. Et hoc non habeat locum in damnis datis, nec etiam habeat locum in furto commisso ad (sic) x sol. infra.

 

Nota a margine

(S.N.) De poena ipsius furis supra lib. eo. cap. 44.

 

De poena ementium bladum ultra unam salmam

cap. XLVIJ.

 

Nulla persona emat in platea Civitatis Ameriae una, et eadem die ultra unam salmam grani, et qui contrafecerit in 40. sol. denar. puniatur vice qualibet ipso facto, et quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare, et habeat quartam partem banni, et teneatur in credentia. Et nihilominus per DD. Antianos Populi eligantur quatuor custodes celatos (1) ad denunciandum praedicta, et habeant d.am partem, quorum

 

Note a margine

(1) De quibus custodibus celatis in lib. I. cap. 23. concor. infra hoc eo. lib. cap. 49.

(S.N.) Et de poena ementis bladum intra Civitatem causa revendendi infra hoc eo. lib. cap. 49.

 

A189

 

et cuiuslibet alterius denunciationi stetur, et cum uno teste credatur idoneo, et fide digno.

 

Quod fructus bonorum exbanditi resignentur infra mensem

Camerario Communis  cap. XLVIIJ.

 

Quicumq. hactenus videlicet à quinto anno citra, vel ante quandocumq. perceperit aliquos fructus de bonis alicuius exbanditi d.i Communis, de quibus ipse exbanditus erat in possessione tempore exbandimenti, teneatur, et debeat ipsos fructus infra unum mensem à publicatione praesentis statuti Camerario d.i Communis integraliter resignare. Hi vero, qui aliqua bona (1) exbanditorum laborant ad praesens teneantur fructus pertinentes restituere Camerario praedicto. Et qui in praedictis, vel aliquo praedictorum fuerit negligens in lib. x. vice qualibet puniatur, de quibus, et quolibet praedictorum Potestas ex suo officio, et ad petitionem cuiuslibet petentis teneatur inquirere, et inventos culpabiles condemnet. Qui Potestas si negligens fuerit in 50. lib. dena. tempore sui syndicatus debeat condemnari.

 

Note a margine

(S.N.) Si fuerit restitutus (una parola non decifrata) an recuperet fructus perceptos à fisco vid. quae adnot. supra ad cap. 30. hoc eod. lib.

(1) Et quod d.a bona non possit quis laborare sine licentia etc. in cap. 48. hoc eo. lib.

Et de hominibus eligendis ad collectionem dictorum fructuum infra hoc eo. lib. cap. 50.

 

De poena ementium bladum intra muros Civitatis Ameriae

cap. XLIX.

 

Nulla persona emat granum, vel aliquod genus bladi infra

 

189

 

muros Civitatis Ameriae per se, vel alium causa revendendi. Et qui contra fecerit in x. lib. vice qualibet puniatur, et quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare, et habeat quartam partem banni, et in credentia teneatut, et credatur sacr(ament)um  (sic) denunciantis cum uno teste fide digno, et ad investigandum eligantur quatuor homines fide digni qui sint custodes celati, quorum denunciationi, et cuiuslibet ipsorum stetur cum uno teste fide digno, et habeat dictam partem banni et in credentia teneatur. Et quod nulla persona emat granum, sive aliquod bladum per aliquem forensem, sive Comitatensem deferendam ad Civitatem praedictam alibi in d.a Civitate, quam in platea veteri (1) Communis, vel in Cruce Burgi. Et qui contrafecerit in x. sol. vice qualibet puniatur, et quilibet possit denunciare, et accusare contrafacientem, et credatur sacramento accusantis, et habeat quartam partem banni, et in credentia teneatur.

 

Note a maergine

(S.N.) Neque alia de causa ultra unam salmam in die su. hoc eod. rub. 46.

(S.N.) Concor. supra rub. 47. lib. eo.

(1) Non poterit tamen nisi in d.a platea veteri die sabbathi infra lib. 5. rub. 26.

 

Quod eligantur duo homines ad colligendum fructus.

cap. 50.

 

In principio mensis Junij quolibet anno eligantur duo boni homines per DD. Antianos Populi Civitatis Ameriae, qui iurent ad S.ta Dei Evangelia bona fide, et sine fraude investigare, et invenire bona, et possessiones exbanditorum

 

Nota a margine

(S.N.) De quorum bonorum fructibus su. hoc eodem lib. rub. 48.

 

A190

 

Civitatis praedictae, et eius districtus, et fructus, et proventus dictarum possessionum ad manus Camerarij d.i Communis facere devenire, et praedictis hominibus sic electis omnes, et singuli homines d.ae Civitatis, et districtus, ac etiam officiales eiusdem ad ipsorum requisitionem teneantur, et debeant dare, et praestare adiutorium, consilium, et favorem ad poenam xxv. lib. dena. pro quolibet contrafaciente hoc addito quod d.i duo homines sic eligendi sint, et esse debeant populares, et eorum officium durare tantum per unum annum, et qui fuerit ad d.um officium in d.o anno non possit eligi in alio anno prosecuturo; et si aliter fieret electio non valeat ullo modo. Et finito d.o tempore eorum officij teneantur et debeant de administratione sui officij plenariam reddere rationem Camerario Communis, qui tales sic eligendi habeant pro eorum salario decimam partem totius eius, quod in Communi fecerint devenire.

 

De poena laborantium Terras unde non fuerit solutum datium

cap. 5I.

 

Nulla persona audeat, (omesso "vel") praesumat laborare, seu colere aliquas Terras, seu possessiones unam, vel plures acca-

 

190

 

-tastatas in Catastro d.ae Civitatis, ex quibus datium impositum solutum non sit, seu dativae, quae in posterum non solventur in integrum, Ecclesiarum, et aliorum piorum locorum dumtaxat exceptis, et qui contrafecerit nisi ipsas dativas praeteritas infra terminum statuendum, et futuras infra terminum ordinandum, et alij cives non solverint cum effectu in x lib. denar. per Potestatem Civitatis Ameriae condemnetur, et nihilominus ad solutionem dictarum dativarum ante praesens statutum per ipsum Potestatem compellatur, super qubus Potestas praesens, et futurus quolibet mense teneatur inquirere, et investigare per librum actorum, et per Castaldos Civitatis Ameriae, et omni modo, quo melius poterit, et inventos culpabiles in d.a poena punire. Si vero Potestas praedictus non fecerit, vel negligens fuerit in praedictis, vel aliquo praedictorum in 40. (Stat. 1441 e Cod. Com. "quinquaginta") lib. dena. condemnetur dandis, et solvendis (Cod. Farrattini e Cod. Sem. "ad dandum et solvendum") de suo salario Camerario d.ae Civitatis, quas (omesso "quinquaginta (o "40.") libras") praedictus Camerarius, qui pro tempore fuerit teneatur de ultima terzaria sui salarij retinere. Addentes in praedictis quod nullus Civis, vel Comitatinus d.ae Civitatis possit, et debeat colere, vel laborare aliquam terram positam in Comitatu Civitatis praedictae non pertinentem ad aliquem Civem, vel comitatitum d.ae Civitatis ad poenam 50. lib. pro quolibet contrafaciente, et vice qualibet.

 

A191

 

De poena non capientium exbanditos  cap LIJ.

 

Si contigerit aliquem exbanditum Communis Ameriae pro aliquo maleficio ire ad aliquod Castrum d.ae Civitatis, et Comitatus et districtus de stare, aut morari in eo homines, et Universitas ipsius Castri teneatur, (sic) et debeat ipsum exbanditum capere et Curiae Civitatis Ameriae praesentare ad poenam 50. lib. dena. ab ipsa Universitate quoties contrafecerit, seu fuerit negligens auferendam. Homines vero speciales, et singuli qui praesentes fuerint in ipsa contrata, et morari debeant contra ipsos exbanditos statim elevare rumorem et ipsos sequi, et capere, et d.ae Curiae praesentare pro eorum posse ad poenam x. lib. denar. pro quolibet eorum, qui contrafecerit in praedictis, vel aliquo praedictorum. Si vero exbanditi huiusmodi in d.a fuga praesumerent defensionem assumere et ipsam defensionem facientes per ipsos sequentes fuerint offensi, offendentes eos ad poenam volumus non teneri. Super quibus omnibus, et singulis Potestas teneatur facere singulis mensibus de praedictis, et quolibet praedictorum, repertos culpabiles punire, et condemnare. Si vero Potestas negligens fuerit in praedictis 50 lib. denar. tempore ipsius syndicatus solvere teneatur.

 

Nota a margine

(S.N.) Vid. sup. hoc eod. lib. rub. x. ad fin.

 

191

 

De poena non capientium malefactorem, et Curiae

non repraesentantium  cap. LIIJ.

 

Si contigerit aliquod maleficium in aliquo Castro committi districtus, vel Comitatus Ameriae, Commune, et homines, et Universitas ipsius castri teneatur, et debeat ipsum malefactorem, seu malefacientem capere, et in fortiam Communis ponere; et si ipsa Universitas negligens fuerit in 50 lib. dena. vice qualibet puniatur. Si poena maleficij commissi ascenderet ad poenam 50. libr., et ab inde supra. Si vero malefactor in huiusmodi minori poena, seu quantitate condemnari deberet, d.a Universitas negligens in eadem quantitate, qua malefactor condemnandus esset per Potestatem, qui tunc est in officio puniatur. Addentes quod cuilibet sit licitum capere quemlibet malefactorem in quocumq. loco, quo maleficium commiserit sive in Civitate, sive in Comitatu, sive in Castris, sive extra, dummodo ipsum capiat tempore commissi maleficij, vel postea per totam diem, et ipse capiens ad poenam aliquam non teneatur, sed ipso facto intelligatur esse absolutus à poena resultante (omesso "alias" o "vel") à d.a captura.

 

De poena facientium falonem sine licentia

cap. LIV.

 

Nulla persona in Civitate Ameriae, sive Comitatu debeat facere

 

A192

 

(aliquem) falonem sine expressa licentia Potestatis, et maioris partis DD. Antianorum; et qui contrafecerit in I00. sol. vice qualibet puniatur, et quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare, et eius denunciationi credatur cum uno teste, et nomen eius teneatur in credentia.

 

De poena optantium malum fochi, et anguenagliam

cap. LV.

 

Nulla persona optet alicui carboncellum, malum fochi, sive anguenagliam, malum cattivum, sive lupam, et his similia, et qui contrafecerit in x sol. vice qualibet de facto puniatur, et contrafacientes quilibet possit denunciare, et accusare, et habeat quartam partem banni, et teneatur in credentia non obstante quod talis optans fuerit minor x annorum.

 

De poena euntium ad consilium nisi fuerint de eo

cap. LVJ.

 

Ad Consilium generale Communis, et Populi tantum qui non fuerint de d.o Concilio ire non audeat, (corretto) vel praesumat, nec in aliquo ipsorum conciliorum intersit, nec palluctam recipiat ad

 

192

 

poenam x lib. dena. pro qualibet vice, et quilibet possit contrafacientes denunciare, accusare, (omesso "et") in credentia teneatur, salvo quod quicumq. venerit ad d.a concilia, vel aliquod eorum causa recitandi aliquam ambasiatam, seu ad narrandum sua negocia, seu mandata Potestatis, vel Antianorum seu quando esset bannitum Concilium, et novum non teneantur occasionibus praedictis ad poenam, et Potestas, et quilibet alius rector, qui praesens erit in Concilio teneatur, et debeat expellere de Concilio omnem personam, quae non esset de ipso Concilio ibi stantes contra formam praedictam. Et nihilominus Camerarius d.i Communis, qui pro tempore fuerit teneatur vinculo iuramenti ad poenam xx. sol. notificari facere per bannitorem Communis in quolibet Concilio Communis, et Populi quicumq. non esset de Concilio, seu de adiuncta recedere debeat ad poenam in statuto contentam, et facta notificatione praedicta quicquid ordinatum fuerit in d.o Concilio aliquibus in eo adstantibus contra formam praedictam sit irritum, et inane.

 

De poena gridantium quod Populus moriatur

cap. LVIJ.

 

Nullus praesumat alte, vel basse truffative, vel alio modo dicere, vel gridare quod Populus moriatur, vel quod ipse Populus non durabit, vel alia verba aequipollentia. Et si quis contrafecerit in I00. sol. puniatur vice qualibet de facto, et praedictum capitulum banniatur.

 

A193

 

Addentes, et declarantes quod si toto animo, et malo modo gridaverit (corretto), vel dixerit dicto modo, vel altero ipsorum, et d.a verba non habuerint peiorem effectum condemnetur (1), et puniatur in 50. lib. denar. absq. aliqua diminutione.

 

Nota a margine

(1) De quo supra lib. 4. rub. 8.

 

De poena forentium offendentium Civem

cap. LVIIJ.

 

Statuimus, et firmamus quod si abinde in antea casus acciderit quod si aliquis forensis aliquem Civem iniuriatus fuerit, vel offenderit in persona dicto, vel facto, absq. promotione, et incitatione talis civis offensi, quod d.us talis forensis poena tamen dupli puniatur, qua puniretur si offenderet alium forensem, sed si talis civis esset talis promotor, vel rixae, tunc d.us talis forensis simplici poena puniatur prout si alium civem offenderet. Addentes pro declaratione praemissorum quod cives sint, et esse intelligantur quoad haec omnes, et singuli oriundi de Civitate, vel Comitatu Ameriae, vel nati, et descendetes ex eis oriundi(s), et omnes alij, qui essent legitimi Cives ordinati, vel constituti, vel in futurum essent in Civitate praedicta. Coeteri vero forenses sint, et pro forensibus habeantur.

 

Note a margine

(S.N.) De poena forensium damnum dantium vid. infra lib. 7. rub. 46 et quod ibi not.

(S.N.) Et an alias statuta poenalia comprehendantur forensem vid. per Pet. Cabal. in suis resolu. crimi. cas. I29.

(S.N.) Qui dicantur proprie forenses vid. per Cabal. ad const. Aegid. lib. 2. cap. 30. n°. j. et 2. Bero. cons. I73. n°. 47. lib. j.

 

193

 

De poena amputantium manus, nasum, digitum, vel aliud membrum debilitantium, et dentes frangentium, aut cadere facientium

cap. LIX.

 

Si quis amputaverit alicui manum, pedem, nasum, vel aliud membrum principale, vel oculum studiose offenderit, et caecaverit quamvis secundum iura poena l.(egis) Corneliae teneatur, tamen de benignitate statuimus quod in 200. flor. auri condemnetur, quam poenam si infra terminum x. dierum in sententia statuendum non solverit Camerario Communis Ameriae quod d.o termino elapso simile membrum amputetur eidem ut (aliunde "vel") etiam offendatur et ultra q.(uod) fustigetur nudis carnibus usq. ad locum Justitiae consuetum, et expellatur, et expelli debeat extra Civitatem et Comitatum Ameriae ita, et taliter quod infra quinquennium ad ipsam Civitatem, et Comitatum redire non debeat, nec possit in ipsis morari. Et si in termino rediret (Stat. 1441 e Cod. Com. "interim redierit") amputetur eidem aliud (scritto sopra) simile membrum. Si vero debilitando, et non amputando in praedicto ("in praedicto" non figura nei CC. 1441 e Com.) in 50. flor. auri condemnetur, quam poenam si non solverit infra terminum supradictum in duplum solvere teneatur sine diminutione aliqua. Si vero digitum manus alicui amputaverit in I00. flor. auri condemnetur et si quis aliquem ita percusserit quod fecerit sibi cadere dentem condemnetur in 50. flor. auri ultra poenam ordinatam per percussorem (Stat. 1441 e Cod. Com. "pro percussione") in facie, et si plures dentes cadere fecerit

 

A194

 

pro quolibet ultra unum, et ultra poenam percussionis in facie (1) in 25. flor. auri condemnetur. Si vero dentem unum, vel plures fregerit media poena, qua condemneretur si fecisset cadere, condemnetur.

 

Nota a margine

(1) De quo infra rub. prox. seq. et quae dicatur facies infra hoc eod. lib. rub. 6I. in med.

 

De poena percutientium, et offendentium in persona

sine armis manu vacua  cap. LX.

 

Si quis iniuriose aliquem percusserit manu vacua alapa, vel pugno in facie ita, quod sanguis inde exiverit in 50. lib. denar. condemnetur, et ad receptionem similis alapae nihilominus teneatur in loco, ubi fuerit data. Si vero in alia parte corporis percusserit cum sanguine in 25. lib. denar. condemnetur, si sine sanguine in medietate d.ae poenae. Si vero quis aliquem cum calce percusserit, et inde sanguis exierit si à gula supra condemnetur pro qualibet vice in 50. lib. dena. Si sine sanguine in 25. lib. dena. Si vero à gula infra, si cum sanguine, condemnetur in 25. lib. denar. Si vero sine sanguine in medietate d.ae poenae condemnetur. Si vero quis aliquem iniuriose momorderit in facie ita, quod cicatrix perpetuo, et evidens remanebit in I00. lib. denar. condemnetur. Et si cicatrix perpetuo, et evidens (ultime tre parole cancellate) praedicta non remanserit condemnetur in 50. lib. denar. Si vero in alia parte corporis aliquem malo modo momorderit, et sanguis exiverit in 50. lib. denar. condemnetur, et si sanguis non exierit in medie-

 

194

 

-tate d.ae poenae condemnetur. Si vero quis alicui iniuriose traxerit pilos de barba, sive barbam depilaverit, vel aliquem fecerit iniuriose cadere, aut deleverit caputium, biretum, vel cappellum de capite, aut mulieri velettum de capite seu pannicellum, vel supra summitatem, vel alios pannos elevaverit de capite eiusdem mulieris, vel cadere fecerit etiam scrizzando, vel per iocum quoad ipsam mulierem pertinet condemnetur in 25. libr. denar. Si vero impinserit aliquem ita quod cadere fecerit, et sanguis exierit de facie condemnetur pro qualibet vice in 50. lib.den., si de alia parte corporis in 25. libr. denar. condemnetur Et si sine sanguine in medietate d.ae poenae, et si ex inspinta non ceciderit ad terram condemnetur in medietate d.ae poenae. Et si iniuriose ceperit aliquem per nasum, vel alicui traxerit nasum stringendo eum, si cum sanguine condemnetur in 50. libr. denar. si sine sanguine in 25. lib. den. condemnetur. Et si quis miserit manum in gula alicuius iniuriose ita, quod sanguis exierit (omesso "in 50. lib. denar. condemnetur, si sanguis non exierit") in medietate d.ae poenae, et si quis per terram iniuriose aliquem trascinaverit condemnetur in 50. libr. denar. pro qualibet vice. Et si in facie alicuius expuerit, vel aliquam turpitudinem studiose, et iniuriose proiecerit condemnetur in 50. lib. den. In alijs vero locis personae si quis expuerit, vel aliquam turpitudinem proiecerit condemnetur in medietate d.ae poenae. Sed si aliquis cum unculis manus rancicaverit aliquem in facie alterius, seu in gula, et si ex pluribus locis sanguis exiverit condemnetur in 50. lib. denar., et non ultra. Sed si aliquis cum digito manus, vel cum manu iniuriose

 

A195

 

iverit contra aliquem versus faciem eiusdem condemnetur in I00. sol. dena. Sed si aliquis alicui inciserit, amputaverit vel detruncaverit, seu exciderit trecciam, vel capillos capitis condemnetur in I00. libr. dena. Si autem in dictis offensionibus, vel aliqua ipsarum livor, vel tumor appareret in facie d.i offensi manu vacua supradicta condemnetur d.us offendens ac si de d.a facie sanguis exivisset.

 

De poena percutientium in persona cum armis

cap. LXJ.

 

Si quis aliquem percusserit, vel vulneraverit cum armis ferreis, vel ferratis, seu cum bastone grosso, vel malitioso, vel cum lapide in capite cum fractura cranei, et sanguinis effusione condemnetur in I00. flor. auri solvendis Communi Ameriae. Si vero cum sanguine et non cum fractura cranei condemnetur in 50. flor. auri. Si vero cum armis quis aliquem vulneraverit in facie, vel in gula effuso sanguine, ex quo vulnere si cicatrix perpetua, et enormis evidens remansura condemnetur in 200. flor. auri, quos si non solverit infra terminum decem dierum in sententia statuendum dictam poenam in duplum solvere teneatur et ita dicimus de alijs poenis preadictis. Si vero cicatrix ut praedicitur non sit remansura in d.a facie, seu gula praedicta condemnetur in 50. flor. auri. Qui vero in capite, vel gula ali-

 

Note a margine

(S.N.) Stante praecedente statuto puniente offendentem aliquem sine armis et hoc puniente offendentem cum armis quid si aliquis habens arma percussit cum pugno alium cum armis vid. per Bonif. de Vita in tract. malef. sub titulo quid sit accu. n°. 60. et seq.

(S.N.) Hoc statutum loquens in vulnere an habeat locum in vulnusculo vid. Tiraq. de iud. in reb. exi. feren. vers. xi. 

 

195

 

-cuius cum dictis armis evaginatis aliquem percusserit sine sanguine condemnetur in 25. flor. auri. Si vero cum armis non evaginatis in 20. flor. condemnetur. Si vero quis aliquem percusserit cum aliquo dictorum e gula infra unde sanguis exiret condemnetur in 30. flor. auri. Si vero sanguis non exierit in xv. flor. auri. Si vero cum aliquo ligno, vel de sui natura ad offensionem non parato, vel cum alijs armis quam praedictis quis aliquem percusserit cum sanguinis effusione, vel sine sanguine quolibet dictorum casuum poena media condemnetur. Et pro dictorum declaratione firmamus quod facies cuiuscumq. intelligatur à gula supra quicquid remanet discopertum in ea facie ultra capillos capitis, et ultra auriculas versus nasum etiam si coperta aliter portatur cum caputio, vel bireto, et de cicatrice enormi et fractura cranei, et ossi, et debilitationis membri stetur et stari debeat dicto, et declarationi duorum medicorum eligendorum per Judicem procedentem contra ipsum delinquentem, quorum dictum, et declaratio habeatur pro vera, et legitima probatione in praedictis, et eorum declarationem sequi debeat, et scribi faciat in actis Communis aliter quis de cicatrice, fractura cranei, ossi, et debilitationis membri praedictum condemnari non possit nisi fuerit contumax, vel confessus, et ipsi medici pro eorum labore, et mercede habeant, et consequantur expensis delinquentis pro qualibet vice, et pro quolibet

 

A196

 

unum florenum auri, dummodo fiat eis d.a solutio cura, et sollicitudine D. Potestatis, seu Vicarij, antequam reddant praedictorum declarationem, et ut praedicta declaratio melius fieri possit, et haberi per ipsum Judicem Statuimus quod Potestas, seu Vicarius d.ae Civitatis teneatur rationem dictae cicatricis, et debilitatis (Stat. 1441 lascia intendere "debilitationis") deducere, et adducere (Stat. 1441 e Cod. Com. "abicere") in accusam, vel inquisitionem, seu denuntiam deferre processum per eos ascriptum triginta diebus ultra tempus (1) Civitatis (aggiunto impropriamente: non figura altrove) statutum (Stat. 1441 e Cod. Com. "limitatum") in alijs processibus finiendis, ut de eis melius possit informari. Si vero aliquis alicui percutiendo, vel vulnerando cum aliquo genere armorum fregerit, seu amputaverit ossum condemnetur in 25. flor. auri ultra poenam percussionis, seu vulneris facti per eum. Si vero aliquis proiecerit contra aliquem ex proposito lapidem, bastonem, rocchettum, (Stat. 1441 e Cod. Com. "cioccolum"; Cod. Farr. "ronchettum") et his similia, et non percusserit eum, solvat pro banno Communi x. lib. denar. Si vero percusserit proijciendo condemnetur ac si percusserit cum manu cum d.is armis. Sed si aliquis (omesso "ludens") ad mitram, seu piolos cum aliquo, et quocumq. loco proijciendo

 

Nota a margine

(1) De quo tempore supra lib. j. rub. 8.

 

196

 

mitram, seu bacchettam cum ipsa mitra, bacchetta, vel piolis aliquem percusserit dummodo non studiose, si ex ipsa percussione sanguis exiverit, condemnetur ipse percutiens in quartam partem poenae resultantis ex percussione praedicta si fieret extra ludum. Sed si sanguis non exiverit ad poenam aliquam nullatenus teneatur. Si autem cum balista, vel arcu appensate sagittando vertonem unam (sic), vel quadrellum aliquis aliquem percusserit, vel vulneraverit cum eo condemnetur pro d.a percussione, et vulnere ac si cum lancea ex parte ferri percussisset, vel vulnerasset. Si vero sagittaverit (Stat. 1441 e Cod. Com. "sagittando") cum pulsone, vel pallocteria aliquis aliquem percusserit studiose solvat ac si cum lapide percussisset. Si vero non percusserit, et contra eum sagittaverit causa percutiendi xx. lib. den. solvere teneatur et in eodem debeat condemnari. Declarantes quod si omnes praedictas poenas infra terminum x dierum non solverit (sic) in duplum solvere teneantur, et debeant.

 

De poena insultantium, (omesso "et") ammenantium

cap. LXIJ.

 

Insultum contra aliquem si quis fecerit ad domum insultati, seu eius contra quem insultus fit, seu ad domum

 

Nota a margine

(S.N.) Pro materia huius stat. vid. Gandi. de malef. tit. de poen. rae.( ?) titulo 4I. et 43. et tit. de mult. quaest. n°. 2. Aret. eo. tract. in ver. fecit insultum n°. 3. et alijs seq. ubi Arimi. (?) Jul. Clar. in § fin. in materia. 

 

A197

 

ubi assalitus habeat, (aliunde "habitat") seu ad apotecam propriam, vel conductam sine armis ipsum insultum faciens solvat Communi pro banno 25. lib. denar. pro quolibet, si quis ipsorum malo animo intraverit domum, vel apotecam, et ex ea aliquid extraxerit solvat Communi pro banno 50. lib. denar., et restituat in duplum quod acceperit, et devastaverit, et si inde aliquid non extraxerit puniatur in 20. lib. denar. et tam insultum faciens quam etiam quilibet eius (spazio in bianco; aliunde "sequas") aliquem vulneraverit solvat bannum in duplum poenae contentae in capitulo de percussione. Si vero alibi quam ad domum, vel apotecam aliquis insultum fecerit si cum armis 400. (Stat. 1441 e Cod. Com. "quatuor"; Codd. Farrattini e Seminario "40.")  lib., si sine armis 40. sol. pro banno solvere teneatur, et intelligatur insultus si unus iverit, aut cucurrerit contra alterum, tantum si percusserit de insultu non puniatur, sed de percussione puniatur secundum formam capituli de huiusmodi processibus loquentis. Si vero alij (aliunde "aliam") iniuriam intulerit, de qua maiorem poenam solvere deberet quam de insultu de iniuria puniatur, et non de insultu. Et si quis assaltatus fuerit, et defenderit se moderate non teneatur ad poenam, de qua re (Stat. 1441 e Cod. Com., in luogo di "de qua re", recano la corretta lezione "sequacem") autem intelligimus dantem consilium, vel favorem. Addentes quod insultus intelligatur factus ad domum, vel apotecam quando insultans iverit contra insultatum prope domum, vel apotecam eiusdem insultati. Si quis

 

Nota a margine

(S.N.) De materia quo (sic) ad dispositionem Ju. communis vid. Aret. d. ver. fecit insultum Bonifa. eo. tract. sub titulo de insultu.

 

197

 

vero amminaverit contra aliquem Civem Ameriae vel Comitatinum cum aliquo genere armorum evaginatorum, vel non, puniatur vice qualibet in decem lib. denar. Si vero sine armis puniatur pro qualibet vice in 40. sol. Si vero aliquis evaginaverit aliquod genus armorum contra aliquem Civem, vel Comitatensem de Ameria puniatur pro qualibet vice in quatuor lib. denar.

 

De poena portantium arma  cap. LXIIJ.

 

Cultellum malitiosum, seu feritorium, spatam, spontonem, mazzam ferratam, vel ligneam, massam (sic) malitiosam, vel cuiusvis generis massa malitiosa existat, vel alia arma offendibilia, et his similia infra muros Civitatis Ameriae, et in ipsa Civitate, et eius burgis si quis portaverit solvat pro quolibet genere armorum, et qualibet vice 50. sol. denar. de die, de nocte vero duplum, et nihilominus perdat (1) arma sic inventa ad poenam x lib. Potestati d.ae Civitatis de suo salario, et possit quilibet genus armorum, quod sibi inventum fuerit redimere pro x sol. denar. Et si quis non permiserit se, vel arma auferri à familia, vel notario Potestatis habeatur pro confesso, et condemnetur ac si inventus fuisset omnia arma portare scilicet tria arma offendibilia. Et si aliquis per familiam Potestatis euntem pro armis

 

Note a margine

(S.N.) Vide de materia in auth. de armis.

(S.N.) Matth. Afflict. in comment. const. reg. sub titulo de illic. port. arm.

(S.N.) Et in hoc statuto quid veniat appellatione armorum vid. Pet. Caball. resol. crimin. cas. 63.

Et vid. Pium 4.um in constitutionibus cum vices. contra deferentes, retinentes, et vendentes tormentulos igneos vulgo nuncupatos archibusettos, quos statuit eos laesae maiestatis, et rebellionis reos, penisq. pro illo à iure inflictos teneri. Quam consti. Pius V. in consti. I5I. cum vices. extendit etiam contra deferentes pugiones, cultellos et aliud genus armorum brevioris mensurae trium palmorum, exceptis tantum cultellis aptis ad incidendum panem, qui esse non possint maiores longitudinis unius palmi, et sine cuspide ut vulgo dicuntur spuntati.

(1) Limita in DD. Antianis su. lib. J. rub. I7.

(S.N.) Hoc statutum puniens portantem arma offendibilia an comprehendat portantem arma offendibilia, quae esse possunt defensibilia vid. per Bart. in l. pediculis § argento ff. de aur. et arg. lega.

(S.N.) Quod autem non censeantur prohibita arma defensiva est communis opinio ut attestatur Jul. Clar. in sua pract. crim. § fin. in materia tituli (?) sta. n°. 3. vers. in sta. nostro expresse prohi- (segue a pag. A198) -bentur etiam defensiva ut infra hac ea. rub. vers. ita quod.

 

A198

 

fuerit inventus cultellus, vel ensis, vel aliud genus armorum et noluerit ipsa arma dare Curiae, et familiae solvat Communi praedicto pro inobedientia x lib. denar. Si autem aliquis portaverit ipsa arma, vel aliquod genus de d.is armis in eundo, et redeundo de foris (1) cum galero, vel runcio, vel alijs verisimilibus, vel probaret quod iret, vel rediret de foris per unum testem cum sacramento deferentis d.a arma non teneatur ad poenam, vel quando iret ad terram custodiendam de nocte, vel de die, vel quando ipsa arma palam portarent vendendi gratia, et ad faciendam ipsam aptari ad poenam nullatenus teneantur, nec etiam teneantur ad bannum, qui infra muros suae domus propriae, vel conductae secum arma haberent, vel si comitatensis (2) portaret arma in manu ligata in eundo, et redeundo de foris non teneatur ad poenam. Et de indicijs verisimilibus ut supra dictum est, et etiam Potestas (3) debeat concedere licentiam arma portandi, et deferendi per terram cuicumq. petenti pro custodia sui corporis propter inimicitiam, quam haberet, assignata prius causa inimicitiae, et receptis ab eo idoneis fideiussoribus de non offendendo aliquem cum d.is armis nisi ad sui defensionem, et tutelam, et Potestas, et sui officiales possint de singulis praedictorum punire, et condemnare, et de inventione armorum credatur relationi officialium, seu familiarium Potestatis. Forensis vero postquam hospitatus fuerit non possit arma portare per d.am Civitatem, et eius burgos, et

 

Note a margine

(S.N.) Add. statutum puniens inventum cum armis an verificetur in sola inventione absq. apprehensione vid. per Bart. et DD. in l. J. ff. de acq. poss. Jas. ib. n°. 87. Rip. 52. et seq. et in l. si bar...(?) C. de fideiusso. Aret. de malef. in ver. q. fama pub. n°. 75. Cepol. in repe. l. si fugitivi n°. 74. et seq. C. de ser. fugi. late Clar. ubi supra.

(1) Vid. Aret. in tract. malef. in ver. uno stocho n°. 3. Afflict. d°. titulo de illi. port. armo. Jul. Clar. in sua pract. § fin. in d°. 6. sta. (?) n°. 6.

(2) Cott. memo. suo inci. armorum. in fi. Affl. ubi supra.

(S.N.) Stante hoc statuto puniente portantem arma si Titius percussit Seium cum armis an puniri debeat de delatione et percussione simul vide per Jas. in l. qui dicitur n°. 3. ff. de verb. oblig.

(3) Et ita servatur de consuetudine ut testatur Clar. d°. §. fo. sta. 3. n°. fi. immo officialis potest illa frangere Clar. d°. n°. fi.

 

198

 

si quis contrafecerit solvat pro banno Communi Ameriae x lib. denar. et hospitatores semper dicere teneantur d.is forensibus, et si non diceret ipse hospitator, in cuius hospitio hospitatus fuerit talis forensis, cui inventa essent arma teneatur solvere poenam, et quod nulla persona portet, vel portare debeat per ipsam Civitatem, vel eius burgos arma defensibilia ad d.am poenam. Jta, quod eadem poena sit portare arma defensibilia sicut offensibilia. Addentes hiuc capitulo quod deferens, vel inventus deferre, habere, vel portare ad latus ita, quod non videretur, vel absconse circa aliquam partem sui corporis, vel in calsa, vel involutam in mantello, seu caputeo, vel aliquo alio panno, vel alio loco cultellum malitiosum feritorium, vel quatrellum parvum, vel alium ferrum acutum malitiosum aptum ad nocendum, et habilem ad portandum absconse (1), si quidem de die condemnetur, et puniatur in 25. lib. dena. absq. diminutione, si de nocte in duplum poenae praedictae pro qualibet vice debeat condemnari, et puniri. Addimus etiam quod quicumq. portaverit correctum (Stat. 1441 "corectum"), vel planellam poena sit deferenti xx. sol. dena. tantum pro qualibet vice, et non in perditione correcti, seu planellae. Et quod d.us Potestas singulis diebus sui officij ad poenam 5. lib. de suo salario retinendarum pro quolibet die, et pro qualibet nocte debeat intimari facere per Civitatem, et Burgos Ameriae contra deferentes arma praedicta cum quinq. (omesso "berroarijs"), vel quatuor ad minus.

 

Nota a magine

(1) Declara per rub. 8. su. eod.

 

A199

 

De poena facientium vindictam contra actinentes

(Stat. 1441 e Cod. Comunale: "insontem")

cap. LXJV.

 

Ad vindictam aliquam faciendam per aliquem alicui, vel ad iniuriam, vel ad offensam nullus audeat nec procedere debeat, seu offendere aliquem inferentis (aliunde "inferentem") iniuriam consanguineum actinentem offendenti, seu ex parte patris, seu ex parte matris usq. in quartum gradum et qui contrafecerit solvat duplum poenae contentae in capitulo loquenti de tali maleficio, et ad probandum quod offensa facta fuerit ad vindictam sufficiat fama publica.

 

Nota a margine

(S.N.) Extat de hoc Pauli 2.i constitutio V. viros sanguineos, quam ampliavit, et confirmavit Alex. 4. in consti. 7. Perniciosam. Jnno. 8. in const. V. etsi de cunctarum cum concor. de quibus ibi per collectorem. Eandem confirmavit Pius V. in consti. I3. ex supernae vers. cum saepius.

 

De poena extrahentium terminum finalem

rub. (cancellato) cap. LXV.

 

Terminum finalem, vel communem si quis fraudolenter extraxerit, vel laboraverit, sive laborari fecerit ultra ipsum terminum, seu aliquem in terram suam, et rem sui vicini sine convicini praesentia, vel consensu terminum miserit, solvat pro banno Communi (spazio in bianco ingiustificato) et(iam) si laboraverit ultra finem J00. libr. denar. pro qualibet vice, et quolibet termino. Si vero omnes termini ceciderint inter aliquos, vel cecidissent, vel per aliquem reinventi essent terminatores Communis teneantur mitte-

 

Nota a margine

(S.N.) Vid. in ti. ff. de termi. inc. (?) fel. in c. qua (?) iudicante n°. 2. in fi. de praeser. in c. ex litteris ubi Dec. et Doct. de proba. Jul. Clar. in §. fin. q. 83. n°. I0. Plot. de in lit. iur. §. 45. n°. 2. Meno. de arbi. Jud. lib. 2. centu. 9. cas. 393. 

 

199

 

-re terminos inter partes in loco, ubi consueverunt esse termini, vel melius videbitur pro iustitia utriusq. partis. Et quod nullus debeat laborare prope terminum communem per unum pedem ad poenam 20. sol. pro quolibet, et praedicta banniantur quolibet mense.

 

De Verbis Jniuriosis  cap. LXVJ.

 

Recredentem, ravagliosum si quis alicui dixerit solvat pro banno d.o Communi 40. sol. denar. Si vero aliquis reimproveraverit alicui aliquam iniuriam sibi factam, vel eum tangentem, solvat pro banno Communi Ameriae 8. lib. denar. Si autem alia verba iniuriosa quis dixerit alicui solvat pro quolibet verbo iniurioso nomine poenae 20. sol. denar. Et si praedicta, vel aliquid praedictorum reimproperata, seu dicta fuerint coram Potestate, Judice, Cancellario, vel arrenga (1) solvat duplum. Si autem mulier malae famae alicui mulieri bonae famae verba iniuriosa dixerit solvat pro banno Communi praedicto 40. sol. Mulier autem bonae famae mulieri malae famae iniuriam dicens ad poenam volumus non teneri. Si quis vero dixerit falsus, proditor in I00. sol. denar. condemnetur, et puniatur sine diminutione (2) aliqua. Et idem dicimus, et intelligi volumus de poenis superius declaratis.

 

Note a margine.

(1) Adde an statutum puniens offendentem officialem habeat locum in officiali extracto ad officium qui nondum officij administrationem fuit consecutus vid Pet. Cabal. d.is suis resol. crim. cas. I48.

(2) Quomodo intelligatur sine diminutione supra rub. 8. hoc eod. lib.

 

A200

 

De poena facientium param Castaldo

cap. LXVIJ.

 

Param Castaldo Communis si quis fecerit, quin minus pignus accipiat, vel faciat sibi iniuriam, solvat pro banno vice qualibet 5. sol. dena., et debeat Curiae obedire. Mulier autem de praedicta (Stat. 1441 e Cod. Com. "prima") vice, et para non teneatur. Et quod nullus Castaldus, nec aliquis familiaris Potestatis debeat intrare in camera (1) alicuius pro aliquo pignore accipiendo ad poenam 5. lib. pro quolibet contrafaciente d.o Communi solvendam.

 

Note a margine

(S.N.) An sit credendum referenti delicta per aliquos commissa Cabal. ubi supra cap. I26.

Et quando birruarijs liceat offendere resistentem capturae per Cabal. cas. I32.

(1) Jmmo nec in domum clausam infra lib. 6. n°. 6I.

(S.N.) An sit credendum birruarijs, et alijs famulis Curiae, et ministris Justitiae de iniuria ipsis illata, vel de impedimento eis facto circa executionem vid. Pet. Cabal. in suis resol. crim. cas. I27.

Et quando officialis possit cognoscere de ista iniuria vid. Pet. Cabal. ubi supra cas. I28. 

 

De exceptuatis à poenis ratione minoris aetatis

cap. LXVIIJ.

 

Minores I2. annis de maleficijs personalibus non teneantur, sed maiores I3. annis puniantur de maleficijs per eos commissis si perfectae essent aetatis secundum formam statutorum, salvo tamen quod minores I2. ann. usq. ad 8. ann. de damno dato puniantur ea poena, qua maiores. Addimus tamen, et declaramus quod cap. positum supra de exceptuatis à poena in quantum esset contrarium huic in his casibus, ubi illud loquitur intelligatur, et

 

Note a margine

(S.N.) De iu. communi minor. 25. an. et impubes an, et quando et quomodo puniri debeat si delinquat vid per Gand. de malefi. tit. de poen. n°. 30. Dec. et Doct. in l. fere ff. de reg. iur. in l. pupìllum eod. tit. Zos. in tract. de indae.(?) 29. pri. vers. haec itaq. Bar. in l. pupillus ff. de acq. haered. Jul. Clar. in § fin. q. 60. vers. j. (una parola non decifrata) de arb. Jud. lib. 2. centu. 4. cas. 329. n°. I9. et novissime Bull. Pij IV. relat. per glos. in consti. March. lib. 4. cap. I7. et vid. in tit. extra de deli. pue. ubi doct. Vulpel. cons. crim. I0I. pro absolutione. Et vid. infra de reform. cap. 6. ubi statutum fuit actendi (?), et servari debere d. bullam Pij 4.i et ultra allegatas vid. novissime Pet. Cabal. in suis resol. crimin. cas. I34.

(S.N.) De alijs exceptuatis à poenis alijs de causis vid. supra lib. eo. cap. 22. Et de minore homicidium committente vid. supra hoc eodem lib. rub. 3I. et vid. Jul. 2. const. xj. fidedigna vers. statuimus qua decrevit aetatem min. ann. 25. homicidas non excusare sed si xx. suae aetatis annum actigerit quod habeatur, et reputetur pro maiore in delictis, pro quibus poena sanguinis esse imponenda. Jmmo Pius 4. in const. I28. licet dudum vers. nec homicidis statuit homicidas non excusari maiores I4 annis licet minores 20.  

 

200

 

locum habeat, sit firmum, et praevaleat praesens capitulum in alijs casibus.

 

 

De poena offendentium officialem forensem

cap. LXIX.

 

Statuimus, et ordinamus quod si quis offenderit dicto, vel facto aliquem officialem forensem Communis praedicti, vel aliquem alium de sua familia, quod talis offendens solvat triplum poenae contentae in statuto de tali poena loquente, Si talis offendens offendisset civem. Et si aliquis ex d.is officialibus, vel aliquis de sua familia iniuriose offenderit aliquem de Ameria, vel eius districtu solvat duplum poenae contentae in statuto, quod de tali maleficio loqueretur. Et teneatur in praedictis Dominus pro familia (Stat. 1441 e Cod. Com. "famulo") nisi homines (in Stat. 1441 non figura; aliunde "dominus") ignoraverit, vel prohibuerit famulo iniuriam inferri, salvo quod praedicti officiales, vel familiares, vel aliquis ipsorum aliquem offenderit in executione aliqua facienda, vel cum caperet aliquem exbanditum, vel caperet aliquem qui non esset exbanditus, et talem capiendo offenderet sine ferro, vel talis capienti (Stat. 1441 e Cod. Com. "capiendus") resisteret cum armis, vel aliquis eum iuvaret officiales, et familiares offenderet praedicti (Stat. 1441 e Cod. Com. "quod officiales et familiares offendentes praedictum") non teneantur ad poenam. Volumus etiam quod si quis aliquam offensam fecerit contra Potestatem, vel aliquem de sua familia, quod punitio d.ae offensae spectet, et pertineat ad illum

 

Nota a margine

(S.N.) An statutum offendens officialem habeat locum in eo, qui administrationem officij nondum fuit assecutus vid. quod not. supra fol. praeceden.

 

A201

 

officialem forensem, quem Domini Antiani duxerint eligendum seu per sequentem Potestatem, et aliter per ipsum Potestatem punitio fieri non possit.

 

Quod cuilibet sit licitum capere exbanditum

cap. LXX.

 

Ad hoc ut exbanditi Civitatis Ameriae, et eius districtus per dictam Civitatem, et eius Comitatum vagari non possint, statuimus quod unicuiq. Civi, et districtuali d.ae Civitatis sit licitum, et permissum quemlibet exbanditum d.i Communis capere, et in fortiam dicti Communis ducere. Et si aliquis de d.a Civitate, et eius Comitatu duxerit aliquem exbanditum d.i Communis in fortiam eiusdem habeat, et habere debeat quartam partem eius, quod venerit ad manus Camerarij occasione talis exbanditi. Et si d.us capiens d.um exbanditum offenderit in capiendo eum non teneatur ad poenam. Et d.us Camerarius possit, et debeat dictam quartam partem dare, et solvere d.o capienti, et in fortiam d.i Communis ducenti absq. aliqua deliberatione, vel reformatione Concilij aliquo capitulo in contrarium loquente non obstante.

 

Note a margine

(S.N.) Jmmo quod teneatur capere exbannitum su. lib. eo. rub. x. et rub. 5I. et 52.

(S.N.) De statuto de banniente bannitum interficiente alium bannitum vid. Pet Cabal. resol. crim. cas. I97.

 

201

 

De poena molestantium tenutam  cap. LXXJ.

 

Tenutam, et possessionem alicuius rei immobilis, quam aliquis tenet, et possidet, si quis acceperit, vel abstulerit sua authoritate, et molestaverit, et perturbaverit aliquem possessorem huiusmodi in tenuta, et possessione ipsius si res illa fuerit aestimationis 50. lib. et ab inde supra solvat pro poena Communi Ameriae I00. lib. dena. sine aliqua diminutione  (omesso "si vero ab inde infra usq. ad vigintiquinq.  libras extimationis esset solvat pro banno dicto Communi vigintiquinque libras denariorum sine diminutione,") à 25. lib. infra usq. ad 40. sol. (omesso "solvat quatraginta soldos") sine diminutione ut supra et nihilominus talis acceptor, vel molestator in utroq. casu condemnetur possidenti in restitutionem possessionis, et fructuum, quos inde percipere potuerit, ac damna, et expensas, de quibus damnis, et expensis credatur sacramento petentis usq. in quantitatem xx. sol., si plures fuerint ab inde supra probetur legitime. Si autem d.us acceptor, vel molestator huiusmodi possessionem restituerit, et renuntiabit possessionem ipsius rei eidem molestato ante litem contestatam, et iuramentum de calumnia per se praestandum ad bancum Juris nullatenus teneatur ad poenam sed damnum passo emendet ut supra dictum est. Et notarius Potestatis antequam accusatus de turbatione, et molestatione huiusmodi accusationi respondeat, et iuret, et dicat eidem accusato tu es accusatus de turbata possessione vis renunciare possessioni, vel ne? Et si d.us accusatus non responderit d.ae interrogationi, sed

 

Note a margine

(S.N.) De tenuta quomodo concedatur vid. sup. lib. 3. rub. 3.

(S.N.) De poena molestantium in tenutam data (sic) cum dot. vid. sup. lib. 3. rub. 50.

Et de poena deteriorantis ipsam tenutam sup. lib. 3. rub. 35.

 

A202

 

tacuerit, habeatur pro respondente, et renunciante d.ae interrogationi, et expresse d.ae tenutae. Et si d.us notarius non diceret quod possit d.us molestator post iuramentum calumniae usq. ad sententiam renuntiare possessioni, et rem restituere. Et si restituerit rem praedictam, et renunciaverit possessioni praedictae ante sententiam non teneatur ad poenam. Jdem inteligatur in molestante aliquem in tenutam et possessionem datam per Curiam alicuius rei possessae, seu per contumaciam esset data tenuta tempore pronunciationis eiusdem, seu executionis.

 

De poena occidentium, vel vulnerantium animal alicuius

cap. LXXIJ.

 

Quod (aliunde "Equum") iumentum, asinum, vel bovem cum aliquo genere armorum percutiens puniatur vice qualibet in x. sol. Et si occasione d.ae percussionis animal moreretur solvat pro banno xx. sol. dena., et in duplum damnum emendet. Si vero aliud animal vulneraverit, et non moreretur solvat pro banno quinque solidos, et quod si equum stantem ante domum Domini sui, vel in ipsa domo quis vulneraverit cum effusione sanguinis solvat pro banno x. lib. den. Et si ipsum occiderit de ipso vulnere solvat pro banno xxv. lib. dena. Et damnum emendet patienti

 

Note a margine

(S.N.) Vid. Const. Greg. XIIJ. II0. non sine contra committentes furta, et latrocinia in animalibus, et iumentis in statu (?) (una parola non decifrata), et contra ea ementes, permutantes, et recipientes, etc.

(S.N.) Limita in vulnerantes porcos et canes inventos damnum dare in vineis infra lib. 7. rub. 23.

 

202

 

in duplum. Et si dictam poenam non solverit infra x. dies à die latae sententiae contra eum ipsam poenam in duplum solvere teneatur.

 

 

 

De poena negantis dotem  cap. LXXIIJ.

 

Dotem sibi datam fore si quis in Judicio negaverit, et probatum fuerit contra eum sibi datam esse solvat pro banno Communi Ameriae x. lib., et dotem, quam tenet restituat. Si vero in Judicio aliquis negaverit esse patrem, matrem, fratrem, vel consanguineum, vel aliquem esse, vel fuisse Potestatem, Judicem, vel notarium, Episcopum, Abbatem, Priorem, vel aliquam Praelaturam, vel aliquem esse Castaldum veritatem negando, de quo, et qua veritate esset fama publica, solvat Communi Ameriae quatuor lib. denar. sine diminutione, si de hoc fuerit denunciatum, vel accusatum à suo adversario. Si quis vero dotem promisisse negaverit, et probatum fuerit contra eum quod promiserit ipsam dotem solvat pro banno d.o Communi x. lib. dena.

 

De poena negantis depositum  cap. LXXJV.

 

Depositum unde appareret publicum instrumentum, seu de aliquo possit legitime doceri per testes si quis sibi fore factum negaverit, si fuerit mercator I00. lib. nomine poenae solvere teneatur, si fuerit alia per-

 

Nota a margine

(S.N.) Vid. Plot. de in lit. iur. §. I0. n°. 2. et infra.

 

A203

 

-sona solvat nomine poenae 50. lib. denar. Et quod quilibet publicus mercator pro quolibet deposito, quod sibi fore factum negaverit, et appareret, possit pro ipso restituendo deposito realiter, et personaliter conveniri non obstante statuto supra vel infra posito, quod in contrarium loqueretur.

 

De poena euntium post tertium sonum Campanae

cap. LXXV.

 

Post tertium sonum Campanae de nocte inventus ire per Civitatem, vel intrare ad bibendum in taberna, vel arma vetita portare, vel excessum aliquem facere contra formam statutorum d.ae Civitatis per Custodem de nocte inventum denunciet (Stat. 1441 e Cod. Com. "inventus denuntietur") Curiae, et eorum relationi stetur, vel saltem duorum ex familia D. Potestatis cum aliquo eius officiali. Persona vero sic inventa etiam sine armis etiam post sonum campanae sine igne, vel longe à domo sua ultra tres domos, vel nisi persona bonae famae aliquam excusam haberet declarando suo sacramento, vel nisi esset medicus, qui iret ad aliquem infirmum, et nutritius (Stat. 1441 e Cod. Com. "nuntius"), qui iverit cum eo, et de hoc credatur sacramento ipsius medici, et socij, qui iret cum eo, solvat pro banno quinq. sol. dena., et nihilominus ad Palatium ducatur, et ibi detineatur tota nocte, et in mane postea sequenti banniatur ex parte Potestatis per d.am Civitatem quod talis fuerit inventus per familiam Potestatis ire

 

Note a margine

(S.N.) Stante hoc statuto si campanarius non sonat, vel non sonat hora debita an inventus post horam punietur vid. per Bonif. de Vita. in tracta. male. sub tit. de testi. infor. libell. n°. 80. et seq.

(S.N.) Hoc statutum comprehendit etiam foeminas ut per Dec. in l. foeminae sub. n°. 88. de reg. iur. et per Bart. in l. iura. n°. I. de leg.

Sed hoc statutum habeat etiam locum in eo, qui vadit de nocte in die Veneris sancti vide per Albe. in 2.a par. sta. 6. 7. et 8. quae inci. inter statut. cavetur quod nullus vadat etc. et Aug. Aret. de malefi. in ver. de nocte ut mandatum n°. 4. Jas. in l. fi. n°. 3. C. de his quibus indig.

 

203

 

de nocte per terram post tertium sonum campanae, et sit in fortia Communis, quod quicumq. vult ei aliquid dicere, vel ab eo aliquid petere vadat coram Curia, et fiet sibi ius summarium de eodem. Salvo semper quod si talis inventus dederit fideiussorem (spazio in bianco; Stat. 1441 "Notario") recipiat (Stat. 1441: "recipienti"; Cod. Com. recipientem") pro Communi de mane inde sequenti coram Potestate, et sua Curia de comparendo, et stando mandatis Curiae, quod non ducatur ad Palatium. Et si per Custodes (omesso "de nocte fuerint aliqui inventi aut accusati quod dicti Custodes") habeant medietatem bannorum accusati (aliunde "accusatorum") per eos. Et si Custodes non accusaverint, vel fuerint negligentes solvant pro banno vice qualibet x. sol. den. De dolo autem, et excessu colludentium, et excedens (Stat. 1441 e Cod. Com. "ludentium et excedentium") secundum formam statutorum puniatur (Stat. 1441 e Cod. Com. "puniantur"), et Potestas teneatur cogere d.os custodes ad denunciandum, quos invenerint cum poena obligationis ab inobedientibus exigenda 40. sol. dena. Si quis vero custodum, qui invenerit aliquem falso accusaverit puniatur vice qualibet in 50. lib. denar. Et quod si aliquis commederit, vel biberit in aliquo hospitio, vel taberna, vel ubi vinum venditur ad minutum post tertium sonum campanae, tam commedens, quam bibens, quam etiam hospitator, vel vini venditor solvat pro banno d.o Communi xx. sol. dena. cum accusatore, et stetur relationi officialis cuiuslibet Potestatis. Salvo quod hospitatores bonae famae non teneantur ad poenam, in aliquo praedictorum. Jn sero autem Potestas, et eius officiales teneantur quotidie facere pulsari campanam Communis publice tribus vicibus ita quod possit

 

A204

 

commode ab Ecclesia (Stat. 1441 e Cod. Com. "ab arcu") S.ti Secundi usq. ad Ecclesiam S.ti Stephani ire et postea fiant tres retocculi pro competentia intervalli (Stat. 1441 e Cod. Com. "intervalla"). Pulsans autem aliter, quam per d.um modum qualibet vice puniatur in quinq. sol. Addentes quod furnarius, et furnaria pro eorum officio exercendo, et pro facto furni possint sine poena omni hora ire per Civitatem praedictam.

 

De poena ludentium ad ludum taxillorum

cap. LXXVJ.

 

Quia per ludum multa incommoda sequuntur, et delicta praecipue blasphemiae omnipotentis Dei, et aliorum Sanctorum, quod redundare potest ad malum statum Civitatis Ameriae, et singularum personarum, idcirco ut praedicta non fiant de coetero statuimus, et ordinamus pro bono statu d.ae Civitatis, et utilitate Communi quod nulla persona audeat, vel praesumat ludere in aliquo loco, vel aliquo tempore ad ludum taxillorum, vel brecciarum, vel ad aliquem ludum cum taxillis, vel sine, in quem, vel propter quem res, vel pecuniae vincerentur, vel perderentur, vel vinci, vel perdi possent, nec possit aliquis mutuare alicui ludenti ad aliquem ludum aliquam rem, vel pecuniam ad poenam xx. flor. auri pro quolibet contrafaciente, et qualibet vice, cuius poenae quarta pars sit accusatoris, vel officialis reperientis, et aliae tres partes sint Communis Ameriae, et nihilominus mutuum suum mutuans rem, vel

 

Note a margine

(S.N.) E diverso veneratio eorundem statutorum ad bonum, et pacificum statum eiusdem Civitatis supra lib. 2. rub. I. et seq.

(S.N.) Mala quae proveniunt ex ludo taxillorum de quo in hoc statuto enumerat Hosti. in su. ti. de excess. Praelat. circa finem, ubi inter alia dicit quod de ludo veniant ad verba, et de verbis ad verbera et de vulneribus ad homicidia.

Taxillorum ludus quare sit prohibitus vid. per Bal. in c. clericum (?) n°. j. de vi. et hone. cler. Diaz in pract. crim. cano. cap. 72. n°. j.

(S.N.) De materia vid. in tit. ff. de aleae lus. et alea. Bonif. de malef. titulo de ludo. Azar. (sic) et c. Stepha. Cost. (?) Jo. B.a Cav. Per. de Pu. Fra Franc. Alcorer. in suis tract. de Jud. Jul. Clar. lib. 5. rece. sent. § Surdus Menoch. de arb. Jud. lib. 2. cent. 4. cas. 399. Covar. in reg. peccatum par. 2. §. 4. de reg. Jur. in 6. (?) ubi de resti. agit.

Quod possit contra ludentem procedi per denuncia. custodum celatorum supra lib. p°. rub. 23. et infra hac. eadem rub. post med. ubi etiam de praemio denuncia.

De poena ludentium ad ludos prohibitos de iu. communi vid. Jul. Clar. in d°. §. ludus vers. sed quaero Jgnat. Lop. ad Diaz in pract. crim. et. cap. 72. vers. hoc de cler. Menoch. de arbitr. iu. lib. 2. cent. 4. cas. 399.

 

204

 

pecuniam perdat (corretto). Et quilibet huiusmodi lusores, et mutuantes denunciare, vel accusare possit, et credatur sacramento accusantis (omesso "et") unius testis, et simili poena puniatur per Potestatem tabernarius, vel vinum vendens, vel quivis alius, in cuius domo, vel taberna propria, vel conducta lusum fuerit ipso sciente; et nullus tabernarius, vel vinum vendens habeat aliquod tabulerium, vel aleas, vel taxillos, vel palas (Stat. 1441 e Cod. Com. "pallas"), vel piolos in domo, vel ante domum, in qua vinum venditur, vel ante ipsam ludat (corretto), ad aliquem ludum ubi denarij, vel numerata pecunia perderetur. Si vero inventum fuerit in eadem taberna, vel ante cum taxillis in manibus, vel sedens ante tabulerium, vel stans habeatur pro confesso, et puniatur ac si esset ad ludum inventus, et Potestas in principio sui regiminis teneatur infra quinq. dies publice banniri facere praedicta, et contrafacientes quilibet possit accusare, et denunciare, et habeat quartam partem banni, et credatur suo sacramento cum uno teste in singulis praedictis. Ad ludum autem alearum, et ad pilam (Stat. 1441 e Cod. Com. "pallam") praeterquam in d.is locis vetitis ludere ubicumq. quilibet possit sine poena. Et quod nullus in Civitate, vel extra audeat, vel praesumat aliquo modo, vel tempore retinere scienter, vel retinere aliquos lusores ad ipsum ludum prohibitum in domibus cryptis, vel cappannis, vel aliquo alio loco ad poenam xx. lib. den. pro quolibet ipsorum, et qualibet vice aliquo non obstante si d.as poenas, et quamlibet earum non solverit infra 50. (Stat. 1441 e Cod. Com. "decem") dies per Curiam assignandos in duplum solvere teneantur, sine aliqua diminutione. Volumus etiam

 

Note a margine

(S.N.) Mutuans in ludo de iu. communi non potest repetere l. alearum usus C. de rel. et sumpt. fun. vid. Jo. And. in addi. ad specu. in rub. de obli. et solu. in princ. Alex. in l. si cum dotem § si post solutum n°. 5. solu. matr. Bonifa. de lu. azar. n°. I5.

De consuetudine potest repetere, et servanda est secundum communem opi. de qua per Clar. in d°. § ludus.

Adde quod fructum, quod fit domi aleatoris est impunitum text. est in l. p.a. de aleae lu. ubi per Bart. et DD. (?) Bart. Caepol. can. 57. Bonif. ubi supra n°. II. et I2.

(S.N.) Commodans scienter domum ad ludendum de iure communi punitur arg. l. qui domum ff. de adult. Bonif. d°. titulo de lud. azar. n°. I6.

Et appellatione domus venit quaecumq. habitatio d.a l. qui domum in fin. et l. I. ff. de aleae. lus. et aleato.

Jntellige, et dic verum quando retinens in domo ludum facit causa emolumenti, et ex consuetudine, secus si incidenter, et recreationis causa, quia tunc non punitur. glos. in d.a l. i.. in princ. Azo. in su. C. de reli. et sumpt. fu. n°. 28. add. ad Bonif. ubi supra n°. I3. lit. d.

(S.N.) Quid si proijciendo mitram vel piolos aliquem percusserit supra lib. eod. rub. 6I.

(S.N.) L. ult. de aleae. lus. et aleat. Aret. de malef. in ver. metitor de mali. da. (?) n°. I7.

 

A205

 

quod d.us Potestas, vel eius officialis, vel quilibet de sua familia dictorum occasione habeat, et habere possit dictam quartam partem poenae, quam in Communi devenire faciat de inventionibus eorum tantum, et non ultra. Addentes quod quilibet possit, et valeat ludere ad mitram, et piolos pro commessionibus (aliunde "commestionibus"), et potu tamen sine aliqua poena.

 

De poena intrantium, vel exeuntium (omesso "aliunde

quam") per portas  cap. LXXVIJ.

 

Nullus de Civitate, vel Comitatu Ameriae intret, vel exeat aliunde, quam per portas apertas ipsius Civitatis sine licentia (1) Potestatis, vel duorum Antianorum, et qui contrafecerit solvat pro banno Communi preadicto 50. lib. dena. sine diminutione excepto beneficio confessionis.

 

Nota a margine

(1) Vid. supra lib. eo. rub. 26. et infra lib. 5. rub. 26.

 

De custodiendo sanctissimos dies  cap. LXXVIIJ.

 

Sanctissimos dies Dominicae solemniter custodiantur, et à quolibet venerentur intus, et extra apotecas ipso die merces aliquae non vendantur, exceptis oleribus, et alijs rebus commestibilibus. Et quod nullus ipsa die debeat portare aliquam salicem (Stat. 1441 e Cod. Com. "salmam") de foris infra (Stat. 1441 e Cod. Com. "intro") dictam Civitatem nisi quod tantum portare quis possit herbam et aquam, et qui contrafecerit condemnetur, et puniatur in x. sol. dena. Et quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare, et habeat medietatem banni, et teneatur in credentia, et hoc Potestas faciat

 

205

 

per publicum bannum per Civitatem notificari Et idem dicimus de festivitatibus B. Mariae, B. Firminae de mense Novembris et quod portari possit vinum, (omesso "et") frumentum.

 

Quod filius non elevet manum contra Patrem

cap. LXXJX.

 

Filius fam. si elevaverit manum (1) contra patrem, vel matrem Potestas, et sui officiales teneantur eum mittere in Campanile Communis, et ibi eum retinere faciat per tres dies, vel alibi ad voluntatem patris, vel matris, et eum aliter punire ad petitionem, et voluntatem eorundem, et si damnum intulerit in bonis ipsorum patris, vel matris similiter puniatur.

 

Note a margine

(1) Vid. supra lib. rub. 37.

(S.N.) De iure communi potest exhaeredari § aliud quoq. capitulum vers. causas auth. ut cum de appel. cogn.

 

De modo faciendi luctum  cap. LXXX.

 

Luctum nemo faciat, vel incipiat ad mortum in Civitate extra domum antequam lectus mortui portetur, et nullus elevet inflatum (Stat. 1441 "sibi infulam" Cod. Com. "sibi insulam") caputeum, vel biretum de capite, seu scindat sibi pannos, faciem, seu vultum suum dilaceratum (Stat. 1441 e Cod. Com. "delaceret"), nec etiam intret Ecclesiam cum cadavere nisi deferentes lectum, vel qui sine plantu vellet devote audire divinum officium. Nullus etiam postquam mortuus fuerit delatus moram ante ecclesiam faciat, nec sedere debeat ante domum defuncti, nullaq. mulier vadat ad Ecclesiam cum mortuo vel etiam quando extrahitur corpus extra domum exeat ad faciendum luctum, vel ad hominem am-

 

A206

 

-plectendum, nulla etiam mulier illa die, qua mortuus ad Ecclesiam deportatur ire debeat ad domum ipsius mortui nisi semel. Contrafacientes vero in praedictis in xx. sol. dena. vice qualibet puniatur (sic). Et hoc Potestas per Civitatem publice faciat banniri infra octo dies sui regiminis, et notarius Potestatis teneatur vinculo iuramenti ire ad domum defuncti, et inde ad Ecclesiam ad scribendum omnes contrafacientes, et eius scripturae credatur. Addentes quod pro morte cuiuscumq. defuncti in suis funeralibus, exequijs nemo lugubria vestimenta faciat, exceptis parentibus, fratribus, et filijs tam masculis, quam foeminis, ac etiam nepotibus, et alijs quibuscumq. consanguineis in eadem domo defuncti insimul commorantibus. Et quod in plantu (Stat. 1441 e Cod. Com. è aggiunto "diei") dicti defuncti, nec postea fieri debeat aliqua expensa per consanguineos, vel affines, (omesso "quae cunsuli (o "consului") nuncupantur") vel etiam aliqua in eodem plantu deridenda (Cod. Farr. e Cod. Sem. "decidenda") reputatio (Stat. 1441 "repotatio" Cod. Com. "repetatio") fiat. Et qui contrafecerit in praedictis, vel aliquo praedictorum ipso facto in poenam incidat xxv. flor. auri sine aliqua diminutione. Decernendo quod si Potestas omiserit, seu negligens fuerit in exigendo d.as poenas in eadem poena puniatur, et condemnetur tempore sui syndicatus.

 

De poena laboratorum non laborantium bene terras

cap. LXXXJ.

 

Ad laborandum terram alicuius si quis receperit, et eas non laboraverit ad modum boni laboratoris si de conventione non appareat eas non laboraverit

 

206

 

ut convenit solvat pro banno d.o Communi quatuor lib. denar. et damnum emendet patienti, aut domino rei in duplum, et stetur sacramento domini rei de laborerio, et de damno stetur arbitrio, et declarationi duorum bonorum virorum eligendorum mandato Potestatis, vel Judicis. Si quis vero terras alienas non elaboraverit teneatur de terratico restituendo domino ipsius terrae, et eam laborare ad usum boni laboratoris, et contrafaciens poenam praedictam solvere teneatur, et damnum emendet, vel fructus restituat domino d.ae terrae declaranti, et declarando modo praedicto. Et Potestas condemnet contrafacientem in aliquo, et die conducti laboritij, vel imcepti non obstante quod inceptum non esset tempore sui regiminis secundum dictam formam etiam si suo tempore esset conventum servatum, et quilibet laborator teneatur inquirere dominum rei ad metendum, et triturandum tempore, quo aliquid  horum facerent ad poenam 4. libr. dena. Et qui laboraverit terras in uno anno non possit eas renunciare ante tempus conventum, vel consuetum ad dictam poenam sub integra comendatione domino rei debenda. Et nichilominus teneatur bene colere, et seminare ipsam terram tam in culta, quam in maiese, nec possit opponere quod non accepit nisi pro maiese, et culta, et quod terras, in quibus bladum existit malis zizzanijs, et malis herbis mundare teneatur, et purgetur ad aequitatem (Stat. 1441 e Cod. Com. "requisitionem") domini rei ad poenam praedictam, et de requisitione praedicta credatur domino rei, et habeatur pro plena, et legitima probatione, et ipse laborator teneatur rebattere paleas ad requisitionem domini rei, et aream apponere (Stat. 1441 e Cod. Com. "appronare"), et reddere eidem

 

A207

 

partem suam ad dictam poenam. Si quis vero laborator alicuius rei propriae, vel conductae ad laborandum praebuerit (aliunde "prohibuerit") rem ipsam laborare palam, et in praesentia aliquorum solvat Communi pro banno nomine poenae 50. lib. denar. Si autem private, et sine praesentia aliquorum solvat poenae nomine  I00. sol. et stetur de hoc sacramento laboratorum, vel domini in dictam quantitatem, et damnum emendet patienti. Et Potestas praedicta faciat per Civitatem publice banniri in principio mensis sui regiminis, et contrafacientem quilibet possit denunciare, et accusare, et teneatur in credentia salvo iure cuiuscumq. in d.is terris habentis

 

De poena non ponentium possessiones in Catastris Communis

cap. LXXXIJ.

 

Statuimus etiam quod quicumq. habet possessionem aliquam (1) (omesso "quae non esset posita") in Catastro Communis non teneatur quod debeat (Stat. 1441 "teneatur et debeat") illam poni, et scribi facere in Catastro Communis infra sex menses à die venditionis, alienationis, vel successionis possessionis ad hoc ut de ipsa dativam solvatur Communi, et qui non fecerit sibi scribi condemnetur pro quolibet petio terrae in xx. sol. dena. et in perditione terrae, quae ipso facto applicentur Communi Ameriae. Et solutionem datij pro d.o petio terrae debendi personaliter compellatur. Et praedicta banniantur per d.am Civitatem infra terminum praedictum, et ne fraus adhibeatur in scribendo terras in catastro praedicto secundum quod supra traditur quod

 

Note a margine

(1) Quod comprehendantur molendina infra lib. 4. rub. I3.

(S.N.) Reliquae de officio notarij super Cata. vid. supra lib. I. rub. 27. cum ibi concor. et de mensuratione ad huiusmodi efficienda infra lib. 5. rub. I00.

 

207

 

Antiani Populi d.ae Civitatis, qui erunt  ad officium supradictum de mense Maij quolibet anno teneantur, et debeant vinculo iuramenti, et ad poenam x. lib. ponere duos bonos, et idoneos viros ad hoc aptos ad reinveniendum possessiones, et terras, quae non essent scriptae in catastris Ameriae, et quae scribi debuerant in ipsis. Et d.i boni homines dictam discussionem faciant, et facere teneantur ad assignationem cuiuscumq. petij terrae in d.o catastro non scripti infra mensem à tempore dictae eorum positionis vinculo iuramenti, et habeant, et habere debeant pro eorum salario expensis illius cuius erat d.um petium terrae pro quolibet pretio (sic) terrae per eos assignato xx. sol. den., ac etiam praemissis addimus, et ordinamus quod ipsi Domini Antiani (omesso "teneantur"), et debeant eorum vinculo iuramenti catastra Communis revideri facere diligenter per duos ut supra, (Stat. 1441 e Cod. Com. "Notarios") quos ad haec duxerint eligendos. Et si invenerint in eisdem, vel aliquo ipsorum esse positum post scripturam d.i catastri aliquod petium terrae, quod curent ipsi Domini Antiani, et sollicitent ita, et taliter quod ille, cuius est d.um petium terrae solvat et solvere teneatur omnes dativas veteres non solutas pro ipso petio terrae uno, vel pluribus ita, quod sibi fraus patrocinetur, et dicti notarij sic eligendi sub secreto retineri debeant si voluerint, ad quam solutionem in d.o casu, et superiori praedicto (Stat. 1441 e Cod. Cod. "pro dictis") xx. sol. pro quolibet dictorum petiorum terrarum ut supra dictum est praedicti possint, et cogi debeant per quemlibet officialem d.i Communis ad haec requisitum sub poena 50. lib. dena. pro qualibet persona, et qualibet vice, et praedicta pro praesenti, et futuro intelligantur.

 

A208

 

Quod introitus Communis non recipiantur nisi per Camerarium

cap. LXXXIIJ.

 

Pecuniam, vel aliquem introitum, sive bannum, sive salarium aliquod Communis Ameriae, ac ipsi Communi solvendum Potestas, vel officialis aliquis eius, aut Communis non recipiat modo aliquo sine causa per se, vel aliam interpositam personam pro eis, contrafaciens autem Potestas 50. lib., Judex xxv. Notarius x. lib., familia I00. sol. den. d.o Communi vice qualibet ipso facto solvere teneantur. Sed omnes res, et pecuniarum quantitates Communi debitae proveniant (aliunde "perveniant") immediate ad manus Camerarij Communis, et non alium. Si vero alteri, quam Camerario quis solverit tam solvens, quam accipiens solvant pro banno Communi praedicto 40. sol. dena. Et Potestas praedicta inquirere teneatur ad petitionem cuiuscumq. denunciantis ad poenam praedictam.

 

Nota a margine

(S.N.) Concor. supra lib.

 

De poena frangentium pacem.  cap. LXXXJV.

 

Item statuimus, et ordinamus quod si aliquis Amerinus, vel districtualis qui fecerit pacem cum aliquo, et offenderit illum, cum quo pacem fecerit cum armis puniatur in duplum poenae applicandae d.o Communi, quam deberet si d.um talem offendisset antequam faceret pacem cum eo, salvis poenis contentis in Jnstrumento pacis ab una parte alteri.

 

Note a margine

(S.N.) Actio fractae pacis an transeat in haeredes vid. per Mynsin. (?) in sing. obs. 98 (cancellato) cent. I. obs. 98.

Poenae frangentis pacem stipulare debent in favorem Camerae Apost. vid. in d.a const. Pij 4. vers. et insuper et in causa fractae pacis pater teneatur solvere condemnationem de legitima non obstante statuto et quavis consuetudine Pius 4. ibi vers. quod et ad legitimam.

Adde an quis dicatur rumpere pacem per contraventionem ex nova causa dic quod non ut per Aret. in §. fin. n°. I. inst. de iniur. Jas. in l. quid ergo § si haeres n°. 3. de leg. I. in l. qui servum n°. 2. de verb. oblig. Bart. in l. aut facta § causa ff. de poen. Alex. in l. qui insulam n°. 4. eo. tit. de verb. oblig. Iul. Clar. in §. fin. n°. 9. Hercu. in tract. de cau. de non offend. cap. I3. n°. p°. et 3.

(S.N.) De iu. communi qua poena puniatur frangens pacem vid. Bon. (?) de Vita. in tract. malef. sub. titulo de pace n°. I7. et vid. consti March. lib. 4. cap. 76. cum seq. ubi Cabal. Pius 4. const. I28. licet Dudum Pius V. const. cum ob innumeras ubi de materia Cabal. in glos. const. March. lib.   (?) 77. lit. a n°. 2. Vulpel. consi. ..(?)3. et 77. Pet. Cabal. in suis resolu. crim. cas. I0I.

Et quod possit per principales consanguineos et...(?) in pace, et fid. (?) comprehensos allegari nova causa dummodo ipse principalis non intervenerit in fractione pacis extat. Pij V. const. x. cum ob innumeras, quae revocat Pij. 4. consti. I2. licet dudum prohibentem allegari posse novam causam in causa fractae pacis. Et vid. Vulpel. cons. crim. 3. n°. 37. et eundem in tract. de pace q. 45. et cons. 77. ..(?)

 

208

 

De Jnquisitione facienda contra malos homines

cap. LXXXV.

 

Quia plerumq. propter vitam malorum boni opprimuntur statuimus quod Potestas, qui nunc est, et pro tempore erit teneatur, et debeat singulis mensibus inquirere contra malos homines, et personas infamatas de quo vivunt ipsi, et eorum familiae, et si aliquod delictum commiserint in d.a Civitate vel districtu puniat eos secundum formam statutorum, et si reperierint eos non habere artem honestam, et  congruam eos expellat extra Civitatem, et eius districtum, et praedicti debeant exire extra d. Civitatem ad mandatum d.i Potestatis ad poenam x libr. denar. pro quolibet, et qualibet vice. Et praedicta omnia, et singula observet, et observare debeat vinculo iuramenti ad dictam poenam.

 

De Juramento Medicorum  cap. LXXXVJ.

 

Item statuimus quod Potestas in principio sui regiminis secrete faciat ad se venire omnes Medicos habitantes in d.a Civitate, et iurari facere omnes, et singulos vulneratos, quos ipsi, vel alter ipsorum curant, vel curat.

 

Quod occasione solemnitatis omissae non vitietur Processus

 si constabit de maleficio.  cap. LXXXVIJ.

 

Item statuimus quod si solemnitates iuris, vel statutorum, vel ordinamentorum omitterentur in procedendo in causis maleficiorum, vel non servaretur ordo iudi-

 

A209

 

-ciarius, dummodo de maleficio constet per confessionem eius, qui diceretur maleficium commisisse, vel per testes idoneos, et fide dignos non vitietur ipse processus, ed procedi possit ad condemnationem de tali maleficio non obstante aliquo statuto supra, vel infra posito.

 

 

 

Quod Castaldi Communis portent caputeum

cap. LXXXVIIJ.

 

Item statuimus quod quilibet Castaldus Communis Ameriae teneatur, et debeat ad poenam x. sol. pro quolibet, et qualibet vice contrafaciens portare caputeum, sive falfandam (Stat. 1441 e Cod. Com. "cralfardam") rubeam, sive rubeum in capite, vel alterius coloris ad voluntatem Dominorum Antianorum. Et quod Camerarij Communis teneantur cuilibet eorum unum pro quolibet, et quolibet anno (omesso "facere") sine alia deliberatione.

 

Note a margine

(S.N.) De modo tenendo per Castaldos in faciendis pignoribus infra lib. 5. rub. 60. eo. ibi concor. et qui debeat obedire DD. Antianis infra lib. 6. rub. I3. de poen. castald. intrant. domum clau. lib. 6. rub. 6I. et intrantis cameram su. lib. eo. rub. 67.

(S.N.) Castaldus idem quod Nuncius supra lib. 3. rub. 2. in princ.

Qui possint esse castaldi inf. hoc eod. lib. rub. I0I.

 

De securitate attributa arrengantibus  cap. LXXXJX.

 

Pro honore, et statu d.ae Civitatis, et eius districtus conservando et de bono in melius regendo, et ut quilibet in consulendo, et arrengando esset securus Statuimus quod unicuiq. sit licitum arrengare, dicere, et consulere super quacumq. proposita, quae fieret mandato, vel permissione DD. Antianorum, et quod si quis dicto, vel facto offenderet, et iniuriam inferret contra, et adversus aliquem ar-

 

209

 

-rengantium, vel consulentem super aliqua proposita, quae fieret mandato Antianorum, vel maioris partis ipsorum occasione arrenghae, vel consilij redditi per eum super praedictis, vel ratione, seu occasione alicuius officij per eum administrati in d.o Communi quod d.us offendens, vel iniurians condemnetur ratione d.ae offensae, seu iniuriae poena quadrupli eius poenae quam alias puniri deberet ex forma alicuius statuti in criminalibus causis contra dictum consulentem, vel dictum officium administrantem, nullus possit admitti, audiri, vel recipi in testem, vel pro teste contra eum testificari volentem, vel in testem inductum d.us arregans, consulens, vel officium administrans, vel cum aliquo de domo dicti testis usq. in secundum gradum inclusive, et praesumatur quod occasionibus supradictis, vel aliqua ipsarum in casu praemisso d.us offendens, vel iniurians (Stat. 1441 e Cod. Com. "dictas offensiones vel iniurias") esse factas per aliquem, vel illatas si d.us offendens per annum ante d.um offendentem, vel (Stat. 1441 e Cod. Com. omettono da "vel illatas" a "vel") de domo d.i offendentis, vel iniuriantis ex linea p(atern)a usq. in 2.m gradum inclusive sumendo gradum de iure canonico aliquid dixisset, vel arrengasset, vel consuluisset, vel aliquid pro Communi Ameriae administrasset. Et hoc capitulum sit praecisum, et perpetuo observetur ita, quod sibi nisi in arrenga publica derogari, vel suspendi non possit non obstante aliquo alio capitulo, quod in contrarium loqueretur.

 

A210

 

De securitate Advocatorum, et Procuratorum

cap. LXC. (sic)

 

Ut Advocati, et Procuratores, Judices, et Notarij Civitatis Ameriae possint, et valeant in patrocinando, et scribendo largas, et securas habere habenas, et ut cunctis praedicta possit securius consilium Advocatorum consequi in agendo, statuimus, et praesentis legis statuto firmamus quod nullus audeat, vel praesumat dicto, vel facto dicere aliqua iniuriosa verba, vel realem, vel personalem iniuriam, vel molestiam facere, vel inferre per  se, vel alium quomodocumq., vel qualitercumq. contra, et adversus aliquem advocatum, Judicem, vel Procuratorem, vel Notarium d.ae Civitatis Ameriae occasione advocationis, vel procurationis, vel scripturae factae, seu positae contra eum, vel aliquem de sua domo, vel contra aliquem alium ad poenam (omesso "dupli") d.ae poenae in statutis de d.is poenis loquentibus in maleficijs, et praesumatur occasione, et causa supradictorum fecisse illum, qui contra aliquem ex supradictis delinqueret. Si autem d.um maleficium saltem per annum appareret qualitercumq. offensus contra d.um offendentem fecisse Advocationem, patrocinium, seu advocationem praestitam, seu factam, vel aliquam scripturam sive contra aliquem de domo d.i offendentis, et de praedictis stetur dicto iniu-

 

Note a margine

(S.N.) Quod cogi possint Advocati, et procuratores ad suscipiendum patro. vid. sup. lib. 3. rub. 23.

(S.N.) De immunit. eorundem Advoc. et proc. vid. infra lib. 5. rub. I8. et quod honorab. locum post DD. Antia. et Consi. de x habeant in conci. infra eod. lib. rub. 98.

 

210

 

-riam passi cum dicto unius testis de veritate. Et quod deinceps pro d.o offendente post condemnationem factam de eo d.a occasione nullus Advocatus, Judex, vel alius possit vel debeat quomodolibet patrocinari, advocare, procurare, vel aliquam scripturam publicam conficere, vel privatam ad poen. 50. lib. den. pro quolibet, et qualibet vice. Et quicquid in ipsorum favorem Advocatus patrocinatus fuerit scripturam pub., vel privatam (Stat. 1441 e Cod. Com. "in ipsius favorem advocatum patrocinatum procuratum scriptum publicatum vel privatum") fuerit non valeat ipso iure.

 

De beneficio confessionis, et solutionis Pacis.

cap. XCJ.

 

Si quis accusatus, denunciatus, inquisitus, vel quocumq. modo pro aliquo maleficio conventus in p.(rim)a sua responsione confessus fuerit maleficium, de quo proceditur contra eum, remittatur sibi quarta pars poenae, quam pro confessato maleficio solvere teneatur si poena esset in x. lib. denar. infra x. dies à tempore latae sententiae computandos alioquin solverit Camerario Communis pro Communi recipienti, vel solvere voluerit, et per eum non steterit (omesso "condemnationem de eo factam") si condemnatio esset à x. lib. supra, et renunciaverit appellationi, et ratificaverit processum alia quarta pars principalis (omesso "et originariae") poenae, et non eius tantum quam remansit remittatur eidem ita, quod d.a solutio, ratificatio, approbatio fieri possit per fideiussorem, vel curatorem legitimum. Et ubi intervenerit effusio sanguinis, vel non intervenerit, vel pro (corretto) maleficio sive cum armis, sive sine armis, et male-

 

Note a margine

(S.N.) Fallit hoc eod. lib. rub. 26. 28. 30. 37. 38. 39. 59. 6I. 66. in fi. 76. 75. 80. et in fin. praesentis rub. et rub. 94. 96. I0I. lib. 5. rub. 33. et 38. 40. 45. I04. et seq.

(S.N.) Limita non procedere si primo negavit postea confitetur quia non habebit hanc remissi. Jas. in l. divortio § quod in anno n°. I9. sol. ma. et tradit Clar. in pract. crim. § fin. in materia extra stat. n°. fin. vid. eund. Jas. in l. sicut autem § qui autem n°. 8. et 9. de re iudic.

 

A211

 

-ficium praedictum sive cum sanguine, sive sine sanguine committens habuerit pacem, sive concordiam à persona principali offensa, vel procuratore eius si pupillus esset offensus infra x. dies à die initiati processus contra d.um offensorem, et intelligatur processus initiatus eo die, quo fuerit cedula transmissa ipsi malefactori, vel ad domum suae solitae habitationis vel ante d.os x. dies, de qua pace, vel concordia fiat fides Judici legitime per publicum Jnstrumentum quod tunc ratione d.ae pacis, vel concordiae in d.o casu tantum per ipsum d.um Potestatem, vel Judicem procedentem in sententia ferenda per eum remittatur et remitti debeat quarta pars ipsius ordinatae poenae, et  d.o maleficio introducto ex forma statuti ita, quod detractis omnibus d.is 3. quartis ratione dictorum beneficiorum (corretto) ubi (spazio in bianco, aliunde "omnia") concurret (aliunde "concurrerent") quarta pars tantum totius integrae poenae Communi solvatur, et quolibet dictorum beneficiorum possit habere locum, et effectum per se etiam si alia non concurrerent, et sic teneatur d.us D. Potestas observare ad poenam I00. lib. den. Declarantes (omesso "quod") in quacumq. parte praesenti voluminis quoad aliquam particularem poenam sine aliqua diminutione intelligatur ita, quod habere non possit aliquod ex beneficijs supradictis.

 

De poena comburentium stipulas  cap. XCIJ.

 

Quicumq. combuxerit stipulas tempore condecenti, et occasione dictae combustionis aliquis suus convicinus damnum sustinuerit, vel aliqua alia persona, et d.us combustor dederit

 

211

 

operam efficacem ad inferendum (Stat. 1441 e Cod. Com. "non inferre") damnum suo convicino iuxta posse solvat pro banno Communi Ameriae I00. sol. et damnum emendet patienti in duplum secundum aestimationem faciendam per duos aestimatores ponendos unum pro parte damnum passi, et alium pro parte damnum reficientis (Stat. 1441 e Cod. Com. "inferentis"). Et si d.i duo aestimatores non concordaverint de aestimatione facienda quod eligatur tertius per Antianos Populi. Sit etiam cuilibet licitum comburere stipulas tempore condecenti, et intelligatur condecens tempus à xx. diebus mensis Julij, et ultra.

 

Quod quodlibet Castrum Civitatis Ameriae habeat Syndicum,

qui iuret exequi mandata regiminis d.ae Civitatis.

cap. XCIIJ.

 

Quod Castrum quodlibet Civitatis Ameriae teneatur, et debeat ordinare, et habere continue syndicum ipsius Universitatis, qui in principio sui regiminis cuiuslibet iuret sequi mandata Potestatis, et Communis Ameriae, et etiam teneatur, et debeat denunciare Potestati, et officialibus d.i Communis omnia maleficia, quae committerentur in ipso Castro, et eius tenimento, sive contrata cum die, loco, et testibus infra terminum diei (Stat. 1441 e Cod. Com. "tertium diem") postquam commissum extiterit maleficium. Universitas vero, sive castrum negligens denunciare d.a maleficia sive fuerit rubaria, vel homicidium commissum puniatur vice qualibet in 50. lib. denar. Si vero fuerit aliud maleficium ex quo resultaret poena 50. lib. denar. puniatur in x. lib. denar. nisi ex ipso maleficio resultaret

 

A212

 

poena minor x. lib. quod tunc condemnetur in ea poena, in qua deberet condemnari malefactor. Syndicus vero negligens in praedictis solvat pro damno (aliunde "banno") Communi Ameriae 50. sol. Et quod alias ex ordine (Stat. 1441 e Cod. Com. recano, invece di "alias ex ordine": "Notarius extraordinariorum") cuiuslibet Potestatis d.ae Civitatis qui pro tempore fuerit teneatur, et debeat facere unum librum pro se de d.o Syndicatu (Stat. 1441 e Cod. Com. "dictis sindicatibus"), et Jnstrumentis Syndicatuum praedictorum, quae produci debeant coram eo in pub. forma et in d.o libro d.a Jnstrumenta registrare, et scribere in d.is libris cum d.o registro manu propria publicare, et (Stat. 1441 e Cod. Com. aggiungono: "publicum") dimittere Communi Ameriae ad poenam 50. lib. denar., alias si in praedictis negligens fuerit, et praedicta facere omiserit et poenam praedictam (Stat. 1441 e Cod. Com. "similem poenam") d.us Potestas incurrat si non curaverit praedicta per suum notarium effectualiter adimpleri.

 

De poena tondentis monetam  cap. XCJV.

 

Si quis totonderit aliquam monetam auri, vel argenti solvat pro banno Communi Ameriae x. lib. denar., quas si non solverit infra x. dies à die latae sententiae contra eum in duplum solvere teneatur sine diminutione. Et quilibet talem tondentem possit accusare, et denunciare, et habeat quartam partem banni.

 

Nota a margine

(S.N.) Vid. in l. quicumq. propter de fal. in l. 2. C. de fal. mo. et in (?) quanto et ibi Abb. de iureiu. Clar. in § falsum n°. 38. Covar. intra. vete. (?) collatio numesmatum (sic) cap. ultimo n°. 5. Pet. Cabal. in resolut. cri. cas. I9I. Menoch. de arb. Judic. lib. 2. cent. 4. cas. 3I6., et novissime Pi. V. in constit. in ordine II5. inci. cum nil, qua cavet puniri debere ultimo supplicio tam tondentes monetas aureas iuxta dispositionem d.ae l. quicumq. quam monetas argenteas sublata differentia. Excusantur tales tondentes si monetam reducant ad iustum pondus add. cum Clar. in d°. § falsum ibi allegat Alciat. in terminis reqq. (?) II4. tom. 2. lib. 7.

 

212

 

De Stratis, et Vijs custodiendis  cap. XCV.

 

Ne maleficia, et robariae committantur in territorio, et districtu Ameriae Universitates, et homines Castri Focetoli stratam de S.to Leonardo, Universitas, et homines Castri Montis Campani, et Totani, seu castri novi stratam S.ae Luciae, Homines de S.to Pancratio stratam de Penna, Universitas, et homines Castri Fornoli stratam de Nucina (Stat. 1441 e Cod. Com. "de Narnea"), Universitas, et homines Castri Macchiae stratam Montium Crucis sollicite debeant custodire, et custodiri facere, et si ipsi, vel aliqua ipsorum Universitas negligens fuerit in aliquo dictorum locorum, et robariae, sive maleficia fuerint commissa, ipsa Universitas negligens teneatur ad poenam xxv. lib. solvendam Communi Ameriae, et in emendatione integra damnum (aliunde "damni") passi.

 

De poena revelantis secretum  cap. XCVJ.

 

Quia retroactis temporibus credentia, et secreta Communis (omesso "fuerunt") multipliciter revelata in Communis dispendium, ad occurrendum praedictis statuimus, et firmamus quod si quis deinceps credentia sibi imposita, vel secretum impositum sibi cum iuramenti dilatione, vel sine per d.um Potestatem, vel d.os Antianos Populi d.ae Civitatis, vel maiorem partem ipsorum in quocumq. concilio, seu cerna, vel congregatione hominum vocatorum, vel alias contra prohibitionem factam, vel ipsa spreta manifestaverit, dixerit, vel revelaverit cuicumq. personae cuiuscumq. conditionis existat,

 

A213

 

condemnetur, et puniatur pro tali revelatione per Rectorem, seu Potestatem d.ae Civitatis summarie, et sine strepitu Judiciorum, et absq. aliqua diminutione in I00. lib. denar. Et nihilominus ipse revelans officium aliquod infra decennium ex tunc secuturum in Communi habere non possit. Et quod quilibet possit, et valeat dictum sic revelantem denunciare, et accusare D. Potestati supradicto, cuius nomen secrete teneatur et facta fide saltem per unum testem de ipsa revelatione dicti denunciati (Stat. 1441 e Cod. Com. "dictus denuncians") medietatem habeat d.ae poenae. Et consequatur, et consequi possit, quam Camerarius Communis qui pro tempore fuerit sibi solvere possit, et debeat absq. alia deliberatione aliquo non obstante.

 

De poena facientium iuram  cap. XCVIJ.

 

Nulla persona audeat, vel praesumat facere aliquam iuram, ligam, vel confederationem contra officium Antianatus Populi Civitatis Ameriae, vel ipsum Populum, seu statum Populi d.ae Civitatis, nec aliquis audeat corrumpere d.um officium Populi, vel status, et qui contrafecerit in praedictis, vel aliquo praedictorum condemnetur vice qualibet in mille lib. denar. et si erit in fortia Communis, et infra x dies à die latae sententiae dictam condemnationem non solverit cum effectu, ducatur ad locum Justitiae, et ibi eidem caput à spatulis amputetur ita, quod moriatur. Si vero passus fuerit exbandiri (sic) omnia bona sua devastentur,

 

213

 

et devastata veniant in Communi, et ipsi Communi Ameriae publicentur. Et si quo tempore in fortiam Communis devenerit, et condemnationem de eo factam (omesso "non") solverit infra x dies supradicta poena capitis puniatur. Super quibus Potestas, et Guardianus d.ae Civitatis, vel uterq. ipsorum, qui praevenerit (Stat. 1441 e Cod. Com. "cui pervenerit") possit, et debeat procedere ad petitionem cuiuscumq. petentis ex suo officio, et omni modo, et iure, quo voluerit, et etiam quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare, et denunciator teneatur in credentia, et nihilominus omnis iura, liga, et confederatio, et obligatio quae fieret contra d.os DD. Antianos, et officia ipsorum, et Populum sit cassa, irrita, et nullius valoris. Et nulla persona scribere audeat huiusmodi iuram, ligam, confederationem, vel obligationem, vel promissionem ad poenam I00. libr. denar.

 

De non sedendo ad stangam maleficiorum tempore Concilij

cap. XCVIIJ.

 

Tempore Concilij maioris in Palatio in quo adunatur nullus de Ameria sedeat durante ipso Concilio ad stangam maleficiorum contra (Stat. 1441 e Cod. Com. "intra"), et nullus Consiliarius sedeat inter D.nos Antianos, et x. de Populo, sed ipsi D.ni Antiani, et decem sedeant in scamno contiguo nullo existente inter eos, et qui contrafecerit in praedictis, vel aliquo praedictorum in quinq. sol. vice qualibet puniatur de facto, exceptis Advocatis, et procuratoribus qui sedere possunt inter dictam stangam.

 

A214

 

De poena euntium, seu petentium quod mittatur servitium

faciendum pro guerra  cap. XCJX.

 

Nulla persona in Civitate Ameriae, vel eius Comitatus audeat, vel praesumat ire, vel mittere, seu petere quod mittatur pro Communi Ameriae, vel speciali persona (omesso "aliquo") quaesito colore ad praesidium, vel iuramentum alicuius Domini, vel Baroni, seu alicuius personae alicuius Civitatis, vel terrae ad faciendam guerram, vel cavalcatam sine licentia DD. Potestatis, et Antianorum, vel maioris (omesso "partis") ipsorum, et quod nullus habitator Civitatis praedictae faciat contra praedicta, vel aliquem praedictorum, et qui contrafecerit puniatur per D. Potestatem, et Guardianum, vel per alterum ipsorum in I00. libr. denar. Camerario Communis Ameriae solvendis, dummodo quicumq. ipsorum in I00. libr. denar. (da "in" a "denar." è ripetizione) praedictos (sic) Potestatis, et Guardiani, in procedendo prevenerit (aliunde "pervenerit") ipsum processum terminare, et punire (Stat. 1441 e Cod. Com. in luogo di "punire", recano "et altera cognitio huius delicti penitus sit exclusa"). Penitus addentes, et declarantes quod si post mandatum factum per d.um Potestatem, et Guardianum pro ipsorum parte de conscientia, et voluntate DD. Antianorum Populi, seu per ipsos Antianos, vel maiorem partem ipsorum aliquis Civis, vel Comitatensis, vel habitator Civitatis, vel Comitatus Ameriae contra praedicta, vel aliquod praedictorum aliquid attentare praesumpserit in 50. libr. denar. per dictos Rectores modo, et forma praedictis dederit condemnetur (Stat. 1441 e Cod. Com. in luogo di "dederit condemnetur", recano "debeat condemnari"), et utroq. casu puniatur

 

214

 

et puniri possit contrafaciens in minori poena arbitrio Potestatis, et Guardiani cum consensu, et voluntate DD. Antianorum, qui erunt pro tempore considerata qualitate personae, criminis, et delicti.

 

De poena Civis, vel districtualis procurantium

officium Potestariae  cap. C.

 

Civis nullus, vel districtualis  (1), vel diocesis (Stat. 1441 "diocensis") Ameriae audeat vel praesumat procurare, vel procurari facere per se, vel alium modo aliquo, vel colore habere, seu recipere officium Potestariae, seu Guardianatus d.ae Civitatis, vel alicuius eorum, et qui procuraverit, ceperit, vel acceptaverit, seu qui usus fuerit officijs supradictis, vel aliquo eorum puniatur, et puniri debeat in mille lib. denar. ad quam poenam solvendam cogatur ipse principalis si haberi, et conveniri de iure poterit. Et si non posset haberi, vel conveniri cogatur filius pro patre, et pater (2) pro filio, frater carnalis pro fratre carnali, et nihilominus ille talis non recipiatur ad ipsa officia, vel aliquod ipsorum, sed expensis Communis defendatur, experiatur quod ille tale officium non habeat, sed ab illo penitus revocetur, et etiam contrafaciens ipse perpetuo sit infamis, et de cetero non habeat officium in Communi, de qua poena nulla fiat remissio, et etiam in Palatio depingatur. Officiales vero, qui executionem fecerint de praedictis habeant, et habere debeant medietatem eorum (cancellato) eius, quod eorum occasione venerit in Communi.

 

Note a margine

(1) Districtuales appellantur qui à Civitate et statutorum iurisdictione distinguuntur quia sicut territorium à terrendo (sic) dictum est l. pupillus §. territorium ff. de verb. sign. ita districtus a distringendo. Vid. Luc. Pet. in sua prax. capitol. lib. I. cap. 6. n°. 7. et ibi quid sit districtus Felin. in c. Rodulphus ver. districtus extr. de rescript.

(2) De iu. communi pater non tenetur pro filio, nec e contra tot. tit. C. ne fil. pro patre. Et an pater teneatur solvere condemnationem filij de legitima vid. per spe. instit. de sent. exe. § sequitur vers. quid si filius ubi quod non tradunt Jas. et Dd. in auth. novissima C. de ineff. testam.

Covar var. resol. lib. 2. cap. 8. n°. 7. vers. hinc apparet.

Et est communis opinio ut per Clar. in §. fin. quae. 86. n°. 3. Asca. Clem. de pat. pote. effe. I6. n°. 59.

Hodie tenetur ex consti. Pij. 4.i licet dudum in ordine I28. in vers. quod et ad legitimam et Sixtus 4 de qua in const. libri (cancellato) March. lib. I. cap. II. et lib. 4. C. I9. et ibi Aegid. cap. I8.(3)

(3) Et quod dicta consti. confirmatur illa communis resolutio Dd. quod pater tenetur ex dispositione statuti validum sit ut de communi, et magis communi testatur Jas. in d.a auth. novissima n°. 8. Clar. d.a quae. 86. n°. 8. Covar. d. vers. hinc apparet Cabal. in glos. const. March. cap. I8. lib. 4. in ver. subsidium. 

 

A215

 

Quod si aliqua persona fuerit condemnata, et non solverit

intra terminum puniatur  cap. CJ.

 

Statuimus, et praesentis (omesso "legis") iure firmamus quod si aliqua persona fuerit condemnata ob aliquod maleficium per eum commissum in aliqua quantitate pecuniae, et extra d.o maleficio non resultaret poena personalis, sed pecuniaria tantum, et dictam condemnationem non solverit infra x. dies à die latae sententiae contra eum quod puniatur, et puniri debeat in quarto pluris sine aliqua diminutione.

 

De reducendo homines de Canali, et Lacuscello ad servitia

Communis Ameriae  cap. CIJ.

 

Omnes homines de Canali, et Lacuscello, vel undecumq. districtus Ameriae, qui hactenus consueverunt solvere Communi Ameriae dativas, et collectas reducantur ad servitia Communis Ameriae, et si aliqui ex eis essent facti vassalli alicuius Nobilis, quod per Potestatem, et Antianos Populi fiat, et procuretur ita, quod reinfranchentur, et reponantur in vera libertate, et in pristinum

 

215

 

Statum pro Communi praedicto, et omnes, qui voluerint habitare, et habitaverint tam forenses, quam Comitatenses cuiuscumq. Status, vel conditionis existant in castro Collicelli iuxta Canale manuteneantur, et defendantur in franchitia, et libertate, et alij d.i castri et quicumq. dederint impedimentum, vel ostaculum in iuvando, vel manutenendo dictum castrum solvat pro banno Communi Ameriae qualibet vice I00. sol. denar. Et si in praedictis faciendis Potestas fuerit negligens Com. praedicto in I00. lib. denar. condemnetur et quod omnes liberi, et affrancati de Canali ponantur in d.o Castro Collicelli, et praedicta fieri facere teneatur ante exitum sui regiminis ad poenam I00. lib. denar. Communi Ameriae de suo salario persolvendarum.

 

De poena non resignantium Jura, et res alias Communis

cap. CIIJ.

 

Statuimus, et ordinamus quod quicumq. habet, seu habebit in futurum aliqua iura Communis, et res alias quascumq. teneatur, et debeat resignare Camerario Communis praedicti infra x. dies post bandimentum faciendum de praedictis ad poenam I00. lib. denar. Et quod Potestas teneatur et debeat bandiri facere infra x. dies post introitum sui officij ad dictam poenam. Et elapso termino bandimenti inquirere (omesso "et") repertos non resignantes punire, et condemnare in d.a poena.

 

A216

 

De ijs, qui non possunt esse Castaldi  cap. CIIIJ.

 

Quicumq. est in libra Communis Ameriae allibratus xxv. lib. dena., et qui est artifex, qui reperiatur in matricula alicuius artis ita, quod ipsam artem operetur, et operari solitus sit non possit esse castaldus, nec mundator fontium, nec platearum, seu stratarum purgator vel syndicus contratarum, et quod Potestas, nec aliquis alius officialis d.ae Civitatis possit eum gravare, vel cogere ad dictum officium, vel alterum ipsorum recipiendum ad poenam x. libr. denar. Si tamen aliquis d.um officium voluerit sponte acceptare in aliquo dictorum casuum possit, et valeat non obstante artificio supradicto, vel aliquo ipsorum.

 

De poena Jncendiarij  cap. CV.

 

Ut graviora maleficia graviter puniantur Statuimus, et firmamus quod si quis de coetero studiose ignem miserit in aliqua domo alterius posita in d.a Civitate Ameriae, vel cum igne ipsam domum combuserit studiose, (omesso "igne comburatur.") Si vero aliquis ignem immiserit, et non combuserit (omesso "animo comburendi") domi (aliunde "in domo") alicuius positae (aliunde "posita") in aliquo Castro murato Civitatis Ameriae, si quidem Civis vel Comitatinus, (omesso "talis") qui ignem immiserit, seu combuserit condemnetur, et puniatur in 50. (Stat. 1441 e Cod. Com. "quingentis") lib. denar., et si dictam

 

216

 

condemnationem de eo factam infra x dies à die latae sententiae computandos non solverit poenam praedictam in duplum solvere teneatur, et puniatur. Si vero fuerit forensis sine condemnatione (Stat. 1441 e Cod. Com. "redemptione") igne comburatur. Si vero aliquis Civis, vel Comitatinus d.ae Civitatis ignem iniecerit, seu (corretto) immitti fecerit in aliqua domo posita in districtu Ameriae extra Civitate Ameriae, sive extra Castrum d.ae Civitatis condemnetur, et puniatur in I00. libras (sic) denar., quam poenam si infra x. dies Camerario d.i Communis taliter (Stat. 1441 e Cod. Cum. "totaliter") non persolverit computandos à die latae sententiae contra eum quod in duplum solvere teneatur, et debeat. Si vero fuerit forensis ignem immittens, seu immitti faciens igne comburatur ita, quod moriatur. Si vero in crypta, vel cappanna ignem immiserit, si civis, vel comitatensis fuerit solvat poenae nomine lxv. libr. denar., et damnum emendet patienti in duplum. Si vero forensis fuerit solvat poenae nominae (sic) 200. libr. denar. Et si dictam poenam infra x. dies non solverit à die latae sententiae contra eum computandos ducatur ad locum Justitiae et ibi una manus, et unus pes amputetur eidem. Si vero miserit ignem in varconem, sive metam frumenti, vel leguminis, si civis, vel comitatensis fuerit solvat pro banno Communi Ameriae 200. libr. usualis monetae, quam poenam si non solverit infra x dies à die latae sententiae contra eum quod (omesso "tunc in duplum solvere teneatur. Si vero forensis fuerit talis ignem immittens seu immissor condemnetur et puniatur in 400. lib. den. quas si non solverit infra decem dies a die latae sententiae contra eum quod") ducatur ad locum Justitiae consuetum, et ibi eidem una manus et unus pes amputetur, et in duobus (Stat. 1441 e Cod. Com. "omnibus") supradictis casibus

 

A217

 

damnum in duplum patienti emendet. Si quis vero extra Civitatem incendium, vel guastum dederit, seu fecerit, sive fuerit civis, seu forensis incendium, vel guastum inferens, et facta solemni investigatione non poterit reperiri d.us damnum inferens quod tunc Commune de sua propria pecunia absq. nova deliberatione teneatur, et debeat emendare damnum sic illatum secundum aestimationem faciendam per duos homines unum pro parte Communis, et alium pro parte damnum passi ad hoc, ut per ipsum Commune sollicite inquiratur ipsum damnum inferendum (aliunde "inferentem"), contra quem, et alios similes inquiri, et procedi possit, et debeat, et quocumq. modo procedi prout D. Potestati videbitur ita, quod ipse ipsum Commune damnum non sentiat si fieri potest, alias praedicta locum habeant praedictis non obstantibus, ad quorum probationem sufficiat testis familiaris, et domesticus, et admittatur.

 

De non capiendo artifices  pro executione sententiae corporalis

 cap. CVJ.

 

Ne artifices forenses maxime (omesso "apti") ad texendum, seu laborandum in arte lanae in Civitate Ameriae capiantur, vel graventur pro executionibus corporalibus, et per hoc habeant materiam recedendi, vel non veniendi ad ipsam Civitatem, statuimus, et ordinamus quod nullus officialis Civitatis Ameriae possit, vel

 

217

 

debeat capere, vel invitum (omesso "cogere") aliquem forensem texitorem, vel laboratorem in arte lanae in Civitate Ameriae ratione executionis personalis contra aliquem condemnatum aliquo modo, vel causa, et officiales contrafacientes condemnentur, et condemnari debeant tempore sui syndicatus pro qualibet vice in xxv. lib. denar., vel ipsa quantitas retineatur pro qualibet vice de suo salario, etiam si condemnatus non esset.

 

 

 

De non recipiendo in fideiussorem aliquem procuratorem

cap. CVIJ.

 

Potestas, vel aliquis Judex, vel officialis, vel aliquis alius d.ae Civitatis non possit, vel debeat aliquem procuratorem, vel Notarium, vel Judicem, vel Advocatum Civitatis praedictae recipere, vel recipi facere ad aliquam fideiussionem, vel securitatem praestandam, vel faciendam praecibus alicuius personae paenes d.um officialem, vel alterum ipsorm pro aliquo maleficio, excessu, seu delicto, vel quasi (omesso "vel") debito ad poenam  x. lib. den. de suo salario talis officialis recipientis, vel recipi facientis. Et nihilominus talis fideiussio facta contra dictam formam non valeat, nec teneat auctoritate praesentis statuti.

 

Nota a margine

(S.N.) Amplia etiam in contractibus supra lib. 3. rub. 28.

 

De Syndicatu Potestatis, et officialium Civitatis Ameriae

cap. CVIIJ.

 

Statuimus, et ordinamus quod Potestas, et Judex, et quilibet alius

 

Nota a margine

(S.N.) Vid. const. Clem. VIJ onus quis (?) in ordine est 25 ubi de sindicatu officialium Status S. R. E. et vid. infra in reformat. cap. I4.

 

A218

 

officialis ipsius Potestatis, et Communis Ameriae teneantur, et debeant omnia statuta, et ordinamenta, et confirmationes (Cod. Com. "reformationes") Civitatis Ameriae facta, et facienda, et quamlibet particulam ipsorum statutorum, et reformationum ad unguem inviolabiliter observare, et observari facere, adimplere, et exigere, et in nulla, nec in aliqua ipsorum particula contrafacere, venire, committere, vel negligere poena praedictorum Potestati, Judici, et officialibus, et cuilibet ipsorum pro quolibet, et vice qualibet 50. flor. auri statim imminente quoties in praedictis, vel aliquo praedictorum per omes, vel aliquem eorum fuerit contrafactum, omissum, vel neglectum. Et quilibet pro observatione statutorum, et reformationum, et ordinamentorum Civitatis Ameriae possit, et valeat venire, et comparere, procurare, et advocare, et protestari coram quocumq. Potestate, et quibuscumq. officialibus tam in Judicio civiliter, sive criminaliter agatur, quam extra Judicium et quilibet esse possit, et valeat dare, sive facere petitiones, libellos, sive simplices narrationes contra Potestatem Civitatis Ameriae, Judices, et suos officiales, et familiares, quae valeant, et teneant, et vitiari non debeant etiam si in eis omnes solemnitates, seu formae, vel modi Juris civilis, vel Canonicis, vel statutorum, vel reformationum Civitatis praedictae essent omissae, vel omissi, seu neglectae, et cum nomine, vel sine nomine dantis, vel facientis petitionem, quas petitiones, libelli (sic),  seu criminationes (Stat. 1441 e Cod. Com. "narrationes") immitti, et poni possint

 

218

 

in quadam capsetta ponenda, et retinenda diu, noctuq. tempore Syndicatus dictorum officialium per tres dies continuos in sala inferiori Palatij solitae residentiae DD. Antianorum Populi Civitatis praedictae, quae capsetta claudi debeat tribus clavibus diversorum serraminum quarum una retineatur per Syndicos ipsorum, alia per Potestatem Civitatis Ameriae, et altera per Dominos Antianos, quae capsetta tempore, quo Syndici vadunt ad bancum ad syndicandum omni mane, et sero aperiri debeat in praesentia dictorum DD. Antianorum, et Potestatis, et inde accipere omnes praedictas petitiones, libellos, seu narrationes, et in praesentia dictorum legere debeant. Super quibus dicti Syndici teneantur sine figura Judicij inquirere, procedere, et sententiare, et repertos culpabiles punire, et condemnare, quibus tribus diebus elapsis non possint amplius petitiones, seu quaerelae fieri exceptis debitis. Si quaerelae, et petitiones datae, et inventae, vel factae discuti debeant, et discerni infra duos dies immediate sequentes, quibus elapsis post depositionem officij Potestariae et incoatum syndicatum ipsius Potestatis, et suorum officialium, et familiarium, et alterius cuiuslibet sindici ad praedicta deputati, et electi per duos Antianos Populi Civitatis praedictae, et alij quicumq. deputati debeat praedictum Potestatem, omnes suos officiales, et totam suam familiam, ac etiam alios quoscumq. condemna-

 

A219

 

-re, vel absolvere, quo termino elapso si non fuerint condemnati habeantur pro absolutis, et exceptis debitis, quae (sic) peti possint semper et pro ipsis continuo capi, et detineri non obstantibus quibuscumq. in contrarium facientibus. Addentes quod Potestas teneatur, et teneri debeat de omnibus, et singulis quibuscumq. gestis, commissis, omissis, vel neglectis per suos officiales, et per suam familiam, vel per aliquem ipsorum tempore officij suae Potestariae. Et pro omnibus, et quibuscumq. causis, seu debitis ipsorum officialium, et familiarium decernendo, et firmando quod nullus Potestas Civitatis praedictae valeat, neq. possit sindicari si in d.o officio fuerit refirmatus, sed ultimis temporibus quando (scritto sopra) scilicet erit de Civitate Ameriae discessus syndicetur pro toto tempore, quo fuit in officio praedicto. Et si quis Potestas attentaverit contra praedicta dicto, vel facto, vel scriptae fuerint à Gubernatore, vel legato Porvinciae pro d.o syndicatu faciendo durante tempore sui officij, vel durante refirma quod de facto incidat in poenam 200. flor. auri, et nihilominus talis Syndicatus factus praeter dictam summam non valeat, neq. teneat, et eternum syndicetur, et syndicari debeat pro ominbus temporibus, et toto tempore quo fuerit in officio d.ae Potestariae, vel alterius officij. Et praedicta omnia, et singula, quae de Potestate, et eius syndicatu statuimus, et firmamus ut supra etiam de Guardiano, eiusq. syndicatu, et sua familia intelligi volumus, et mandamus, et eodem modo, et forma inviolabiliter observari.

 

Finis 4.i libri

 

 

219

 

STATUTORUM LIBER .

 

Incipit Liber quintus Extraordinariorum, et p.°

 

Quod nullus vadat ad aliquam Terram habentem

represalias cum communi  cap. J.

 

Potestas Civitatis Ameriae, qui nunc est, et pro tempore erit, et quilibet alius officialis teneatur, et debeat vinculo iuramenti quodlibet mense publice banniri facere quod nulla persona d.ae Civitatis, vel eius districtus se occasione Communitatis, secus si occasione alicuius specialis personae (omesso "quo casu ipsa specialis persona") teneatur ad omne interesse, vadat ad aliquam Terram, quae represalias habet contra Commune Ameriae, et speciales personas d.ae Civitatis, vel eius districtus, et si quis contrafecerit, vel iverit vadat ad suum risicum, periculum, et fortunam, et per Commune Ameriae non iuvetur.

 

De poena non habentium mensuras iustas

cap. IJ.

 

Statuiumus, et ordinamus quod omnes, et singuli vendentes pannum ad retaglium, exercentes lanam, speciarij (1), mercatores vendentes salumina, vel oleum ad menutum in Civitate Ameriae, et consueti retinere pro exercitio earum artium, quas administrant

 

Note a margine

(1) De aromatarijs, qui debeant ferre cereum in festivitatibus vid. sup. lib. 2. rub. 3. et quod possint aperire apotecas in diebus festis, et de nocte incedere post tertium sonum campanae vid. in. lib. 5. rub. 48.

De poena falsificantum ceram su. lib. 4. rub. 27.

Et de aromatarijs Urbis quod non sint praeferendi alijs creditoribus Praelatorum in (una parola non decifrata) Cur. decedentium iuxta mot. propr. Pij V. in const. 33. Capientes vid. in alia sua constitutione I05. quia sicut.

(S.N.) De materia vid. Gandi. in tract. malef. tit. de falsa. sub n°. 22. Bonifac. de Vital. eo. tract. sub tit. de poena falsas mensuras, et de commodante scienter falsa pondera, seu mensuras vid. in l. arbitrio § de eo. (?) ff. de dolo malo.

 

Nota a fondo pagina

(S.N.) De eorundem privilegijs in Julij 3. const. si beatissime ubi quod credatur eorum libris usq. ad annos quinq. inter praesentes (?), quod praeferantur alijs creditoribus defuncti, vel decocti pro medelis, et non veniant in discussione vid. ibi alia. ead. constitutione confirmavit, et ampliavit Greg. I3. in const. 80. et Carissimam (?) Urbem.   

 

A220

 

et faciunt retineant, et habeant, et retinere teneantur et debeant secundum ministerium d.ae artis suae passettum, bilancias, et stateras, et mensuras rectas, et iustas cuiuscumq. gradus, et conditionis existant ita, quod fraus, et deceptio non reperiatur in eis, et ipsas mensuras habeant sigillatas, et adiustatas legitime per sigillatorem, et adiustatorem Communis ad hoc deponendum, et deputandum per duos Antianos Populi d.ae Civitatis ad poenam 5 lib. denar. cuilibet mercatori pro quolibet passetto non iusto, et sigillato ut dictum est, et 40. sol. pro qualibet bilancia, vel statera non sigillata, vel minus iusta inventa, et 20. sol. pro qualibet dictarum mensurarum aliarum. Addentes quod si ipsae mensurae, passetti, staterae, vel bilanciae, vel altera ipsarum fuerint semel sigillatae vel adiustatae per ipsum adiustatorem cum sigillo plumbeo, vel marchio vel imprompta ad arma Communis, quod iterato non sigillentur, vel adiustentur, et retinentes eas, vel eos, vel alterum ipsorum donec sigillatae fuerint per aliquem officialem gravari non possint. Si vero absq. facto retinentium eas appareret vitium, vel fraus in d.is talibus rebus sigillatis, vel adiustatis puniatur ipse adiustator tantum in 25. lib. denar. pro qualibet mensura de fraude, non obstantibus aliquibus statutis, vel iuribus ubicumq. appositis.

 

220

 

De non pignorando debitorem in Vigilia S.tae Firminae

cap. IIJ.

 

Nullus pignorare possit suum debitorem, vel eius fideiussorem in Vigilia, et Festivitate S.tae Firminae, vel in alio die proxime sequenti ad poenam xx. sol., et quilibet teneatur porcos, scrofas, et anseres per quatuor dies ante ipsum festum, et per quatuor dies post retinere in domo ita, quod non vadant per Civitatem. Et qui contrafecerit solvat pro banno Communi Ameriae xx. sol. dena. Et hoc capitulum banniatur quatuor diebus ante d.um festum.

 

Quod fratres sortiti ponantur divisim  cap. 4.

 

Fratres sortiti, et divisim habitantes ponantur in libris divisim ita, quod qui plus habet in bonis plus solvere teneatur, et quod quilibet ipsorum teneatur in solidum solvere si non poneretur (spazio in bianco; aliunde "in lib.") divisim, et praedicta banniantur die Sabbathi infra primum mensem post aperturam praesentium statutorum, et frates sortiti (ut dictum est) praedicta facere teneantur infra unum mensem post eorum divisionem, et idem dicimus de Comitibus (Cod. Com. "hominibus") habentibus libram communem, et essent divisi ad poenam 50. libr. denar.

 

A221

 

De terminando iura Communis quae habet in Monte Pilio

cap. V.

 

Terminetur, et dividatur ratio, et ius, quod Commune Ameriae habet in Monte Pilio, scilicet I00. passus ad passum Communis à cima, sive à culmine ipsius montis infra et vias, quas d.um Commune habet ad eundum, redeundum ad dictam Civitatem secundum pacta, et conventiones contentas in venditione d.i Communis, et Potestas teneatur ipsam terminationem, et divisionem fieri facere in principio sui regiminis vinculo iuramenti ad petitionem cuiuscumq. petentis, et post quam d.us mons fuerit terminatus d.o modo terminos teneantur DD. Antiani ire ad videndum semel in anno, et quicumq. ipsorum iverit pro suo salario de pecunia Communis praedicti habeat quinq. sol. dena.

 

De defendendo Ecclesiam S.ti Pauli prope Lugnanum

cap. VJ.

 

Cum Ecclesia S.ti Pauli prope Lugnanum mensae Episcopatus Civitatis Ameriae sit immediatae (sic) subiecta, ideo iure, et facto, et omni modo, quo melius potest ipsa cum iuribus, et pertinentijs suis Episcopatus mensae praedictae omni tempore defendatur.

 

221

 

Quod cuilibet sit licitum arborem pendentem incidere

cap. VIJ.

 

Cuilibet sit licitum incidere, et incidi facere arborem existentem, et adiacentem supra viam pub., vel vicinalem si ire, vel redire non potest homo commode cum somario onerato, vel si faceret aliquod aliud impedimentum alicui vicino congrue requisito primo domino ipsius arboris, ut elevet ita, quod via libera remaneat sine aliquo impedimento transeuntibus per viam. Et hac requisitione prius facta postea incisor, et elevator ad poenam auctoritate praesentium statutoum non teneatur, et Notarius damnorum datorum ad petitionem cuiuscumq. petentis teneatur incidi facere, et relevare ad poenam I00. sol. de suo salario. Adijcientes quod cuilibet liceat ipsam incidere, et incidi facere arborem existentem in via pub. vel vicinalis, et notarius praedictus praedicta facere teneatur ad petitionem cuiuscumq. ad poenam praedictam.

 

Quod declaretur in titulo libri dativi tempus impositionis,

et quare imponitur  cap. VIIJ.

 

Quando imponitur in Civitate Ameriae aliqua data (Stat. 1441 e Cod. Com. "dativa") declaretur ante omnia de (Stat. 1441 e Cod. Com. "in") titulo ipsius libri quare imponitur, et quod d.a intitulatio fiat cum temporis adiectione, et liber subscribatur, et publicetur per ipsum scriptorem et quod exinde nullus denarius expendi possit nisi primo facta

 

A222

 

fuerit pecuniae quantitatis solutio, pro qua imposita erit dativa praedicta. Et si Camerarius expenderit denarios d.i dativi contra dictam formam non habeantur pro legitimis expensis, et quod solvat pro banno Communi Ameriae I00. sol. et tantundem Communi restituat, quantum expendit, nisi fuerit ex deliberatione Dominorum Antianorum et decem de Populo, vel maiori parte ipsorum.

 

De conservando indemnem detentum occasione

represaliarum  cap. IX.

 

Quicumq. Civis Ameriae haberet aliquid recuperare ab aliquo extraneo non civi Amerino in loco, ubi recipere deberet non inveniret summarium ius, quod pro Communi Ameriae concedantur represaliae ad voluntatem maioris Concilij cum confirmatione D. Rectoris Provinciae, et omnes illae personae, quarum occasione represaliae sunt concessae contra Commune Ameriae, et speciales personas per Potestatem, et Guardianum, et quemlibet ipsorum cogantur, et specialiter constringantur, et realiter intra carceres cum cippis, et ferris ad tollendum, et sedandum represalias praedictas. Et quicumq. non obediverit de tollendo, et sedando d.as represalias infra xv. dies primos sui regiminis non sedaverit ad destructionem (omesso "bonorum") et corruptionem (Stat. 1441 e Cod. Com. "carcerationem") procedatur. Et si d.i officiales fuerint negligentes solvatur (Stat. 1441 e Cod. Com. "solvant")

 

Nota a margine

(S.N.) De materia vid. in c. de iniu. lib. 6. et ibi per Doct. in c. dominus 23. quae. 2. Sylv. et Summi. in ver. represaliae Bar. Jo. de Lig. Jaco. à Canibus et Mart. Laud. in suis tract. de represalijs.

Et an sint licitae, et permissae de iure vid. in d°. c. I. et per DD. in locis allegatis Covar. in reg. peccatum (?) par. 2. §. 9. n°. 4. vers. hinc deniq.

 

222

 

pro banno Communi Ameriae I00. lib. denar. Volumus insuper quod si quis Civis fuerit detentus in aliqua Terra occasione represaliarum, quod ille Civis, vel Comitatinus, cuius occasione represaliae sunt concessae, et quarum occasione d.us Civis est detentus cogatur per Potestatem ad solvendum debitum propter quod d.ae represaliae sunt concessae, et satisfactionem damnorum, quae passus fuerit d.us civis, vel etiam Comitatensis detentus occasione praedcita. Et hoc D. Potestas facere teneatur vinculo iuramenti, et ad dictam poenam I00. libr. denar. de suo salario Camerario d.i Communis, et d.us Camerarius de salario ipsius D. Potestatis retineat ad poenam xxv. libr. denar.

 

Quod emptor possessor, et laborator teneatur solvere

dativas  cap. X.

 

Emptor possessor, et laborator teneatur solvere dativas Communi Ameriae pro ea possessione tantum, quam emerit, seu possederit aliqua ratione.

 

Nota a margine

(S.N.) Vid. Aegid. Thom. (? scritto sopra) in tract. de colle. § Sanc. § vendentes n°. I. et 5. et § pauperes n°. 20.

 

Quod cuilibet liceat ducere bestias forenses inventas

damnum dare  cap. XJ.

 

Liceat cuilibet de Civitate Ameriae bestias, quas invenerit damnum dare, quae sunt illorum, qui non constringuntur ad bannum (Stat. 1441 e Cod. Com. "banchum") Civitatis Ameriae ducere, et eas retinere donec de damno plenarie sibi fuerit satisfactum sine poena legis, et Curiae etiam (omesso "si") sine bestijs quis damnum dederit, sit licitum damnum passo eidem damnum

 

A223

 

facienti accipere de rebus, quas habuerit, capitulo, et statuto aliquo contrario non obstante, dummodo d.as bestias Camerario Communis praesentet, et faciat scribere numerum bestiarum Statuendo quod licitum sit cuilibet Civi, et Comitatensi si pastorem non cognoverit, vel dominum bestiarum Et si de nocte invenerit damnum dare, quod eas sine poena ducere possit, et praesentare. Et si aliquis fuerit inventus personaliter damnum dare in bonis alterius, et dominum rei suae, sive bonorum non cognoverit sit licitum absq. poena eum damnum dantem pignorare, et eidem accipere de rebus ipsius sine poena.

 

Quod mensurae Communis, cum quibus venditur bladum

stent in platea  cap. XIJ.

 

Omnes mensurae Communis, cum quibus venditur bladum sint, et esse debeant, et inveniantur continuo de Sabbatho in platea veteri dicti Communis cum rasoro ad poenam x. sol. denar. solvendam per illum, qui ipsas mensuras habet à Communi si fuerit contrafactum, dummodo d.ae mensurae sint ferratae, et signatae signo Communis, et qui alias mensuras retineret puniatur vice qualibet in x lib. dena.

 

De molendinis aestimandis, et accatastandis  cap. XIIJ.

 

Omnia molendina districtus Civitatis Ameriae aestimentur pro medietate suae bonitatis per eas personas forenses, vel

 

223

 

cives, quos placuerit maiori concilio ita, quod res, quae maioris est fructus maioris sit aestimationis, et omnia, et singula molendina fossati maioris in molendinis parae (spazio in bianco; in Stat. 1441 e Cod. Com. "lacus suptus usq. ad Micchignanum") quando ponentur dativae per catastum sint aestimatae, et pro aestimatis habeantur pro ducentis lib. et si plura molendina fuerint in una domo quod teneatur dominus molendinorum pro quolibet molendino ducentis libris. Et si non solverit (aliunde "solverint") dicti domini molendinorum, cogantur molendinarij ad solvendum omnes dativas, quae imponerentur d.is molendinis, ut dictum est. Et Cancellarius Communis teneatur vinculo iuramenti infra octo dies post aperturam praesentis statuti apponere, scribere, addere, in libris cuiuslibet dominorum molendini, et tenent(ium) ei (Stat. 1441 e Cod. Com. "ea") ducentas libras pro quolibet molendino (spazio in bianco; in Stat. 1441 e Cod. Com. "quod habuerit computata omni alia extimatione facta vel facienda de predictis molendinis"). Declarantes quod praedicta non sint, nec intelligantur esse derogata pactis, et conventionibus adiectis in nostra venditione (Stat. 1441 e Cod. Com. "in instrumento venditionis") molendinorum locus (Stat. 1441 e Cod. Com. "Lacus") scriptus (Stat. 1441 e Cod. Com. "scripte manu") ser Rozzelli ser Francisci olim Cancellarij d.i Communis.

 

Quod quilibet teneatur solvere dativam sibi impositam

cap. XIV.

 

Quaelibet persona Civitatis Ameriae, et eius districtus teneatur et debeat dativam, et collectam sibi pro Communi impostitam solvere, et nullus de d.a Civitate, et eius districtu habeat aliquam immunitatem, nec sibi concedatur immunitas datij non solvendi aliqua causa, seu modo, capitulo aliquo non obstante in contrarium. Sta-

 

A224

 

-tuendo, et declarando, ad tollendam veterem abusionem, ex qua plures pauperes fuerunt iniuste gravati, quod pauperes personae de Civitate, et Comitatu Ameriae non habentes libram veram bonorum, quae habeant scripta in catasto Communis, quod pro libra aliqua xxv. libr. praesumpta huc usq. dativam aliquam imponendam per ipsam libram solvere non teneatur, nec debeat, sed tantum pro foculari, quod fuerit impositum, seu pro igne solvere teneatur, et alia onera subire personalia, sicut alij Cives, vel Comitatenses d.ae Civitatis, et quod de scriptis in catasto non teneatur solvere d.am dativam pro re, quam non habet. Et hoc excedi non debeat nisi in his attributio consueta servaretur pro pace, et quiete d.ae Civitatis ad poenam I00. libr. de suo salario aliquibus non obstantibus. Addentes quod possessiones, de quibus non essent solutae dativae per spacium (sic) xx. annorum ipsae possessiones sint Communis ipso iure, et facto, et ipsas alienare, et vendere possit, dummodo restituat totum illud, quod superesset dativas, et quarto plus debito officialibus.

 

Quod quaelibet Ars debeat, et possit Consules facere

cap. XV.

 

Quaelibet ars Civitatis Ameriae possit, et debeat habere Rectores, seu Consules ad conservationem (Stat. 1441 e Cod. Com. agg. "et honorem") Communis ipsius Civitatis, et artis, et eos facere possit prout fuit hactenus consuetum. Et quod omnia, et singula ordinamenta facta, et stabilita non contra Juris d.i Communis Ameriae, et status

 

224

 

eius pro qualibet dictarum artium, et retro fuerint firmata per aliquod Concilium d.ae Civitatis rata sint, et firma auctoritate praesentis statuti, et valeant, et teneant nullo obstante. Addentes praedictis quod trapezzarij (Stat. 1441 "tappetarij" e Cod. Com. "trippettarij"), et molendinarij de olivis habentes pro olivis macinandis teneantur, et debeant d.a molendina aptare, et levare (aliunde "lavare") per duos dies ante festum B. Firminae de mense Novembris ita, quod quilibet molere possit in eis cum ea provisione, quae per Concilium Populi declarabitur ad poenam x. libr. pro quolibet contrafaciente.

 

Quod nullus habeat calcinarium ante Ecclesiam

cap. XVJ.

 

Nullus de Civitate Ameriae habere possit aliquod calcinarium prope aliquam Ecclesiam Civitatis praedictae per tres domos, vel aliquam (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "zoczuram") facere, ne aliquis inde (Stat. 1441 e Cod. Com. "nec aliquid unde") foetor oriatur ad poenam I00. sol. denariorum, et praedicta teneatur dominus Potestas, vel Judex banniri facere. Et quod nullus possit habere calcinarium prope Palatium Civitatis Ameriae, prope domos, vel prope domum alicuius sui convicini sine expressa licentia talis sui convicini per quinq. pedes, et nullus possit, seu debeat trascinare coria, vel pelles incalcinatas per stratas Civitatis Ameriae ad poenam xxxx. sol. pro quolibet contrafaciente, et qualibet vice, et quilibet tales contrafacientes possit accusare, et habeat medietatem

 

A225

 

damni (aliunde "banni"), et credatur sacramento accusantis cum uno teste, et teneatur in credentia. Et nihilominus tale calcinarium habitum contra d.am formam destruatur per illum, cuius est infra x. dies postquam denunciatus, vel accusatus fuerit ad poenam xx. sol. pro quolibet die, quo steterit in mora non destruendi dictum calcinarium, et quilibet possit praedictum accusare, et denunciare, et habeat medietatem banni, et in credentia teneatur. Addentes quod à porta Pisciolini usq. ad Ecclesiam S.ti Augustini per stratam regalem (Stat. 1441 e Cod. Com. "realem") nullus possit habere, nec retinere calcinarium, vel materiam (Stat. 1441 e Cod. Com. "mactaram"), nec purgare (Stat. 1441 e Cod. Com. "ungere") coria, vel pelles, nec ponere ad siccandum, nec assogniam fetulam (Stat. 1441 e Cod. Com. "fetidam") retinere ad poenam 40. sol. vice qualibet et pro quolibet. Et Potestas banniri facere teneatur, et contra praedicta, et quolibet praedictorum procedere, et ad petitionem cuiuscumq. petentis poen. 50. lib. den., et etiam per se, et suos officiales ex suo officio, et habeat quartam partem banni de inventionibus eorum tantum aliquo capitulo non obstante.

 

De divisione contratarum  cap. XVIJ.

 

Statuimus, et ordinamus quod omnes, et singulae contratae Civitatis Ameriae, quae sunt quinq. scilicet Platea, Vallis, Collis, Pusterla, Burgus sint, et esse debeant divisae, et limitatae prout per superstites Castodiae (sic) cus-

 

225

 

-todiae (ripetuto) d.ae Civitatis sunt divisae, et declaratae.

 

De immunitate Advocatorum, et Medicorum

cap. XVIIJ.

 

Iudices, Advocati, et Medici (1) non teneantur facere, vel subire aliquod obsequium personale in Civitate Ameriae, vel eius districtu, nec ire, vel mittere in exercitum, vel cavalcatam, dummodo dativam pro sua libra, et foculari solvere teneatur, tamen ad Concilium d.ae Civitatis accedere teneantur, et si aliquis officialis dicti Communis contra dictam formam eos coegerit in x. lib. denar. vice qualibet puniatur et puniri debeat tempore sui Syndicatus.

 

Nota a margine

(1) De iuramento per eos praestando vid. const. Pij V. inci. Supra gregem in ordine 3. et ibi quae teneantur observare.

 

Quod quaelibet ars habeat duos Rectores  cap. XIX.

 

Firmamus insuper quod homines cuiuslibet artis teneantur et debeant facere, et habere duos Consules, sive Rectores, qui durent eo tempore, quo homines d.ae artis duxerint ordinare, qui Consules teneantur successive ad poenam x. sol. congregari facere homines d.ae artis, et ipsos rectores novos eligere, et eligi facere. Et teneantur d.ae artes omni tempore in festo B. Mariae de mense Augusti, et B. Firminae de mense Novembris habere cereum, et ars, quae non habuerit solvat quilibet  de d.a arte 5. sol. den. Et praedicta omnia teneatur Potestas

 

A226

 

facere observari ad poenam x. libr. denar.

 

Quod quilibet teneatur solvere pro libra, et foculari

cap. XX.

 

Omnes, et singuli homines, et personae Civitatis Ameriae, et districtus teneantur solvere pro libra, igne, et foculari non obstante quod ignem, et focularem non faciant in Civitate, vel districtu Ameriae, et qui collegerit dativam teneatur ignem, et focularem exigere, et accipere à praedictis ad poenam I00. sol., exceptis illis, qui pro tributo aliquid solverent Communi Ameriae, et mulieribus viduis non habentibus libram, neq. (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "per appodium") neq. per aliam viam, et non habentem redditum, vel usumfructum aliquo quaesito colore publice, vel occulte, declarando quod si infra terminum sex mensium à die impositionis dicti datij non solverint cogi possint per officiales dicti Potestatis de facto ad solvendum dictum datium, et quartum plus pro eorum executione capitulo statuti aliquo non obstante.

 

Quod laborator non possit accusari de damno à custode celato

cap. XXJ.

 

Laborator bonorum alicuius de damnis per ipsum, vel eius filios, vel familiam datis, seu factis in ipsis bonis quae habuerit ad laborandum non possit

 

226

 

accusari, vel denunciari per custodem celatum, vel per alium, et si accusaretur non valeat ipso iure, et possit accusari tantum à domino rei contrario aliquo non obstante.

 

Quod nulla donatio fiat alicui forensi de denarijs,

quos habere debet à Communi.  cap. XXIJ.

 

Nulla persona d.ae Civitatis Ameriae, vel districtus vendat, vel concedat aliqua ratione, vel causa, vel aliquem contractum faciat alicui forensi de denarijs, vel de re quaecumq. alia quos, vel quem recipere deberet à Communi Ameriae, vel specialibus personis d.ae Civitatis, et Comitatus ad poenam xxv. libr. Et nihilominus talis contractus si fieret non valeat ipso iure, et si quis dederit, vel dabit, vel alium contractum fecerit et Commune Ameriae, vel speciales personae d.ae Civitatis, vel Comitatus damnum aliquod receperit, quod talis qui dederit, vendiderit, vel donaverit, vel alium contractum fecerit cogatur realiter, et personaliter ad restitutionem d.i damni, et nihilominus ad dictam poenam xxv. lib. d.o Communi solvere teneatur.

 

 

Quod habentes plures artes debeant solvere in cereo

cuiuslibet artis  cap. XXIIJ.

 

Si homines, et personae Civitatis Ameriae, et in ea habitantes plures artes fecerint, vel ex pluribus artibus se intromiserint quod in cereo cuiuscumq. artis, de qua fecerint solvere

 

A227

 

teneantur partem eos contingentem. Et quod Potestas, et Guardianus, et quilibet alius officialis ad petitionem Rectorum artis cogat tales nolentes solvere ad solvendum id, quod eisdem, seu eidem esset impositum.

 

De mercede danda capienti exbanditos  cap. XXIV.

 

Quicumq. ceperit exbanditos aliquos, vel aliquem exbanditum Civitatis Ameriae in aliqua quantitate pecuniae occasione maleficij commissi per eum, et illum duxerit, et praesentaverit in fortiam d.i Communis, quod habeat de bonis, et habere debeat d.i Communis quartam partem eius, quod d.us exbanditus, vel alius pro eo solverit dicto Communi pro exbandimento, seu condemnatione de eo facta, quam partem Camerarius Communis, qui pro tempore fuerit statim cum ad manus eius pervenerit solvere teneatur eidem vinculo iuramenti ad poenam dupli, statuto aliquo non obstante. Si vero quis caeperit exbanditum aliquem Communis in persona, vel membro, et ipsum duxerit in fortiam Communis, et assignaverit, si in persona condemnatus exbanditus extiterit, talis capiens, et eum praesentans habeat, et habere debeat de bonis, et havere dicti Communis xxv. libr. denar. Si vero in membro exbanditus fuerit capiens, et ductus (Stat. 1441 e Cod. Com. "ducens") ut supra habere debeat à Communi x. libr. den., quas quantitates denar. Camerarius Communis, qui pro tempore fuerit absq. aliqua alia deliberatione, et alicuius requisitione solvere teneatur, statuto aliquo non obstante, dummodo hoc statutum locum non

 

227

 

habeat in officialibus (1) forensibus d.ae Civitatis, et eorum famul. seu famil., qui nullam quantitatem pecuniae habere debeant à Communi ex captura, et repraesentatione huiusmodi. Statuendo quod quicumq. exbanditus d.ae Civitatis, seu d.i Communis praesentaverit aliquem exbanditum Communis praedicti, et eum in fortiam dicti Communis duxerit quod praesentans, sive ille, cuius nomine repraesentatio fieret sit, et habeatur pro rebandito Communis d.ae Civitatis, sive repraesentans esset exbanditus in pari, et aequali poena cum repraesentato, et excederit totam ipsam summam I00. libr. den. Sed si non in pari, et aequali poena de eius exbandim. fiat detractio usq. ad summam condemnat. eius, qui fuerit repraesentatus. Addentes quod D. Potestas, qui pro tempore fuerit in Civitate praedicta vinculo iuramenti, et ad poenam xxv. lib. de suo salario retinandam teneatur, et debeat praesens capitulum notum facere per pub. bannimentum quolibet mense sui officij.

 

Nota a margine

(1) Vid. Aret. in tract. male. in ver. quod fama pub. n°. 74. Jas. in l. si quis nec causam n°. 5. ff. si cert. pet. Jul. Clar. in sua pract. cri. § fin. q. 29. n°. 8.

 

De poena portantium forcellas  cap. XXV.

 

Forcellae, pali, et sarmenta non apportentur per aliquem ad Civitatem Ameriae sine licentia Notarij damnorum datorum, et portanarij portantibus eos (Stat. 1441 e Cod. Com. "portarum teneantur eis") accipere, et iurent tempore, quo acceptant officium adimplere praedicta.

 

De foro faciendo in platea veteri Communis

cap. XXVJ.

 

Veterem consuetudinem servantes statuimus quod quolibet die sabbathi bona ad vendendum debeant retineri

 

A228

 

in platea veteri Communis Ameriae ad poenam I00. libr. denar. pro quolibet retinente in aliquo alio loco d.a die causa vendendi ad forum cum rebus venalibus in d.a platea. Et insuper quod mulieres, quae venient eadem die ad forum cum eisdem rebus venalibus, statuimus quod ipsae venire, et stare debeant ad vendendum cum pullis, caseo, et alijs rebus venalibus in d.a platea tempore aestuali videlicet à Kal. April. usq. ad Kal. Octobris exclusive ad poenam xx. sol. pro qualibet muliere contrafaciente, et qualibet vice de facto exigendam ab eis.

 

Quod cuilibet liceat monetam falsam rumpere

cap. XXVIJ.

 

Liceat cuilibet mercatori monetam falsam rumpere, quae ad eius manus devenerit, et devastare pro libito (corretto) voluntatis ita, et taliter (omesso "quod") expendi non possit absq. poena.

 

Quod tabernarij habeant mensuras sigillatas

cap. XXVIIJ.

 

Quilibet tabernarius, seu vinum vendens habeat petictum, medium, et fogliectam sigillatam sigillo plumbeo, et ipsum vinum cum ipsis mensuris vendere secundum ordinem inferius declaratum. Et semper quando sibi petitum fuerit vinum debeat dare, et ire ad vegetem ad ipsum vinum hauriendum, et debeat ipsum vinum, quod venditur, sive quod ven-

 

228

 

-detur retinere in aliquo vase, nec mensuret d.um vinum nisi (corretto) cum mensuris sigillatis, nec habeat in disco nisi d.as (omesso "mensuras") sigillatas, possit tamen habere, et retinere vas cum aqua, et unum vas pro aqua danda petentibus, et qui contrafecerit in aliquo praedictorum solvat pro banno vice qualibet xx. sol. et quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare et habeat medietatem banni, et nullus tabernarius possit miscere aliquod vinum cum aliquo vino, quod venderetur ad poenam x. libr. et non possit habere discum ante tabernam, et ante hostium, quod impediat quin possit intrare tabernam usq. ad vegetem. Et praebeat d.us tabernarius, seu vinum vendens proprijs manibus miscere vinum omnibus ementibus, et petentibus ad poenam x. sol. pro quolibet, et qualibet vice, et quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare, et stetur, et credatur sacramento accusantis, et habeat medietatem banni, et quilibet tabernarius vinum vendens alteri teneatur, et debeat proprijs sumptibus ad ipsum vinum vendendum retinere vasa, et cyathos ad poenam 40. sol. pro quolibet, et qualibet vice. Et quod si quis per iocum, vel alio modo ruperit, seu fregerit aliquod de d.is vasibus, et cyathis antequam recedat à d.a taberna teneatur, et debeat emendare id, quod fregerit ipso tabernario ad poenam I00. sol. pro quolibet, et qualibet vice. Si vero furtive, vel alio modo exportaverit (Cod. Sem. "asportaverit"), vel acceperit clam aliquod vas, vel cyathum cuiuscumq. fuerit aestimationis condemnetur, et puniatur in x. libr. denar., quorum medietas sit d.i tabernarij, et alia Communis Ameriae, et quilibet admittatur

 

A229

 

ad denunciandum, et accusandum, et ne fraus committi possit in venditione dicti vini statuimus quod ad ipsum vinum mensurandum pro Communi Ameriae pro utilitate Communis habeatur et haberi debeat expensis Communis unus (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "sciabecator", omesso nei Codd. Farrattini e Seminario) qui teneatur et debeat mensurare vegetes, et vinum quod vendetur, et eius dicto, et mensurae stetur, et stari debeat, et tabernarij rationem reddere teneantur, et debeant domino dicti vini secundum mensuram (Stat. 1441 "et dictum") dicti (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com."sciabecatoris"; Codd. Farrattini e Seminario "mensuratoris") ad poenam x. libr. den. pro quolibet contrafaciente, et habeat d.us (spazio in bianco; secondo i citati Codici: "sciabecator" o "mensurator") pro sua provisione pro qualibet salma vini quatuor denarios, et à Communi domum suae habitationis, et immunitatem ab omni munere (aliunde "onere") personali. Addentes quod non obstantibus verbis supradictis in praesenti capitulo licitum sit vinum vendentibus ad minutum in disco (omesso "et") extra retinere quaecumq. vasa voluerint etiam non sigillata, dummodo ipsa vasa sic retinenda sint minora peticto, et teneantur, et debeant una cum alijs mensuris praedictis retinere mediam fogliectam sigillatam ad ipsam poenam. (omesso "Et") teneantur, et debeant ipsas mensuras (omeso "dare") plenas, et iustas, et nullam fraudem committere in praedictis ad poenam 5. sol. pro qualibet vice. Et postquam d.us (spazio in bianco; secondo i citati Codici: "sciabecator" o "mensurator") erit, et habebitur in Civitate praedicta ad mensurandum vinum vendendum ibi vendendum (ripetuto) et ipsum adiustandum, nullus vinum vendi faciens in ipsa Civitate, vel eius Comitatu eidem (Stat. 1441 e Cod. Com. "eiusdem") possit d.um vinum vendi facere d.a mensuratione, et adiustatione non facta ad poenam x. libr. d.o vendi facienti pro qualibet vice, et vegete qualibet, seu carrato quis vinum venderet,

 

229

 

et ad eandem poenam teneatur vinum vendens dicta mensuratione non facta aliquo non obstante. Et qui in causis occasione venditionis dicti vini contra ipsos vendentes pro alijs ad petitionem cuius fuisset d.um vinum Judex Civitatis Ameriae possit, et debeat procedere, et super ijs cognoscere, praecipere, et mandare summarie, et de plano, sine dolo, et sine strepitu, et figura Judicij omni solemnitate omissa ad poenam xxv. libr. denar. d.o Judici si non observaverit supradicta. Addentes etiam quod nullus recedat à d.a taberna invito tabernario ante solutionem vini recepti ad poenam xx. sol. pro quolibet, et vice qualibet.

 

Quod quilibet teneatur favere Rectoribus artium

cap. XXIX.

 

Pro honore, et statu Communis Civitatis Ameriae Potestas, et Guardianus, et Domini Antiani Populi, et quilibet ipsorum teneantur, et debeant Rectoribus artium (corretto) d.ae Civitatis, et cuilibet ipsorum facere (aliunde "favere"), et opportunum consilium, et auxilium quoties requisiti fuerint dare.

 

Quod cuilibet liceat carnes morticinas vendere extra portam

cap. XXX.

 

Unicuiq. sit licitum vendere carnes morticinas extra muros Civitatis Ameriae sine poena aliqua pro duobus denarijs librae tantum non obstante aliquo capitulo statuti in contrarium loquente. Addentes quod nulla persona possit vendere alicui de d.is carnibus ultra quinq. libras

 

A230

 

ad poenam xx. sol. in quolibet dictorum casuum, et quilibet possit contrafacientes in praedictis denunciare, et accusare, et habeat medietatem banni, et in credentia teneatur et habeantur pro carnibus morticinis, (omesso "omnes") quae venduntur extra muros praedictos, et quilibet possit tales contravenientes denunciare, et accusare, et credatur sacramento accusatoris cum uno teste, et habeat medietatem banni. Et Potestas recepta d.a accusatione, et attestatione unius testis (ut d.um est) summarie, et de facto dictam poenam accipiat vinculo iuramenti, ac etiam inquirere possit, teneatur, et debeat.

 

De poena macellariorum tenentium carnes in domo propria

cap. XXXJ.

 

Nullus macellarius tenere debeat de die in domo sua propria, vel conductas (sic) aliquas carnes sine signo porci masculi, vel castrati, carnibus bovinis exceptis, et qui contrafacere inventus fuerit in x. libr. denar. in (sic) qualibet vice puniatur ac si inventus esset vendere unam carnem pro alia, et de hoc stetur, et credatur inventioni, et relationi cuiuslibet officialis d.i Potestatis, et inventionis (sic) notarij damnorum datorum, et cuiuslibet alterius officialis D. Potestatis ut supra, cui commissum fuerit et quilibet eorum familiariorum D. Potestatis,

 

230

 

ac etiam si legitime probatum esset, super quibus d.us D. Potestas, Notarij, et alij officiales, quibus commissum fuerit, et quicumq. eorum invenerit possit inquirere, procedere, et punire eo modo, quo sibi videbitur, et inventum culpabilem condemnare, et ipsos punire. Addentes quod de poenis praedictis, et alijs appositis in quocumq. capitulo (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "praesentium") statutorum contra macellarios tantum quilibet officialis habeat quartam partem de inventionibus eorum tantum, quorum (Stat. 1441 e Cod. Com. "quamvis") alibi nulla fuerit (Stat. 1441 e C.Com. "fieret") mentio de praedictis.

 

Quod notarius damnorum datorum procedere possit

contra macellarios  cap. XXXIJ.

 

Notarius damnorum datorum Communis, et Populi Civitatis Ameriae possit, teneatur, et debeat procedere per accusationem, denunciationem, et inquisitionem omni modo, et iure, quibus melius potest, in quo melius sibi videbitur contra omnes, et singulos macellarios, et omnes vendentes pisces, et (aggiunto sopra) carnes in Civitate Ameriae, et eius districtus, qui non observantes (Stat. 1441 e Cod. Com. "observarent") ordinationes faciendas, et quae fierent contra eos, et ab alijs contrafacientibus poenas, et damnum (Stat. 1441 e Cod. Com. ("poenam et bannum"), in quibus incurrerent auferre de facto. Qui Notarius teneatur, et debeat de praedictis semel (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "inquirere") qualibet hebdomada, et praedicta, et quodlibet praedictorum observare summarie ad poenam x. libr. denar. de suo salario. Super quibus per DD. Antianos fiant, et eligantur custodes celati, qui contrafacientes denuncient, et eorum, et cuiuslibet ipsorum relationi stetur, et credatur usq. in x. sol.

 

A231

 

Abinde vero supra usq. in 20. sol. credatur cum uno teste bonae famae, et nihilominus qualibet alia persona eosdem contrafacientes possit denunciare, et accusare, et in credentia teneatur, et habeat quartam partem eius, quod ex sui denunciatione, vel accusatione devenerit in Communi, reservata D. Potestati, et suis officiaibus auctoritate procedendi contra praedictos non obstante praesenti capitulo.

 

De poena Macellariorum, et Pis.(ces vendentium)

cap. XXXIIJ.

 

Macellarius, sive aliquis alius vendens carnes pro carnibus, et quaerenti non respondens cuius animalis sint carnes illae, seu macellarius scrofas, vel porcos aliquos à Kal. Maij usq. ad festum omnium Sanctorum solvat pro poena vice qualibet Communi Ameriae I00. sol. denar., et super ijs Potestas, et sui officiales cum accusatore, et sine procedere debeant omni mense, et culpabiles punire, et quilibet possit contraficientes (sic) denunciare, et accusare, et habeat quartam partem damni (aliunde "banni") praedicti. Et si accusatus non fuerit aliter convictus sacramento primo accusantis puniatur in x. libr. pro quolibet praedictorum. Cuius poenae quarta pars sit accusatoris, et alia quarta pars officialis, et executionem facientis, et aliae duae Communis. Et si Potestas non fecerit executionem praedictam ipso facto poenam incurrat x. flor. auri. Possint autem macellarij vendere carnes scrofinas, et hirconas (sic) (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "baccinas") et his similes extra macellum Communis ubicumq. separatim ab

 

231

 

alijs bonis carnibus, et quod non possint vendi prope locum, ubi perfectae, et bonae carnes venduntur per x pedes, vel via mediante ad poenam praedictam, et nullus macellarius inflet carnes, vel inflere faciat ad poenam v. libr. denar. Et ad hoc eligantur duo homines de qualibet contrata, quorum accusationi, et relationi debeat stari, et stetur, vel alicuius ipsorum, et habeant quartam partem banni, qui iurent eorum officium facere bona fide, sine fraude, qui debeant perpendere, et ire, et custodire ad praedicta, et si fiat contra, vel ne, et si accusatus contrafaciens (Stat. 1441 e Cod. Com. "et accusare contrafacientes") de singulis praedictis ad poenam x. libr. denar. Et Potestas de negligentia, et fraude contra eos inquirere teneatur omni mense. Macellarij autem non incidant, seu dividant carnes ante diem ad d.am poenam, et debeant retinere septem pondera ad minus id est septem petia ferri, quorum unus sit ponderis quinq. librarum, et aliud unius librae (omesso "pro quolibet, et unus sit ponderis mediae librae"), et omnia sint sigillata sigillo Communis, et adiustatoris. Et quilibet vendere teneatur cuilibet petenti ad perfectum pondus videlicet ad libram, et tot, quot petitae fuerint qualibet vice ad poenam xxxx. sol. Et quod si habens excusam nolle petitas dare, quia venditae essent, et contrarium probaretur solvat vice qualibet pro mendacio, et negatione 40. sol. denar., et carnes, quas dixerat vendidisse postquam petitae fuerint ab eo in toto vel in partem antequam d.us petens recedat macellarius teneatur extrahere, et extrahi facere de d.o macello ad d.am poenam, de ijs possit denun-

 

A232

 

-ciari, et accusari, ut de alijs, et puniri. Pisces autem tempore quadragesimali vendantur solum in macello Communis, alio vero tempore in tota platea S.tae Mariae, et non alibi, et vendi in totum debeat eo die, quo portatur Ameriam, vel sequenti per illos, à quibus portatur. Qui vero eos associaverint ad vendendum eosdem pisces solvant vice qualibet (omesso "20. sold. denar. quam poenam solvat quilibet") contrafaciens in aliquo praedictorum, et semper pisces vendantur ad libram. Addendo supradictis quod d.i macellarij, vel d.i carnes vendentes ad menutum, seu taglium non possint, nec debeant aliquo modo, vel causa vendere ad pondus, vel alicui ponderari aliquas coticas capitis, vel pedes, vel gambas usq. ad iuncturam genocchij alicuius animalis, qui venderetur ad menutum, nec etiam capita animalium praedictorum ad poenam 40. sol. denar. pro qualibet vice, qua contrafecerit in praedictis. Et quod quilibet macellarius teneatur in d.o macello viriliter animalia (Stat. 1441 "virilium animalia"; Cod. Com. "virilia animalium") retinere donec carnes fuerint venditae per eum ad poenam xx. sol. pro quolibet, et qualibet vice. Declarando quod omnes, et singuli vendentes carnes à Sabbatho Paschali Resurrectionis Domini usq. ad xv. dies mensis Maij, (Stat. 1441 e Cod. Com. agg. "quandocumq.") teneantur facere carnes, et cogi possint, et debeant pro toto anno per Potestatem, et quemlibet alium officialem Communis Ameriae; et si Potestas negligens fuerit in praedictis, seu

 

232

 

aliquo praedictorum, vel omiserit, poenam incurrat x. florenorum auri ipso facto, ac etiam declarando quod omnes praedictae poenae sine diminutione (omesso "intelligantur") aliquo non obstante.

 

Quod Rectores Macellariorum teneantur inquirere

pro malis carnibus  cap. XXXIV.

 

Rectores macellariorum, et quilibet ipsorum possint, et teneantur, et debeant qualibet hebdomada semel, et pluries, si eis videbitur, ne ad apotecas, banchos, et domos macellariorum, et (omesso "ad") alia loca in quibus carnes (spazio in bianco; Cod. Com. "invenire") vendiderint (Cod. Com. "crederint") (spazio in bianco; Cod. Com. "unas") carnes pro alijs, seu aliquid fecerunt contra formam statutorum, et quos invenerint statim referre debeant d.o Potestati, seu notario damnorum datorum, seu alijs officialibus, quibus commissum fuerit, quorum relationi stetur, et credatur, ac si legitime (aggiunto sopra) probatum esset, et de omni eo, quod ex denunciatione ipsorum devenerit in Communi medietas sit Communis, et alia medietas sit artis macellariorum praedictae, et Rectores praedicti teneantur praedicta iurare, et observare vinculo iuramenti. Et si negligentes fuerint in quinq. sol. den. de facto vice qualibet puniantur.

 

Quod quilibet habeat hortum in sua possessione

cap. XXXV.

 

Statuimus quod quilibet habens possessiones in tenuta

 

A233

 

Civitatis Ameriae teneatur facere, et habere hortum saltem in una ex suis possessionibus sub poena xx. sol. Et Potestas possit inquirere suo officio, et similiter Notarius damni dati, et hoc banniatur.

 

Quod cuilibet liceat capere carnes ferculos per capillos

cap. XXXVJ.

 

Statuimus quod si quis consuetus portare carnes requisitus noluerit portare à macello ad domum, requisitus sine poena possit capi à d.o requirente per capillos, et cogi, et trascinari per capillos, tamen cum moderatione ita, quod penitus cogatur ad portandum d.as carnes.

 

De molendinarijs  cap. XXXVIJ.

 

Statuimus, et ordinamus quod Domini molendinorum, et molendinarij ipsorum (omesso "molendinorum") debeant accipere pro molitione duos octaiolos rasos pro qualibet salma grani septem quartorum, et tres octaiolos pro qualibet salma (spazio in bianco; Stat. Com. "misticanze". In detto Statuto non risulta da "rasos" a tres octaiolos") et aliorum bladorum, et nullus det vicennam alteri, et recolligant (spazio in bianco; Stat. Com. "bene circum") circa farinam molendini ad poenam quinq. librarum denariorum. Et quod si aliqua mulier (omesso "portaverit") in capite frumentum ad macinandum molendinarius habeat (Cod. Com. "debeat") ei molere, macinato fru-

 

233

 

-mento, quod esset intus mogiam (Stat. Com. "in tremogiam") ad poenam x. sol., et credatur sacramento ipsius mulieris. Et quod in omni molendino retineantur, et retineri debeant mensurae sigillatae cum sigillo Communis videlicet quartus, octaiolus, et medius octaiolus, ad poenam quinq. librarum denar. Si vero aliquae mensurae non sigillatae repertae fuerint (Stat. Com. agg. "in ipsis molendinis vel aliquo ipsorum, vel contrafactum fuerit") in praedictis, vel quolibet praedictorum eandem poenam quinq. librarum solvere teneantur, et damnum emendare  patienti. Et credatur sacramento cuiuslibet (omesso "accusatoris") cum uno teste. Addendo quod Potestas, et quilibet alius officialis habeat, et habere debeat quartam partem poenae de inventionibus earum tantum.

 

DeJuramento furnariorum, macellariorum, et eorum

Assectamento  cap. XXXVIIJ.

 

Furnarius quilibet, seu furnaria teneantur panem omnibus petentibus sufficienter, et bene coquere, custodire, et salvare pro uno pane, et pro

(Cod. Com. "de" in luogo di "et pro") 40. panibus à se electo, et secundum consuetudinem, et conditionem temporum, et temporis charitudinem, seu frumenti secundum modum, et formam quae declarabuntur per Dominos Antianos, et x. de Populo Civitatis Ameriae, et ille panis sic electus sit illius magnitudinis, et bonitatis sicut alij 40. Et dicti furnarij, et furnariae non recipiant aliquid (spazio in bianco; Stat. Com. "aliquod ensenium") ab aliquo, aliquo quaesito colore etiam si daretur, vel sibi mitteretur ad domum ad poenam infrascriptam, nec etiam vicennam dare, nec tollere alicui debeat, nec ardere, seu degustare (aliunde "deguastare") panem, vel subtrahere debeat alicui. Contrafaciens autem in praedictis, vel aliquo praedictorum solvat pro banno vice qualibet xx. sol. et damnum emendet patienti domino, alias (Stat. Com. "vel")

 

Nota a margine

(S.N.) De privil. furnar. Urbis vid. Jul. 3. in const. 28. cum sicut quae est confirmata, et ampliata per Greg. I3. in const. 77. eiusdem initij cum sicut.

 

A234

 

Domini panis sacramento stando, vel eius, quem assignaverit in praedictis. Et Potestas, et sui officiales facere vocari (Cod. Com. "iurari") ipsos furnarios vel furnarias teneantur, et omnia praedicta faciant inviolabiliter observari, et bona fide, et sine fraude. Panifaculae autem omnes, et singulae panem vendere volentes teneantur facere, et habere panes (sic) ad vendendum bene factum (Cod. Com. agg. "et stasionatum") sine fraude ad poenam quinq. sol. pro qualibet vice. Et Potestas in principio sui regiminis faciat poni modus vendendi panem, et assettum (corretto) secundum modum inferius declaratum, et ipsum modum facere observari, et qui non observaverit solvat pro banno Communi Ameriae xx. sol. Et quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare, et habeat meditatem banni, et teneatur in credentia. Carnes vero in Civitate Ameriae vendantur, et vendi debeant per macellarios quoscumq. ad d.as carnes vendendas deputatos in d.a Civitate, et eius districtu secundum modum, et assettum (corretto), qui pro tempore retinetur, et habetur in Civitate Narniae. Et quod Cancellarius Communis teneatur, et debeat omni mense mittere ad Cancellarium Communis Narniae pro habendo d.o assetto, et modo, et forma praedicta per eos (Cod. Com. "ut secundum eos") carnes vendantur, et non aliter, vel alio modo, in poenam x. libr. pro quolibet contrafaciente. Et Potestas faciat publice banniri praedicta per Civitatem, et etiam banniri faciat quod quilibet (sic) Panifacula, seu panem vendere volens faciat se scribi in quaterno Communis obligando se ad praedicta. Quae vero non essent scriptae panem vendere non audeant, exceptis hospitatoribus, qui possint panem vendere in suis domibus secundum modum per infrascriptum ordinamentum (Cod. Com. "per infrascriptos ordinatum"). Contrafaciens autem solvat pro banno Communi Ameriae vice

 

234

 

qualibet xx. sol. denar. et quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare, et habeat medietatem banni, et teneatur in credentia. Et Potestas, et sui officiales teneantur, et debeant inquirere (omesso "omni mense de praedictis et quolibet praedictorum, et delinquentes punire cum accusa et sine inquirendo") in convicinijs praedictis (Cod. Com. "praedictorum"), et in d.is locis. Et si inquirere contra furnarios neglexerint puniantur in xx. libr. dena. pro qualibet vice, qua debuerint inquisivisse, et per Concilium speciale eligantur certi accusatores super praedictis scilicet pro qualibet contrata unus, cui (corretto) de praedictis cum sacramento fides debeat adhiberi, et habeatur pro plena probatione. Addentes quod omnes Pizzicaroli teneantur, et debeant facere panem, et tenere ad vendendum iuxta assettum faciendum per DD. Antianos, et per Consiliarios x., vel maiorem partem ipsorum ad poenam x. libr. de facto auferendam sine aliqua diminutione.

 

De poena extrahentium grasciam extra districtum

cap. XXXJX.

 

Grasciam aliquam praeter vinum, oleum, ficus, mala, et pira aliquis extrahere non audeat de d.a Civitate, et eius districtu, et qui contrafecerit perdat somarium, et salmam, et puniatur in x. libr. denar. Et quicumq. accusaverit extrahentem dictam grasciam habeat medietatem banni praedicti, licitum tamen sit patri habenti filium, fratri habenti fratrem extra Ameriam ad studendum mittere duas salmas grani pro sua vita, et licitum sit unicuiq.  extrahere vinum

 

Note a margine

(S.N.) Hoc statutum an comprehendat clericos vid. per Jgn. Lop. ad pract. crim. cano. (?) Diaz cap. 57. vers. tertio Gram. decis. I00. incip. in causa Plot. de in lit. iur. §. 4. n°. 79.

Prohibita exportatione punitur repertus in itinere quando apparet ex confessione, probationibus, aut coniecturis eum, qui accusatur fuisse extractorem  Gabr. cons. I8. n°. 6. lib. p°.

(S.N.) De prohibitione extrahendi frumenta, blada, animalia, et similia extra Statum Ecclesiae vide Pium 4.m in consti. I33. inter miltiplices, quam confirmat, innovat, et extendit Pius V. in consti. I76. Romani Greg. I3. consti. 53. volentes cum duabus seq. ubi de materia eiusdem prohib. et facultate (segue a pag. A235) absolvendi à censuris incursis ob extractiones factas et in const. I09. cum in Curia vers. quae à Romanis vers. omnes autem ubi de licentia extrahendi quod eam non possit dare nisi Camerarius et consti. 8. inter varias de vectigali. solven. pro extractione.

 

A235

 

nuces, oleum, ficus, mala, et pira, et etiam blada ad macinandum, et quicumq. repertus fuerit alio tempore quam sementis cum aliquo genere grasciae praedictae prohibitae extrahere de d.o territorio Civitatis sine licentia DD. Antianorum in confinio territori d.ae Civitatis, vel prope ipsa confinia per medium miliare quod praesumatur extraxisse de confinibus ex territorio praedicto ita, quod incurrat poenas superius nominatas.

 

Note a margine

(S.N.) Qui dicantur extrahere vide infra hoc eod. lib. rub. 97.

Et de materia huius statuti vide late per Gandi. in tract. malef. sub tit. de reb. non portan. Cepol. in repet. C. si (?) fugitivi n°. 65. et seq. Bert. de gabel. 2. (?) par. 8. par. prin. q. XI. et I7. Rip. de peste in tit. de remed. ad conser. ubert. n°. 43. et alijs seqq. Jul. Clar. in § fin. in materia d. (?) Stat. 

 

De textricibus, et modo texendi  cap. XL.

 

Textrices, vel textores panni lini, canapis, et consuetae, vel consueti tenere dictum pannum cogantur, teneantur, et debeant ad petitionem cuiuscumq. petentis masculi, vel foeminae texere ipsum pannum pro precijs infrascriptis videlicet quod accipiant, et accipere debeant pro quolibet bracchio panni x ligaminum sol. (omesso "unum") et den. tres pro quolibet bracchio panni, undecim, et duodecim ligaminum sol. unum, et denarios sex, pro quolibet tobagliolo usitando in domo quotidie quatuor unciarum bambacis, et ab inde infra sol. sex, et denarios tres pro quolibet tobagliolo, à quatuor uncijs bambacis supra bon. unum pro qualibet uncia bambacis pro quolibet bracchio tobaliae usitandae in domo quotidie minus subtilis videlicet grosselli, seu grossi filati bon duos. Et pro quolibet sciuccatorio bon. unum pro qualibet uncia bambacis, et non ultra exceptis tobagliolis laboratis, seu laborandis cum ucellis (sic), et alijs novis laborerijs,

 

235

 

de quibus possit fieri conventio cum textoribus, seu textricibus praedictis secundum eorum consuetudinem ita solutio fieri debeat. Et quod d.ae textrices, seu textores teneantur, et debeant facere exercere d.am artem bene, et legaliter, et bona fide, et sine fraude, et pro praedictis precijs ad poenam cuilibet contrafacienti, et deneganti in praedictis vel aliquo praedictorum exercere dictam artem pro praecijs praedictis 40. sol. pro qualibet vice. Et Potestas d.ae Civitatis, et sui officiales teneantur, et debeant vinculo iuramenti, et ad poenam x. librarum denar. de eorum salario pro quolibet eorum, et quolibet mense inquirere, et inquiri facere, et ad petitionem cuiuscumq. petentis procedere super praedictis saltem semel in mense, et contrafacientem in praedictis vel aliquo praedictorum punire debeant summarie, et de facto d.as poenas ab ipsis contrafacientibus exigi faciendo absq. aliqua diminutione, et deveniri ad manus Camerarij dicti Communis.

 

Quod nullus emat olera causa revendendi

cap. XLJ.

 

Olera, cucurbites, porros, caules, et cetrones nullus emat, nec accipiat causa revendendi ante vesperas, et qui contrafecerit solvat vice qualibet sol. 40. et quod nullus emat pro revendendo lepores, ova, pullos, et alias aves, (omesso "et") alias res commestibiles exceptis apris, cervis, et capreolis ad poenam praedictam Et quod Potestas, et sui officiales de praedictis habeant quartam partem poenae.

 

A236

 

Quod mercatores legaliter faciant artem suam

cap. XLIJ.

 

Mercatores (aliunde "Mercator") quilibet seu artifex, vel negociator faciat fideliter artem suam, et legaliter, et nullus vendat unum pannum pro alio, et unam rem pro alia. Et qui contrafecerit puniatur vice qualibet in xx. libr. denar. et quilibet canapacciolus debeat portare secum per terram quando vadit emendo pannum bracchium panni canapis iustum, et vegiatum vegis de ferro à capite, et à pede.

 

De pesone Communis habendo quod vocatur iustitia

(aliunde "qui vocatur iustitiae")  cap. XLIIJ.

 

Quia varietates in pesonibus Mercatorum ut plurimum inveniuntur in d.a Civitate Statuimus quod mercatores Civitatis praedictae teneantur, et debeant fieri facere unum pesonem iustum ad ponderandum florenos, et congrui ponderis ita, quod pondus Justitiae sit, et nominetur (Stat. 1441 e Cod. Com. agg. "secundum pondus Justitie Civitatis Tuderti") ita, quod secundum praedicta (aliunde "praedictum") pondus Justitiae, et ad dictum pesonem et non ad alium unusquisq. teneatur, e debeat ad poenam x. libr. pro quolibet contrafaciente florenos, sive ducatos dare, et recipere ita, quod floreni, et ducati dicti ponderis occasione ponderis recusare non possint quem personaliter (Stat. 1441 e Cod. Com. "pesonem") dicti mercatores bene, et legaliter faciant per unum ex eis publice retineri ita, quod d.us peso, et mer-

 

236

 

-cator, qui eum debeat retinere ordinetur, et publice appareat cuilibet ponderare volenti infra xv. dies post publicationem, et scriptum (Cod. Com. "scriptionem") praesentis statuti, et perpetuo duret d.us peso, et pondus Civitatis Ameriae dummodo d.us mercator cuilibet petenti suos florenos, et ducatos ad petitionem ponderare volentis debeat ponderare, et eidem dicere si florenus (corretto) ponderatus sit iusti ponderis, vel iniusti sine aliquo salario, vel mercede ad poenam x. librar. pro quolibet eorum, et quoties contravenerit in praedictis, quarum poenarum habeat Potestas, vel eius officialis de inventionibus suis tantum quartam partem.

 

Quod nullus neget artem suam operari

cap. XLIV.

 

Artem suam nullus operari, et de ea alicui petenti servire neget oblato salario competenti, et qui contrafecerit puniatur vice qualibet in xx. sol. denar. nisi iustam excusationem habeat.

 

De Tegularijs, et forma tegularum  cap. XLV.

 

Tegulas, mactones, et canales tegularius debeat facere bene coctos, et coctas, et bonae cretae, et debeat tegularius quilibet facere ipsas tegulas longitudinis unius pedis, et (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "tertij") et latitudinis unius pedis i.(nfra)

 

A237

 

orlos ad pedem Communis Ameriae, et quod grossitudo respondeat longitudini, et latitudini, et mattones in longitudine unius pedis, et in amplitudine unius (spazio in bianco; Stat. 1441 "sommissi" e Cod Com. "summissi") ad pedem praedictum, et grossitudine trium digitorum. Et qui contrafecerit qualibet vice puniatur in x. libr. denar. dicto Communi solvendis sine aliqua diminutione, et quilibet possit contrafacientes denunciare, et accusare. Et quilibet tegularius faciat ad longitudinem tegulae canales, qui bene cooperiant tegulas (Stat. 1441 e Cod. Com. "Et quilibet tegularius canales faciat ad longitudinem tegule et quod bene coperiant tegulas")  ad dictam poenam. Et Potestas Civitatis praedictae teneatur, et debeat (omesso "rimari") facere quolibet mense contra praedictos tegularios, et mittere unum ex notarijs suis pro investigatione praedictorum ita, quod de praedictis appareat in actis dicti Communis, et habeat ipse Potestas I2. den. pro libra de quacumq. quantitate, quam occasione praedictorum (Stat. 1441 e Cod. Com. "preadicta") perveniri fecerit ad manus Camerarij d.i Communis, quam de facto ad eius manus faciet deveniri.

 

De puniendo non solventes dativas  cap. XLVJ.

 

Dativum (aliunde "datium") aliquod impositum per libram (Cod. Com. "pro libra") mensurae terrarum, sive per capita, vel foculare quomodocumq., et qualitercumq. imponeretur secundum formam praesentis statuti quilibet teneatur solvere. Contendentes vero, et nolentes Potestas, et sui officiales possint punire, et condemnare, et contra eum, cui impositum esset dativum procedere, et bona sua, et ab eo poenas, et banna accipere ad suum arbitrium, et voluntatem non obstante aliquo statuto. Et Potestas, et sui officiales teneantur, et debeant excutere, seu solvi

 

Nota a margine

(S.N.) Vid. Bello. (?) cons. I2. per tot.

 

237

 

facere omnia datia, quae tempore sui regiminis imponerentur per Commune Ameriae ex forma statutorum, et ordinamentorum. Addentes quod si praedicta excuti (Stat. 1441 e Cod. Com. "predictam executionem") non fecerint requisiti ab Antianis, qui pro tempore fuerint quod quantitas non exacta in salarium d.i Potestatis computetur, et computari debeat.

 

Quod nulla mulier vadat ad luctum, seu ad forum

cap. XLVIJ.

 

Nulla mulier Civitatis, et Comitatus Ameriae possit ire extra Territorium d.ae Civitatis (spazio in bianco: Stat. 1441 e Cod. Com.: "et diocesis") ad aliquod luctum nec ad aliquod forum causa emendi, vel vendendi aliquam iumentam (Stat. 1441 e Cod. Com. "nummatam"), vel mercantiam, et qui contrafecerit puniatur in I00. sol. pro quolibet, et vice qualibet, cuius poenae medietas sit accusantis, et alia sit Communis, et cuilibet sit licitum contrafacientes denunciare, et accusare, et teneatur in credentia, et habeat dictam partem banni, et credatur sacramento accusantis cum uno teste. Et Potestas praedicta banniri facere teneatur infra octo dies primos sui regiminis inquirere, et inquiri facere, et repertos culpabiles punire et condemnare.

 

De poena aperientium apotecam diebus festivis

cap. XLVIIJ.

 

Item quod nulla persona artifex d.ae Civitatis Ameriae debeat aperire aliquam apotecam aliquo die Dominico, vel

 

A238

 

aliquo die festivitatum suprascriptarum videlicet S.ae Firminae de mense Novembris, Nativitatis, et Resurrectionis Domini, et festivitatum B. Mariae, excepto festo de mense Septembris, et nisi currant in die Sabbathi, quo casu in d.o die Sabbathi non obstantibus d.is festivitatibus possit quilibet aperire apotecam suam pro mercato faciendo, vel ostendendo alicui, vel aliquod laboritium facere ad poenam x. sol. Communi applicandam, et quod Rectores cuiuslibet artis teneantur, et debeant iurare omni festo, et die Dominico praedicto inquirere, et contrafacientes denunciare, quorum denunciationi credatur, et praedicta poena de facto auferatur, et si aliquis alius contrafacientes denunciaverit, aut accusaverit stetur eius accusae, et habeat medietatem banni. Et quoniam res, et medicinae, quae sunt, et esse consueverunt in apotecis speciariorum sunt quolibet tempore necessariae pro remedio, et salute personarum statuimus, et decernimus quod non obstantibus praedictis verbis huius capituli et quolibet tempore diebus festivis, vel non speciarij possint, et valeant eorum apotecas apertas retinere, et de rebus ipsorum vendere petentibus prout eis videbitur, et placebit, et occasione praedictorum artis cum lumine (Codd. Farratt. e Seminario agg. "et sine") impune possint ire per Civitatem Ameriae dumodo sine armis, et recta via de ipsorum apotecis ad domum infirmorum, et ad eorum propriam, non obstante statuto, quod in contrarium

 

238

 

loqueretur, et credatur, et credi debeat eorum libris cum iuramento de eorum credentijs usq. ad quantitatem I00. sol.

 

Quod omnis conventio fiat ad denarios monetae currentis

cap. XLIX.

 

Item quod quaelibet conventio, emptio, vel venditio, et quilibet contractus, ubi pecunia apparet, (Stat. 1441 e Cod. Com. "appareret") et quaelibet (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "nummata") de singulis rebus debeat fieri ad monetam currentem pro tempore, et non ad rationem Perusinensem (Stat. 1441 e Cod. Com. "ad ravenensem et perusinensem") ut hactenus consuetum extitit, et qui contrafecerit solvat nomine poenae pro quolibet (sic) libra 5. sol. den. et quilibet possit contrafacientem accusare, et denunciare, et credatur sibi, et habeat medietatem banni, et teneatur in credentia. Et quod in Civitate Ameriae non possint expendi Ravennenses, seu Perusinenses ad poenam praedictam. Et quod per Commune Ameriae procuretur (Codd. Farrattini e Seminario aggiungono "reicere") Perusinenses parvos (Stat. 1441 e Cod. Com. aggiungono "haberi"), seu (non figura altrove) sicut videbitur per Concilium speciale. Addentes quod in omni conventione, et solutione quae ascenderet quantitatem 43. (Stat. 1441 e Cod. Com. "quatragintaquatuor") sol. inclusive et ab inde supra quilibet teneatur accipere florenum, vel ducatum pro illo precio, quod communiter valet in Civitate Ameriae absq. aliquo cambio, sed à 40. (aliunde "44.) sol. infra teneatur solvere monetam pro qualibet conventione nisi alicui (Stat. 1441 e Cod. Com. "aliud") processerit de voluntate creditorum, et accipere

 

A239

 

debentis, et ad ho compellantur, et compelli possint tam solvens, quam recipiens aliquo non obstante.

 

 

 

De termino faciendo in montibus, et vijs Fornolis

cap. L.

 

Item statuimus, et ordinamus quod mons, et castellare Castri Fornolis terminetur, et discernatur à possessione specialium personarum adiacentium d.o Monti, et vijs, quibus itur ad dictum Castrum, et vijs, quibus itur ad fontes. Et quod Sylva S.ti Sylvestri banniatur, et custodiatur per homines dicti castri, et contrafacientes puniantur secundum formam statutorum, et ad praedictas vias, et montes terminandos sint, et esse debeant duo homines eligendi, et deputandi per Dominos Antianos Populi, et quod per eos factum fuerit valeat, et teneat.

 

De via vicinali terminanda, et amplitudine eius

cap. LJ.

 

Ad petitionem cuiuscumq. petentis Potestas, et eius officiales, et etiam notarius damnorum datorum, qui pro tempore fuerint teneantur, et debeant facere terminari cum effectu quamlibet viam vicinalem, ut quae vicinalis est vadat, et sit ipsa

 

239

 

via ampla quinq. pedum ad minus, et fiat expensis adiacentis (aliunde "adiacentium"). Et praedicta omnia d.us Potestas ad poenam xx. lib. Et quilibet alius officialis eius, et d.us notarius damnorum datorum ad poenam x. libr. fieri facere teneantur sine salario summarie, sine libello si tunc aestimata non fuerint, salvis tamen semper pactis habitis inter partes, et similiter possessiones non terminatas ad dictam poenam.

 

Quod fons Nocicchiae (sic) reaptetur  cap. LIJ.

 

Fons Nucicchiae reaptetur, et in eo remictatur tota aqua quae exit, vel emanat de muro antiquo Communis Ameriae in fosso supradicti fontis, et si videbitur D. Potestati, et DD. Antianis cum consilio Magistrorum lapidum, et lignaminis, qui (aliunde "quod") pro meliori Communis Ameriae esset quod remitteretur in aliquo loco Camerarius Communis teneatur expendere de havere d.i Communis necessariam quantitatem pecuniae pro d.o opere faciendo, et ad dictum opus faciendum sint superstites unus, vel duo eligendi per Dominos Antianos Populi.

 

 

 

De Vijs super apprehensis reaptandis  cap. LIIJ.

 

Potestas, vel notarius damnorum datorum, vel quivis alius officialis Civitatis Ameriae teneatur, et debeat ad petitionem petentis, vias, sive stratas Communis Ameriae, vel vicinales, vel loca Communia inter consortes super apprehensa per

 

A240

 

aliquem relaxari facere, et in pristinum statum reponi et reduci, et ingombratas exgombrari expensis adiacentis prout videbitur superstitibus eligendis per DD. Antianos Populi vel saltem prout videbitur Potestati, vel Notario damnorum datorum ubi superstites non eligerentur infra x. dies postquam fuerint requisiti per aliquem, vel aliquos, et d.i DD. Antiani, et Potestas, vel quivis alius officialis teneantur et debeant sollicite ad petitionem cuiuscumq. petentis procedere in praedictis ad poenam xxv. lib. denar. de eorum salario, si negligentes fuerint in praedictis, et quod duo proximi convicini (omesso "viae"), seu viarum apprehensarum teneantur, et debeant ad poenam x. libr. denar. denunciare d.o D. Potestati, vel notario damnorum datorum infra xv. dies post aperturam praesentium statutorum, et assignare viam, seu vias super apprehensas, vel ingombratas, et subsequenti Potestati infra x. dies sui regiminis, et praedictum capitulum sit praecisum, et nichilominus officiales praedicti, et quilibet ipsorum teneantur, et debeant vinculo iuramenti praedicta inviolabiliter observari. Addentes quod omnes viae, et stratae, et super apprehensae tam publicae, quam vicinales mundentur, et spazzentur singulis diebus Sabbathi. Et si aliquam (sic) dictarum viarum esset ingomberata lapidibus, vel terrapleno per convicinos debeat exgomberari, aut vero per Commune exgomberetur. Et si aliqua dictarum viarum fuerit super apprehensa per Potestatem

 

240

 

praedictum fiat relaxari, et in pristinum statum reponi.

 

Quod liceat cuilibet populari aedificare in castris

cap. LIV.

 

Cuilibet populari, et de Populo Civitatis Ameriae liceat domum vendere, seu aedificare in quibuscumq. castris Comitatus Ameriae tam factis quam faciendis statuto, vel ordinamento aliquo non obstante, dummodo nullus possit emere, vel aedificare unam domum tantum.

 

De Fonte Porcelli aptanda  cap. LV.

 

Fons Porcelli aptetur expensis Communis ea via, et modo, quibus videbitur superstitibus eligendis per DD. Antianos Populi et aqua, quae est in grotta Martini Vicignoli (Stat. 1441:"que fuit Martini Cinciglioni"; Cod. Com.: "que fuit Mariani Cancigloni") ducatur expensis Communis ad ipsum fontem. Et Potestas teneatur facere vinculo iuramenti infra terminum statuendum per Dominos Antianos ad poenam xxv. libr. denar.

 

Quod ars merciariorum sit separata ab arte

Pizzicarolorum  cap. LVJ.

 

Ars Merciariorum sir separata ab arte pizzicarolorum, et quaelibet dictarum artium per se faciat separatim, Rectores suos habeant, (Stat. 1441 e Cod. Com. "cereum") et alias factiones ad quas teneantur aliae artes.

 

A241

 

De praestantia non imponenda  cap. LVIJ.

 

Statuimus, et ordinamus quod nulla praestantia possit imponi per Commune Ameriae, vel aliquem alium officialem alicui personae, vel civi, vel comitatensi nec fieri executionem in praedictis. Et talis contrafaciens non habeatur ex tunc pro officiali, nec ei obediatur.

 

De non tollendo pedagium alicui civi  cap. LVIIJ.

 

Ut cives, et districtuales Civitatis Ameriae occasione pedagij, et gabellae non graventur, statuimus, et ordinamus quod nulli subditi iurisdictioni, vel dioc. Ameriae liceat auferre, vel auferri facere alicui civi, vel districtuali Ameriae aliquod pedagium, vel gabellam, et ad poenam I00. libr. den. nisi d.m pedagium, vel gabellam exigi, vel levari temporibus retroactis consueverit, ad quod praesens statutum non porrigatur, seu extendatur, nec talis sic auferens incidat in poenam praesentis statuti. Et si aliquis terrigena, vel castellanus alicuius Terrae, in qua exigeretur contra

 

241

 

dictam formam pedagium, et gabella (sic) aliquid traxerit de Civitate, et districtu Ameriae sine apodissa, quod perdat res, quas portaverit, et bestiam in qua portaverit, et cuilibet liceat accusare, et id, quod extraheret accipere, et gabellario Communis praesentare, et habeat medietatem eius, quod acceperit, et praesens statutum banniatur quolibet mense una vice, et die sabbathi, et durante foro ordinibus gabellae d.ae Civitatis in suo statu remanentibus.

 

Quod bona illorum de Canali, et Podio, qui non solverunt

dativam applicentur Communi  cap. LIX.

 

Statuimus, et ordinamus quod omnes de Canali, et de Podio, qui consueverunt dativam ordinatam Communis Ameriae solvere, et omnes de districtu Ameriae, qui exiverunt extra districtum Ameriae, seu qui habitant alibi, quam in districtu Ameriae, qui cogi non possunt (Stat. 1441 "possint") ad dictam dativam solvendam, quod eorum bona apprehendantur pro d.o Communi pro d.o datio solvendo, et praedicta bona apprehensa sint d.i Communis, et per ipsum Commune vendantur, et locentur, et fructuentur pro d.o Communi pro d.o datio solvendo, et praedicta bona apprehensa sint d.i Communis, et per ipsum Commune vendantur et locentur et fructuentur (da "et praedicta" a "fructuentur" frase ripetuta) ut alia bona d.i Communis, et quod immunitas talium corrigatur ut alij de districtu in districtum Ameriae haberi non possint. Et hoc locum habeat

 

A242

 

in praeteritis, praesentibus, et futuris, et de praedictis Potestas inquisitionem facere teneatur ita, quod d.o Communi persolvatur tale datium in poenam xxv. libr. denar. d.o Communi solvendam.

 

De modo tenendo per Castaldos circa pignora

cap. LX.

 

Quia pignora, quae per Castaldos Communis Ameriae tolluntur, vel recipiunt, ut plurimum amittunt, ut ab eis occasio cesset, et tollatur materia delinquendi statuimus, et ordinamus quod quilibet Castaldus d.i Communis teneatur et debeat die acceptionis pignoris, quae per eum fieret ipsum pignus dare, et assignare Massario d.i Communis, seu superstiti cuiuscumq. operis, si ad eius petitione pignoratio fieret, et curare quod ipse Massarius, vel superstes ipsum pignus, et nomen cuius est, scribat in quodam quaternulo ipsius castaldi ita, quod si ex tunc ipsum pignus perderetur d.o Massario, vel superstiti perditum intelligatur, et ad eius damnum, et ad damnum d.i Castaldi statuto aliquo non obstante.

 

De Castro novo faciendo in colle resto  cap. LXJ.

 

Ut possessiones, et Terrae circum stantes iuxta  castrum Focis

 

242

 

melius laborent, et colantur, et laboratores existentes in Territorio Civitatis Ameriae ultra Foces iuxta confines inter Civitatem Ameriae, et Civitatem Narniae habeant, et habere possint domum, et recursum propinquiorum (aliunde "propinquiorem") ad habitandum, standum, immorandum, ordinamus, et statuimus quod per homines Civitatis Ameriae fiat, et fieri debeat quoddam castrum in Colle resto prope Castrum Focis, quod vocatur Castrum Guardiae, et nullus Civis, vel Comitatensis d.ae Civitatis Ameriae audeat, vel praesumat in posterum adijcere (Stat. 1441 e Cod. Com. "directe"), vel per obliquum vendere, donare, vel cedere alicui Fociano, vel habitatori d.i Castri Focis aliquam suam possessionem, nec alij recipienti pro eis, nec de d.is bonis aliquem contractum facere cum praedictis Focianis, vel habitantibus  in Focio ad poenam 50. libr. denar. de facto auferendam eidem, et quod ipse contractus, qui fieret contra praedicta non valeat, nec teneat ipso iure. Et Potestas Civitatis Ameriae teneatur contra praedictos, et de praedictis inquisitionem facere omni mense ad poenam x. libr. denar.

 

De capiendo tenutam auctoritate publici Jnstrumenti

cap. LXIJ.

 

Statuimus, et ordinamus quod auctoritate propria licitum sit unicuiq. sine requisitione alicuius Judicis, vel officialis capere tenutam rei emptae auctoritate Jnstrumenti emptionis, et rem emptam intrare, et alias tenere, et possidere, et ex ea fructus percipere, et habere statuto

 

A243

 

aliquo non obstante, vel aliqua constitutione, quae in contrarium loqueretur. Et quod laboratores teneantur reddere, et respondere de fructibus d.o emptori ad poenam x. libr. denar. praedictis locum habentibus in praeteritis, praesentibus, et futuris.

 

De electione Procuratorum, et Sindicorum bonorum indefensorum

cap. LXIIJ.

 

Statuimus, et ordinamus quod per Dominos Antianos Populi eligantur duo procuratores cives Amerini, qui sint, et esse debeant procuratores miserabilium personarum, et Communis Ameriae, et ad videndum iura d.i Communis, et ad opponendum se ne facta d.i Communis male procedant, et quod sint Curatores legitimi bonorum (1) indefensorum, et defunctorum sine haeredibus ita, quod quicquid per eos, et cum eis in Judicio, vel extra factum fuerit, sive gestum de ipsis bonis, et ipsorum occasione valeat, et teneat inter creditores ipsorum, possint distributionem facere, et eisdem satisfacere, et sine requisitione Judicis, et citatione facienda, dummodo ipsi curatores fuerint citati, et requisiti, quorum officium duret sex (2) mensibus, et promittant, et iurent eorum officium facere bona fide, et sine fraude.

 

Note a margine

(S.N.) Pauperibus, et miserabilibus personis pub. impensis Advocatos, et procuratores dandos esse scribit Boer. dicens ita apud Gallos fieri dec. I25. Et cautum est constitutione March. lib. 2. cap. 20. ubi Caball. in ver. pauperum.

Et generaliter quoties deficit advocatus, vel procurator publico stipendio pauperi suffragaturus cogendus est à Judice aliquis Advocatus gratis pauperi patrocinari glo. Abb. Felin. et omnes communiter in c. I. de ff. ord. Dec. in c. I. de prob. n°. 46. Jas. in § tripli de act. et ibi per alios Rip. de peste ti. 2. de rem. ad curand. pest. n°. I00. Beninca. de pauper. quae. 7. spe. (?) I. n°. 9. Covar. d. n°. 4.

(1) Vid. in tit. ff. de curat. bon. dan.

(2) Nota quod alias in dubio non duraret nisi duobus tantum mensibus iuxta generalem dispositionem rub. 6. infra lib. 6.

 

243

 

De rebus acquisitis per filiumfam. separatim à patre

cap. LXIV.

 

Quia aequum est, ut qui in laboribus gravantur lucro, et honoribus releventur, et aliorum sollicitudine gesta cedant alijs in exemplum, statuimus, et ordinamus quod si quis filiusfam. in praeteritum stetisse separatim (Stat. 1441 e Cod. Com. "separatus") à patre (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "extra patris") familiam, seu in futurum steterit, et non probaretur d.um filium peculium habuisse, seu pecuniam, vel res mobiles d.i sui patris, et tempore retroacto suis sumptibus, et labore acquisivisset, vel lucratus fuisset, aliqua bona, vel pecuniae quantitatem, vel in futurum acquireret, vel lucraretur ex personae industria supra quolibet dictorum casuum, quod praesumatur si d.um peculium quantitatem pecuniae, vel res mobiles à d.o suo patre non habuisset, vel in futurum haberet quod ipse filius d.a acquisita, et per eum lucrata communicare non debeat, nec teneatur fratribus suis, vel alicui cuicumq. personae, sed sua sint propria, et ad ipsum pertineant pleno iure usufructu patri debito semper salvo non obstante aliquo iure, seu statuto, quod in contrarium loqueretur.

 

De prohibita retentione (scritto sopra) logiarum et aedificiorum

supra viam  cap. LXV.

 

Statuimus, et ordinamus quod nulli liceat logiam facere

 

A244

 

vel aliquod alium aedificium supra viam vicinalem, nec possit facere contra voluntatem suorum vicinorum, seu alicuius ipsorum ad poenam I00. sol. denar. si non tolleret ad petitionem cuiuscumq. petentis vicini d.o statuto, seu ordinamento, quod in contrarium loqueretur non obstante. Et si aliquod aedificium iam factum esset super quacumq. via, vel in futurum fieret, dummodo non sit strata regalis (Stat. 1441 e Cod. Com. "realis"), quae intelligatur à Palatio Communis usq. ad portam Pisciolini per rectam viam, quoad haec tamen ipsum aedificium sit, et esse (omesso "debeat") firmum si vicini non prohibuerint à principio, et in principio d.i aedificij non obstante aliquo, quod in contrarium loqueretur. Et quilibet possit aedificare super viam pub. per altitudinem I2. vel I0. pedum aliquo non obstante.

 

De purgatione puteorum, et eorum aqueductu

cap. LXVJ.

 

Statuimus, et ordinamus quod per Dominos Antianos Populi eligatur unus, vel plures prout eis videbitur, qui mundent, et purgent, seu mundari faciant puteos plateae veteris d.ae Civitatis, et iurent, et iurare

 

244

 

debeant, quod aqua, quae currere consuevit ad ipsos puteos, seu aliquem ipsorum, et intrare in eis more solito currat, et intret undecumq., et qualitercumq. Et si d.i DD. Antiani, vel electi per eos in praedictis fuerint negligentes, vel remissi puniantur ad petitionem cuiuscumq. postquam requisiti fuerint de praedictis in x. libr. Et nullus possit aquam à suo consueto cursu deviare intus Civitatem Ameriae, vel extra in quacumq. parte sui districtus in praeiudicium alicuius, nec impedimentum dare, quin libere currat ad dictam poenam x. libr. statuto aliquo non obstante.

 

 

 

De augmentatione Castrorum  cap. LXVIJ.

 

Ad augmentationem Castrorum Statuimus, et ordinamus quod si quod Castrum Civitatis praedictae voluerit in futurum communiter ad communem usum d.i Castri aliq. melioramentum facere Communi Ameriae teneatur pro adiutorio d.i Castri solvere salarium magistri necessarium. Addentes quod ipsum melioramentum fiat, et fieri debeat de voluntate Communis Ameriae cum licentia DD. Antianorum, qui pro tempore fuerint, et non aliter.

 

A245

 

De credentijs mercatorum  cap. LXVIIJ.

 

Statuimus, et ordinamus quod stetur, et credatur libro, et scripturae cuiuslibet mercatoris occasione precij pannorum usq. in quantitatem x. libr. denar. si debitum factum esse appareat ante unum annum, ab uno vero anno supra credatur usq. in quantitatem quinq. libr. denar. inclusive, et non ultra. Si vero mercator mortuus esset credatur eius libro, et scripturae usq. in quantitatem 50. sol. nisi probaretur contrarium, dummodo d.us mercator, et ipsius nomen reperiatur in scriptis in matricula suae artis, et viso d.o libro, et scriptura Potestas, vel Judex Communis Ameriae teneatur et debeat praeceptum facere suo debitori usq. in d.as quantitates de pannis, credentijs, et accommodat. (Stat. 1441 e Cod. Com. "accomanditijs") pannorum, guarnellorum, diploidorum (Stat. 1441 "di proidiorum" e Cod. Com. "diproidorum"), burdi, et bombicis, dummodo iuret d.us mercator quod de d.a quantitate non est in totum, vel in parte satisfactum in aliquo, et quod recipere debeat ex causa in d.o libro inserta, et non aliter.

 

De vigore laudi inter coniunctos  cap. LXJX.

 

Statuimus, et ordinamus quod quicquid fuerit sententiatum, dictum, terminatum, vel definitum in praeteritum

 

245

 

vel in futurum laudabitur inter coniunctos, vel affines per aliquos arbitros quod valeat, et teneat, et retardari, infringi, cassari, vel tolli non possit aliquo iure, vel aliquo quaesito colore iuris, actionis, officij Judicis, restitutionis beneficij, vel alio modo, dummodo statutum locum non habeat si dictum laudum latum fuerit tempore aliquo, in quo aliqua pars expulsa esset de Civitate Ameriae.

 

De cessione facienda per principalem fideiussori

cap. LXX.

 

Ordinamus, et statuimus quod si quis fideiussor ab eius creditore conventus debitore, pro quo fideiusserit omisso debitum d.o creditori qualitercumq. persolverit d.us creditor ante solutionem sibi factam, ut de iure valere possit ne decipiatur tantum à fideiussore per eum recepto de solvendo cautione solemni teneatur, et debeat cedere ipsi fideiussori contra principalem debitorem omnia sua iura, et quod ipse fideiussor, et haeredes eius ipsum debitorem, et eius facultates, et bona si extant in patrimonio debitoris, alias contra bonorum possessores quandocumq. fuerint d.i debitoris auctoritate praesentis statuti, seu capituli possit habere recursum, et ipsa bona capere, et irrevocabiliter iure dominij retinere, modo (aliunde "dummodo") de ipsa fideiussione, et solutione praedicta, quam in pecunia, sive rebus ipse fideiussor suo crediotori asserit se fecisse

 

A246

 

constet publico Jnstrumento, vel saltem attestatione trium testium fidedignorum, quod statutum in praeteritis, praesentibus, et futuris aliquo non obstante, nec etiam cursu temporis obtinere volumus plenum robur.

 

De Jmmunitate artificum forensium  cap. LXXJ.

 

Statuimus, et ordinamus quod si quis venerit in Civit. Ameriae ad operandum aliquam artem, quae non operaretur per aliquem in d.a Civitate, quod tali, seu talibus remanentibus in d.a Civitate, et operari voluerit dictam artem per Commune Ameriae dentur, et solvantur de pecunijs dicti Communis Ameriae pro pensione domus I00. sol. denar. Perus. pro quolibet anno solvendi pro rata temporis postquam steterit in d.a Civitate ad dictam artem exercendam usq. ad tres annos, et non ultra, dummodo praedicta locum non habeant nisi tantum in forensibus, qui venirent ad aliquam artem novam exercendam, quae non operaretur in d.a Civitate et d.i artifices de novo venientes non teneantur facere custodiam in Civitate praedicta. Addentes quod quilibet forensis veniens in Civitatem Ameriae, seu in futurum venire volens in d. Civitate sive eius Comitatu, et districtu, et habitaverit, et artem aliquam, seu laboritium

 

246

 

facere voluerit, et promiserit, et fideiussorem dederit de continuo habitando in d.a Civitate, seu Comitatu praedicto quod talis sic veniens, et promittens à die d.ae promissionis, et fideiussionis praestitae sit immunis ab omni onere personali, et etiam ab onere ignis usq. ad tempus quinquennij usq. (ripetuto) tunc proxime secuturi. Et quod elapso d.o tempore si in Civitate habitaverit ut civis in omnibus habeatur, et tractetur, si in Comitatu ut verus comitatinus praeter quam ad officia Communis, quae per ipsos habitatores haberi non possint. Et idem intelligatur de forensibus nunc habitantibus et qui iam venerunt in Civitatem Ameriae ad habitandum sicut dispositum est in (corretto) forensibus, qui venient in futurum, et in facientibus, et promittentibus ut supra et quod d.a promissio, et fideiussio scribatur, et rogetur per Cancellarium dicti Communis pro tempore existentem, et in libro uno distincto dicti Cancellarij ad haec facto scribatur, et dictum capitulum banniatur in principio officij cuiuslibet Potestatis seu Rectoris, ut in omnium (aliunde "omnibus") notitiam pervenire possit.

 

Quod reaptetur fons, quae (sic) est in strata

Montis labri  cap. LXXIJ.

 

Ordinamus, et statuimus quod reaptetur fons, qui est in strata Montis labri iuxta campum Marij (Stat. 1441 "Marchi", Cod. Com. "Marci") Bucciarelli, et prope campum Jacobi luci (Stat. 1441 e Cod. Com. "luce") per adiacentes contratas, et voluntatem duorum superstitum eligendorum per DD. Antianos, et

 

A247

 

notarium damnorum datorum, qui pro tempore fuerit teneatur d.um pontem fieri facere ad requisitionem dictorum superstitum, vel alterius ipsorum vicinorum vinculo iuramenti ad poenam x. librarum denariorum de suo salario, et occasione reductionis aquae dicti fontis si d.us Marius (v.s.) in aliquo damnificaretur reficiatur, et emendetur per homines d.ae contratae, et adiacentes ipsius fontis secundum aestimationem  per d.os superstites, seu homines d.ae contratae.

 

De poena retinentium formas contra suum convicinum

cap. LXXIIJ.

 

Statuimus, et ordinamus ad tollendam materiam scandali inter homines, et vicinos Civitatis Ameriae quod quicumq. miserit, seu fecerit formas, seu sciacquaiales inconsuetos sciacquantes supra possessiones alterius quod ipsam, vel ipsas tollere debeat ita, quod deinceps non damnificet suum convicinum infra xxv. dies postquam à suo convicino fuerit requisitus ad poenam 40. sol. pro quolibet, et vice qualibet, et d.a requisitio debeat fieri coram duobus testibus adminus, et nihilominus teneatur talis mittens, vel retinens d.as formas, et sciacquaiales emendare damnum patienti, et credatur sacramento damnum patientis usq. in 5. sol., et cum uno teste usq. in x. sol., et cum probatione duorum testium usq. in quantitatem, et interesse

 

Nota a margine

(S.N.) Tot. tit. de aq. plu. arc.

 

247

 

quocumq. et dicti testes sint homines bonae famae, et bonae fidei, et hoc locum habeat in praeteritis, praesentibus, et futuris.

 

De custodiendo Festivitates Sanctorum Augustini, et

Francisci  cap. LXXIV.

 

Ad laudem, et reverentiam omnipotentis Dei, et B. Mariae semper Virginis matris eius, et BB. Augustini, et Francisci et status Pacifici (Stat. 1441 e Cod. Com. "ut status pacificus") d.ae Civitatis Ameriae de bono in melius augmentetur dicimus, et censemus quod Festivitates S.ti Francisci, et S.ti Augustini custodiantur, et revereantur (sic) per Cives, et Comitatenses ipsius Civitatis, et habitantes in ipsa Civitate, et Comitatu, et nulla persona in d.is festivitatibus audeat, et praesumat facere aliquod laboritium ad poenam xx. sol. Et Potestas teneatur praedicta banniri facere per d.am Civitatem in Vigilijs dictarum Festivitatum ac etiam teneatur ire ad Missam ad ipsas Ecclesias tempore dictarum Festivitatum cum uno cereo eisdem Ecclesijs, dimittendo valoris I00. sol. emendo per Camerarium Communis de pecunia Communis praedicti absq. aliqua deliberatione.

 

De Cereis faciendis per Syndicos Castrorum

Comitatus Ameriae  cap. LXXV.

 

Ad honorem, et reverentiam B. Firminae Virg. et Mart. Statuimus, et ordinamus quod omnes, et singuli Syndici Castrorom districtus Civitatis Ameriae teneantur, et debeant comparere singuli, in Vigilia B. Firminae de mense

 

A248

 

Novembris in platea Communis Ameriae cum uno cereo cerae pro quolibet ipsorum ponderis tot unciarum quot sunt foculares in Castro, cuius est Syndicus, et cum d.is cereis accensis sequi regimina Civitatis Ameriae, et cereos artium d.ae Civitatis Ameriae dum portantur ad Vigiliam d.ae festivitatis ad poenam xxv. libr. pro quolibet Syndico, et quolibet castro. Et quod ad praedicta facienda requirantur singulis annis in festo omnium SS.torum pro parte D. Potestatis Civitatis praedictae.

 

De poena Castaldi, seu banditoris perdentis pignora

cap. LXXVJ.

 

Si quis banditor, vel castaldus luxerit, vel pignoraverit, vel aliter perdiderit aliquod pignus Communis, vel specialis personae, quod talis banditor, et castaldus stet ligatus in Palatio Communis in interula per totum diem, et ille, qui habet tale pignus ipsum restituat sine denarijs, et perdat, quod debet habere super ipso pignore, et banniatur per loca consueta Civitatis Ameriae in principio regiminis D. Potestatis ad hoc, ut nemo praetendere possit ignorantiam.

 

De fortificatione castri Montis Campani  cap. LXXVIJ.

 

Considerantes quod temporibus retroactis homines, et personae Castri Montis Campani Comitatus Ameriae fuerunt, et

 

248

 

sunt plurima, et maxima damna passi quando propter debilitatem ipsius castri, et murorum eius fuerunt coacti multis, et diversis vicibus cum eorum familijs, et supellectilibus fugere, et dictum Castrum inhabitatum relinquere in damnum, et praeiudicium ipsorum, et Communis Ameriae, et contra honorem S.tae Matris Ecclesiae, volentes idcirco praedictis requisiti, et acete (aliunde "attente") rogati pro parte Universitatis dicti castri salubriter providere statuimus, et ordinamus ad tollendam debilitatem Castri praedicti, et ad ipsum fotificandum pro statu Provinciae ne ibi gentes rebelles Ecclesiae statum recipere possint prout hactenus ita fecerunt quod universitas, et homines Castri praedicti pro fortificatione facienda teneantur, et debeant infra quatuor annos proxime futuros recipiendos (Stat. 1441 e Cod. Com. "incipiendos") de

mense Martij proxime tunc venturi post confirmationem praesentium statutorum faciendam per officiales Ecclesiae et deide ut sequitur finiendam Castrum reparare, et fortificare de quatuor turrionibus bene muratis, et constructis lapidibus, et calce, et arena altitudinis super terram ad minus 40. ped. pro quolibet turriore ad pedem, seu mensuram Communis Ameriae, et muros dicti castri reparare, construere, et firmare in locis oportunis, et foveas etiam facere in locis habilibus, et consuetis, et necessarijs ita, et taliter, quod d.um castrum sit forte et non expediat derelinqui propter novos incursus gentium praedictarum, et ut Universitas praedicta, et personae d.i Castri obtulerunt per ipsorum petitionem se paratos facere prout superius continetur materiam habeant faciendi

 

A249

 

quae sunt superius ordinatae pro adiutorio d.ae fortificationis, et ipso tempore quatuor annorum ipsa Universitas, et personae Castri praedicti sint exempti, et immunes, et exempti intelligantur esse à d.o Commune Ameriae ab omnibus, et singulis oneribus, et gravaminibus realibus, et personalibus, seu mixtis, datijs, et gabellis, quae eos tangerent, et tangere possent in futurum infra d.os quatuor annos à die inceptionis praedictae, dum tamen non intelligatur de gabellis venditis, et quae vendi consueverunt in Civitate praedicta, à quibus immunitatem aliquam per haec habere non possint, nec etiam ab honere eundi, et standi in generali exercitu qui per Ro. Ecclesiam interim imponeretur, vel indiceretur Communi Ameriae, vel eius districtu. Et quod insuper personae adiacentes, et possessiones habentes iuxta, et prope dictum castrum sint, et esse debeant in adiutorium dictae fortificationis, et ad id cogi, et compelli possint per D. Potestatem Civitatis Ameriae realiter, et personaliter, et intelligantur omnes adiacentes omnes personae possidentes, et possessiones habentes à fossato Resignani (Stat. 1441 e Cod. Com. "Asignani") ultra versus dictum castrum, et à d.o castro ultra versus fines, et usq. ad ipsos fines territorij Civitatis Ameriae, et ipsa contributio fiat, et fieri debeat per ipsas personas prout fuerit declaratum, et impositum per DD. Antianos Populi Civitatis Ameriae, qui ad ipsum officium deputati essent tempore inceptionis praedictae. Addentes quod pro ipsa fortificatione facienda homines, et personae habentes domos in d.o castro, et prope d.os muros

 

249

 

dicti castri teneantur, et debeant Syndico, et Universitati dicti castri vendere, et tradere ipsas domos pro ipsarum destructione si expediat ad petitionem d.ae Universitatis, et quod ipsa Universitas teneatur, et debeat ante (Stat. 1441 e Cod. Com. aggiungono "omnia per") eius (omesso "legitimum") sindicum habentes (sic) speciale mandatum d.is DD. Antianis promittere omnia supradicta, et fideiussiones dare super observatione d.ae promissionis, et aliter, et alio modo d.a promissio executioni nullatenus demandetur. Et insuper quod pretium dictatum domorum scilicet (Stat. 1441 e Cod. Com. "sic") vendendarum, ut praefertur, sit, et esse intelligatur (omesso "legitimum") sicut fuit declaratum per ipsos DD. Antianos vel superstites dicti operis qui per DD. Antianos praedictos possint, et debeant denominari (Stat. 1441 e Cod. Com. "deputari et nominari") unus, vel plures prout eis videbitur convenire aliquo non obstante.

 

Quod omnes denarij qui solvuntur per Consiliarios, et rectores

propter ipsorum inobedientiam conserventur in quodam cippo.

cap. LXXVIIJ.

 

Omnes denarij, qui solvuntur per Consiliarios Communis, et Populi, et x. de Populo, et Rectores artium conseventur, et mittantur in quodam cippo, et singulis duobus mensibus durante Concilio generali d.us cippus aperiatur, et denarij, qui invenientur distribuantur inter Consiliarios supradictos ibi in Concilio adstantes per Camerarium Communis, et hoc Potestas, et Camerarius Communis teneatur (sic) observare ad poenam x. librarum.

 

Quod Camerarius Communis emat unum Marchum

expensis Communis  cap. LXXJX.

 

A250

 

Pro adiustandis stateris Communis, et aliarum specialium personarum Civitatis Ameriae Camerarius Communis praedicti de pecunijs dicti Communis emere teneatur, et debeat unum marchum cum quo d.ae staterae debeant adiustari, et in communi (sic) praedicto retineatur.

 

De poena mulctarum, et poena inobedientium.

cap. LXXX.

 

Pro inobedientijs coercendis ex legitima causa procedentibus possit, et valeat Potestas pro conservatione suorum praeceptorum ultra poenas specialiter ordinatas, et capitulum praesentis statuti de facto exigetur à quocumq. usq. in 40. sol. denar. Judex vero in xx. sol denar., et ultra ipsas poenas extraordinarie procedendo accipere, vel exigere non possit, nec eadem (spazio in bianco; Stat. 1441 "die contra unum met"e Cod. Com. "die contra unumet") et (parte finale delle parole "met" o "unumet") ipsas poenas augmentare nisi ex nova causa non obstante aliquo statuto, quod in contrarium loqueretur. Ubi vero ex forma alicuius statuti poena ordinaria esset, et specialiter contra euntem de nocte, vel alias teneantur observare ipsam poenam limitatam et aliam de facto quod ipsa, vel similibus causis imponere non possit, vel possint non obstante aliquo statuto in contrarium disponente.

 

Quod Potestas praestet familiam Camerario Communis

cap. LXXXJ.

 

250

 

Potestas teneatur dare familiam suam ad petitionem DD. Antianorum Populi Camerario, et Cancellario Communis Ameriae, et cuilibet ipsorum petenti praestare quoties petierint pro executione facienda, seu pro suo officio debite exercendo ad poenam x libr. denar., quam poenam Communi Ameriae solvere teneatur quoties non servaverit praedicta, et de hoc stetur relationi DD. Antianorum Cancellarij, et Camerarij praedictorum, vel alterius.

 

Quod Potestas visitet Castrum Focis  cap. LXXXIJ.

 

Potestas tempore sui regiminis habeat ad poenam xxv. libr. denar. ad requirendum castrum Focis si videretur ibi aliquid faciendum utilitate d.i castri, et homines dicti castri teneantur facere prout melius videbitur dicto castro ad poenam I00. libr. denar.

 

De resignatione librorum facienda per Potestatem

cap. LXXXIIJ.

 

Statuimus quod Potestas, qui pro tempore fuerit in d.a Civitate teneatur, et debeat resignare omnes libros, et acta Communis x. diebus ante finem sui regiminis, et quod de processibus tam civilibus, quam criminalibus occurrentis infra d.os x. dies novi libri intitulentur et ipsos in d.is libris scribere teneantur ad poenam x. librarum, et hoc fiat coram DD. Antianis, qui Antiani teneantur, et debeant eligere duos bonos, et

 

A251

 

sufficientes homines licteratos, et notarios, qui videant, et revidere debeant omnes, et singulos processus factos per D. Potestatem, et eius officiales in maleficijs, et omnia acta, et condemnationes, et absolutiones factas per d.um D. Potestatem, et omnes processus reducant in scriptis, et si d.i duo electi repererint (sic) in d.is actis, processibus, et libris dicti Potestatis aliquam fraudem, vel defectum teneantur, et debeant tempore sui syndicatus assignare in scriptis sindicatoribus electis, et deputatis ad sindicandum dictum Potestatem, et eius officiales, et familiam, et ipsi sindici, et sindicatores praedicti teneantur, et debeant delinquentes in praedictis punire, et condemnare secundum formam statutorum, et ubi statutum non loqueretur quod sit poena xxv. libr. et condemnetur ad interesse tam Communi, quam parti. Et praedicti sic electi iurent ad S.ta Dei Evangelia praedicta omnia, et singula facere lealiter, bona fide, et sine fraude.

 

Quod Potestas teneatur observare omnia statuta, et ordinamenta,

et sententias exequi facere  cap. LXXXJV.

 

Item statuimus, et ordinamus quod si Potestas, et sui officiales non facerent, et executioni mandarent, quae facere debent secundum formam statutorum, et ordinamentorum d.ae Civitatis Ameriae, et requisitus ab Antianis, (omesso "vel Sindico Communis quod Antiani,") et Sindicus

 

251

 

per se teneantur, et possint executioni mandare, et quod per eos factum fuerit valeat, et teneat, ac si factum esset per Potestatem statuto aliquo non obstante. Et quod d.us Potestas teneatur praedicta facere ad poenam 50. librarum de suo salario.

 

Nota a margine

(S.N.) Desunt aliqua

(Risulta, in effetti, omesso quanto segue:

"Et potestas Civitatis praedictae et sui officiales teneantur et debeant executioni mandare omnes et singulos contractus et sententias tam factas quam per eum et suam Curiam faciendas infra spatium viginti dierum et hoc intelligatur de illis contractibus et sententijs de quibus possit executio fieri quod si non fecerint et executioni non mandaverint ut dictum est quod quantum in summa capient illae sententiae vel contractus de quibus executio facta non esset et potuerit fieri tantum detrahatur de suo salario et nomine poenae Communi Ameriae applicetur.")

 

A252

 

Quod Potestas excutiat omnes dativas, et condemnationes

cap. LXXXV.

 

Potestas, et sui (corretto) officiales teneantur, et debeant excutere omnes dativas, et quascumq. alias collectas, et gabellas, ac etiam omnes alios proventus d.ae Civitatis Communi Ameriae solvendas et solvendos elapsis decem diebus post latam sententiam, seu condemnationem elapsis terminis bannimentorum datis ad solvendum dativas, et collectas, et gabellas vinculo iuramenti, et ad poenam xxv. libr. den. de suo salario, et nihilominus si non fecerit, fiat per DD. Antianos Populi. Addentes, et declarantes quod si quis voluerit communicare ignem, et unum, et eundem ignem facere cum patre, fratre, patruo, socero, genero, nuro, seu socro quod dicti duo ad invicem unum ignem facientes non teneantur, nec cogi possint ad solvendum nisi pro uno populari (aliunde "foculari") tantum statuto, vel ordinamento aliquo non obstante.

 

Nota a margine

(S.N.) An intelligitur per aes et libram vid. Bellon. cons. I2. per tot.

 

Quod domus non caventur  cap. LXXXVJ.

 

Potestas, seu officiales eius non permittant cavari, seu destrui nec cavari faciant aliquam domum sitam in Civitate Ameriae, et eius burgi, et occasione alicuius maleficij, vel occasione quacumq. ad poenam 50. librarum solvendarum per eum tempore sui sindicatus, et damnum

 

Nota a margine

(S.N.) Concordat consitutio Aegid. inter const. March. lib. 4. c. 80. et cap. seq.  

 

252

 

emendet domino domus, et de hoc (omesso "absolvi") non valeat non obstante aliquo statuto, quod in contrarium loqueretur exceptis casibus permissis in aliquo ex capitulis insertis (Stat. 1441 "infrascriptis"), hoc tantum servato, quod ille, vel illi, qui habebunt solvere dativas, vel commiserit aliquod maleficium, et venerit ad mandatum D. Potestatis, et ad districtum, quod domus sic (Stat. 1441 e Cod. Com. "talis") venientis ad mandata cavari non possint, nec debeant ullo modo, et si aliquis per damnum fuerit detentus in Curia, et non solverit infra duos dies quod Potestas et sui officiales possint eum mittere in pagliatam, (Stat. 1441 "paglacciam") et ibi eum retinere donec solverit datium, quod debuerit non obstante aliquo statuto, quod in contrarium loqueretur.

 

De non mittendo in pagliatam aliquem, qui voluerit satisdare

cap. LXXXVIJ.

 

In pagliatam, (Stat. 1441 "paglacciam") seu carceres Communis nulla persona offerens Curiae vel parti dare fideiussorem de parendo mandatis Curiae et de non discedendo de Palatio mitti, et poni debeat ullo modo praeterquam homicida, incendiarius, depopulator, latro pub., exbanditus pro gravi maleficio, et in alijs casibus in statuto permissis, etiam talis offerens, vel dans fideiussorem praedicto modo custodiri non debeat seu dispendio Custodum gravari nisi personali poena expresse puniendus, et hoc locum habeat in civilibus, et criminalibus. Si autem aliquis coactus in

 

A253

 

Palatio pro executione alicuius praecepti, instrumenti, vel sententiae non solverit infra quinq. dies quod debitor ab inde ante ponatur in pagliata, et cogatur ad solutionem ad voluntatem creditoris, et etiam eius fideiussoris. Et Potestas, vel aliquis alius officialis, qui contrafecerit solvat pro banno Communi Ameriae xxv. libr. denar., et eidem gravato, et carcerato pro suis gravaminibus, et emendatione x. lib. den. pro quolibet die, et qualibet vice, et sufficiat si hoc probaretur per pub. famam cum iuramento talis positi in pagliatam, seu carcerem contra dictam formam sine aliqua probatione d.us Potestas per Sindicos tempore sui sindicatus condemnetur in I00. sol. denar.

 

De modo congregandi Concilium  cap. LXXXVIIJ

 

Congregare, vel facere Concilium, addunantiam, vel arrengam quocumq. nomine censeatur Potestas, seu Judex, et quilibet alius officialis Communis Ameriae non possit, neq. debeat ullo modo sine expressa licentia, et voluntate DD. Antianorum Populi, vel maioris partis ipsorum, et antequam Concilium congregetur ea proposita quae processerit de voluntate DD. Antianorum scribatur per notarium reformationum, et aliter non procedat nisi esset proposita facienda de facto alicuius ambasciatae retractae in d.o Concilio, quod tunc proposita fieri possit etiam durante Concilio licet non fuerit

 

253

 

scripta ante d.um Concilium, et si contrafieret solvat pro banno Communi Ameriae xx. lib. den. de suo salario, et quod Camerarius Communis, qui pro tempore fuerit debeat retinere de suo salario d.i Potestatis in hac forma, et semper consensus, et licentia DD. Antianorum scribatur.

 

Quod Notarij Potestatis teneantur mittere ad quaternum

scripturas  cap. LXXXJX.

 

Statuimus etiam quod Notarij Potestatis teneantur, et debeant mittere ad quaternum in actis omnes scripturas, quae agitarentur in Jud. coram eis vinculo iuramenti, et si aliqua scriptura per defectum dictorum, vel alicuius ipsorum missa non fuerit ad quaternum, et aliquis ad cuius instantiam facta esset d.a scriptura, vel causa sua in aliquo laederetur d.i Notarij teneantur tempore sindicatus ipsorum reficere sibi damna, et interesse, et poenae nomine Communi I00. sol. den., et teneantur d.as scripturas mittere ad quaternum ea die, vel sequenti postquam fuerit eorum (aliunde "coram") Curia agitata ad dictam poenam pro quolibet ipsorum notariorum, et vice qualibet, et nihilominus mittere teneantur, et damna parti reficere si ob dictum defectum aliquod sentiret.

 

Nota a margine

(S.N.) Concor. supra lib. p°. rub. 7. et vid. const. Aegid. inter constit. Marchiae cap. I3. lib. 2. ubi etiam de tassa.

 

Quod Potestas, et sui officiales non ludant  cap. XC.

 

A254

 

Potestas, sive aliquis eius officialis, vel familiaris in Civitate Ameriae seu in Palatio non debeant ludere cum aliquo cive, vel Comitatensi Ameriae ad aliquem ludum taxillorum, vel alearum, vel ad aliquem alium ludum, seu etiam interesse cum aliquo alio undecumq. existat, salvo quod inter se diebus feriatis ludere possit ad chartas, vel aleas, et quicumq. contrafecerit solvat pro banno vice qualibet Communi Ameriae xx. lib. denar., et eandem poenam ludens cum quocumq. ipsorum.

 

Nota a margine

(S.N.) Vid Baiard. ad Clar. in pract. crim. § ludus n°. 4°.

 

Quod nullus tormentetur sine licentia Antianorum

cap. XCJ.

 

Tormentare aliquam personam Potestas, seu officiales, et familiares, vel aliquis ipsorum occasione alicui us maleficij, vel occasione quacumq. non possint, nec debeant per se, vel alium aliquo modo aliquod genus tormentorum inferre alicui sine expressa omnium DD. Antianorum licentia, vel maioris partis eorum, et ipsorum liberali voluntate nisi fuerit persona malefamae (sic), vel homicida, vel proditor, vel falsarius, vel alius fabricator falsae monetae, vel rubator stratarum, vel aliquis alius committens aliquod maleficium de nocte, vel qui offenderet aliquem officialem forensem Civitatis Ameriae, vel aliquem de suis familiaribus, vel aliquem (omesso "qui") fecisset, vel fieri fecisset, seu diceret contra honorem, seu statum S. R. E., vel Communis Ameriae

 

254

 

et non posset curare, vel dare Curiae fideiussorem, qui possint torqueri sine licentia DD. Antianorum praecedentibus tamen legitimis indicijs. Et si contrafecerint quilibet contrafaciens de suo salario immineat Potestati nomine poenae Communi Ameriae I00. libr. denar. Et confessio tormentati contra hoc capitulum sit cassa, et nulla, et persona tomentata contra dictam formam possit petere pro tali iniuria à praedicto Potestate, et officialibus, à (Stat. 1441 e Cod. Com. "et") quolibet ipsorum contrafacientium, ac ipse Potestas per se, et quolibet contrafaciente de suo salario eidem personae dare, et solvere debeat 50. lib. denar. Et ad probationem talis iniuriae seu tormentantionis factae sufficiat publica fama per duos testes bonae famae qualitercumq. probantes, et sindicatores, seu qui rationem fecerint officij praedicti teneantur omnia praedicta facere observari in quolibet capitulo, et si fuerint negligentes puniantur in 50. libr. denar.

 

De refutatione facienda per Potestatem in fine sui officij

cap. XCIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod Potestas, et quilibet officialis post depositionem sui officij antequam licentietur, et de Civitate discedat teneatur, et debeat Sindico Communis Ameriae, qui recipiat pro ipso Communi, et singulis personis refutationem facere de salario soluto ipsi Potestati, et generaliter de omni eo, quod d.o Communi, vel specialibus personis d.ae Civitatis, et eius districtus petere, et dicere posset qua-

 

A255

 

-cumq. occasione, vel causa usq. in praesentem diem, promittens non molestare, nec molestari facere in Judicio, vel extra per modum quaerelae, vel alterius petitionis, vel represaliarum d.i coniuncti, vel specialium personarum, vel aliquem ipsorum in persona, vel rebus modo aliquo, sine causa, et specialiter iuret in principio officij eiusdem inviolabiliter observare omni exceptione remota, et aliter ultra terzariam solvi non possit Potestati, vel alteri eius nomine, et si aliter fieret Camerarius de suo salario (aliter "solvisse") intelligatur.

 

Quod Mulieres Viduae possint stare in domo sui mariti defunti

cap. XCIIJ.

 

Statuimus quod mulieres, quae viduae remanserint in Civitate, vel Comitatu Ameriae possint, et valeant stare, et habitare in domo mariti defuncti cum dotibus suis sine aliqua contradictione donec viduae stare voluerint, et caste, et honeste vixerint, vel dotes praedictae sibi restitutae fuissent, nisi per eius virum aliter provisum fuerit.

 

Quod Catastra Communis non possint extrahi de Camera Communis

cap. XCJV.

 

Ad hoc ut Catastra Communis serventur illesa, et in eis

 

255

 

fraus aliqua committi non possit statuimus, et praesenti lege firmamus quod in Camera Communis sit, et esse debeat quoddam suppedaneum, in quo suppedaneo reponentur ipsa Catastra, et nullus possit ipsa Catastra extrahere sine praesentia, et voluntate Notariorum deputatorum, vel deputandorum super ipsis catastris, vel alterius ipsorum ad poenam xxv. libr., et dicti notarij teneantur, et debeant ipsa Catastra ostendere volentibus ipsa videre, et ponere, et levare terras, et possessiones de una libra in aliam ad petitionem partium, vel alicuius ex partibus, et quod nullus ex d.is notarijs vel quaevis alia persona possit, nec debeat ipsa catastra, vel aliquod ipsorum extrahere, vel extrahi facere de d.a Camera Communis sine licentia DD. Antianorum ad dictam poenam (omesso "quae poena") à contrafacientibus auferatur de facto per Potestatem Communis Ameriae.

 

De Massaritijs Communis conservandis  cap. XCV.

 

Quia Massaritiae, et res defectu officialium perduntur ad custodiam dictarum rerum (omesso "Commune non") damnificetur, sed potius res ipsae conserventur statuimus, et ordinamus quod per DD. Antianos Populi Civitatis Ameriae eligatur unus, vel duo boni, et sufficientes homines, qui sint massarij omnium librorum Communis Ameriae exceptis Catastris, et infernatis, et libris existentibus in Sachristia S.tae Firminae, et

 

A256

 

Cancellaria Communis praedicti, et teneantur, et debeant facere inventarium de omnibus, et singulis massaritijs, er rebus Communis existentibus in Palatio Potestatis, et DD. Antianorum notarij damnorum datorum, et Cancellarij, et d.as res inventas in d.is locis dictorum officialium, vel quae fierent de novo in principio eorum officij, et cuiuslibet alterius officialis forensis assignare in scriptis ipsis officialibus qui officiales teneantur, et debeant ipsas massaritias, et res bene custodire, et in finem eorum officij resignare d.as res, et massaritias, et si aliqua ipsarum tempore reassignationis non reperiretur vel perdita, seu devastata esset quod talis officialis, cui assignata fuerit teneatur, et debeat (omesso "emendare, et Camerarius Communis teneatur") retinere de suo salario talis officialis aestimationem dictarum rerum deperditarum, et devastatarum ad petitionem dictorum Massariorum, et secundum aestimationem per ipsos massarios faciendam, et eorum officium duret tantum per unum annum, et tempore eorum officij non teneantur facere custodiam nec ire ad Concilium si noluerint, et habeant pro eorum salario ultra dictam provisionem x. libr. sol. pro quolibet mense, et pro quolibet eorum, et etiam teneantur dicti massarij simile inventarium ponere in Ecclesia S.ti Augustini ad poenam x. libr. denar. Et secundum ipsum reddere rationem Massarijs futuris deputatis ad d.um officium. Volumus tamen quod quando d.a electio de d.is hominibus non fieret ad hoc, ut Commune damnum non patiatur Camerarius Communis, qui pro tempore fuerit d.um officium faciat, et facere debeat prout alias extitit deliberatum, et reformatum.

 

256

 

De Cathenis claudendis  cap. XCVJ.

 

Quia in quibuscumq. negocijs nihil videtur actum si aliquid restat agendum, et in Civitate Ameriae fuerit deliberatum ut cathenae fierent, et stratae Communis incatenarentur, et sint perfectae, idcirco videntes quod interdum opus est ipsas claudere, statuimus, et firmamus quod d.ae Catenae Civitatis Ameriae tempore, quo DD. Antianis videbitur, et placebit claudantur, et claudi possint de sero per illas personas quae per D. Potestatem, seu DD. Antianos deputabuntur, et dicti sic deputati ad claudendum dictas catenas teneantur, et debeant claudere, et aperire horis debitis ad poenam x. sol. pro quolibet, et qualibet vice eis de facto auferendam, et non teneantur facere custodiam.

 

Nota a margine

(S.N.) ..(?)id. Bart. in tracta. de gabel. par. ult. per tot. Covar. in reg. peccatum par. 2. §. 5. de reg. in lib. 6. ubi de restit. Pet. de Ubal. in tract. de duobus fratribus par. 5. quae. 34. n°. 37.

 

De fraude adhibita in gabellas (sic)  cap. XCVIJ.

 

Quia experientia manifeste cognovimus quod pro possessionibus, et rebus situatis in Comitatu, et districtu Ameriae iuxta, et prope confines, seu districtum vicini, et maxime Porchianenses, et Fociani in solutionibus gabellarum frumenti, et musti quotidianas fraudes adhibuerunt, et quotidie adhibent non solvendo ipsas gabellas, et quod in his praecepta officialium Ecclesiae fuerunt saepissime vilipensa, et hoc redundat, et redundare cognoscitur ad damnum, dispendium, et iacturam d.ae Civitatis consideratis eorum oneribus,

 

A257

 

quae maxime per Ecclesiam imponuntur, idcirco volentes praedictis possetenus (Cod. Com. "in posterum") obviare, statuimus, et ordinamus quod d.us Potestas Civitatis Ameriae, qui pro tempore fuerit super praedictis ne fiant sollicitam curam gerat, et gerere debeat annuatim per se, et familiam suam ipsam mictendo temporibus habilibus prope ipsos confines pro inveniendis, capiendis, et deducendis fraudatoribus praedictis, et quod de ipso districtu, et (scritto sopra) extra (omesso "eum") extraheret, vel portaret per se, vel cum bestijs blada, seu frumenta tempore, quo recolliguntur, seu etiam mustum, quod sic inventum dicti officiales, et familia d.i Potestatis, et aliae personae etiam Cives, quos secum ducerent d.i officiales de mandato D. Potestatis et consensu DD. Antianorum Populi d.ae Civitatis possint, et valeant ipsos, et eorum bestias sic inventas in actu d.ae extracturae prope ipsos confines capere, et in fortiam d.i Communis deducere, et praesentare una cum salmis, quas secum deferrent. Et quod ipse Potestas insuper contra praedictos sic fraudantes possit, et valeat, et teneatur, et debeat quoscumq. alios d.as gabellas non solventes, vel in eis fraudes committentes procedere, inquirere, cum denunciatione, et sine semel de mense Augusti, et semel de mense Novembris, et quolibet praedictorum teneatur, et debeat pro veritate reperienda examinare quatuor homines de quolibet Castro Civitatis Ameriae ad minus, et xx. cives d.ae Civitatis, et habentes maxime (corretto) possessiones prope d.os confines 

 

257

 

et quos repererit culpabiles super praedictis condemnare, et punire in x. lib. denar. pro qualibet salma frumenti, et musti defraudati, et ab inde supra, vel infra pro rata, et in perditione salmae, et bestiarum si reperirentur in d.o actu extrahendi, et portandi extra dictum districtum. Et intelligatur quilibet extrahere de districtu Ameriae quicumq. fuerit inventus ire, vel deferre versus confines, et terras circumstantes vicinas d.o districtui videlicet versus Focium per medium miliare, et etiam versus Porchianum, et versus confines aliarum terrarum propinquaruam etiam per medium miliare. Et quod quilibet inventor, et praesentans dictum frumentum bestiarum, et salmarum sic inventarum contra praesentem prohibitionem etiam si sit de familia, et officialibus supradictis auctoritate praesentis statuti lucretur, et lucrari debeat quartam partem omnium, quae ratione d.ae inventionis, et praesentationis venirent in Communi aliquo in contrarium loquente non obstante. Et quod quilibet possit denunciare, et accusare d.os contrafacientes in praedictis, et super eis, cuius nomen si voluerit teneatur in secreto, et pro tali denuncia, et accusa habeat etiam, et lucretur quartam partem totius eius, quod occasione suae accusae, vel denunciae venerit in Communi, et si d.us Potestas super praedictis fuerit negligens, vel remissus non inquirendo, et procedendo ut supra dictum est in 50. lib. de suo salario retinendis per Camerarium Communis Ameriae de eius ultima tertiaria pro interesse d.i Communis eiusdem Civitatis tempore sindicatus puniatur.

 

A258

 

Quod nullus aedificet in vijs publicis sine licentia

cap. XCVIIJ.

 

In vijs publicis Civitatis peadictae nullus aedificet, seu ponat aliquod aedificium, et qui contrafecerit solvat pro banno x lib. den. et ipsum aedificium, et rem in pristinum statum reducendo. Et nullus etiam possit aedificare iuxta ipsa vias, seu plateas, et rem Communis sine licentia Potestatis, et sine praesentia sindici Communis, fundamentum quod de novo faceret ponere et qui contrafecerit puniatur in xx. lib. denar. et nihilominus quod posuit in fundamento noviter debeat elevare, et si inde accusa non fuerit volumus habere locum per inquisitionem. Et Potestas teneatur praedicta executioni mandare infra p(rim)os duos menses sui regiminis, et teneatur videre omnes vias, et plateas Civitatis ad petitionem cuiuscumq. petentis, et si viderit aliquem contrafacientem eum puniat secundum dictam formam. Quicumq. vero apprehenderit, sive super apprehensum fuerit (Stat. 1441 e Cod. Com. "tenet") à 30. annis citra de vijs publicis, vel vicinalibus vel possessionibus Communis provincialibus (Stat. 1441 e Cod. Com. "pro vicinalibus") autem ad poenam 40. sol. Communi praedicto solvendam, qui vero de bonis, et rebus Communis Ameriae mobilibus abstulerit, vel subtraxerit ipsas res restituat infra terminum in banno assignandum ex parte Potestatis, et qui contrafecerit

 

258

 

si res valuerit à x lib. supra solvat detentor centum lib. pro banno Communi Ameriae. Si autem valuerit x lib. ab inde infra usq. ad I00. sol. solvat detentor pro banno xx. lib. Si autem valuerit I00. sol. usq. ad 40 sol. solvat pro poena Communi xx. sol. denar., et ab inde infra solvat pro poena x. sol. denar. Et Potestas, et sui officiales in principio sui regiminis teneantur omnia haec per Civitatem publice facere banniri, mandando ea Communi restitui infra terminum supradictum. Et qui ad d.um terminum non (indebitamente scritto) restituerit ad poenam aliquam non teneatur, et elapso d.o termino teneatur Potestas solemniter inquirere de omnibus supradictis, et inquisitos punire, et restitui facere vinculo iuramenti, et etiam ad petitionem cuiuscumq., et quilibet  tales detentores, et occupatores possit denunciare, et accusare et teneatur in credentia. Et si Potestas fuerit negligens in praedictis solvat Communi pro poena I00. lib. denar. Appodiare muro Communis, vel aedificare aliquid, vel appodiatum tenere nemo possit sub d.a poena, et aedificium cesset.

 

De modo colligendi dativas  cap. XCJX.

 

Statuimus, et ordinamus quod quicumq. collegerit aliquam dativam, seu gabellam in Civitate Ameriae, vel eius Comitatu debeat ipsam, seu ipsas colligere legaliter ab omnibus eam solvere volentibus, et si d.i tales solventes voluerint apodis-

 

A259

 

-sam de d.a solutione quod d.us talis colligens teneatur et debeat manu propria scribere apodissam d.ae solutionis in charta pecudina, vel alibi prout sibi petitum fuerit cum millesimo, mense, indictione, et die, et quantitate soluti recepti primo à d.o petente x. denarijs solutis pro eius labore pro qualibet apodissa ad poenam I00. sol. si praedicta solvere recusaverit.

 

De mensuratione terrarum  cap. C.

 

Statuimus, et ordinamus quod terrae, et possessiones Civitatis, et Comitatus Ameriae intus, et extra mensurentur, et mensurari debeant de novo, ac etiam aestimari, et nova libra fiat per mensuratores eligendos per DD. Antianos Populi infra octo menses post publicationem praesentium statutorum, et de ipsis nova Catastra fiant, et scribantur p°. in chartis bambacinis, 2°. in chartis pecudinis, et expensis Communis Ameriae, et quod DD. Antiani, qui erunt de mense Junij, et Julij proxime futurorum primo mense eorum officij teneantur, et debeant eligere, et nominare mensuratores forenses, qui mensurare debeant possessiones, et terras praedictas, et etiam notarios, qui scribere debeant, et pro eis mittere quod veniant ad praedicta facienda, et incipiendo de mense Julij cum salario deliberando in Concilio generali, et etiam eligantur per Dominos Antianos d.i aestimatores aetatis ad minus 40. annorum cum salario in supradicto Concilio

 

259

 

ordinando, alias vero personas pro assignatione terrarum, et possessionum, et pro alijs necessarijs eligere debeant DD. Antiani prout eis videbitur, et placebit.

 

De pignoribus Communis vendendis  cap. CJ.

 

Statuimus quod in principio cuiuslibet Antianatus infra xv. dies ipsi DD. Antiani teneantur, et debeant reinveniri facere omnia pignora Communis Ameriae accepta cuicumq. personae et quibuscumq. de causis, et ipsa pignora postmodum infra octo dies vendi facere in platea Communis, et plus offerenti dentur factis prius infra xv. dies tribus bannimentis et quicumq. habet aliquod pignus in Communi debeat ipsum recolligere, et quicumq. fuerit tempore retroacto Massarius Communis, et habeat aliqua pignora Communis teneatur  eisdem DD. Antianis infra terminum dictorum bannimentorum assignare et restituere ad poenam xv. libr. denar. (cancellato) pro quolibet contrafaciente. Et Cancellarius d.i Communis si praesens una cum Camerario, qui d.a pignora vendant, et praecium eorumdem scribi debeat in libro introituum Camerarij, et scribi faciat nomen ementis pignus, et cuius fuit, et quantitatem solutam.

 

De poena intrantium violenter per portam cum armis,

vel sine contra voluntatem Custodis

cap. CIJ.

 

Statuimus quod nulla persona forensis cuiuscumq.

 

A260

 

status, et conditionis existat audeat, vel praesumat intrare per aliquam portam d.ae Civitatis violenter (omesso "cum") armis, et sine contra voluntatem custodum portarum, exceptis officialibus, et stipendiarijs S.tae Matris Ecclesiae ad poenam mille librarum denar., quam poenam si non solverit infra x. dies à die latae sententiae contra eum unus  pes amputetur eidem, et cuilibet liceat ipsum capere, et ducere in fortiam Communis sine poena aliqua, et hoc capitulum banniatur in principio officij cuiuslibet Potestatis.

 

 

De poena colligentium gabellas in districtu Ameriae sine licentia,

 vel auctoritate  cap. CIIJ.

 

Ordinamus insuper quod nulla persona audeat, vel praesumat in territorio, vel districtu Ameriae colligere, et exigere aliquod pedagium, viaggium, seu gabellam aliquam, vel transitum cum salmis, vel mercantijs, seu bestijs praeter habentem auctoritatem, seu licentiam à DD. Antianis Populi, seu Communitate Ameriae, vel ab eius officialibus. Si quis autem contrafecerit, vel actentaverit, seu consilium, auxilium, vel favorem praestiterit, vel contra praedicta fieri mandaverit habeatur perinde ac si stratam rupisset, in ipsisq. stratis derubasset (omesso "et") ad poenam I00. flor. auri condemnetur.

 

260

 

De nuptijs faciendis, et Vestibus portandis

cap. CJV.

 

Volentes sequi formam reformationis per infrascriptos alias factam et circa utilitatem publicam providere praedicta primo (Stat. 1441 e Cod. Com. agg. "quidem") reformatione moderata, et correcta Xpi nomine invocato statuimus, et ordinamus quod nulla mulier oriunda Civitatis, Comitatus, et districtus Ameriae cuiuscumq. gradus, vel conditionis existat praeter infrascriptas, nec ulla alia mulier tam nupta, quam nubenda alicui civi, vel forensi in d.a Civitate, Comitatu, et districtu Ameriae possit ferre aliquam vestem, seu clamidem, quae sit coloris scarlacti, vel rosati grani, neq. velluti, neq. alterius generis sericei, seu setae ad poenam I00. lib. den. exceptis mulieribus Doctorum, et alijs personis forensibus, quae non sint nuptae civibus comitatensibus, et districtualibus Civitatis praedictae, quibus liceat ferre indumenta pro eorum libita voluntatis impune, ita, quod nulla mulier tam Civis, quam comitatina, vel districtualis praedictae Civitatis Ameriae possit, nec debeat, nec sibi licitum sit ferre aliquod vestimentum, quod excedat mensuram undecim bracchiorum ad mensuram d.ae Civitatis. Volumus tamen, quod in vestibus, quas licet d.is mulieribus portare non possint ferre aliquod recamen, seu recamatum, neq. argentum, neq. aurum aliquod praeter uncinellos, vel maspillos, seu buctones

 

A261

 

argenteos, qui non excedant pondus quartae partis unius unciae, salvis mulieribus iam dictis ad poenam 50. lib. den. Jtem quod d.ae mulieres, nec aliqua earum salvis praedictis possit portare aliquod ornamentum munitum (omesso "perlis"), neq. coopertum (sic) aliquo alio ornamento, quod excedat valorem, et aestimationem trium florenorum ad rationem 50. bon. pro quolibet floreno monetae currentis (Stat. 1441 e Cod. Com. "nostre currentis monete") ad (omesso "poenam") x. lib. den. Jtem quod praedictae mulieres exceptis praedictis non possint ferre aliquod balteum, vel zonam, vel corrigiam, seu fiectam argenteam, quae excedat pondus sex unciarum computata fiecta in d.o pondere sub x. lib. poena. Jtem quod mulieres praedictae non possint ferre maspillos, seu buctones argenteos nisi in manichectis tantum, qui non excedant pondus unius unciae cum dimidia, ac etiam non possint ferre anulos, qui excedant valorem, et summam sex florenorum auri inter omnes, quos portare contigerit una simul ad poenam x. lib. Jtem ad reprimendum onerosos, et insupportabiles sumptus, qui ultra modum saepe numero fundebantur (Stat. 1441 e Cod. Com. "profundebantur"), et fiebant in nuptijs, seu convivijs nuptiarum Civium, Comitatensium, et districtualium Civitatis Ameriae, in quibus pleriq. ultra facultates suas conabantur procedere, ordinamus quod quando contigerit nuptias celebrari per aliquos Cives, Comitatenses, et districtuales Ameriae 

 

261

 

Si (Stat. 1441 e Cod. Com. "hij") qui d.as nuptias de cetero celebrabunt, non possint, nec debeant quoquo modo ducere, et retinere ad d.as nuptias ultra numerum sex hominum, et totidem mulierum coniunctorum ultra consanguineos, et affines ultra tertium gradum computandos tam de affinibus, et consanguineis mariti, quam ipsius sponsae non computando in numero servitores, et coquinatores tam masculos, quam foeminas, quos, et quas ducere, et retinere possint ad eorum velle computando d.os consanguineos secundum ius canonicum, expresse decernentes quod nullus conviva, neq. alius, qui accederet ad d.as nuptias possit donare, seu tradere aliquod xenium (Stat. 1441 "emsenium", Cod. Com. "consenium"), seu donum illis celebrantibus dictas nuptias, neq. alteri pro eis, quae omnia etiam observari volumus quando mulier, vel sponsa remitteretur ad Sanctum, et quod nullum donum, seu bursiam cum denarijs, vel sine, neq. cum (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "aromatibus") fieri possit per matrem neq. aliquam aliam personam inter sponsum, et sponsam quando retromittitur ad Sanctum prout alias consuetum extitit ad poenam xxv. lib. den. Jtem addentes quod nullus socrus, seu socer, neq. aliqua persona Civitatis, Comitatus, districtus Ameriae teneatur, nec astringi possit alicuius usitatae consuetudinis vi(gentes) in d.a Civitate, Comitatu, et districtu Ameriae adducant sponsum neq. sponsam ad eorum propriam domum, neq. pro

 

A262

 

illis expensas aliquas facere plus, quam illis placuerit tam ante, quam post celebratas nuptias praedictas. Jtem statuimus, et ordinamus declarantes quod in die sponsalitij, vel eo die, quo narratur sponsa eius sponsus non possit, nec (corretto) debeat aliquod convivium facere, sed post ipsum sponsalitium factum, vel narrationem sponsus possit socios, et quos voluerit ducere solum ad bibendum ad tabernam prout hactenus in d.a Civitate consuetum extitit ad poenam convivantibus (sic) xx. lib. Addentes ad tollendam omnem abusionem quod si quis percuteret in huiusmodi celebratione sponsalitiorum (Stat. 1441 e Cod. Com. "celebrandis sponsalitijs") sponsum pugno, (Stat. 1441 e Cod. Com. agg. "vel alapa,") vel alia percussione poena dupli puniri debeat ac si in platea, vel in praesentia Potestatis d.ae Civitatis id committeret, et perpetraret. Qui Potestas ut praedicta firmius firmari (aliunde "servari") possint in futurum teneatur, et debeat in huiusmodi sponsalitijs mittere unum ex officialibus suis ad videndum ne sponsus aliquis percuti valeat, vel percutiatur ab aliquo, seu ab aliquibus hominum circumstantium ibidem. Jtem volumus, et mandamus quod post diem nuptiarum per octo dies tunc proxime secuturos tam sponsus, quam reintromittentes sponsam ad sanctum nullum aliud convivium facere, vel continuare possint ipsi, vel aliquis ipsorum in Civitate, et districtu Ame-

 

262

 

-riae, excepto die, quo sponsus faceret nuptias, et die quo d.a sponsa reintraret ad sanctum, quae associari possit à sex hominibus tantum usq. ad Ecclesiam, et à sex mulieribus exinde ad domum die praedicto de mane, et similiter quando eadem sponsa reverteretur ad domum mariti die, quo intromissa fuerit ad Sanctum de sero per sex homines, et non plures associari possit ad poenam x. lib. exceptis duobus, qui torcias  tenent. Et si qui non vocati associarent eandem sponsam contra formam, et ordinationem praedictorum ille talis poenam incurrat, et non aliter. Jtem quod nullus sponsus post contractum sponsalitium de sero possit ire ad domum suae sponsae nisi primo sero cum duobus socijs, et cum pluribus excepto puero, seu altero qui torcias deferet ad poenam x. lib. Decernentes quod quando sponsa accedit ad domum mariti, et eo die, quo reitromitteretur ad sanctum non possit deferri, vel portari crescia, seu panis aliquis, nec percipi (Stat. 1441 e Cod. Com. "prohici") granum possit nec aliud genus bladi prout iam fuerat consuetum. Et quod nullus sponsus solus, neq. associatus audere possit, neq. debeat ad domum suae sponsae de sero ante diem, quo sponsa debet duci nuptui ad d.am poenam. Jtem volumus, et mandamus quod nulla mancia de coetero detur, neq. dari possit alicui sponsae nisi

 

A263

 

per patrem, fratrem, tutorem, et curatorem, vel alium in propria domo existentem, et ipsi (sic) sponsae pertinentem, et quod quando d.a sponsa ducitur ad domum sui mariti nulla alia congregatio fieri possit, nec sequenti die post celebratas nuptias nullum corteggium, seu visitatio fieri possit per mulieres ad domum mariti ipsius sponsae sub poena, et ad poenam in quolibet dictorum trium casuum xx. lib. den. Jtem decernimus, et mandamus quod in convivio nuptiarum tam nariti, quam etiam sponsae quando retromittitur ad Sanctum de mane non possit dari nisi una maneries ciborum lissorum, seu assatorum ad poenam 40. lib. den. sine diminutione exceptis insalatitijs, seu solitis (Stat. 1441 e Cod. Com. "solzis et subtestis"), et tam de mane, quam de sero. Et praedicta dicimus, et intelligi volumus (corretto) quoad tabulas praedictas (Stat. 1441 e Cod. Com. "primas"), et non quoad tabulas servitorum, in quibus dari posse volumus ad voluntatem convivantium de assato, et lisso simul sine poena. Jtem reformamus quod cofani, qui feruntur ad domum mariti non possint excedere valorem sex florenorum auri, et quod mobile dandum illis non excedat quantitatem x. flor. auri ad poenam 50. lib. den. sine diminutione aliqua, de cuius aestimatione (corretto) stetur, et stari debeat iuramento d.um mobile tradentis si per officiales fieret aliqua requisitio. Jtem quod quotiescumq. mulier parit nullum aliud donum, seu xenium sibi dari, tradi, et donari possit

 

263

 

per patrem, matrem, vel alium sibi pertinentem ultra quatuor paria caponum, seu pullorum, tollentes omnia alia usitata omnia, quae debuntur in partu dictarum mulierum prout sunt mobile, coltrarellae, cunabula, et aliae consuetae res, nec etiam in d.o partu fiant dona per alias personas de denarijs, vel ovis, seu alijs rebus ad poenam xxv. lib. den. sine aliqua diminutione in quolibet dictorum casuum. Jtem ulterius statuimus quod prima vice qua sponsus ducitur ad sponsae domum per ipsum sponsum nullum donum fieri, vel donari possit eidem sponsae, et e converso d.a sponsa donare non possit suo sponso quando stat in domo sui patris. Et quod antequam d.a sponsa tradatur nuptui nullum donum mitti, seu dari possit sibi nec in planellis, nec in caligis, (Stat. 1441 "caleis", Cod. Com."calegis") seu alijs ornamentis sub poena I5. lib. den. sine diminutione aliqua. Jtem statuimus ut praedicta, et infrascripta melius observari valeant, et ne ignorantia allegari possit quod pater, frater, consanguineus, vel affinis, cui nuptias celebrari contigerit, vel ipse met teneatur, et debeat dicere, vel notificare Potestati d.ae Civitatis Ameriae nuptias, quas celebrare intendit per unum diem ad minus ante d.as nuptias ad poenam x. lib. qui Potestas teneatur, et debeat, quando fiunt d.ae nuptiae destinare officialem suum ad inquirendum

 

A264

 

et investigandum omnes, et singulos, qui contra praedicta ordinamenta, vel aliquid infrascriptorum quicquid attentare praesumerent, et repertos culpabiles punire supra, et infrascripris poenis ad poenam I00. lib. den. d.o Potestati de suo salario auferendarum vice qualibet, qua contrafecerit in praedictis, vel aliquo praedictorum. Jtem ordinamus ad tollendam omnem malam consuetudinem postquam sponsa iverit ad domum mariti non possit destinare quartum carnium ad domum patris, vel ipsius sponsae ad poenam x. lib. den. Jtem statuimus quod in publico ut consuetum extitit in praeteritum non possit stipulari, neq. constitui aliquae dotes alicuius mulieris, sed alibi in loco honesto eaedem dotes debeant stipulari, et omnis mali exempli materies deponantur ad poenam I00. lib. den. Et praedicta omnia, et singula constituta (Stat. 1441 e cod. Com. "constituimus") observanda tam pro praesenti, quam pro futuro sub poenis superius declaratis, quarum poenarum praedictarum medietas sit Communis Ameriae, quarta pars sit accusatoris. Et quilibet possit accusare, et eius nomen sit secretum omnibus praeterquam DD. Antianis, quibus notificari debeat, et reliqua quarta pars sit Potestatis executionem facientis. Declarantes quod d.a ordinamenta, et decreta non vendicent sibi locum in militibus, et Doctoribus, et in eorum mulieribus, qui, et quae à praedictis, et quolibet

 

264

 

praedictorum sint paenitus exclusi, et exclusae.

 

De cloacis, quae non debeant respondere in stratis publicis

cap. CV.

 

Volumus insuper statuentes quod cloacae aliquae non respondeant, nec ipsas aliquis respondere faciat ita, quod exitum, vel meatum habere possint, seu faciant in stratis pub. maxime in strada regali à porta Pisciolini usq. ad domum Ser Petri q. (Stat. 1441 e Cod. Com. non figura q., cioè quondam) Stephani, et palatium Communis; et si quis haberet ipsas muret, et aptet ita, ut (Stat. 1441 e Cod. Com. "et") taliter (omesso "quod") nihil turpe exeat inde ad poenam x. lib. den. sine aliqua diminutione de facto auferendam vice qualibet, et hoc locum habeat in praeteritis, praesentibus, et futuris.

 

 

Finis Quinti libri

 

 

 

A265

 

LIBER SEXTUS

 

De electionibus Civium

 

et p°.

 

De exceptuatis ab officio Communis

cap. J.

 

Minores decem, et octo annorum, et etiam non allibrati in catastris, et qui non solvunt dativas (1) Communi Ameriae (omesso "vel qui non sunt subiecti curiae potestatis Ameriae") non possint esse, seu eligi in aliquo officio, et electio (corretto) de eis facta non valeat, et etiam si contrafieret elector, et acceptans solvat pro quolibet 40. sol. Communi pro banno, et nemo, qui haberet potestatem eligendi aliquem debeat eligere patrem, fratrem carnalem, filium fratris, vel sororis, vel nepotem ipsius electoris, nec possit eligere ad dictum officium exercendum aliquem de electoribus electis ad eligendum d.um officialem, nec se ipsum ad dictam poenam, et qui habet unum officium in Communi uno, et eodem tempore non possit habere aliud exceptis consiliarijs, qui habere possint unum aliud officium, et qui contrafecerit in eligendo, vel acceptando electio non valeat, et puniatur

 

Nota a margine

(1) Concor. infra lib. eo. cap. 3I.

Amplia in condemnato de falsitate, furto, et robaria infra hoc eod. lib. rub. 3I. vers. addentes. 

 

265

 

in 20. sol. den. Et hoc capitulum in singulis electionibus legatur per Cancellarium Communis (omesso "et si contrafecerit") pro qualibet vice poenae nomine x. lib. den. (omesso "solvere") teneatur.

 

Quod quilibet possit agere contra Potestatem tempore Syndicatus

cap. IJ.

 

Non tantum pro hoc (scritto sopra; Stat. 1441 e Cod. Com. "per hec") intendentes derogare alij statuto (Stat. 1441"aliud statutum"; Cod. Com. "alijs statutis") super simili materia superius condito, immo ipso confirmantes statuimus quod, et quam Potestas, vel aliquis eius officialis, vel familiaris incurreret dando, vel accipiendo, omittendo, et negligendo, fraudem committendo, et quicquid faciendo contra formam statutorum, et ordinationum (Stat. 1441 e Cod. Com.  "ordinamentorum") Civitatis Ameriae contra eos, et quemlibet eorum post depositionem eorum officij, possit quilibet agere, et pro legitimo accusatore, et denunciatore habeatur sive de facto proprio, sive de alieno ageretur, et audiatur sine salario, et oblatione libelli, et sine strepitu et figura Judicij, et causam determinet ac si actor, vel accusator, seu denunciator legitime intervenisset in causa non obstante aliquo statuto, et iure, quod in contrarium loqueretur, et teneatur Potestas pro omnibus officialibus suis poenam solvere in quam fuerit condemnatus, vel aliquis ex eis.

 

A266

 

De Concilio generali d.ae Civitatis, et modo eligendi

cap. IIJ.

 

Inhaerentes dispositioni, et ordinationi Rectorum patrimonij volumus, et firmamus quod in Civitate praedicta pro ordinandis et gerendis negocijs Communis d.ae Civitatis, et casibus occurrendis in eadem Civitate sit, et esse debeat cum Concilio speciale Concilium generale, et esse de 30. hominibus bonis eligendis, et deputandis per D. Potestatem, et DD. Antianos Populi, et reformatores positos, seu ponendos ad reformandum officia, et officiales Communis praedicti sicut alias reformatum fuit, quorum Consiliariorum officium duret, et durare debeat sex mensibus tantum.

 

De electione Syndici ad prosequendam appellationem

cap. IIIJ.

 

Ad prosequendam appellationem contra quemlibet appellantem in maleficijs fiat Syndicus ad petitionem iniuriam passi, et appellans etiam (Stat. 1441 "appellationem") ipsam prosequi teneatur. Si autem aliquis condemnatus appellans, et postea veniat quod supplicet quidem (Stat. 1441  e Cod. Com. "venerit et supplicet quod") admittatur pariturus

 

Nota a margine e a fondo pagina

(S.N.) De appellantibus in causis criminalibus vid. const. Jul. IJ. incip. Accepimus in ordine 6.(?) qua prohibet eam admitti nisi facto prius deposito de poena, in qua appellans condemnatus fuerit, aut (prosegue a fondo pagina) veniret condemnandus, et eam constitutionem confirmavit Paul. 3. const. 22. cum sicut Pius 4. constit. 68. et si cuncta et const. I28. licet dudum ubi declarat et. Pius V. consti. I80. cum sicut ubi de reformatione dictarum constitutionum, et statuit admittendam appellationem data (torna a margine) tamen idonea cautione per partem seu partes appellantes non tamen (?) confessio in forma depositi pro poena in qua condemnatus extitit, si non sit dives, secus si sit dives, quia tunc habent locum d.ae constitutiones de faciendo actuali deposito arbitrio Judicis ad quem ut ibi Pius declarat (torna a fondo pagina) et vers. quoad confessos (?) rursus ipsorum scil. confess. appell. non esse admittendam.

 

266

 

mandatis Potestatis, et Communis Ameriae, et solvere voluerit medietatem residui à 40. sol. supra condemnatus reficere Communi expensas (1) in ipsa appellatione per ipsum Commune factas. Et Potestas, et sui officiales recipiant eum ad mandata, et dictam medietatem, et expensas reficiant praedictas pro causa, et alia medietas sibi misericorditer relaxetur. Si autem appellans perseveraverit animo indurato d.us Syndicus appellationem prosequatur, et defendat pro Communi in causa usq. ad tertiam sententiam si erit necesse. Sindicus autem in hoc non possit esse, qui actineat appellanti aliqua linea parentelae. Et Potestas teneatur hoc capitulum observare, et observari facere ad poenam I00. lib. de suo salario solvendam Communi praedicto tempore Syndicatus si contrafecerit. Addentes quod praedicta remissio misericordiae fiat, et fieri possit si ipse appellans appellationi renunciaverit coram Judice super appellationibus deputato per Ecclesiam, et si per Concilium generale d.ae Civitatis item sit obtentum.

 

Note a margine

(S.N.) Appellans in causa criminali debet intra sex menses causam expedire ut in Pij. V. constit. I43. incip. Licet iuri.

(1) Quid si statutum prout est Paduae disponeret quod appellans debeat fideiubere de expensis restituendis alias processus sit nullus quomodo intelligatur vid. per Rip. in l. 4. §. hoc autem n°. 5. ff. de dam. infe., ubi quod intelligatur si à parte appellata fuerit fideiussio postulata.

 

Quod omnis electio quae non distinguitur fiat per

Concilium speciale  cap. V.

 

Omnium officialium Communis Ameriae, de quorum electione non fit mentio, electio fiat per Concilium speciale, et si aliter fieret non valeat, et Camerarius qui tali non sic electo quacumq. de causa pro suo salario, et labore daret aliquid Communi praedicto de suo proprio reddere teneatur, et quod his non obstantibus DD. Antiani Populi, qui pro tempore

 

A267

 

erunt possint, et valeant omnem, et quemlibet officialem civem mutare, et cassare, et cassatum de novo eligere prout de ipsorum voluntatem processerit, dummodo d.us officialis civis, de cuius cassatione, vel mutatione tractaretur non fuerit Antianus, vel unum (omesso "ex") x. de Populo d.ae Civitatis, et etiam possint, et valeant d.i Antiani praedicti quemlibet officialem forensem non habentem puras manus, vel aliqua tractantem contra Statum d.ae Civitatis cassare, et removere à suo officio facta prius de ipsis forensibus notificatione D. Rectori patrimonij.

 

Quod officium Civium duret tantum duobus mensibus

cap. VJ.

 

Officium Civium officialium duret tantum duobus mensibus, de cuius tempore non esset aliqua mentio facta in hoc statuto, quorum loco semper eligantur alij, et unicuiq. detur officium terminatum (Cod. Com. "determinatum").

 

De electione, et officio Viariorum  cap. VIJ.

 

Viarij duo (non figura nel Cod. Com.) per aliquam contratam, et vocabulum intus, et extra Civitatem eligantur per Concilium speciale, qui iurent eorum officium gerere bona fide, et teneantur

 

267

 

saltem omni mense accusare habentes troscias, et immunditias in vijs publicis, vel vicinalibus contratis (Cod. Com. "contrate") ipsorum. Et Notarius Potestatis vadat omni hebdomada per Civitatem, et burgos, et si invenerit aliquem habentem huiusmodi trosciam (Cod. Com. "tristitiam"), vel immunditiam in d.is vijs, vel turpitudinem suo officio de facto poenam auferat 5. lib. (Cod. Com. "sold.") pro Communi, et stetur scripris d.i notarij ad eandem poenam mandet, ut faciat elevari ad terminum dandum per eum proprium (non figura aliunde), et contrafacienti accipiatur (Cod. Com. "quam a contrafaciente accipiat") ut supra. Et si d.us notarius neglexerit sic ire, et facere solvat Communi xx. sol. den. pro poena, et vice qualibet, et in fine sui officij. Viarij autem habeant potestatem faciendi aptare vias per adiacentes, et homines contratae, et qui non obediverit solvat vice qualibet Communi 5. sol. Et si d.i Viarij fuerint negligentes puniantur vice qualibet in 5. sol. den. Et de accusatione vicinorum (Cod. Com. "viariorum") credatur eorum dicto, et notarius mittat singulis xv. diebus pro Viarijs, et denuncient contrafacientes.

 

De officio, et electione terminatorum  cap. VIIJ.

 

Terminatores duo eligantur ad terminandum intus, et extra Civitatem Ameriae, et terminos mittendos inter omnes vias, possessiones, et res, quae non essent terminatae, de quorum confinibus esset quaestio, ad quos ire teneantur

 

A268

 

ad petitionem cuiuscumq. petentis, et habeant pro eorum salario à qualibet parte in die x. sol. den., et non ultra, et si ultra acceperint puniatur unusquisq. ipsorum de facto in xx. sol. Et de praedictis stetur sacramento denunciatoris, vel alterius cum uno teste, et iurent eorum officium facere bona fide, et ad haec habeant convicinos consanguineos, qui melius noverint veritatem, secundum quorum testimonium terminent, et qui vocatus à d.is terminatoribus non venerit solvat pro poena vice qualibet quinq. sol. Et si praedicti terminatores inique terminassent extra finem, vel aliquam aliam fraudem commiserint puniantur vice qualibet in x. lib. den., et male actum, et fraus per Potestatem, et Judicem Communis Ameriae reducatur ad iustitiam, qui Judex cum notario ad requisitionem cuiuscumq. tam ad praedicta, vel ad videndum locum alicuius quaestionis accedat quandocumq. intus, et extra Civitatem, vel quando aliquis terminator reputaretur suspectus ab aliqua partium quaestionem per modum Justitiae decisurus suis proprijs vecturis, et equis ad poenam x. lib. , et habeat pro suo salario à qualibet parte quinq. sol., et notarius, qui cum eo iverit duo sol. et sex denar. Si vero (omesso "non") iverit extra muros d.ae Civitatis habeat d.us Judex à qualibet parte x. (Cod. Com. "duos") sol. et notarius I2. denar.

 

268

 

De purgatione Plateae Communis  cap. JX.

 

Ad Plateam Veterem, et S.tae Mariae eligantur duo superstites, qui eas faciant purgari ad eorum velle, et qui eis non obediverit in hac parte solvat vice qualibet quinq. sol. et si ipsi superstites fuerint negligentes solvant x. sol. pro quolibet negligente. Et teneantur d.i superstites saltem eas mundari facere quolibet die Sabbhati, et mundator Plateae veteris habeat pro mundatura totius anni xx. sol. de pecunia Communis, et totidem habeat mundator Plateae S.tae Mariae et sint custodes totaliter, et per d.um tempus exempti. Et si quis acceperit fimum de d.is plateis solvat vice qualibet quinq. sol. Sed sic sit, et esse debeat d.us mundator vid. de qualibet Platea mundatoris ipsius plateae.

 

De Statutis Castrorum corrigendis  cap. X.

 

Ad corrigenda statuta castrorum Ameriae Potestas faciat coram se eas portari, et cum duobus hominibus eligendis per Concilium speciale videre, et examinare debeat, et si aliquod Castrum (Cod. Com. "capitulum") contra libertatem Communis Ameriae, et eius iura statuisse (in Cod. Com. non figura) invenerint illud cassent, et cassum sit, et irritum. Et si Castrum, et Universitas examinationem, correctionem, et cassationem (omesso "easdem") contra praedictam libertatem eiusdem (in Cod. Com. non figura)

 

A269

 

non faceret (Coc. Com. "facerent"), et in illo casu uterentur solvat (Cod. Com. "solvant") Communi Ameriae pro banno 50. lib. denar. Et quod factum fuerit per d.um castrum, vel Universitatem post ipsam cassationem in quibuscumq. causis maleficijs, processibus dictorum Statutorum castrorum non teneat ipso iure. Et quod Potestas Civitatis Ameriae praedictam cassationem, examinationem, et d.a statuta videri, et corrigi faciat d.o modo p°. mense sui regiminis ad poenam 25. lib. den. de suo salario.

 

De electione Custodum celatorum  cap. XJ.

 

Ad custodienda bona de foris Potestas teneatur vinculo iuramenti facere eligi per Concilium speciale octo bonos viros pro custodia facienda de bonis de foris per quamlibet contratam, vel plures (si videbitur) Concilio supradicto, qui iurent eorum officia facere bona fide, denunciare, et accusare omnes, et singulos, quos viderint damnum dare in possessionibus alienis pesonaliter, vel cum bestijs, et credatur denunciationi ipsorum usq. in x. sol. inclusive, et habeat (Cod. Com. "habeant") tertiam partem poenarum suarum denunciatarum (Cod. Com. "denunciationum") et officium ipsorum duret tantum per tres menses 

 

269

 

et sic currat per totum annum, et Potestas, et eius officiales teneantur excitare praedictos custodes ut sollicite custodiant ad poenam x. lib., teneaturq. Camerarius Communis solvere omni die Dominico partem, et condemnationem tangentem d.os custodes ad poenam x. sol. pro qualibet vice. Custos autem, qui falsitatem, seu fraudem commiserit accusando indebite, vel accusare omittendo, quem debuerit solvat pro banno Communi Ameriae 40 sol. denar. quoties contrafecerit, et hoc capitulum sit praecisum.

 

De modo congregandi Concilium  cap. XIJ.

 

Concilium generale, et speciale Communis Ameriae videlicet x. bonorum virorum, et Concilium generale xxx. bonorum virorum quando necesse fuerit semper cum consensu DD. Antianorum Potestas ipsum faciat banniri in locis consuetis publice per Civitatem Ameriae ad sonum Campanae maioris Communis, quae pulset tribus vicibus extense per congrua intervalla, et Potestas, et Judex saltem tertia pulsatione faciant congregari ipsum Concilium. Et antequam ipsum Concilium congregetur per Notarium Cancellariae proposta facienda per Potestatem de voluntate DD. Antianorum scribatur, salvo quando

 

A270

 

in aliquo tractaretur, vel retraheretur aliqua imbassiata per aliquos ambassiatores extraneos, quod tunc proposita possit fieri in ipso Concilio super ipsa ambassiata. Et quod nullus debeat interesse in aliquo Concilio nisi fuerit Consiliarius, et de facto proprio tractaretur interesse non possit. Et qui contrafecerit solvat vice qualibet I00. sol., et reformatio pro eo facta non valeat. Et Potestas, et eius officiales sine DD. Antianis non possint congregare arrengam nisi prius inter eos, et cum Concilio generali deliberatum fuerit, et sicut in ipso Concilio deliberatum fuerit ita proponatur arrenga. Et si aliter fieret congregatio, et quicquid in ea congregatum (Cod. Com. "deliberatum") fuerit non valeat. Et Potestas, et sui officiales, qui contrafecerint puniantur in 50. lib., et quilibet Antianus in x. lib. Et quando congregaretur arrenga pulsetur campana maior Communis ad martellum sine intervallo, quando congregatur Concilium credentiae pulsetur d.a campana ad retoccos per congrua intervalla usq. ad xx. vices. Qui vero non venerit ad arrengam, seu ad Concilium solvat de facto poenas declaratas in capitulo de electione, et officio Consiliariorum videlicet quinq. sol. Et quod in Concilio vel arrenga non possint sur-

 

270

 

-gere nisi quatuor arrengatores, et quod nemo in eadem congregatione Concilij, vel arrenghae assurgat arrengando nisi una vice tantum, et notarius, qui leget propositam de consensu DD. Antianorum exprimat in ea, et scribat omnia nomina Antianorum consensientium, et praesentium ipsi propositae. Et ad hoc ut pulsatio campanae ad Concilium Communis semper discernatur quando pulsatur ad Concilium Communis semper (ripetuto) in fine pulsationis campanae maioris pro maiori Concilio dentur duo retocchi divisim. Et si Potestas ad haec fieri facienda fuerit negligens perdat de suo salario x. lib. den.

 

Quod Castaldi, et bannitores obediant DD. Antianis

cap. XIIJ.

 

Castaldi, et banditores Communis Ameriae teneantur obedire DD. Antianis in omnibus ad poenam quam eis, vel alicui ipsorum imponerent, et si Potestas hoc impedimentum praestaverit, vel aliquis eius officialis quominus obediant solvat vice qualibet xx. sol. de suo salario. Et nullus castaldus possit cogi ad serviendum in proprijs Potestati, vel alicui de sua familia, et cogens puniatur vice qualibet in x. lib. den. Et in prima citatione (omesso "dicti castaldi") nihil recipiant à citato.

 

A271

 

De salario, et officio banditorum  cap. XJV.

 

Banditor quilibet Communis Ameriae, qui sint duo teneatur ad suum officium spectantia facere bona fide, et quolibet anno habeant pro eorum salario à Communi Ameriae illud, quod per DD. Antianos Populi declaratum fuerit, et habeant robas consuetas à Communi quilibet praedictorum sicut consuetum est. Et quilibet Camerarius solvat illam quantitatem eis, quam habere debent pro tempore, quo steterint tempore sui officij. Et possint citare homines sicut alij castaldi, et dicti banditores, vel aliquis ipsorum non debeant se absentare à Civitate Ameriae, vel eius districtu sine expressa licentia DD. Antianorum ad poenam x. sol. pro quolibet, et qualibet die, qua steterint extra dictam Civitatem, et districtum. Et teneantur d.i banditores bandire per loca consueta d.ae Civitatis ad poenam 5. sol. Et quod dicti banditores qualibet die post vesperas debeant se praesentare coram Potestate, et notario reformationum banditorum d.ae Civitatis, et dicere d.is officialibus si per ipsos in servitio d.i Communis (omesso "est") aliquid faciendum ad poenam 2. sol. pro quolibet, et vice qualibet, qua contrafecerint. Et quod singulis concilijs valeant interesse ad primam

 

271

 

pulsationem campanae calceati cum calceis, et palluctis ad supradictam poenam de facto per ipsum Potestatem, et quemlibet officialem Communis à quolibet contrafaciente auferendam. Addentes quod d.i tibicines pro futuro tempore non graventur, nec gravari possint pro aliquibus oneribus personalibus in Civitate, et Comitatu praedicto imponendis durante eorum officio.

 

Quod Consules mercatorum, et capita aliarum artium

possint imponere poenam  cap. XV.

 

Item statuimus quod Consules, seu Rectores cuiuslibet artis possint inter se artifices imponere poenam, et etiam à contrafacientibus accipere quinq. sol., et si petierint Curiae castaldum pro executione facienda quod Curia teneatur eis dare.

 

Quod Ecclesiae Civitatis Ameriae defendantur  cap. XVJ.

 

Ecclesiae omnes Civitatis Ameriae, et maxime Ecclesia S.ti Pauli prope Lugnanum mensalis Episcopatus Ameriae defendantur contra omnes personas et si quis contrarium arrengaverit solvat pro banno x.

 

Nota a margine

(S.N.) De materia huius stat. vid. doct. in l. filiusfam. §.divi (?) de leg. I. Jul. Clar. in §. fin. in materia V. sta. ubi etiam de validitate et per Fab. de Monte S.ti sub in tract. de empt. et vend. 2I. 9. 3. 9. principali n°. 45.

 

A272

 

lib. Et si Potestas fuerit negligens solvat de suo salario 50. lib. den.

 

De non alienando aliqua bona immobilia alicui forensi

cap. XVIJ.

 

Statuimus, et firmamus pro utilitate, et pacifico statu Civitatis Ameriae quod nullus de d.a Civitate, vel eius districtu audeat, vel praesumat per se, vel alium aliquo colore quaesito alienare (1), vel obligare, vel pignorare, vel in alium transferre quocumq. alienationis titulo quoad proprietatem, vel usumfructum, vel locare in emphyteusim, vel in modicum tempus concedere alicui aliqua bona immobilia, vel iura, vel possessiones, quae, vel quas haberet, vel possideret in Civitate Ameriae, vel eius districtu alicui, vel in aliquem forensem non oriundum Civitatis Ameriae, vel eius districtus, vel qui non esset legitime constitutus Civis in Civitate praedicta. Et si quis contrafecerit alienando d.a bona, vel iura condemnetur, et condemnari debeat per Potestatem Civitatis Ameriae pro qualibet vice in 200. den. absq. aliqua diminutione.

 

Note a margine

(1) Ex causa tantum dotis poterit alienare. Rip. in l. filiusfam. § divi. n°. 7I. de leg. I. et in l. I. n°. I4.  in fin. ff. sol. matr. vid. n°. I5. in fin. Cott. mem. inci. forensis.

(S.N.) De qua constitutione cittadin. vid. infra lib. eo. cap. 53.

(S.N.) Hoc statutum de non alienando an comprehendat mulierem Ameriae oriundam alibi tamen nuptam ita, ut non possit ibi acquirere imo. vid. per Bart. determinantem quod non in l. fi. §. penult. n°. 5. ad munici. fol. in inc. de sponsa. Paul de Coss. in l. rei iudicatae §. socer solv. matri. Ho. Jena. cau. 29. dum (?) Venetijs n°. 4.

(S.N.) Quae nec praescribi possunt per ipsum forensem Plot. de in lit. iur. §. V. n°. 29.

(S.N.) Quid si ei fuerint legata an possit consequi aestimationem vid. per Clar. in § fin. in materia V. sta. n°. 3. Mant. de coniect. ult. volunt. lib. 9. tit. 9. n°. 9.

(S.N.) Et quod possit sibi concedi, et relinqui praecium rei prohibitae in eum alienari tradit Fab. de Monte de empt. et vend. I4. q. 4. q. princ. n°. 42.

(S.N.) An possit haeres institui, et relinqui in ult. volunt. vid. per Bart. et Jas. in l. si ita quis §. et lege n°. 46. de verb. oblig. Durand. de act. test. tit. de lega. cau. 40. Tiraq. de ll. connu. glos. 5. n°. 66. q. 4.

 

Nota a fondo pagina.

(S.N.) Stante hoc statuto prohibente alienationem fieri in forensem an acquisitio facta per forensem contra prohibitionem sta. quae ab initio fuit nulla convalescat si forensis efficiatur civis vid. per Dec. in l. q. initio n°. I. ff. de reg. iur.

 

272

 

De Affrancatis Lacuscelli reducendis ad Castrum S.ti Focetoli

  cap. XVIIJ.

 

Item quod Potestas teneatur vinculo iuramenti reducere, et reduci facere omnes personas de Castro S.ti Focetoli ad ipsum castrum et ibi habitare, et stare sicut olim steterunt, et si quis ipsorum non obediverit, et non steterit ibidem solvat pro banno Communi Ameriae I00. sol., et super hoc Curia possit procedere suo officio.

 

 

 

De non fraudando Jurisdictiones Communis

cap. XJX.

 

Quoniam multi excogitatis fraudibus iurisdictionem Communis Ameriae defraudare conantur, et iura d.i Communis d.o modo tolluntur et poenes  alios indebite transferuntur in praeiudicium dicti Communis ad hoc ut d.a maleficia poenitus extirpentur statuimus quod nullus Comitatinus d.ae Civitatis audeat vel praesumat aliquo quaesito colore directe, vel per obliquum facere, seu (aliunde "se") vassallum, vel perpetuo subiectum personae alicuius Domini, vel baronis, vel alterius cuiuscumq. personae sub poena, et ad poenam confiscationis omnium, et singulorum bonorum contra praedicta facientium applicandam d.o Communi, et nihilominus poena capitis puniatur, et quilibet Rector Civitatis praedictae teneatur primo mense sui regiminis de praedictis contrafacientibus inquisitionem

 

A273

 

facere, et repertos culpabiles punire super praedictis. Et praedicta locum habeant in praeteritis, praesentibus, et futuris.

 

De reducendo affrancatos de Canali ad unum locum

cap. XX.

 

Item statuimus quod Potestas, et Antiani, qui sunt, et pro tempore erunt teneantur, et debeant vinculo iuramenti, et ad poenam x. lib. ipsi Potestati, et 40. sol. cuilibet Antiano omnes, et singulos affrancatos Castri Canalis reducere, et reduci facere ad locum, quem dicti Antiani duxerint eligendum, et eos defendere contra quemlibet Dominum qui eorum libertati vellet contradicere. Jtem quod D. Potestas, et DD. Antiani teneantur sub d.a poena recuperare, et manutenere omnem iurisdictionem, quam habet Commune Ameriae in Castro Canalis, et hominibus dicti Castri, et in castro Fractucciae, et Podij, et hominibus dictorum castrorum, et contra contradictores procedere ad depopulationem arborum, et ad aliam poenam eorum arbitrio auferendam cuiuscumq. conditionis, et dignitatis existant dicti contradictores, et rebelles. Et si aliquis de affrancatis duorum (Stat. 1441 e Cod. Com. "dictorum") locorum fuerit factus vassallus reducatur in pristinam libertatem, et talis, qui vassallus factus fuerit compellatur, et cogatur facere omnia, et singula, quae facere (una lettera cancellata) tenebantur Communi praedicto ad dictam poenam.

 

273

 

De manutensione affrancatorum Lacuscelli reducendorum

ad S.tum Focetolum  cap. XXJ.

 

Affrancatos Lacuscelli, et habitatores Castri S.ti Focetoli, et affrancatos de Canali, et in castro Podij proprijs expensis Communis, (Stat. 1441 e Cod. Com. "proprijs Communis"; Cod. Sem. "expensis Communis"), et hominum castri Madis (Stat. 1441 e Cod. Com. "homines Castri Maclis"), et de Fractuccia, et  omnes alios homines districtuales subiectos Curiae Civitatis Ameriae Potestas, et eius officiales, et Commune Ameriae teneantur manutenere in franchitiam iuxta posse.

 

Quod Casalena Castri Madis (Stat. 1441 e Cod. Com. "Maclis")

vendantur Communi Ameriae  cap. XXIJ.

 

Statuimus quod omnes homines, qui habent Casalena in castri Madis (Stat. 1441 e Cod. Com. "Maclis") teneantur vendere Communi Ameriae pro iusto precio et d.um Commune vendat Communi Madis (come sopra) pro d.o precio. Et si non concordarent homines, qui habent, ponantur duo homines unus pro parte eorum, et alius pro parte Communis et quod per eos factum fuerit ratum, et firmum sit, et praedicta teneantur facere omnes d.a casalena habentes infra mensem postquam fuerint requisiti ad poenam 50. lib.

 

A274

 

De Venditione facienda pro terris necessarijs

cap. XXIIJ.

 

Ad hoc ut Castra Civitatis Ameriae manuteneantur statuimus quod quicumq. Civis, vel districtualis Ameriae habeat aliquam possessionem prope aliquod castrum factum, et faciendum d.i Communis utilem, et necessariam d.o Castro teneatur et debeat Syndico d.i Castri vendere dictam suam possessionem pro precio competenti secundum aestimationem faciendam per duos bonos viros eligendos unum pro parte domini rei, alium pro parte Syndici dicti Castri. Et si d.i duo sic electi non essent in concordia quod eligatur quidam tertius in Concilio per Concilium speciale, et ad brisciulos, cuius aestimationi stari debeat tam per venditorem, quam per Syndicum, et d.us talis dominus possit, et debeat cogi ad petitionem Syndici supradicti per officiales Communis Ameriae, vel alterum ipsorum ad ponendam dictam aestimationem, et facta aestimatione facere debeat venditionem  pro precio declarato per praedictos ad poenam I00. lib. den., cuius poenae medietas sit Communis Ameriae, et alia medietas d.i Syndici. Et an sit necessaria, et utilis d.a possessio d.o castro remaneat in provisione duorum bonorum virorum eligendorum per Dominos Antianos Populi. Si vero aliquis vendiderit in praeteritum, vel in futurum vendat Communi Civitatis Ameriae, vel alicui ex

 

274

 

dictis Castris aliquam suam possessionem. Et aliqua persona specialis d.ae Civitatis, aut d.um Castrum, vel Commune, vel universitas (omesso "molestavit, molestat et") molestaverit in futurum per se vel alium, solvat pro banno Communi Ameriae poenae nomine 50. lib. Et nihilominus cesset, et cessare debeat à molestatione praedicta. Et si d.us officialis, vel alter ipsorum fuerit negligens solvat pro poena 50. lib. den. de suo salario vice qualibet.

 

De rebanditione exbanditorum  cap. XXJV.

 

Statuimus, et ordinamus quod nullus exbanditus, et condemnatus de Civitate Ameriae, vel exbandiendus, et condemnandus de Civitate praedicta solvat (Stat. 1441 e Cod. Com. "possit"), vel debeat rebandiri (omesso "et") ad Civitatem Ameriae reduci aliquo quaesito colore nisi solverit suam condemnationem Camerario Communis Ameriae, vel nisi de ipso rebandimento faciendo, et quod fieri posset praecederet deliberatio Concilij Generalis d.ae Civitatis Ameriae obtenta per quatuor partes de quinq. partibus Concilij praedicti, quo casu valeat, et possit rebandiri, et de banno cancellari vid. (Stat. 1441 e Cod. Com. "secundum") deliberatione d.i Concilij, dummodo d.us talis sic rebandiendus, et de cuius rebanditione tractaretur haberet pacem ab eo, quem offendisset, vel cuius eam (aliunde "causa") exbanditus fuisset consecutus ab eius patre, vel tutore (omesso "vel curatore") quando d.us offensus esset pupillus, vel adultus, et solveret quartam partem suae condemnationis, quae nullatenus remitti possit aliquo non obstante.

 

Note a margine

(S.N.) Adde quod stante alio sta. quod bannitus possit impune offendi, si bannitus protestatur quod nulla sibi fiat offensio, quia est rebannitus, seu restitutus si non docet de restitutione poterit offendi secundum Bar. in l. non solum § morte ff. de ope. nov. nunci. cum quo transeunt communiter DD. ut per Rip. inc. cum M. Ferra. n°. I56. ext. de const.

(S.N.) Quid de bannito interficiente alium bannitum quod possit rebanniri statuto permittente, et de materia huiusmodi (corretto) statuti vid. Pet. Cabal. in suis resol. crim. cas. I97.

 

A275

 

De habenda notitia Statutorum Ameriae per officiales

cap. XXV.

 

Ad hoc ut officiales Communis status ad eos spectantia non possint ignorantiam allegare, statuimus quod omnes, et singuli officiales d.i Communis teneantur, et debeant vinculo iuramenti, et ad poenam xxv. lib. infra p.os octo dies sui regiminis scribere, et adnotare quoad officium omnia, et singula capitula, et statuta Communis d.ae Civitatis prout de cuiuscumq. officio loquuntur, et in quantum ad ipsorum officium spectant in quodam quaterno, quem (Stat. 1441 e Cod. Com. agg. "quaternum") et notarius dictorum statutorum debeat toto tempore sui officij, poenes se retinere, et ipsum debeat praesentare, et exhibere rectoribus, et Judicibus, et notarijs d.ae Civitatis ad ipsorum petitionem ad poenam praedictam contrafacientibus vice qualibet auferendam.

 

Quod molendinarij, et Valcarij paciscantur cum Potestate

cap. XXVJ.

 

Molendinarij, et valcarij omnes districtus Ameriae si postquam fuerint requisiti non venerint, seu miserint ad paciscendum cum Potestate, et Antianis pro Communi secundum quod Concilium ordinabit, in qua conventione debeat esse 

 

275

 

unus pannarius Amerinus, Potestas inhibitionem faciat per bannum quod nullus vadat ad molendum, seu valcandum donec veniant facturi cautionem de molendo, seu valcando, quibus postmodum venientibus fiat pactum (corretto), et cautio (omesso "et conventio") inter eos ad voluntatem Concilij.

 

De cogendo per Potestatem, et Antianos partes

ad faciendam pacem  cap. XXVIJ.

 

Pacem, concordiam, finem, et refutationem perpetuam Potestas ad petitionem cuiuscumq. personae, et officiales, Potestas, (Stat. 1441 e Cod. Com. "et officiales Potestatis") et Antiani Populi teneantur, et debeant vinculo iuramenti fieri facere infra x. dies computandos à die datae, vel factae petitionis praedictae, et hoc locum habeat in offensis, et iniurijs factis, et in faciendis, et quicumq. non obediverit Potestati in praedictis solvat d.o Communi poenae nomine 50. lib. denar. Et nihilominus dictam pacem facere teneatur, et cogatur, et secundum formam constitutionum D. Papae. Et si Potestas, vel aliquis eius officialis fuerit negligens in praedictis solvat pro poena 50. lib. quas Camerarius Communis retineat de suo salario si contrafactum fuerit per eum.

 

Nota a margine

(S.N.) De poena frangentium pacem vid. sup. lib. 4. rub. 82. Et an quis cogi possit ad faciendam pacem de iu. communi vid. per DD. in C. si quis contristatus 90. dist. Gandi. de malef. titulo de transa. n°. I8. Bonifa. eod. tract. tit. de pace n°. 7. et II. et per Fel. in rub. de treg. et pace Bar. in l. congruit (?) ff. de officio Praes. Jul. Clar. in § fin. q. 58. vers. ult. cum ibi add. Vulpel. in tract. de pace q. 3. q. 58. vers. ult. cum ibi add.

 

De prohibita reformatione (sic) officialium  cap. XXVIIJ.

 

Ne officiales forenses Civitatis Ameriae civilitatem contrahant

 

A276

 

et amicitiam nimiam in eadem Civitate, propter quam Justitia retardetur plerumq. statuimus quod nullus officialis forensis quocumq. nomine censeatur possit, vel debeat in aliquo officio d.ae Civitatis refirmari, vel denuo eligi aliquo quaesito colore infra quinquennium à die finiti officij numerandum. Et si fieret d.a electio, et refirmatio sit ipso iure nulla. Et si quis contra praedictam formam aliquod officium acceptaverit, nullum à d.o Communi salarium mereatur capitulo aliquo non obstante, quod in contrarium loqueretur. Addentes quod hoc capitulum, et eius prohibitio non intelligatur in Cancellario Communis, super quo statuto (Stat. 1441 e Cod. Com. "statutum") de eius officio et electione loquitur (Stat. 1441 e Cod. Com. "loquens") vendicet sibi locum.

 

De salario cuiuscumq. superstitis Civitatis  cap. XXJX.

 

Suprastantes alicuius operis Communis Ameriae debeant habere pro suo salario pro quolibet die, quo steterint ad opus Communis, id quod per DD. Antianos fuerit declaratum, et tempore eorum solutionis dicti suprastantes debeant vinculo iuramenti assignare omnes punctatos, qui non interfuerint ad d.um opus positi, et nisi iuraverint, et assignaverint eorum salarium non solvatur eisdem.

 

 

 

De modo concedendi represalias conquerenti

cap. XXX.

 

276

 

Si quis conquerens de aliquo forensi, vel universitate aliqua re, vel causa, propter quam petierit represalias sibi concedi contra aliquem, vel aliquam Universitatem teneatur et debeat d.as represalias, et causas quando petit exprimere in quolibet Concilio Civitatis praedictae, et sua iura narrare, et tunc d.us Potestas teneatur, et debeat ad poenam xxv. lib. expensis conquerentis cum litteris sigillo Communis praedicti sigillatis requirere personam, vel Universitatem praedictam ut satisfaciat conquerenti, et transmittere eis non in pub. formam, et sine die, et consule omnia iura d.i conquerentis, et si ille, cui d.ae litterae fuerunt transmissae, vel Universitas supradicta satisfaceret d.o conquerenti infra unum mensem post transmissionem dictarum litterarum (omesso "bene quidem"), alias d.o mense elapso (omesso "debeat") praedicta in Concilio generali per ordinem narrare et ad petitionem conquerentis in quolibet Concilio d.ae Civitatis propositam fieri facere, et quod deliberabitur super praedictis super praedicta (Stat. 1441 e Cod. Com. "per dicta") Concilia pro maiori parte praesentium cuiuscumq. Concilij id debeat observari. Et si d.us conquerens de praedictis (Stat. 1441 e Cod. Com. "de petitis") per eum non haberet pub. Jnstrumentum seu instrumenta quod de petitis, et narratis per eum aliter fidem facere teneatur, et si aliter repraesaliae concederentur ipsa concessio non valeat ipso iure. Et notarius qui contra praedicta conficeret pub. Jnstrumentum condemnetur in lib. xxv. den.

 

A277

 

Qui non solverit datium non possit habere officium

in Communi  cap. XXXJ.

 

Datium sibi per Commune impositum non solvens non possit habere aliquod officium in Communi, nec in Curia Potestatis audiatur in iuribus suis, et ad hoc teneatur Potestas vinculo iuramenti observare. Et quicumq. renunciaverit bonis nullum officium huiusmodi (aliunde "habere") possit à Commune praedicto. Et etiam praedicta omnia locum habeant in condemnatis de falsitate, furto, vel disrobaria. Addentes quod si quis intraverit officium Antianatus, et Camerariatus (Stat. 1441 e Cod. Com. agg. "et") non solverit sua datia poenam incurrat ipso facto x. lib.

 

Quod Vallis Parlasij cum Colle sit de contrata Urbestoli

cap. XXXIJ.

 

Vallis Parlasij cum Colle sit de contrada Urbestoli usq. ad pedem Montis Labri, et contrata S.ti Pancratij sit de contrada Montis nigri ad factiones hominum, et honores.

 

Quod quilibet possit vendere Vinum ad minutum cum

apodissa, et mensuris sigillatis  cap. XXXIIJ.

 

Vinum ad minutum cum mensuris sigillatis sigillo Communis quilibet vendere possit pro suo libito voluntatis

 

277

 

sine poena, et possit habere in taberna quascumq. mensuras maiores petitto non sigillatas, et qui contrafecerit solvat Communi pro poena xx. sol. et nullus possit crescere precium vini postquam inceperit vendere vinum praedictum. Et de hoc habeat apodissam à Potestate sine precio, in qua dicatur quantum precium (cancellato) vinum vendere voluerit quem habeat ponere in vegete. Et qui contrafecerit in praedictis vel aliquo praedictorum solvat pro banno Communi quinq. lib. den. Et quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare Et stetur sacramento ipsius cum uno teste, et habeat medietatem banni praedicti, et teneatur in credentia.

 

De Venditione Macelli Communis, et de praecio ipsius

cap. XXXIV.

 

Macellum Communis Ameriae positum in Platea S.tae Mariae vendatur, et vendi debeat postquam ad manus Communis devenerit pro ipso Communi Macellarijs Civitatis Ameriae pro praecio lx. lib. den. pro quolibet anno, quas lx. lib. solvere teneantur macellarij praedicti Camerario d.i Communis in festo Paschatis Resurrectionis Domini, et eisdem venditio dicti Macelli fiat per Dominos Antianos, et Syndicum Communis, et ad praedictam emptionem cogantur macellarij consueti macellare carnes pro d.o precio, et hoc habeat locum quando non venderetur una cum gabella carnium. Et quilibet macella-

 

A278

 

-rius negans vendere puniatur in xxv. lib. den. Et nihilominus cogantur ad emendum. Addentes ad hoc, ut dictum macellum non sit ita foetidum prout esse consuevit, et est, et ut sit, et efficiatur nitidum, et purum et melius conservetur, statuimus, et ordinamus quod extra dictum macellum versus plagias, quantum praetendit (Stat. 1441 e Cod. Com. "pretenditur") ipsum macellum ex parte exteriori pro occidendis animalibus, et alijs necessarijs ad praedicta expensis Communis Ameriae, et de pecunia d.i Communis fiat, et fieri debeat sufficiens, et aptum quoddam profellum (Stat. 1441 "proferlum") de lignamine, et tabulis coopertum (sic) cum cura, et sollicitudine Domini Potestatis, et Dominorum Antianorum Civitatis Ameriae, qui pro tempore fuerint, ad quod opus faciendum, et perficiendum sint nunc duo superstites eligendi per Dominos Antianos. Et si Potestas, et Antiani requisiti ad praedicta fuerint negligentes puniatur Potestas in I00. lib. den., et in xxv. quilibet Antianus.

 

Quod quando est dubitatio de vocabulo alicuius rei

declaretur per quinque convicinos  cap. XXXV.

 

Ad declarationem in quo vocabulo sit res aliqua in

 

278

 

incognito posita Potestas ad petitionem cuiuscumq. cogere (omesso "debet") quinq. viros à se eligendos (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "de contrata") quorum declarationi stetur. Et si Potestas in praedictis fuerit negligens solvat vice qualibet Communi Ameriae xxv. lib. denar.

 

Quod cuilibet licitum sit protestari in Concilio vel arrenga

Potestati, et alijs officialibus d.i Communis

cap. XXXVJ.

 

Protestationem quamcumq. contra Potestatem, Judicem, vel notarium vel eorum alterum in Concilio vel arrenga possit quilibet facere de suo nomine, vel Communis, vel ipse Potestas, Judex, vel notarius protestationi offendendo (Stat. 1441 e Cod. Com. "ostendendo se") dicto, vel facto, nec notarium (Stat. 1441 e Cod. Com. "notarij") prohibeant quin ipsam protestationem scribat, sed quilibet notarius ex ea rogatus eam scribere teneatur, et qui contrafecerit solvat d.o Communi pro banno x. lib. pro qualibet vice et quolibet praedictorum.

 

 

 

Quod Potestas teneatur expellere malsanos de Civitate Ameriae

cap. XXXVIJ.

 

Ad sanitatem conservandam Potestas, et eius officiales teneantur ad poenam 50. lib. de eorum salario inquirere sollicite contra leprosos, et malsanos Civitatis praedictae infra

 

A279

 

primum mensem sui regiminis, et si invenerint aliquem supra apprehensum (Stat. 1441 e Cod. Com. "superapprehensum") de d.o (omesso "morbo") teneatur ei emendare (Stat. 1441 "ei mandare" Cod. Com. "eidem mandare"), vel eius consanguineis, vel alijs personis sibi coniunctis quod infra (Stat. 1441 e Cod. Com. "usq. ad") octo dies post factum praeceptum (omesso "debeant") eum expellere extra Civitatem ad remotas partes absq. (Stat. 1441 e Cod. Com. "sine") spe redeundi, et qui d.is officialibus non obediverit sit in poena 50. lib. Et unicuiuq. sit licitum tales infectos accusare, et si de aliquo esset contentio remaneat in potestate Concilij, et nullus leprosus audeat stare, nec stet in Civitate Ameriae. Et hoc capitulum Potestas faciat servari ad poenam xx. lib. Et quod custodes portarum d.ae Civitatis non permittant aliquem de praedictis leprosis intrare in Civitatem ad poenam xx. sol. pro quolibet leproso, et quolibet custode dictarum portarum, et banniantur quolibet mense.

 

Quod Domini Antiani possint facere Concilium ubicumq.

voluerint in absentia D. Potestatis  cap. XXXVIIJ.

 

Domini Antiani Populi possint facere Concilia, et reformationes, et arrengam in Palatio Communis, et Populi, et extra Palatium in absentia Potestatis instante Syndicatu (Stat. 1441 e Cod. Com. "et instrumenta et sindicatus") cum consensu Concilij, et quod per eos factum fuerit valeat, et teneat ac si personaliter interesset Potestas, dummodo prius ipse Potestas fuerit requisitus, ut intersit ad Concilium supradictum.

 

279

 

Quod Domini Antiani, cum praesentia, et authoritate Concilij

possint facere Syndicum  cap. XXXIX.

 

Congregare ad Concilium, et arrengam possint DD. Antiani Populi ubi eis placuerit, et ipsi, vel maior pars ipsorum cum auctoritate (corretto), et voluntate cuiuscumq. Concilij, addunantiae, vel arrenghae, et Concilium, vel addunantia, vel arrenga huiusmodi cum auctoritate, et voluntate dictorum DD. Antianorum possint facere, et ordinare quemcumq. Syndicum, actorem, procuratorem, ac nuncium specialem dicti Communis Ameriae, et eorum, et ad quaecumq. acta, causas, et negocia ut eis videbitur auctoritate praesentis capituli, et quicquid in praedictis, vel de praedictis factum fuerit valeat, et teneat pleno iure.

 

Quod DD. Antiani teneantur videre omne scritium, quod nascetur (aliunde "nasceretur") inter aliquos unde statum (omesso

 "Ameriae") posset perturbare (aliunde "perturbari"

cap. XL.

 

Si aliqua quaestio, scritium, sive lis ab aliquo, vel inter aliquos orta esset, seu nasceretur in posterum inter aliquas personas unde posset status d.ae Civitatis aliquo modo turbari quod DD. Antiani Populi, qui sunt, et pro tempore erunt possint, debeant, et

 

A280

 

teneantur ipsam quaestionem, litem, et controversiam summarie facere decidere, et terminare, et disbrigare prout eis melius videbitur, et eorum definitioni partes inter quas quaestio, scritium, vel contraversia fuerit parere, et stare debeant, et quod per Commune praedictum fiat ita, quod ea, quae per d.os Antianos dicta fuerint super praedictis omnino observent (Stat. 1441 e Cod. Com. "perpetuo observentur").

 

De non accipiendo pedagium ab illo, qui esset ab (sic) aliqua Terra,

in qua Amerini pedagium non solvunt  cap. XLJ.

 

Pedagium non accipiatur ab aliquo homine, qui est de aliquo loco, ubi non accipitur pedagium ab hominibus de Ameria, et eius districtu.

 

Quod Potestas non faciat lignas in bonis alterius

cap. XLIJ.

 

Non possit fieri facere ligna Potestas in bonis alicuius de Ameria ad poenam xxv. lib. Et si quis praestiterit operam, vel bestiam pro d.is lignis puniatur in 5. lib. nisi d.a ligna emisset, et sibi de labore suo, et mercede satisfaceret.

 

 

 

280

 

De beneficijs mulierum quae admittantur in testes

cap. XLIIJ.

 

Non obstante iure Canonico, vel civili, ut inopia probationum maleficia non remaneant impunita statuimus, et ordinamus quod quaelibet mulier non malae famae possit induci, accipi, et produci, et etiam examinari in testem in causis criminalibus, et maleficiorum, quae examinatio dictarum mulierum, et acta facienda cum eis in causis maleficiorum, et etiam in civilibus causis fiant, et fieri debeant ubi praesentia ipsarum mulierum esset necessaria in claustro Ecclesiae S.ti Augustini de Ameria, vel ante ipsam Ecclesiam, et non alibi cum praesentia duorum civium d.ae Civitatis, et non alio modo. Addentes quod nulla mulier pro ipso testimonio ferendo, vel pro debito pecuniario, seu pro aliqua dativa solvenda possit mitti in carceribus dicti Communis, et omittentes idonee satisdare de non discedendo ante Ecclesiam praedictam recludatur, et recludi debeat ante (Stat. 1441 e Cod. Com. "in"), et apud aliquod Monasterium d.ae Civitatis, et ad beneplacitum Potestatis ad poenam 50. lib. contrafacienti in aliquo praedictorum.

 

De non ferendo aliquam sententiam absolutoriam

ultimo mense regiminis  cap. XLIV.

 

A281

 

Rectores, et Potestas Civitatis, vel aliqui alij officiales Ameriae non debeant in causis maleficiorum ferre aliquam sententiam absolutoriam ultimo mense sui regiminis, seu officij, et si ferrent d.am sententiam ipso iure non teneat, et sit nullius valoris, et officiales in praedicits (omesso "contrafacientes") puniantur vice qualibet (omesso "in vigintiquinq. lib. den. Addentes dicto capitulo et statuentes et firmantes quod quilibet") officiales d.i Communis tam Potestas, quam quilibet alius qui sententias ferret, et ferre potest in Civitate praedicta, et qui erit pro tempore possit, et valeat, et teneatur, et debeat in causis criminalibus extraordinarijs, et in damnis datis sententias condemnatorias, vel absolutorias per se, vel suum Notarium legere, vel recitare in ipsius praesentia in Concilio generali d.ae Civitatis de mandato D. Potestatis bandienno (sic), et congregando, et si in d.o Concilio postquam (omesso "fuerit") banditum, et (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "more solito pulsatum ad illud non fuerit numerus consiliariorum praesens") dommodo sententiae ipsae ferantur, et ferri debeant praesentibus DD. Antianis Populi Civitatis praedictae, vel maiori parte ipsorum, et sic latae, recitatae, et promulgatae valeant, et teneant sive fuerint praesentes illi, qui tunc condemnabuntur, vel absolventur, sive fuerint absentes, sive erunt citati, sive non ad d.as sententias audiendum, dummodo tempore bandimenti d.i Concilij ex parte d.i Potestatis ferre debentis ipsas sententias banniatur per pub. praeconem d.i Communis in capite schalarum Palatij d.ae Civitatis quod omnes habentes aliquid facere in Curia maleficiorum extraordinariorum, et damnorum datorum intersint, et interesse debeant ad audiendum d.as sententias in d.o Concilio, et d.um

 

281

 

tale bannimentum scribatur in actis ipsius Potestatis per eius Notarium, et sic factum, et scriptum habeatur pro vera, et legitima citatione dictorum postea condemnatorum, vel absolutorum auctoritate praesentis statuti non obstante aliquo iure, quod in contrarium loqueretur.

 

Quod nullus officialis d.ae Civitatis durante suo officio

possit se absentare  cap. XLV.

 

Nullus officialis Communis Ameriae durante toto tempore sui officij et etiam post depositionem sui officij durante toto tempore, quo debet stare ad syndicandum possit se absentare extra Civitatem Ameriae  sine expressa licentia Conc. generalis d.ae Civitatis. Et si aliquis ex d.is officialibus contrafaceret in praedictis puniatur pro qualibet die, qua steterit contra dictam formam in x. lib. denar. Et quod semper d.is officialibus satisfiat per Camerarium Communis pro rata ipsius (Stat. 1441 e Cod. Com. "temporis") quo serviverint, et ultima eorum salarij paga remaneat (Cod. Com. "ultimi eorum salarij pagam retineant") in depositum poenes Camerarium Communis (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "quae demum") facta absolutione de praedictis secundum formam statutorum solvatur eisdem officialibus.

 

Quod fideiussor, qui fideiusserit pro forensi possit ipse,

et principalis conveniri  cap. XLVJ.

 

A282

 

Fideiussor si quis pro aliquo forensi, aut aliquis fideiusserit pro forensi qui non constringat se ad banchum Civitatis Ameriae et non esset Curiae Ameriae subiectus quod creditor apud quem fideiussio facta constiterit possit tam fideiussorem, quam principalem debitorem, et quem ex eis voluerit convenire pro suo libito, et voluntate non obstante capitulo supra posito quod primo conveniatur principalis debitor quam fideiussor, nec aliquo alio, quod in contrarium loqueretur. Et hoc locum habeat in praeteritis, praesentibus, et futuris.

 

Quod acta aliqua facta contra aliquem tunc existentem

in exilio non valeant  cap. XLVIJ.

 

Omnia, et singula acta tam civilia, quam criminalia, quam extraordinaria acta facta, seu gesta in aliqua Curia Civitatis praedictae quacumq. causa à xx. annis citra contra aliquem existentem in exilium vel expulsum ratione partialitatis sint, et debeant esse cassa, et irrita, et inania ipso iure. Et ex d.is actis Communi, vel alicui privato nullum sit ius acqusitum, nec aliquis audiatur allegans, et cuilibet d.o modo absenti sit licitum ius suum prosequi contra quemcumq., nec possit (corretto) sibi distractio, praescriptio, vel usucapio, quae cucurrissent d.is temporibus, vel facta esset, vel iudicata obijci, vel opponi.

 

282

 

Quod porci non vadant per Civitatem  cap. XLVIIJ.

 

Porcos, scrofas quicumq. habet in Civitate Ameriae ad (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "trogum" o "trogium") teneatur ipsos retinere legatos, aut reclusos ita, quod nullo modo vadant per Civitatem. Et qui contrafecerit solvat pro poena xx. sol. den. de facto pro quolibet porco, seu scrofa, et quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare, et stetur denunciationi, et accusationi ipsius, et habeat tertiam partem banni, et teneatur in credentia. Addentes quod si (omesso "quis") reperiret in hortum suum laboratum aliquem pullum possit impune eum occidere, et occisum proijcere extra ipsum hortum non obstante aliquo statuto.

 

Quod ementes possessiones à fraternitatibus faciant scribi

in eorum libris  cap. XLJX.

 

Statuimus quod quicumq. in praeteritum, vel in futurum fuisset adeptus aliquas possessiones, vel in futurum acquiret (Stat. 1441 e Cod. Com. "acquiretur") aliquo titulo, vel colore à Fraternitate S.tae Mariae, seu alio pio loco, persona, vel Universitate Communi Ameriae subiecta teneatur ipsas possessiones ponere, et poni facere in suo catastro, et libra, et solvere cum effectu Communi Ameriae omnia, et singula datia, et collectas pro tempore, quo possederit infra mensem à die publicationis praesentium, et solvere in futurum prout (omesso "et tempore quo") datia imponerentur per d.um Commune ad poenam xxv. lib. de facto auferendam à quolibet

 

A283

 

contrafaciente, et qualibet vice, et pro quolibet petio terrae relinqueretur, seu relictum fuerit, in quo fuerit in possessione d.a Confraternita ita, quod fructus d.i petij terrae cedant, et convertantur in utilitate d.ae Confraternitatis, d.um petium terrae elevetur et elevari debeat de libro Fraternitatis.

 

Quilibet volens artem facere admittatur in ipsa arte

cap. L.

 

Quicumq. Vellet artem aliquam intrare, possit, et recipiatur pro homine ipsius artis sine aliquo praecio, vel intratura.

 

Quod Jus laboratoribus (aliunde "laboratoris") sit salvum 

cap. LJ.

 

Si aliquis vendat in futurum aliquam terram semper ius laboratoribus (v. sopra) sit salvum, et idem dicimus  (omesso "de inquilinis") ita, quod non possit de possessione (puntini in bianco; Stat. 1441 agg. "vendita"; Cod. Farr. agg. "seu agro, quem colendum susceperit") existentibus fructis in ea expelli, nec ipse renunciare possit, sed exfrutata (sic) possessio remaneat ementi.

 

Quod agens non audiatur nisi primo satisdederit

in causa reconventionis  cap. LIJ.

 

Statuimus quod nullus agens, vel aliquid petens in Curia Ameriae audiatur, vel audiri possit per aliquem Ju-

 

283

 

-dicem, vel officialem d.i Communis, coram quo esset quaestio, vel petitio porrecta nisi ante omnia ad petitionem, et voluntatem conventi satisdederit de stando Juri coram d.o officiali, et in d.a Curia in causa reconventionis, quam fieri vellet, vel diceret per ipsum conventum, et de Judicio sisti, et iudicato solvendo.

 

 

 

Quod qui vult habere beneficium Cittadinantiae

habeat domum Ameriae  cap. LIIJ.

 

Statuimus quod quicumq. vult habere beneficium Cittadinantiae qui fuerit receptum in Civem teneatur habere domum propriam, et liberam in d.a Civitate infra annum à die publicationis praesentium statutorum, et quod quilibet forensis, qui voluerit esse civis d.ae Civitatis in futurum nisi primo domum propriam, et liberam habuerit esse non possit salva, et reservata dispositione alterius capituli positi sub rubrica de poenis duplicandis contra forensem. Et si quis (Stat. 1441 e Cod. Com. agg. "deinceps") volet (sic) d.um beneficium adipisci personaliter debeat coram Antianis comparere, et suam petitionem offerre teneatur, et debeat in Concilio d.ae Civitatis, et id, quod in d.o Concilio firmabitur circa praedicta habeat plenum robur.

 

Quod aptetur via, qua itur ad S.tam Mariam de Monticellis

cap. LIV.

 

Aptetur, et aptari debeat via, qua itur ad S.tam Mariam de Monticellis usq. ad S.tum Laurentium de Urbestulo per

 

A284

 

adiacentes ad voluntatem DD. Antianorum, et Domini Potestatis Ameriae.

 

Quod operaij Vadant de mane in plateam cum ferris aptis

ad laborandum  cap. LV.

 

Statuimus quod quilibet operarius tam civis, quam Comitatensis, vel forensis quando iverit de mane in plateam S.tae Mariae ad sumendam operam debeat secum portare ferramenta cum quibus debeat laborare, et panem necessarium pro ipsa die incontinenti facta conventione cum patrono teneatur ire recto tramite ad portam, per quam exire debet ad laborandum, et qui contrafecerit solvat vice qualibet quinq. sol., et liceat d.o patrono retinere de salario convento quod duxerit si operarius non iverit ad laborandum ut dictum est pro rata diei, et praedicta banniantur.

 

 

 

Quod Rectores Civitatis Ameriae non retineant aliquem

ad studendum  cap. LVJ.

 

Statuimus quod Potestas, vel aliquis officialis Civitatis praedictae non possint, nec debeant retinere ad studium (Stat. 1441 "staudium"; Cod. Com. "studendum") filium, fratrem, vel nepotem, nec aliquem suum familiarem in aliqua arte tempore sui officij, et qui contrafecerit solvat pro quolibet, et qualibet vice xxv. lib. denar.

 

284

 

De aestimatione ronzenorum facienda infrascripto modo

cap. LVIJ.

 

Per Dominos Antianos Populi eligantur duo boni homines ad aestimandos ronzenos, et equos aptos ad locandum ad vecturam, et nullus habens equum possit eum locare ad vecturam nisi primo fuerint aestimati ipsi equi, vel ronzeni ad petitionem cuiuscumq. petentis infra tres dies postquam Antiani fuerint requisiti ad poenam x. lib. (omesso "pro quolibet ipsorum et qui contrafecerit etiam in decem lib.") vice qualibet puniatur Communi pro poena. Et si talis equus, vel ronzenus accideret quod moreretur, vel magagnaretur poenes conductorem ipsius quod teneatur dictum equum, vel ronzenum emendare Domino, cuius est secundum aestimationem, quae fieret per d.os aestimatores non obstante alia cura, vel cautela, quae quocumq. quaesito colore, vel quacumq. conceptione verborum fieret, et non obstante quod in Jnstrumento (Stat. 1441 e Cod. Com. "instrumentum") esset liquide scriptum mutuum, vel depositum (Stat. 1441 e Cod. Com. "mutui, vel depositi"), quae cura, vel cautela sit ex nunc auctoritate praesentis statuti cassa, et nullius valoris. Quae aestimatio facienda per d.os aestimatores sit secrete poenes Cancellarium dicti Communis donec casus evenerit. Qui aestimatores habeant pro ipsorum, et cuiuslibet ipsorum salario xx. sol. pro quolibet auctoritate praesentis statuti.

 

De poena aperientium bussulas  cap. LVIIJ.

 

Nulla persona audeat, vel praesumat, nec ipsi banditores, vel aliquis alius d.ae Civitatis aperire bussulas palluctarum in Concilijs

 

A285

 

Civitatis praedictae, et quando Concilia fiunt, Cancellarius tantum valeat aperire, et qui contrafecerit vice qualibet, et pro quolibet in quinq. sol. denar. puniatur.

 

De poena capientium tenutam auctoritate propria

cap. LJX.

 

Nulla persona audeat, vel praesumat capere aliquam tenutam de aliqua re auctoritate propria, vel alicuius pub. Jnstrumenti alicuius crediti sine auctoritate, et decreto Judicis causarum civilium Communis Ameriae secundum formam statutorum ad poenam I00. lib. den. Et si ceperit ipsa captio sit nulla.

 

Quod fiat resignatio dotis quando vir vergeret ad inopiam

cap. LX.

 

Quicumq. vir vergeret ad inopiam, et petitum fuerit pro parte uxoris quod fiat sibi reassignatio, et restitutio dotium, vir teneatur reassignare de bonis, de quibus vir esset in possessione. Et quod Potestas, et Judex, coram quibus esset expositum pro parte uxoris teneantur, et debeant eidem restitui, et reassignare facere cum effectu sine aliquo strepitu, et figura Judicij, solemnitate Juris qualibet praetermissa, et sine salarij solutione ne mulieres mendicare, et meretricari cogantur.

 

Note a margine

(S.N.) Et an uxor possit inpedire executionem creditorum in bonis viri sibi pro restitutione dotis obligat. absq. eo, quod probet vergentiam viri ad inopiam vid Gram. decis. 92. Ursil. (?) ad Afflict. decis I99. n°. 2. Et an creditores possint offerre dotem Afflict. decis. 92.

(S.N.) Vid. text. in l. si constante ff. sol. matr. in l. ubi adhuc C. de in dot. in §. illud in auth. de aequali. dot. coll. 7. Bal. nov. de dot. par. 7. prin. 24.

Coetera de dote vid. sup. lib. 3. cap. 43 (corretto) cum ibi concor. et cap. 47.

 

285

 

De poena Castaldi intrantis domum clausam

cap. LXJ.

 

Nullus Castaldus possit intrare aliquam domum clausam causa, et occasione pignorandi, vel aliqua alia causa, vel si intraverit, et aliquid inde extraxerit aliquo quaesito colore puniatur in x. lib. Et Potestas teneatur ad petitionem cuiuscumq. vinculo iuramenti d.os castaldos sic intrantes domum alienam punire secundum formam statutorum. Et (Stat. 1441 e Cos. Com. "ac") si esset furatus res, quas extraxerit de d.a domo (omesso "dummodo in dicta domo") aliquis non existat, et quod credatur Domino domus contra d.um Castaldum pro re sibi subtracta usq. ad x. sol., et ab inde infra.

 

Quod fratres simul stantes teneantur omnes, et sint obligati

pro dote uxoris fratris  cap. LXIJ.

 

Si plures fratres simul steterint, et aliquis ipsorum uxorem ceperit, et unus fuerit obligatus pro dote d.ae uxoris, et alter non omnes teneantur tempore restitutionis pro rata non obstante quod in Jnstrumento dotis non fuerint omnes obligati, dummodo ipsa dos fuerit conversa in utilitatem communem omnium dictorum fratrum (sic). Et si sic conversa non esset teneatur solus ille, qui dotem recepit.

 

A286

 

De prohibita suspensione praesentium statutorum

cap. LXIIJ.

 

Ut statuta in praesenti volumine designata, et scripta ad litteram prout iacent perpetuo conserventur illaesa, et de facili revocari non possint statuimus, et ordinamus quod omnia, et singula statuta supra, et infrascripta in qualibet parte sui de verbo ad verbum, et de littera ad litteram perpetuo sint firma, et rata, et esse debeant, et inviolabiliter observentur ita, quod ipsa, vel aliqua ex eis in totum, vel in partem tolli, et cassari, abrogari, diminui, vel suspendi quoquo modo non possint aliquo quaesito colore nisi de praedictis cassatione, diminutione abrogatione, abolitione, et suspensione, et quaelibet ipsarum fieret proposita specialis cum toto tenore capituli, vel statuti de quo suspendendo, vel tollendo ageretur in Concilio Civitatis Ameriae ad poenam I00. lib. Addentes quod si qua privata, vel publica persona ausa fuerit, vel attentaverit aliquid de supradictis statutis, vel insertis cassare, irritare, vel aboliri puniatur de facto in 50. flor. auri. Et quod si quis in margine ipsorum scripserit similiter de facto puniatur.

 

Nota a margine

(S.N.) Hoc statutum non excludit bonam et legitimam interpraetationem maxime passivam Gabr. cons. I. n°. I. eo. lib. et cons. I4. n°. 5. lib. p°.

 

286

 

Quod troscionus Castri Macchiae, et fons Capetae aptentur

cap. LXJV.

 

Sindicus Castri Macchiae Comitatus Ameriae faciat per homines dicti Castri bene purgari, et mundari fontes, et troscionum dicti Castri toties, et quoties opus fuerit ad poenam xxv. lib. Et Potestas faciat executioni mandare ad petitionem cuiuscumq. petentis ad poenam x. libr. Et quod quilibet de Massano det unam operam ad fodiendum, et aptandum fontem, et aquam Capitae supra Macchiem. Et quilibet de Macchie duas operas ad d.um opus, et unus suprastans ponatur per Commune Ameriae, seu Dominos Antianos (Stat. 1441 "seu auctoritate") Populi ita, quod probetur omni tempore fuisse per Commune Ameriae d.a cavatio facta, deinde quilibet de affrancatis, seu subiectis Communi Ameriae habens (in Stat. 1441 può leggersi "habitans". Segue spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "ultra pontem") detur unam aliam operam demum ponatur in Concilio Communis si ad d.um opus est aliquid faciendum, et quod in d.o Concilio deliberabitur observetur.

 

De meretricibus retinendis in loco publico

cap. LXV.

 

Ad hoc ut sodomiticum vitium extirpetur de Civitate Ameriae, et meretrices tuto permaneant in ea statuimus, et firmamus quod meretrices, quae essent , et stare vellent in Civitate praedicta sint, et esse debeant sub protectione

 

Note a margine

(S.N.) Facit c. offerebat 32. q.7. ubi Lott. ut maius evitaret peccatum viris sodomitis obtulit filias suas, facit, etc. quod nemi (?)

(S.N.) § fin. I3. dist. et hac ratione ut maius malum evitetur Ecclesia tolerat publicas meretrices Et sub dissimulatione pertransit (?) glo. et Abb. in c. (segue a pag. A287) inter opera extra de sponsa.

 

A287

 

Communis, et Rectores d.ae Civitatis teneantur, et debeant ipsas defedere ab omni nocumento, et offensione, quae fieret contra eas eorum vinculo iuramenti, et ut in certo loco moram trahant volumus, et decernimus quod domus earum habitationis expensis Communis ematur, vel conducatur per ipsum Commune, vel per DD. Antianos Populi d.ae Civitatis, prout eis videbitur, et in praedictis sollicitam curam gerant ita, quod praedicta domus ematur, vel conducatur per ipsos DD. Antianos infra duos menses à die publicationis praesentis statuti vinculo iuramenti, et ad poenam xxv. lib. Addentes quod beneficium ipsis meretricibus concessum extendatur ad publicos lenones ipsarum aliquo non obstante. Declaramus quod ipsa protectio intelligatur in hoc videlicet quod ipsae meretrices eorum lenones, et ruffiani toto tempore, quo stabunt in loco deputato in Civitate Ameriae sint, et habeantur pro Civibus d.ae Civitatis quoad poenas, et banna sive offendant, sive offendantur ab alijs dicto, vel facto.

 

Note a margine

(S.N.) Rip. de pest. in tit. de praeservat. reme. n°. I62. Folle. in pract. censu. in ver. Nicolaus n°. I77. et I82. Berm. de concub. tit. de pecc. sodom. n°. 7. Covar. in epit. p.e par. de spons. cap. 4. n°. 7. et 9. in princ.

(S.N.) De crimine lenocinij quomodo punit. et de materia vid. in auth. de leno. coll. 3. in l. crimen lenocinij C. ad l. Jul. de adult. l. mariti lenocinium ff. eo. tit. l. 2. § lenocinij ff. eo. l. lenones C. de specta. et leno. lib. xj. l. si lenones C. de epit. audi. Aret. et adden. de malefi. in ver. che hai adulterato n°. 69. Rip. de peste ti. de praeserv. reme. n°. I62. Clar. in § fin. q.e 68. n°. 24. Pet. Cabal. in suis resol. crim. cas. I7I.

 

De dubijs praesentium statutorum declarandis

cap. LXVJ.

 

Si aliqua obscuritas, ambiguitas, titubatio, dubium, vel

 

Note a margine

(S.N.) Ad quem spectet interpraetatio, et declaratio statutorum vid. per Gandi. in tract. malef. sub tit. de observ. malef. (cancellato) stat. n°. I3. et seq. Bart. in l. omnes Populi n°. 56. ff. de iust. et iur. et ibi per alios DD. et de materia per Lanfr. Const.

(S.N.) Rog. et alios scriben. in suis tract. de interpraetat. stat. Dec. in l. in ambiguis ra. (?) n°. j. de reg. iur.

 

287

 

incertum oriretur in posterum (omesso "et") oriri contigerit in praesenti volumine statutorum, vel in aliqua parte sui statuimus quod DD. Antiani Populi, qui pro tempore erunt teneantur, et debeant ad ipsorum, vel alicuius ipsorum declarationem statutarios adhibere, vel maiorem partem ipsorum una cum eis. Et quod per ipsos DD. Antianos, et statutarios fuerit declaratum obtineat plenum robur. Addentes quod post publicationem praesentium per ipsos statutarios faciendam d.ae Civitatis statuta in praesenti volumine scripta, et non alia vetera conserventur in Archivio Communis, et in Ecclesia S.tae Firminae de Ameria ad hoc ut gesta retro per quoscumq. Rectores, et officiales ipsius Civitatis ipsorum statutorum vigore firma sint, et rata, et teneant, et valeant ac si d.a statuta mutata non essent.

 

Note a margine

(S.N.) An possit interpraetari statut. ..(?)edita vid. per Bar. d. n°. 56. vers. sed an recurratur Pan. in C. ex parte 3. ext. de verb. sign. Aug. in ver. statutum n°. I8. vers. utrum statutarij.

(S.N.) Et quod intelligi debeant ad litteram prout iacent vid. sup. hoc eod. lib. rub. 63. ubi et quod ijs non possit derogari etc. 

 

Quod civilis, et criminalis actio possit simul in eodem libello

intentari  cap. LXVIJ.

 

Ad reprimendum calummnias in totum statuimus, et firmamus quod in uno, et eodem libello accusatorio, seu denunciatorio possint accusantes, et denunciantes intendere, et in eodem libello intentare civilem, et criminalem actionem ex eodem vel diversis factis descendentem, et plures in eodem

 

A288

 

libello etiam de factis diversis possint, et valeant accusare, ac etiam Potestas, et Judex possint per officium procedendo condemnare partem ad privatum interesse alterius etiam si petitum non esset ab ea non obstante aliquo iuramento, vel statuto, quod in contrarium loqueretur.

 

De electione Magistri grammaticae

cap. LXVIIJ.

 

Ad hoc ut pueri Civitatis Ameriae doctrinam, et scientiam generalem sumere possint statuiumus, et ordinamus pro commodo, et utilitate Communis quod DD. Antiani Populi Civitatis Ameriae, qui pro tempore erunt possint, teneantur, et debeant nominare, et eligere Magistrum sufficientem expertum in grammaticali scientia ad legendum, docendum quoscumq. volentes in Civitate praedicta cum salario, et provisione declaranda per Collegium Advocatorum, et Notariorum d.ae Civitatis quia de his sunt melius informati, et ipsum salarium possit, et debeat sibi solvi de pecunia ipsius Communis absq. aliqua deliberatione nova, statuto aliquo non obstante. Addentes etiam quod pro suo salario habeat, et habere debeat pro quolibet scholare auditore Vesperorum, et abinde infra

 

Note a margine

(S.N.) Magistri scholarium in quibus pueros suos instruere et erudire debeant vid. in Leo. X. const. XJ. supernae (?) vers. et cum omnis aetas.

(S.N.) Et quae advertere debeat magistratus in ipius Magistri electione docet Synod. nostra dioec. cap. 954.

 

288

 

pro quolibet mense duos sol. tantum pro auditore Donati pro quolibet mense unum bolenum (sic), pro faciente latinum cuiuscumq. conditionis existat quinq. sol. pro quolibet mensem. Et d.um salarium per d.os scholares debeat sibi solvi in fine cuiuslibet mensis ad poenam 40. sol. pro quolibet contrafaciente. Et super omnibus Potestas eidem Magistro favorem praestet quolibet tempore etiam feriato.

 

De electione, et Officio Notariorum civilium

cap. LXJX.

 

Pro utilitate Communis Ameriae, et specialium personarum ipsius, et ut gerenda, et scribenda de coetero in causis civilibus de iure subsistant statuimus, et firmamus quod ad scribendum acta civilia in Curia Civitatis Ameriae eligantur, et eligi debeant duo Notarij d.ae Civitatis qualitate servata secundum formam statutorum quorum scripturae (Stat. 1441 e Com. Com. "scripturis") stetur, et credatur, et stari debeat per quoscumq. tanquam publicis, et autenticis licet scriptae forent sine interventu (corretto) testium, et ipsa sic scripta per ipsos Notarios sic electos, et deputatos et qui deputabuntur ad scribenda praedicta valeant, et teneant, et obtineant roboris firmitatem tanquam scripta per legitimas personas, et pub. officiales Communis Ameriae

 

A289

 

alio non obstante, et ut de ipsa electione contentio oriri non possit ipsam electionem de ipsis notarijs ex nunc facimus in hac forma videlicet quod omnes Judices, Medici, et Notarij, et Spetiales Civitatis praedictae mittantur et mitti debeant in quamdam bussulam existentem, et quae existere consuevit in Ecclesia S.ti Francisci, et in ea existere debeant, et singulis duobus mensibus cuiuslibet anni duo ex Notarijs praedictis sint, et esse intelligantur ad ipsum officium et quando extrahuntur Antiani, et alij officiales d.ae Civitatis d.a bussula portetur in Concilio generali d.ae Civitatis et ibi in praesentia duorum Antianorum Populi Civitatis praedictae d.a bussula una, vel plures, quae fuerit apponatur, et ex eadem extrahantur duo nomina dictorum immissorum existentium in d.a bussula, qui fuerint Notarij, et habiles ad ipsum officium aequalitate servata, et dicti sic extracti habeantur pro legitimis notarijs, et legitime electis, alias si non sint notarij ambo, vel sint unius conditionis dicti sic extracti teneantur, et debeant duos praedictos notarios eligere, nominare, et ad ipsum officium ita, quod quomodocumq. sit ipsi notarij sive de extractis, sive de electis sint aequalitate praedicta servata, et habeantur pro legitimis notarijs, et eorum scripturis etiam sine testibus et non aliter (le tre ultime parole cancellate) stari debeat, praeterquam in sententia 

 

289

 

quae debeat scribi cum testibus, et non aliter. Et postquam omnia nomina dictorum imbussulatorum tracta fuerint de ipsis bussulis, seu bussula remittantur omnes praedicti Medici, Judices, Notarij, et speciales in ipsas bussulas ut de eis in futuro tempore fiat electio supradicta forma servata. Et quod ipsi Notarij, sic extracti, et electi teneantur (da "sic" a "teneantur" scritto sopra cancellatura), et debeant eorum officium facere, et exercere bona fide, et sine fraude kalendarium facere, et scribere dierum utilium secundum formam statutorum d.ae Civitatis. Et quod contra eos, vel eorum scripturas pub. opponi non possit, nec ex negatione pro eis detrahatur, vel detrahi possit fidei dictarum scripturarum praetextu Notariatus non existentis, vel dictae electionis non apparentis, vel non legitimae (sic) factae.

 

Quod omnia praedia sint tributaria Communis

cap. LXX.

 

Item statuimus quod omnia, et singula praedia Civium Civitatis Ameriae, omniumq. Comitatensium, incolarum, et districtualium sint tributaria, et affecta oneri tributorum pro collectis imponendis per Commune Ameriae et eius homines, et officiales deputatos ad praedicta aliquo non obstante.

 

Finis Libri Sexti.

 

 

A290

(In bianco)

 

290

 

STATUTORUM

 Liber Septimus

 

De damnis datis incipit

 et de poenis damnor.

 

De officio damnorum datorum, et custode,

et eius electione  cap. J.

 

Ad hoc ut officium damnorum datorum, et Custodiae Civitatis Ameriae melius valeat operari statuimus, et ordinamus quod officium damnorum datorum, viarum, fontium, et pontium, ac custodiae d.ae Civitatis eligatur, et eligi debeat de coetero per DD. Antianos Populi unus Notarius expertus, et sufficiens cum uno famulo licterato, et cum salario consueto per se tantum moram trahens in aliqua domo d.i Communis ita, quod d.um (Stat. 1441 e Cod. Com. "ipsius") officium concedi, dari, et applicari non possit alicui alteri Rectori Civitatis praedictae non obstante alia deliberatione, quae fieret in futurum, quae ex nunc, prout ex tunc, et ex tunc pout ex nunc sit cassa, et irrita

 

A291

 

et quod ipse notarius possit, et debeat ipsum officium operari, gerere, et exercere secundum formam statutorum d.ae Civitatis de eius officio disponentium, decernentes, et declarantes quod d.us notarius non possit refirmari aliquo modo, vel aliquo quaesito colore in officio supradicto, et si refirmaretur non valeat quod fieret per eum, nec habere possit salarium à Communi. Addentes quod si dictum salarium aliquo tempore declarari contigerit, fiat, et fieri debeat d.a declaratio per Concilia ordinaria vel per Conc. speciale, et generale 30. et non aliter. Et d.us notarius possit, et teneatur, et debeat gerere, et operari omne aliud officium, quod sibi committeretur per Commune Ameriae, vel per Dominos Antianos d.ae Civitatis, absq. aliquo alio salario, vel mercede, ad poenam unius floreni de auro ipso facto incurrendam, et toties, quoties contrafactum fuerit concedendo, et mandando eidem, quod debeat ipso facto exigere, vel exigi facere pro Communi à quolibet Custode de nocte, et pro qualibet punctativa I2. den. pro quolibet, qui non fecerit custodiam de nocte quinq. sol., (omesso "ab illo vero qui rediret ad domum ad dormiendum x. sol.") pro custodia vero totius diei xx. sol., de alijs vero punctativis fiat, et fieri debeat prout hactenus consuetum extitit et aliorum custodum esse debeant, et pro eis exigere.

 

291

 

De Juramento Notarij damnorum datorum

cap. IJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod Notarius damnorum datorum, viarum, pontium, et fontium Civitatis Ameriae, vias, et districtus, et qui pro tempore fuerit ad dictum officium primo die sui adventus ad Civitatem praedictam ipse, et eius famulus coram Dominis Antianis, et Cancellario Civitatis praedictae iuret ad S.ta Dei Evangelia corporaliter manu tactis scripturis observare, et observari facere omnia, et singula statuta, ordinamenta, provisiones, et reformationes factas, et faciendas in posterum per x Communis ad officium Guardianatus, damnorum datorum, viarum, fontium, et pontium (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "spectantia et spectantes") et omne aliud officium facere, et gerere quod sibi per d.um Commune, vel DD. Antianos committeretur de novo, sine aliquo salario, et mercede, vel parte alicuius poenae, nec aliquid percipere, vel habere possit ultra salarium sibi conventum per Syndicum Civitatis Ameriae, vel Commune praedictum pro executione sui officij, vel promissum et praedicta etiam promittat per se, et suum famulum notario Cancellariae d.i Communis, qui pro tempore fuerit pro d.o Communi servare, et servari facere vinculo iuramenti, et ad poenam I00. lib. denar. de suo salario Communi Ameriae solvendam pro quolibet capitulo, quo contrafecerit ipse, vel eius famulus in non observando, vel adimplendo prout inferius statuitur observandum.

 

A292

 

De ratione reddenda per d.um Notarium de administratis

tempore sui officij in suo Syndicatu  cap. IIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod futuro tempore sui officij teneatur, et debeat d.us Notarius cum suo famulo post sui officij depositionem stare, et morari in Civitate Ameriae ad Syndicatum, et reddendo rationem plenariam administrationis sui officij tribus diebus integris, et qui (aliunde "quod") infra tempus dictorum trium dierum nullo modo possit, nec debeat licentiari, vel absolvi per directum, vel per obliquum aliquo colore quaesito, sed teneatur promittere coram Syndicis, qui electi erunt ad Syndicandum, et fideiussores praestare pro se, et d.o suo famulo eisdem d.is Syndicis recipientibus pro d.o Communi Ameriae de stando, et parendo mandatis dictorum, et se personaliter repraesentare toties, quoties fuerit opus, et solvere condemnationem prout postulat ordo Juris. Declarantes quod Syndici praedicti eligantur, et eligi debeant per DD. Antianos Populi, qui pro tempore erunt cum uno notario, et super his, et contra eos procedatur, et procedi debeat modo, et forma quibus in alijs officialibus Civitatis praedictae.

 

292

 

Quod d.us Notarius non possit aliquid petere ultra salarium

sibi deputatum  cap. IIIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod d.us Notarius non possit, nec eius famulus per directum, vel obliquum recipere aliquid ab aliquo Cive, vel districtuali Ameriae ultra, et praeter salarium sibi promissum ad poenam x. libr. de suo salario, et nihilominus teneatur restituere in duplum.

 

De prohibita familiaritate d.i Notarij, et sui famuli

cap. V.

 

Item statuimus ne nimia familiaritas contemptum pariat, vel ipsius familiaritatis praetextu in aliquo ius alterius subvertatur quod d.us notarius, vel aliquis eius familiaris cum nullo possit, nec debeat commedere, vel bibere in Civitate Ameriae, vel eius Comitatu sive fuerit Civis, vel districtualis d.ae Civitatis ad poenam I00. sol. pro qualibet vice. Et si quis civilis, (sic) vel districtualis d.ae Civitatis (cancellato) Ameriae cum eis, vel aliquo ipsorum commederit, vel biberit eandem poenam eum volumus sustinere, et qui contra d.um notarium, et eius famulum civis, vel districtualis d.ae Civitatis

 

A293

 

(omesso "contra") facientes Potestas, et sui officiales teneantur, et debeant procedere per inquisitionem, denunciationem, accusationem, et ipsos condemnare, et condemnationem exigere pro d.o Communi vinculo iuramenti.

 

Quod d.us Notarius possit procedere in damnis datis per

inquisitionem, denunciationem ad petitionem

cuiuscumq. petentis  cap. VJ.

 

Item (omesso "ad hoc ut") officium damnorum datorum, Viarum, fontium, et pontium sine aliquo impedimento procedat, statuimus, et ordinamus quod notarius damnorum datorum possit, teneatur, et debeat procedere super damnis datis, vijs, seu traversis, pontibus, et fontibus per accusationem, inquisitionem, et denunciationem ad petitionem cuiuscumq. petentis sine strepitu, et figura Judicij quomodocumq., et qualitercumq. sibi placuerit omni iuris ordine praetermisso, dummodo ubi procederetur per inquisitionem iuret damnum passus, si damnum datum est, salvo ubi specialiter inhiberetur. Et si d.us notarius fuerit negligens in procedendo incurrat poenam ipso facto x. lib. den.

 

293

 

De fide adhibenda scripturis manu dicti Notarij factis

tanquam pub. scripturis  cap. VIJ.

 

Item ut mandatis d.i notarij pareatur statuimus, et ordinamus quod d.us notarius possit, teneatur, et debeat omnes, et singulas scripturas ad suum officium spectantes, et pertinentes scribere, et in actis ponere, et eis detur fides tanquam pub. scripturis, et manu cuiuscumq. notarij factis, possitq. praecipere, et poenas imponere x. sol. ut sibi videbitur inspecta conditione personae, et qualitate delicti.

 

Quod omnes termini sint in arbitrio d. notarij

cap. VIIJ.

 

Item quod omnes termini per eundem notarium praefigendi in causis sint, et esse debeant in arbitrio dicti notarij prout eidem praefigendum videbitur convenire.

 

Quod d.us notarius teneatur, et debeat de omnibus

accusationibus, denunciationibus, inquisitionibus,

et processis per eum faciendis ferre sententias

cap. VIIIJ.

 

A294

 

Item ut officium damnorum datorum, viarum, fontium, et pontium sine aliquo impedimento, et suspicione procedat, statuimus et ordinamus quod de omnibus, et singulis accusationibus, inquisitionibus, et processibus faciendis per d.um notarium idem notarius teneatur, et debeat ferre sententias, et condemnationes secundum poenas in capitulis declaratas tenendo in condemnando hunc modum, talem accusatum, denunciatum, vel inquisitum de damno dato personaliter, vel cum animalibus in possessione talis confinata in accusatione, vel inquisitione in tanta quantitate condemnatus, et in emendatione damni domino rei (omesso "prout") aestimatum, et probatum fuerit, et dictam condemnationem teneatur exigere hoc modo videlicet quod faciat condemnatis apodissam de quantitate, quam solvere teneretur, et ipsam mittat ad Camerarium d.i Communis pro ipso Communi recipiant (Stat. 1441 e Cod. Com. "recipienti quantitatem predictam"), ac praecipiat ipsis condemnatis dictam apodissam subscriptam manu dicti Camerarij deportari, qui etiam Camerarius scribat se pro d.o Communi ipsam quantitatem recepisse, quas apodissas teneatur ipse notarius infilsare, et conservare ad hoc, ut possit videri ratio cum d.o Camerario Communis, vel cui placuerit DD. Antianis ad poenam x. libr., et d.a solutione facta per d.um Notarium cancel-

 

294

 

-letur condemnatio, sive sententia supradicta, et aliter, vel alio modo condemnare, vel exigere non possit ad poenam xxv. librarum de suo salario, et aestimationem damni passi. Teneatur etiam d.us notarius in condemnationem deducere omnes, et singulos damnum dantes, de quibus sibi legitime constiterit, et si praedicti damnum dantes solverint ante sententiam quod in ipsa sententia faciat mentionem de quantitate iam soluta, quas sententias d.us notarius teneatur in logia subtus schalas Palatij d.i Communis, et banchum suum, vel alibi ubi ius reddere consueverit. Addentes quod accusationes infrascriptae tantum porrectae in damnis datis non possint retrahi, tolli, vel aboleri nisi infra terminum xv. dierum si fuerit petitum per accusatorem, ac etiam solutum fuerit Camerario d.i Communis x. (corretto) sol den. pro absolutione (Stat. 1441 e Cod. Com. "abolitione") praedicta.

 

Quod teneatur d.us Notarius omnes accusationes, quae porrigentur

 coram eo recipere ad petitionem damnum passi

cap. X.

 

Item et (Stat. 1441 e Cod. Com. "ut") contra damnum dantes ex vigore Justitiae procedatur statuimus, et ordinamus quod Notarius praedictus teneatur

 

A295

 

et debeat omnes, et singulas accusationes, et denunciationes, quae coram eo porrigerentur recipere, et inquisitionem ad petitionem damnum passi ex suo officio facere ad poenam I00. sol. pro qualibet vice, qua recusaverit recepire, vel inquisitionem facere ut supra dictum est. Addentes quod ipse (corretto) Notarius non possit, nec debeat accusationes, vel denunciationes coram se oblata retardare quin procedat super eis, nec reddere accusatori, vel denunciatori supradictae accusationis nisi ut supra in praecedenti capitulo continetur ad poenam supradictam.

 

Quod d.us notarius teneatur in confessione damnorum ea die,

 qua confitetur ipsum damnum datum, vel in quibus stari

 debent (sic) sacramento per sententiam terminare

cap. XJ.

 

Item statuimus quod idem notarius omnes, et singulos processus in quibus rei confessi fuerint damnum, vel  inquisitioni (Stat. 1441 e Cod. Com. "in quibus") stari deberet sacramento accusatoris, vel denunciationi (Stat. 1441 e Cod. Com. "denunciantis") in continenti (sic) ea die teneatur, et debeat per condemnationem, vel sententiam terminare; in alijs vero processibus terminandis infra ... (spazio in bianco) dierum spatium infra quod à die accusationis, vel inquisitionis numerandos singulos debeat terminare ad poenam x. lib.

 

295

 

Et dicti processus revideri per DD. Antianos Populi d.ae Civitatis qui pro tempore fuerint, qui notarius teneatur, et debeat ipsos processus d.is DD. Antianis demonstrare ad dictam poenam.

 

Quod d.us notarius (omesso "teneatur") ad minus bis in hebdomada

 ire per Territorium Civitatis  cap. XIJ.

 

Item ad hoc ut huiusmodi damna cessent saltem terrore dicti officialis, statuimus quod d.us notarius cum suo famulo teneatur, et debeat ad minus bis in hebdomada ire per territorium Ameriae extra Civitatem, et secum ducere unum ex baiulis ad perquirendum de damnis datis personaliter, vel cum bestijs ad poenam I00. solidorum de suo salario. Et quod Syndicatus tempore sindicetur (Stat. 1441 e Cod. Com. "Sindicatores tempore sindicatus"), et d.us notarius eorum teneatur, et debeat (Stat. 1441 e Cod. Com. "teneantur et debeant") ipsum notarium de praedictis sindicari, et rationari.

 

Quod quilibet ex famulis dicti Notarij habeatur pro legitimo

 accusatore, vel denunciatore, ut esset custos

cap. XIIJ.

 

Item statuimus quod quilibet de familia dicti notarij habeatur pro legitimo accusatore, et denunciatore ut esset custos ex forma statutorum, et ordinamentorum legitime ordinatus, ut non habeat aliquam partem banni

 

A296

 

nisi d.us familiaris invenerit damnum dantem, et tanquam inventor, et denunciator cum assignatione, et probatione unius testis, qui non sit castaldus Communis, quo casu habeat partem sicut alij custodes secreti, et stetur accusationi ipsorum, vel denunciationi alicuius ipsorum usq. in quantitatem x. sol. (Stat. 1441 e Cod. Com. agg. "sine aliqua alia probatione abinde vero supra usq. in quatraginta sol.") credatur denunciationi, et quaerelationi (Stat. 1441 e Cod. Com. "relationi") ipsius famuli cum uno teste socio, vel custode, et si notarius viderit, et dixerit, sive scripserit se vidisse, vel invenisse damnum dantem personaliter, vel cum animalibus credatur sibi in totum et stetur d. scripturae suae in praedictis usq. in quantitatem 50. sol.

 

Quod d.us notarius non debeat se absentare toto tempore

sui officij  cap. XIV.

 

Item statuimus quod d.us notarius non possit, nec debeat se absentare ullo modo toto tempore sui officij à Civitate, et Comitatu Ameriae, nec sui famuli sine expressa licentia DD. Antianorum Civitatis Ameriae ad poenam I00. sol. pro qualibet die, quo (sic) se absentaverit.

 

Quod d.us Notarius debeat DD. Antianis Populi suam familiam,

et ronzenum qualibet hebdomada assignare

cap. XV.

 

296

 

Item statuimus quod d.us notarius qualibet hebdomada teneatur, et debeat DD. Antianis Populi Civitatis Ameriae suam familiam, et ronzenum quando esset opus, et pactum retinendi, et se ipsum personaliter assignare, et ipsam familiam, et ronzenum per Cancellarium Communis scribi ad poenam xx. sol. pro quolibet famulo, et ronzeno, et pro qualibet hebdomada, qua non assignaverit ut dictum est.

 

 

 

Quod d.us notarius poenes Camerarium Communis

poenam debitam alicui custodi, vel accusatori

deponi facere teneatur  cap. XVJ.

 

Item statuimus quod d.us notarius teneatur, et debeat quamcumq. quantitatem, seu partem poenae debendae alicui custodi, accusatori, vel denunciatori, vel domino rei ad petitionem ipsorum deponi facere poenes Camerarium Communis praedicti recipientis pro d.o custode, denunciatore, vel accusatore, vel domino rei, qui Camerarius teneatur d.o not. in praedictis obedire ad poenam x. sol. pro qualibet vice; et de praedictis Camerarius nullam mercedem recipere possit ad dictam poenam. Addentes quod ipse Camerarius praedicta facere teneatur sub vinculo iuramenti, et ad poenam xx. sol. pro qualibet vice.

 

A297

 

Quod In Damnis datis Juris solemnitas non servetur

cap. XVIJ.

 

Item statuimus quod in damnis datis Juris solemnitas non servetur, nec ordo iudiciarius quando probatum fuerit damnum datum per unum testem de visu puniatur in poenam ordinamentis, et statutis contentam (corretto) usq. in quantitatem xx. sol., ac si probatum esset legitime per plures testes salvo ubi specialiter inhiberetur.

 

Quod d.us notarius possit de similibus ad similia procedere

cap. XVIIJ.

 

Item statuimus quod ubi non esset declarata poena per praesens statutum, et per ordinamenta dicti Notarij (Stat. 1441 e Cod. Com. "dictus notarius") possit, et debeat de similibus ad similia procedere.

 

De poena metentium granum, vel aliud bladum

possessionis alterius  cap. XJX.

 

Item statuimus, et ordinamus quod nulla persona audeat

 

297

 

vel praesumat in possessione alterius metere bladum cuiuscumq. conditionis; et si sit commune cum alio sine requisitione socij, vel alia persona (omesso "partem") habente in d.o blado ad poenam xx. sol. pro quolibet fascio dicti bladi; et nihilominus teneatur sibi damnum in duplum emendare, et credatur sacramento damnum passi usq. in quantitatem xx. sol. pro qualibet vice; ab inde supra probetur legitime. Et si accusatione facta de d.o damno sic dato non contineretur aestimatio  dicti damni tamen auctoritate praesentis statuti habeatur pro aestimato ad rationem xx. sol. pro quolibet fascio d.i bladi.

 

Note a mmargine

(S.N.) Quomodo debeat aestimari damnum datum in frumento, vel blado quod erat in herba, vel in robore iuvene vide per Plot. de in lit. iur. § I3. n°. 6. Alber. de Ros. in 2. par. sta. q. 78. Tiraq. de ll. connub. glos. 2. n°. 35. Gratia. in decis. March. decis. 57.

(S.N.) Quomodo intelligatur hoc statutum et iura disponentia quod credatur sacramento etc. vid. per Plot. de in lit. iur. § 49. n°. 3. 4. et per tot. et § seq. per tot.

 

De poena colligentium olivas avellanas, nuces, vel

aliquod genus pomorum  cap. XX.

 

Item statuimus quod si aliqua persona collegerit olivas avellanas, vel aliquod genus pomorum de re alterius solvat Communi Ameriae xx. sol. pro qualibet vice, qua contrafecerit, et damnum emendet domino rei in duplum, et credatur domino rei si iuraverit se vidisse damnum dare, et probaverit per unum testem de visu, sed si iurare noluerit se vidisse damnum dare accusator nec probare potuerit per unum testem, et voluerit iurare praedictos fructus, vel aliquem ipsorum esse collectos

 

A298

 

ut dictum est, puniatur qui collegerit, si accusator (Stat. 1441 e Cod. Com. "accusatus a") domino rei vice qualibet in 5. sol. denar. Et credatur sacramento domini rei sic factum in d.a quantitate quinq. sol. tam de poena, quam de emendatione damni. Si vero collegerit olivas sub olivo solvat medietatem dictarum poenarum,,et damnum emendet in quolibet dictorum casuum ut supra dictum est. Si vero probaretur damnum per duos testes solvat accusator (Stat. 1441 e Cod. Com. "accusatus") duplum dictarum poenarum.

 

De poena colligentis ficus, fullones, uvas de pergulis

stantibus in arbore  cap. XXJ.

 

Item statuimus quod si aliqua persona collegerit ficus, fullones, uvas de pergulis stantibus in arboribus, vel in pergulis extra vineam, persica, pira, cerasa, fiscinas (Stat. 1441 e Cod. Com. "fiscines"), celsa, et his similia, fructus de re alterius solvat poenae nomine xx. sol. den., et damnum emendet domino rei in duplum, et credatur sacramento domino (sic) rei si iuraverit se vidisse usq. in quantitatem x. sol. Si vero noluerit iurare se vidisse, sed pro certo habere accusatum damnum dedisse huiusmodi, (omesso "puniatur") et (Stat. 1441 "ex") supradicto suo sacramento domino (Stat. 1441 e Cod. Com. "domini") rei accusatus in 5. sol. Si vero habuerit unum testem, nec tamen iuraverit accusator damnum

 

298

 

dantem vidisse puniatur accusatus (omesso "propter huiusmodi sacramentum testis in decem soldis, si vero iuraverit accusator") de damno dato (omesso "vidisse"), si (Stat. 1441 e Cod. Com. "et") probaverit per unum testem puniatur accusatus in xx. sol. Et (Stat. 1441 e Cod. Com. "ac") si legitime probavisset pro qualibet vice, et pro quolibet genere praedictorum fructuum, de cerasis vero, et fiscinibus solvat accusatus, inquisitus, et denunciatus pro poena Communi praedicto quinq. sol. denar.

 

De poena incidentis, vel succidentis aliquam arborem

domesticam  cap. XXIJ.

 

Item statuimus quod si aliqua persona inciserit, seu succiserit aliquam arborem domesticam, videlicet olivam, pergulam, ficum, pirum, malum,  cerasum, amigdalum, nucem, et millaneam (Stat. 1441 e Cod. Com. "avellanam") solvat pro qualibet dictarum arborum quinq. libras denar. Si vero in ramis, si quidem omnes ramos inciderit solvat quatuor libras, si vero unum, vel plures, solvat 20. sol. pro quolibet ramo, dummodo non possit transcendere poenam, quae punitur pro incisione totius arboris, et damnum emendet domino rei in duplum. Et credatur sacramento domini rei seu accusatoris, et custodis celati usq. in quantitatem xx. sol. pro poena Communis, et toties pro emendatione damni cum iuramento damnum passi, cum uno autem teste credatur iuramento ipsius testis usq. in quantitatem 40. sol. pro poena Communis, et pro emendatione damni usq. in quantitatem xxx. sol. Ab inde supra probetur legitime. De alijs vero arboribus domesticis solvat medietatem d.ae poenae in quolibet praedictorum casuum, et damnum emendet ut supra.

 

Nota a margine

(S.N.) De damnum dante in arboribus domesticis, vinea, et horto vid. reform. infra fol. ... (in bianco)

 

A299

 

Declarantes quod omnes arbores existentes in territorio cultivato habeantur, intelligantur, et sint pro domesticis. De alijs vero arboribus solvat quartam partem d.ae poenae, vel poenarum et damnum emendet patienti, et credatur sacramento accusatoris de emendatione damni usq. in quantitatem x. solidorum. Ab inde supra pro emendatione damni credatur eidem accusatori cum uno teste usq. in quantitatem xx. sol. Ab inde supra stetur aestimationi  damni facienda per duos bonos viros de contrata, ubi damnum datum fuerit eligendos unum pro parte damnum passi, alium pro parte Notarij praedicti, vel per ipsum Notarium damnorum datorum. Jn omnibus vero casibus suprascriptis, in quibus credatur sacramento Custodis celati in medietate ipsarum poenarum ut supra dictum est. Addentes quod damnum dantes in sylva Ecclesiae B. Mariae Annuntiatae de Michgnano (Stat. 1441 "Micchignano"), seu in horto personaliter, vel cum bestijs solvat pro poena Communi praedicto quinq. libras denar.

 

De poena damnum dantis in Vinea  cap. XXIIJ (corretto)

 

Quia temporibus retroactis in vineis aliorum multipliciter damnum illatum esse comperimus, ad obviandum praedictis, et ut damnum dantes arceantur de coetero ab illatione dicti damni, statuimus, et ordinamus quod nullus personaliter, vel cum canibus venando, vel alio modo intret in vineam alicuius temporibus, quibus vinea est plena uvis, et infrascriptis praecipue mensibus Martij, Aprilis,

 

299

 

Maij, Julij, Junij, Augusti, Septembris, et omnibus, vel aliquo ipsorum mensium, nec damnum det, vel dare in ipsis vineis personaliter, vel cum canibus, seu alijs bestijs. Et si quis contrafecerit intrando, pro solo introitu puniatur in 40. sol. Et si cum canibus, et damnum non faceret puniatur in duplum ducens d.os canes. Et si damnum dederit in d.is vineis colligendo uvas existentes in ea, si detur (Stat. 1441 e Cod. Com. "de die") pro qualibet vice, qua quis damnum dederit colligendo uvas acerbas, vel maturas puniatur, et condemnetur in I00. sol. si de nocte condemnetur in duplum. Et si dicti canes ducti per ipsam vineam damnum dederint in vineis praedictis pro qualibet vice ultima (Stat. 1441 e Cod. Com. "ultra") poena dicti ingressus ducens d.os canes condemnetur, et puniatur pro quolibet cane damnum dantis (sic) in 40. sol. de die, et in duplum de nocte, et in quolibet dictorum casuum damnum inferens personaliter, vel cum canibus, vel simul cum eis emendet duplum damnum passo. Alijs vero temporibus, et mensibus, quam supra expressis, et nominatis si quis contrafecerit puniatur in quarta parte dictarum poenarum in quolibet praedictorum casuum, et emendatione damni illati. Et ad hoc ut ipsi damnum dantes (omesso "puniantur") de praedictis, et eorum delicta non remaneant impunita volumus, et firmamus quod stetur iuramento domini vineae, in qua damnum datum fuerit in casibus supradictis, vel in qua fuerit introitus factus cum probatione unius testis habeatur pro

 

A300

 

plena, et legitima probatione omnium praedictorum, et si testem habere non posset quod sufficiat eius iuramentum in quolibet praedictorum casuum usq. in quantitatem 40. sol. Et quod etiam usq. in (omesso "dictam") quantitatem (puntini in bianco) sufficiat iuramentum famuli domini d.ae vineae, laboratoris, seu filij maioris I4. ann. Et si quis invenerit d.os canes, seu porcos in vinea possit, et valeat per se, vel laboratorem, vel famulum, vel eius filium d.os canes, vel porcos, vel alterum ipsorum, et quemlibet ipsorum capere, percutere, vel necare (Stat. 1441 e Cod. Com. "vulnerare") et (omesso "etiam") occidere sine poena non obstante aliquo statuto, vel ordinamento Communis Ameriae, quae in contrarium loquerentur. Et si quis damnum dederit in d.a vinea d.is mensibus, vel aliquo ipsorum, cum porco, scrofa, equo, iumento, asino, vel asina, bobus, vacca, et capra, et his similibus, sive de die, sive de nocte condemnetur, et puniatur pro quolibet eorum in d.is poenis, et qualibet ipsarum, et in emendationem d.i damni sicut de cane superius (omesso "est expressum"). Et quod nullus possit, nec debeat ad Civitatem Ameriae ducere, vel portare absq. licentia Notarij damnorum datorum etiam de sua propria vinea vel possessionem (sic) aliquam quantitatem uvae, seu agrestae ultra duos rampazzos pro qualibet vice ad poenam 5 sol. pro quolibet rampazzo ultra dictos duos, et quod qui portaverit duos, sicut superius est expressum (Stat. 1441 e Cod. Com. "permissum") iuret, et iurare debeat ad S.ta Dei Evangelia, quod de sua possessione portat, vel sui domini, et aliter puniatur poena 

 

  300

 

praedicta pro quolibet praedictorum racemorum, et dictum capitulum banniatur primo mense officij Notarij damnorum datorum ad poenam x. libr. Notario praedicto si negligens fuerit in fieri faciendo dictum bannimentum.

 

 

 

De poena damnum dantis in horto, vel casali

cap. XXJV.

 

Item statuimus, et ordinamus quod si quis, vel quae persona personaliter damnum dederit in horto, vel canapina, (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "broco") seu lino condemnetur, et puniatur per ipsum Notarium pro qualibet vice de die in I00. sol., de nocte autem in duplum. Et quod si quis, vel quae personaliter damnum dederit in casali colligendo de d.o casali avellanas, amygdalas, vel fullones, seu racemos, (Stat. 1441 e Cod. Com. "rancies") vel alia existentia in d.o casali condemnetur, et puniatur in medietate d.ae poenae, et si cum bestijs quibuscumq. quis damnum dederit in d.o horto, canepina, (Stat. 1441 e Cod. Com. agg. "broco"), seu lino calpestando, vel pascendo, vel in fructibus existentibus in d.o horto condemnetur, puniatur, et puniri debeat pro qualibet bestia baccina, porcina, equina, asinina, et caprina si de die in 20. sol., pro alijs vero bestijs in quinq. sol. pro qualibet; de nocte autem in duplum. Declarantes quod casale intelligatur dummodo sint in eo tres arbores olivarum, ficuum, seu vitium ad minus.

 

A301

 

De poena capientis (aliunde "accipientis") palos, cannas,

vel forcellas de vinea, vel quibuscumq. locis

cap. XXV.

 

Item statuimus quod si quis acceperit palos, arundines, forcellas, vel quaecumq. ligna de vinea, vel canneto alterius, vel de casalibus solvat pro banno Communi Ameriae 40. sol. pro qualibet vice, et credatur sacramento domini rei accusatoris, vel denunciatoris, et damnum emendet, et credatur sacramento accusatoris usq. in quantitatem xx. sol. Nulli tamen liceat deferre de foris, (omesso "in collo,") vel in capite palos, vel forcellas ad Civitatem Ameriae de mense Novembris usq. ad Kal. Maij sine licentia d.i Notarij ad poenam x. sol. pro quolibet contrafaciente, et vice qualibet. Si quis vero acceperit sarmenta de vinea, vel casalibus  alterius solvat pro banno vice qualibet communi praedicto xx. sol. denar., et damnum emendet patienti.

 

De poena damnum dantis studiose cum bestijs

in bonis alterius  cap. XXVJ.

 

Statuimus etiam, et ordinamus quod si quis damnum dederit studiose cum animalibus in bonis alterius videlicet in sodo, culta, maiese, et sylvis calpestando, pascendo vel alio modo, condemnetur, et puniatur custos dictarum bestiarum in quatuor denarijs pro qualibet pecude et in sex denarijs pro qualibet capra, vel porco, et quolibet

 

301

 

animali grosso ultra praedicta animalia in I2. denar., vel si domino d.ae rei prohibente, vel laboratore, vel filio dictorum damnorum fuerit illatum condemnetur, et puniatur inferens in duplum in quolibet dictorum casuum, et quod sit licitum domino rei, eius laboratori, vel filio, et etiam famulo d.as bestias damnum dantes, quae non pertinerent subiectis Communis Ameriae capere, et officiali Communis Ameriae praesentare detinendas occasione praedicta mandato dicti notarij quousq. domini dictarum bestiarum solverint Communi Ameriae condemnationem factam, vel faciendam de eis, et poenam debitam pro d.is bestijs, et aestimationem domino damnum passo. Et si quis cum praedictis bestijs, seu animalibus damnum dederit, seu per ipsa animalia dari fecerit in aliquo campo, vel re alterius bladato, seu bladata, qui, vel quae non sit casale, vinea, seu hortum, de quibus supra provisum est condemnetur pro qualibet vice, et puniatur dominus, seu custos dictarum bestiarum in duplum poenarum superius contentarum. Et hoc locum habeat à Kal. Novembris usq. ad Kal. Martij proxime venturi, quo tempore ipsum bladum est parvum. A' d.is vero Kal. Martij usq. ad mensem Novembris tunc proxime venturi condemnetur, et puniatur dominus bestiarum, seu custos earum dictum damnum dans in d.a re bladata pro qualibet bestia pecudina in I6. den. pro qualibet bestia caprina, et porcina 8. den. pro qualibet bestia grossa supradicta quinq. sol.

 

A302

 

De duplicatione poenarum, et earum mitigatione

in damnis datis  cap. XXVIJ.

 

Statuimus, et ordinamus quod contra omnes, et singulos delinquentes damnum dando in rebus alterius personaliter, vel cum bestijs noctis tempore, condemnatio fieri debeat in poena dupli eius poenae, quae statuta esset pro ipso damno, ubi alias de die datum, vel illatum fuisset ita, quod duplicetur poena damnum dantis, vel damnum facientis dari in aliqua re cum bestijs dicto tempore noctis ubi non esset specialiter d.a poena provisa in causa occurrentiae per formam statutorum loquentium de d.o damno, et ut damnum dantes d.a damna confiteantur, et confiteri volentes statuimus, et ordinamus quod si quis damnum dederit personaliter, vel cum bestijs, et accusatus, vel denunciatus de praedictis sponte fuerit confessus ipsum damnum eidem sic confitenti sponte, remittatur, et remissa intelligatur quarta pars poenae resultantis ex d.o damno dato, et ex forma statuti loquentis de ipsa materia, et ratione (omesso "pacis vel") solutionis infra terminum nullam remissionem habeat, vel consequatur non obstante aliquo statuto, quod in contrarium loqueretur.

 

De poena damnum dantis in Sylva bannita

cap. XXVIIJ.   

 

302

 

Item statuimus, et ordinamus quod si quis inciserit in sylva bannita solvat pro banno Communi Ameriae xx. sol. pro qualibet salma. Et si quis inciserit (Stat. 1441 e Cod. Com. "amputaverit") cerquastrellas, vel arbores non domesticas (omesso "existentes in ipsa silva solvat pro qualibet cerquastrella vel arbore non domestica") x. sol., et pro emendatione damni usq. in d.am quantitatem x. sol. et ab inde supra sacramento accusatoris cum uno teste probetur, et habeatur pro legitima probatione. Addentes quod si sylva non fuerit etiam exbandita (Stat. 1441 e Cod. Com. "bannita"), et placuerit domino sylvae solvat quilibet incisor, et in quolibet dictorum casuum medietatem poenarum praedictarum.

 

De poena portantis uvas sine licentia d. Notarij

cap. XXJX.

 

Item statuimus, et ordinamus quod nulla persona audeat, vel praesumat deferre uvas absq. licentia dicti Notarij nisi ut superius est permissum (Stat. 1441 e Cod. Com. "provisum"). Et qui contrafecerit solvat pro banno pro quolibet raspo, vel raceno (sic) usq. ad quinq. rampazzos in denarijs (Stat. 1441 e Cod. Com. "xij denar.") pro quolibet rampazzo, usq. ad x. (omesso "et") Ab inde supra quinq. sol. pro quolibet, salvo quod unicuiq. liceat uvas de sua vinea portare in Vigilia S.tae Mariae de mense Augusti, S.ti Laurentij, et S.ti Bartholomaei sine licentia, et banno, et absq. poena, et quod d.us Notarius possit, teneatur, et debeat super praedictis inquirere, et rimare (sic) ad ianuas extra Civitatem Ameriae ubicumq.

 

A303

 

ut sibi videbitur, et poenas, et banna à contrafacientibus exigere de facto, et in Communi facere deveniri summarie, et qui non permiserit se rimari à d.o notario, vel familiari ipsius solvat nomine poenae Communi praedicto pro qualibet vice xx. sol. de facto auferendos. Salvo quod d.us notarius, vel eius familiaris non possit pro praedictis aliquam mulierem tangere personaliter ullo modo, sed canistra, guluppatas et gremium sibi facere demonstrari, et in terra poni.

 

Quod nullus portet nuces, allia, amigdala, avellanas,

cicios, vel aliquod genus leguminis

cap. XXX.

 

Item statuimus, et ordinamus, quod nullus audeat, vel praesumat secum portare extra possessionem suam nuces, allia, amigdalas avellanas, cicios, nec aliquod genus leguminis à Kal. Junij usq. ad festum S.tae Crucis de mense Septembris ad poenam x. sol. pro quolibet, et qualibet vice sine licentia d.i notarij. Possit tamen unusquisq. cum licentia ipsius notarij à sua possessione libere absq. poena aliqua portare.

 

De poena damnum dantium cum pecudibus in blado,

vel legumine  cap. XXXJ.

 

Item statuimus, et ordinamus, et praesenti satuto firmamus quod si pecudes alterius damnum dederint in blado, vel legumine alterius à tempore factae sementis usq. ad Kal. Martij, custos earum, seu qui eas tenuerit solvat pro banno Communi Ameriae pro qualibet pecude sex dena-

 

303

 

-rios. Et idem dicimus in cultis signatis usq. quo fuerit factum foenum, et messum. (omesso "a") Kal. vero Martij usq. ad factas messuras solvat duplum d.ae poenae. Si vero in canepa, lino, horto, vel vinea solvat pro quolibet pecude, agno, vel castrato I2. den., et damnum emedet patienti in utroq. casu. Addentes quod si quis ligna abstulerit, seu removerit de cultis signatis, et damnum dederit cum aliquo genere animalium solvat, et solvere teneatur poenam dupli pro quolibet animali, seu bestia.

 

De poena damnum dantium cum bove, asino, equo, iumento

in blado alterius  cap. XXXIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod si bos, equus, iumenta, vel asinus alicuius damnum dederit, vel pasculaverit in blado alterius, vel in terra seminata à tempore factae sementis usq. ad Kal. Martij, solvat dominus dictorum animalium, vel alterius ipsorum duos sol. pro quolibet, et qualibet vice. Si vero à d.is Kal. usq. ad factas messuras solvat duplum d.ae poenae si damnum dederit. Si vero d.a animalia damnum dederint in arboribus domesticis, ficubus, et olivis solvat pro quolibet dictorum animalium, et vice qualibet x. sol., et damnum emendet patienti in duplum.

 

De poena damnum dantium cum capris, hircis (aliunde "bicchis")

porcis, vel scrofis in blado, vel legumine 

cap. XXXIIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod si capra, hyrcus, porcus

 

A304

 

vel scrofa damnum dederit in blado, vel legumine à tempore factae sementis usq. ad Kal. Mart. solvat custos earum, seu qui eas paverit (Stat. 1441 "pascuaverit"; Cod. Com. "pascuerit") videlicet pro qualibet capra, (omesso "vel") hyrco (Stat. 1441 e Cod. Com. "biccho") I2. den., pro quolibet porco vel scrofa I8. den. A d.is vero Kal. usq. ad factas messuras solvat duplum d.ae poenae.

 

Nota a margine

(S.N.) Quid si stat. non express. hyrc. an appellatione caprae venirent hirci vid. per Alteri. (?) in p. par. stat. q. I04. sed quid si statutum Dec. post eum in l. foeminae n°. I28. vers. ex quo ff. de reg. iur.

 

De poena damnum dantium cum pullis, anseribus

in horto, vel vinea  cap. XXXJV.

 

Item statuimus, et ordinamus quod si pulli damnum dederint, vel anseres in vinea, vel horto seu in pergulis tempore (spazio in bianco; Stat. 1441 e Cod. Com. "uvarum") et quo uvae pendent acerbae, vel maturae in d.is vineis, et pergulis, et dominus rei, vel aliquis de sua familia, vel famulus dicti domini, seu laborator cognoverit damnum dare possit impune eos occidere, et proijcere. Si vero non occiderit solvat dominus dictorum pullorum, vel anserum pro quolibet ipsorum, et qualibet vice sex denarios. Si vero in alijs locis damnum dederint solvat tres den. pro quolibet et vice qualibet.

 

Quod unicuiq. liceat animalia quae invenerint damnum dare

sua auctoritate apprehendere, tenere, et Curiae praesentare

cap. XXXV.

 

Item statuimus, et ordinamus quod unicuiq. liceat quaecumq.

 

304

 

animalia, quae invenerit damnum dare sine Custode, vel etiam cum Custode sua auctoritate apprehendere, et tenere, et ad Curiam ea die, vel sequente praesentare sine poena, et banno, et praedicta locum habeant, et intelligantur de domino rei, vel aliquo de sua familia, famulo, vel laboratore. Et si ad Curiam duxerint non restituantur nisi primo dominus, vel Custos ipsorum, vel qui ea tenuerit poenam contingentem d.o Communi solverit, et damnum emendaverit domino rei, et quicumq. inventus fuerit dare damnum cum animalibus in possessione alterius, vel sine animalibus, vel etiam pasculando, et noluerit dicere nomen suum illi, qui eum interrogaverit, vel nomen, quod habet, et non dixit (Stat. 1441 e Cod. Com. "et unde sit"), et cuius filius solvat pro banno Communi praedicto I00. sol. den. pro qualibet vice, qua contrafecerit. Et de praedictis stetur sacramento accusatoris, dummodo invenerit in suo loco proprio, vel laborerio, et si quis animalia sic inventa apprehenderit, et infra d.a tempora Curiae non assignaverit, vel praesentaverit solvat pro banno Communi Ameriae I00. sol. Et d.a animalia domino ipsorum restituat, vel ipsorum aestimationem, de qua credatur domino dictarum bestiarum pastori, vel socio iuramento praemisso.

 

Nota a margine

(S.N.) Vid. sup. lib. eo. rub. 26. et lib. 5. cap. xj. et quod etiam de iu. communi liceat propria auctoritate apprehendere tradit Gandi. in tract. malef. sub titulo de proc. reo. n°. II. Bonif. de Vita. eo. tract. titulo de dam. dat. n°. 27. e 78. Plot. de in lit. iur. § 53. n°. 7.

 

De poena facientium Viam transversam per possessionem

alicuius  cap. XXXVJ.

 

A305

 

Item statuimus, et ordinamus quod quicumq. fecerit viam transversam sine animalibus per terram non seminatam si per viam transire possit, et terra esset culta solvat pro poena quinq. sol. Sed si esset prohibitum à domino rei solvat duplum. Si vero per terram seminatam solvat x. sol. Si vero cum bestijs solvat duplum poenae, et possit accusari non solum à domino rei, sed à custode celato. Et quando à custode celato accusaretur solvat medietatem d.ae poenae eo casu cum fecerit traversam, dummodo firmae sint aliae poenae in alijs casibus provisae ex forma statutorum pro introitibus, et transversis, in quibus provisionibus, et casibus expressis non intelligatur, nec sit derogatum per praesens statutum quod remaneat firmum in casibus specialiter non provisis per alia statuta. Addentes quod transitus per terram sodam cum arboribus, vel sine, et cum bestijs, vel sine bestijs ad poenam aliquam non teneatur, vel astringi possit, ac etiam quod pro via transversa undecumq. aucupatores, et venatores ad poenam aliquam non teneantur nec astringi possint, exceptis vineis, in quibus essent uvae, vel agrestae, per quas tunc temporis minime intrare, nec transire liceat quoquo modo.

 

305

 

Quod Unicuiq. liceat tempore brigae attraversare sine poena

cap. XXXVIJ.

 

Item statuimus quod tempore brigae, cavalcatae, vel rumoris platea, possessiones, et bona aliena aufugere, transire, et transitum facere cum bestijs, et sine bestijs cuilibet liceat, dummodo damnum per eum illatum emendetur.

 

Quod quilibet tenens canem teneatur uncinum ad collum

apponere  cap. XXXVIIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod quilibet tenens canem quando d.us canis iverit vel steterit extra Civitatem Ameriae de mensibus Augusti, Septembris, et 8bris debeat apponere uncinum unius summissi ad collum dicti canis ad poenam v. sol. pro quolibet cane, et vice qualibet, qua fuerit accusatus, vel inventus per d.um Notarium, vel eius famulum.

 

Quod Porci, Scrofae, et porcelli extra Civitatem Ameriae

debeant portare troppum, seu bastonem ligatum ad collum

cap XXXJX.

 

Item statuimus quod porci, scrofae, vel porcelli extra Civitatem Ameriae debeant portare uncinum ligatum ad collum

 

A306

 

sive troccum (aliunde "troppum"), vel bastonem unius pedis de mensibus Julij, Augusti, Septembris, et Octobris, et quoties contrafactum fuerit pro quolibet porco, scrofa, vel porcello per se (Stat. 1441 e Cod. Com. "qui ipsos") tenuerit vel custodiverit vice qualibet duos sol. solvere teneatur. Porcelli autem, et suillae de d.a portatione uncini, et troppi excludantur, et remaneant in prudentia d.i notarij qui sint porcerlli, et porchetti, et de praedictis  teneatur d.us notarius contra delinquentes quolibet dictorum mensium inquirere.

 

 

Quod porci, scrofrae, vel caprae, ac pecudes non vadant

sub ficubus, vel quercubus tempore fructuum

cap. XL.

 

Item statuimus, et ordinamus quod tempore quo erunt ficus, olivae, et glandes porci, scrofae, caprae, et pecudes non discurrant sub arboribus dictorum fructuum, vel aliqua ipsarum ad poenam V. sol. pro quolibet dictorum animalium, et vice qualibet porcelli, porchettae, caprettae, vel agni pro quolibet teneantur ad poenam sex den., et in utroq. casu emendet damnum patienti.

 

De poena mittentium pecudes inter barcones, metas,

vel gregnas  cap. XLJ.

 

306

 

Item statuimus quod nulla persona audeat mittere pecudes in terra, ubi barcones, metae grani, vel aliorum bladorum, vel leguminum existerent, et qui contrafecerit solvat pro poena Communi Ameriae si damnum dederit in ipsis barconibus, vel in aliquo praedictorum, vel gregnis pro qualibet pecude et vice qualibet, qua contrafecerit I2. den. Si vero in ipsis barconibus damnum non dederit, et pro solo introitu solvat pro qualibet pecude qualibet vice sex den. aliquo non obstante. Si vero praedicta commiserint equi, iumentae, boves, asini, porci vero caprae, hirci, et his similia pro quolibet ipsorum, et vice qualibet si damnum dederint in ipsis barconibus, metis, vel gregnis, vel aliquo loco solvat quinq. sol.

 

De mittentibus sues in tregia S.ti Secundi, et S.ti Petri

cap. XLIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod nullus mittat porcos, vel scrofas intus tregiam (Cod. Farrattini "atrium") S.ti Secundi, et S.ti Petri ad poenam v. sol. pro quolibet dictorum animalium, et vice qualibet.

 

Quod in omnibus casibus domino (sic) rei colonus, laborator,

et praedictorum filij possint accusare  cap. XLIIJ.

 

A307

 

Item statuimus, et ordinamus quod in omnibus praedictis casibus liceat accusare domino rei, colono, laboratoribus, et praedictorum filijs.

 

 

Quod d.us notarius faciat reinveniri omnia sciacquatoria,

(omesso "per") quae solita essent (sic) aqua discurrere

cap. XLJV.

 

Item statuimus, et ordinamus quod d.us notarius teneatur reinvenire, et reinveniri facere omnia sciacquatoria, per quae solita esset, vel est aqua discurrere ad petitionem cuiuscumq. petentis, et reducere in antiquum statum ita, quod possit aqua, et quicquid consuetum erat discurrere per ea libere, et pertransire ita, quod non possit inundatio, seu aqua in ea discurrens redundare ullo modo, et ad revidendum praedicta teneatur d.us notarius inquisitionem summarie facere, seu examinare inter vicinos loci, ubi occupata, seu reinventa essent d.a sciacquatoria, et quilibet teneatur d.o notario in praedictis obedire, et si quis contrafecerit solvat pro banno Communi Ameriae x. lib. pro quolibet, et qualibet vice, quam poenam d.us notarius possit de facto contrafacientibus auferre.

 

307

 

Quod ubicumq. non esset specificata quantitas credatur

sacramento accusatoris, vel denunciatoris, vel domini rei

usq. in xx. sol.  cap. XLV.

 

Item statuimus, et statuendo ordinamus quod in omnibus casibus, in quibus non esset specificata quantitas credatur sacramento accusatoris, vel denunciatoris, vel domini rei tam de poena, quam de emendatione damni usq. in quantitatem xx. sol. Ab inde supra probetur legitime et omnia, et singula damna in quolibet praedictorum capitulorum damnum dantes teneantur, et debeant integraliter damnum passo emendare, et aestimationem solvere ut superius est expressum. Et simili modo stetur, et credatur sacramento, et probationi praedictae ut dictum est de poena declaranda pro d.is damnis Communi praedicto salvo capitulo, quod loquitur de poena colligentium uvas supra posito, quod capitulum salvum sit in qualibet parte sui.

 

Quod omnes poenae duplicentur forensibus contumacibus,

et de nocte committentibus damnum  cap. XLVJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod omnes, et singulae poenae in omnibus, et singulis capitulis supra, et infra

 

Nota a margine

(S.N.) Valet hoc statutum deterius tractans forensem quam terrigenam per glos. ad consti. Mar. cap. 30. lib. 2. vers. et ideo n°. 2. ubi alleg. Curt. iun. (?) cons. I29. Agm. (?) cons. 206. n°. I4 et ultra dictos DD.(?) allegatos an et quando hunc statutum imponens maiorem poenam forensi, quam civi valeat vid. Aret. de malef. in ver. de ..(?)onia homici. n°. p°. et 2.

 

A308

 

positis, et scriptis, et in omnibus supra, et infrascriptis casibus duplicentur, et duplicari debeant videlicet omnibus contumacibus, forensibus, et omnibus committentibus praedicta de noctis tempore.

 

Quod dominus rei possit dare licentiam de bonis suis

quibus voluerit  cap. LXVIJ. (corretto)

 

Item ordinamus, et volumus quod dominus rei possit dare licentiam quibuscumq. voluerit de bonis suis per mensem tantum specificando de quibus bonis dominus rei dedit licentiam, et credatur sacramento domini rei dantis licentiam, et non possit dari licentia de omnibus bonis generaliter, et si sub tali forma daretur licentia non valeat ullo modo.

 

Quod guardiani facti per adiacentes debeant d.o notario

accusare  cap. XLVIIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod quicumq. Guardianus fuerit electus, vel factus per adiacentes alicuius contratae, vel alicuius Castri Civitatis Ameriae teneatur, et debeat d.o notario denunciare, et accusare omnes quos viderit, seu invenerit damnum dare

 

308

 

cum bestijs, et sine, et credatur, et stetur, sacramento ipsius si esset custos celatus, et habeat quartam partem omnium, et singulorum damnorum. Qui Guardiani teneantur se praesentare coram d.o Notario semel in qualibet hebdomada. Et d.us notarius damnorum datorum teneatur, et debeat huiusmodi Guardianos facere comparere in d.o termino, et recipere sacramentum ab eis quod denunciabunt (Cod. Com. "qui denuntient") omnes quos invenerint sive viderint damnum dare in bonis alterius.

 

 

 

De poena abeverantis aliquod animal in fontibus,

quibus homines utuntur ad bibendum

cap. XLJX.

 

Item statuimus, et ordinamus quod nemo audeat, vel praesumat abeverare aliquod animal in aliquibus fontibus, quibus homines utuntur ad bibendum ad poenam v. sol. pro quolibet, nec etiam in ipsis fontibus balneare ad poenam I00. sol., nec pedes ibi lavare ad poenam xx. sol., nec aliud turpe, seu turpitudinem facere ad poenam 5. sol. pro quolibet, et vice qualibet. Et idem dicimus de mulieribus facientibus contra praedicta. Et quilibet possit contrafacientes denunciare, et accusare, et teneatur in credentia, et habeat

 

A309

 

quartam partem damni (aliunde "banni"). Et praedictus notarius teneatur contra praedictos contrafacientes in praedictis inquirere, et repertos culpabiles punire secundum formam superius expressam, et hoc locum habeat in fonte S.ti Secundi, in fonte Aquae S., in fonte porcelli, in fonte Nucicchiae, in alijs vero fontibus si quis aliquam turpitudinem fecerit solvat pro banno Communi Ameriae quinq. sol. Et pro quolibet contrafaciente, et qualibet vice, et quolibet praedictorum casuum, nec in puteis plateae aliquis audeat mittere aliquod vas scotanatum, vel incalcinatum, vel tinctum, vel aliquam aliam turpitudinem, sive lutum ad dictam poenam quinq. sol. pro quolibet, et vice qualibet. Et d.us notarius teneatur vinculo iuramenti ad poenam x. lib. qualibet hebdomada inquirere et si praedicta non fecerit, vel in aliquo praedictorum fuerit negligens in d.am poenam x. lib. ipso facto incurrat.

 

Quod nulla persona ammollet, vel lavet aliquam pellem

prope aliquem fontem  cap. L.

 

Item statuimus quod nulla persona audeat, vel praesumat lavare, vel ammollare aliquam pellem prope ali-

 

309

 

-quem fontem per spacium 30. pedum, nec aliquem pannum ad poenam quinq. sol., nec mittere in ipsos fontes aliquem caldarellum scatenatum (aliunde "scotanatum") tinctum, vel calcinatum, nec aliquod vas turpitudinis, vel lutum ad poenam x. sol. pro quolibet, et qualibet vice. Et habeat d.us Notarius, vel eius famulus quartam partem d.ae poenae. Et si in praedictis fuerit negligens poenam incurrat ipso facto x. libr.

 

De purgatione, et mundatione fontis Porcelli, S.ti Secundi,

Nucicchiae, Aquae Sancte et Montis Labri

cap. LJ.

 

Item Statuimus, et ordinamus quod d.us Notarius teneatur, et debeat facere mundare, et purgare infrascriptos fontes semel infra sex menses ad minus scilicet fontem Porcelli, fontem S.ti Secundi, fontem Nucicchiae, fontem Aquae Sanctae, fontem Montis Labri, ac etiam fontem, qui est in via qua itur Narniam iuxta d.um Montem expensis Communis. Et praedicta teneatur d.us notarius fieri facere vinculo iuramenti ad poenam xx. sol. de suo salario et pro quolibet fonte, et quolibet semestri, quo fuerit negligens in praedictis. Addentes quod quilibet mundator d.orum fontium sit exemptus à custodijs faciendis.

 

A310

 

De requisitione fontium facienda per d.um Notarium

cap. LIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod d.us notarius teneatur, et debeat ad petitionem cuiuscumq. requirere, et videre alios quoscumq. fontes ut sibi narratum fuerit per aliquem, et ipsos fontes aptari facere per adiecentes ipsorum fontium expensis ipsorum adiacentium, et quilibet ex d.is adiacentibus teneatur sibi obedire ad poenam quinq. sol. pro qualibet vice.

 

Quod cuilibet liceat cum bestijs pascere  in bonis

non accatastratis  cap. LIIJ.

 

Item ordinamus quod cuilibet liceat pasculare suas bestias in quibuscumq. bonis non accatastratis in catastris Communis Ameriae, vel de quibus non solvitur datium Communi Ameriae sine poena, et banno, dummodo cum ipsis bestijs damnum non inferant in arboribus domesticis, bladis, leguminibus, fructibus arborum in eis existentibus non obstantibus aliquibus statutis, quae

 

310

 

directe, vel per obliquum, vel vigore, vel favore alicuius rei, vel causae, vel privilegij, quae in contrarium loquerentur. Et haec locum non habeant in bonis, et possessionibus Clericorum, et Ecclesiasticarum personarum.

 

Quod dictus Notarius faciat qualibet hebdomada purgare,

 et mundare omnes stratas saliciatas (sic), et infra muros

cap. LIV.

 

Item statuimus, et ordinamus quod d.us Notarius teneatur, et debeat omnes vias, saliciatas, et non saliciatas tam pub. quam vicinales, et plateas existentes infra muros Civitatis Ameriae mundari, et purgari facere qualibet hebdomada, et ipsas purgatas, et mundatas manutenere sine alio ingomeramine, vel impedimento et ipsas, et quamlibet ipsarum personaliter inquirere, et contra inobedientes procedere, et repertos culpabiles punire, et condemnare vice qualibet in quinq. sol. et credatur relationi dicti Notarij, et suorum familiarium, et omnes, et singulas vias intus, et extra Civitatem Ameriae ad petitionem cuiuscumq. petentis aptari facere ad poenam x. lib. den. de suo salario.

 

A311

 

Quod d.us Notarius teneatur omnes vias, saliciatas (sic) intus,

et extra Civitatem Ameriae manutenere

cap. LV.

 

Item statuimus, et ordinamus, quod d.us notarius teneatur, et debeat vias siliciatas intus, et extra Civitatem Ameriae manutenere, et reaptari facere, et resalciari ubi destructae et davastatae essent usq. in amplitudinem x pedum per adiacentes ipsarum viarum prout sibi videbitur, et (omesso "ut") opportunum, et decens fuerit ad petitionem cuiuscumq. petentis. Et qui (corretto da "quod") in praedictis praedicto notario non obediverit solvat pro banno Communi Ameriae pro quolibet et vice qualibet quinq. sol. Et vias intus Civitatem Ameriae, et Burgos mundari, et purgari facere qualibet hebdomada.

 

Quod d.us Notarius teneatur videre, et requirere omnes vias

pub. et vicinales, et loca, ubi iam fuerunt viae

cap. LVJ.

 

Item statuimus quod (omesso "dictus") Notarius  teneatur videre, et requirere omnes, et singulas vias pub., et vicinales, et loca ubi iam fuerunt viae, quae essent aliquibus ingomeraminibus occupatae intus, et extra Civitatem Ameriae, et ipsa

 

311

 

ingomeramina facere removeri, et ipsas aperiri, et exoccupare (sic), et allargari, et ubi apprehensae essent (omesso "non obstante tempore prescriptionis") terminari facere ubi sibi placuerit, et videbitur, et sepes super vijs, et stratis pendentes facere incidi, vel elevari secundum formam statutorum per terminum praefigendum ad poenam I00. sol. pro quolibet, et vice qualibet.

 

Quod d.us Notarius (omesso "teneatur") Superstitibus Viarum

 auxilium, consilium, et favorem praestare

cap. LVIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod si in aliqua parte statutorum, vel ordinamentorum Communis, et Populi Civitatis Ameriae contineretur quod aliqua via in aliquo loco deberet fieri nova, vel ampliari intus, vel extra Civitatem Ameriae per aliquem, vel aliquos superstites d.us Notarius teneatur, et debeat d.is Superstitibus praestare auxilium, consilium, et favorem, et eisdem praecipere quod d.um opus deducant ad effectum, et poenam ponere, et exequi.

 

Quod si aliquis esset infamatus quod consueverit damnum

dare in bonis de foris d.us Notarius debeat mandare

quod non discedat  cap. LVIIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod si aliquis esset infamatus

 

A312

 

quod consueverit damnum dare personaliter in bonis de foris d.us notarius possit, teneatur, et debeat mandare tali infamato quod ad poenam 40. sol. non debeat extra Civitatem Ameriae exire absq. licentia Notarij praedicti, et inventus portare aliquos fructus, vel olera secum puniatur vice qualibet in x. sol. ultra poenam sibi impositam per d.um Notarium pro d.a portatione, et credatur sacramento cuiuslibet denunciantis usq. in quantitatem x sol. et teneatur in credentia, et habeat quartam partem banni, et ad probationem dicti diffamati  sufficiant quinq. testes fide digni, quorum testium nomina sint secreta, et quod ad petitionem cuiuscumq. d.us notarius teneatur inquisitionem facere de tali infamatione, et eius nomen teneatur in credentia.

 

 

 

Quod teneatur d.us Notarius singulis mensibus pandere

in generali Concilio summas omnium introituum.

cap. LVIIIJ.

 

Item statuimus quod d.us notarius teneatur, et debeat singulis mensibus in Concilio generali d.ae Civitatis assignare, et pandere summas omnium introituum proventorum in Communi ex suo officio, et contra contumaces ferre sententias rescriptas ad poenam x lib. de suo salario.

 

312

 

Quod ubi praesens Statutum non loquitur servetur

Statutum Communis  cap. LX.

 

Item ubi praesens statutum non loquitur per d.um Notarium servetur forma statutorum (aliunde "statuti") Communis, et Populi Civitatis Ameriae, qui de tali delicto, vel maleficio loqueretur.

 

Quod d.us Notarius teneatur, et debeat quolibet die Dominico

 de mane, et de sero quod (Stat. Com."ire ad portas ut") nullus

portet ligna, vel lapides  cap. LXJ.

 

Item statuimus, et ordinamus ad hoc ut S.mi dies Domini custodiantur quod d.us notarius vinculo iuramenti, et ad poenam x. lib. de suo salario teneatur, et debeat omni die Dominico de mane, et de sero ire ad portas Civitatis Ameriae ut nullus portet ligna, vel lapides ad Civitatem praedictam et quos invenerit portare, vel portari facere ijdem (sic) solvant quinq. sol. pro qualibet salma, quas, et quos eisdem de facto accipere teneatur (omesso "et") de praedictis per aliquem officialem praedictae Civitatis nulla licentia exhibeatur.

 

De poena facientium herbam in vinea plena uvis,

in horto, vel canneto  cap. LXIJ.

 

Item statuimus quod si aliquis fecerit herbam in vinea plena uvis, in canneto, vel horto alicuius solvat pro banno

 

A313

 

Communi Ameriae xx sol., et damnum emendet in duplum. Post vindemias autem si quis herbam fecerit in praedictis medietatem poenae solvere teneatur, et idem de pampana (Cod. Com. "pampina") dicimus. Et de praedictis credatur sacramento domini rei, vel eius familiaris, vel laboratoris, vel filiorum, quas poenas solvere teneatur, contrafaciens in quolibet praedictorum casuum derogando alijs poenis ordinatis per alia capitula statuta contra intrantes, et damnum inferentes in d.is locis, vel aliquo ipsorum.

 

Quod si quis accusatur (sic) de damno dato cum bestijs

iurare voluerit se non habere bestias non teneatur ad poenam

cap. LXIIJ.

 

Item statuimus quod si quis fuerit accusatus, vel denunciatus de damno dato cum bestijs, et talis accusatus voluerit iurare se non habere bestias, de quibus accusatus esset, et alias bestias non pasculasse tempore damni dati quod non teneatur ad poenam nisi de his, quas dixerit se habere, et pasculare. Sed si talis iurans esset repertus in mendacio solvat quadruplum poenae praedictae.

 

Quod d.us Notarius teneatur ad petitionem cuiuscumq.

petentis per inquisitionem procedere de damno dato

cap. LXIIIJ.

 

313

 

Item statuimus quod d.us notarius ad petitionem cuiuscumq. petentis (omesso "teneatur") per inquisitionem procedere de omni (scritto sopra) damno dato, et repertos culpabiles punire secundum formam statutorum de tali damno loquentium ad poenam x. lib. de suo salario.

 

Quod d.us Notarius teneatur omnes vias tam publicas,

quam vicinales, et plateas ad petitionem cuiuscumq.

petentis facere disgomberari  cap. LXV.

 

Item statuimus quod d.us notarius teneatur, et debeat omnes vias tam pub., quam vicinales, et etiam plateas, et alia loca communia inter aliquos convicinos, et consortes facere disgomberari ad petitionem cuiuscumq. petentis, et quilibet tenuerit aliquem praedictorum bonorum (aliunde "locorum") occupatum, vel superapprehensum aedificio, vel lignis lapidibus, vel terraplenum vel aliter tam lignorum, quam lapidum, vel etiam si occupasset omnibus istis ingomeraminibus, vel parte ipsorum, vel aliquo alio ingomeramine aliquem praedictorum locorum, teneatur, et debeat elevare, et disgomerare infra x dies postquam sibi mandatum fuerit per d.os notarios ad poenam x. lib. denar. pro quolibet contrafaciente, et qualibet vice, qua fuerit

 

A314

 

per d.um notarium praeceptum. Quam poenam d.us notarius habeat terminare (Cod. Com. "habita examinatione") summarie, sine alia declaratione convicinorum possitque, (Cod. Com. "possit") ac debeat à contrafacientibus de facto auferre, et à praedictis, et in praedictis consilium sapientis peti non possit, et praedicta banniantur in locis consuetis Civitatis Ameriae.

 

Quod nullus habeat cloacam, vel forum (Cod. Com. "foramen")

cloacae in aliquo loco publico, vel palam

cap. LXVJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod nulla persona audeat, vel praesumat habere aliquam cloacam, seu uscium cloacae, vel foramen cloacae in aliquo loco publico (cancellato) palam, vel his simile ita quod possit vicinis turpitudo exiens, vel discendens exinde impedimentum, vel foetorem praestare, et si aliquis haberet, habeat ipsas reclaudere tertia die post publicationem praesentis statuti ad poenam quinq. librarum pro quolibet, et vice qualibet, qua fuerit praeceptum alicui per d.um notarium, et ad discernendum

 

314

 

praedicta, sive ad probationem omnium praedictorum sufficiat provisio, et discretio dicti notarij, et quod nullus audeat, vel praesumat etiam habere aliquam cloacam inter aliquam viam pub., vel vicinalem, vel iuxta aliquod inchiostrum (sic), vel iuxta aliquem vicum, vel iuxta aliquem sciacquatorem (Stat. 1441 e Cod. Com. "aliquod sciacquatorium") ad dictam poenam pro quolibet, et vice qualibet, qua fuerit alicui praeceptum. Et quod d.us Notarius possit auferre de facto in quolibet praedictorum casuum, et si negligens fuerit poenam incurrat xxv. lib. de facto auferendam.

 

De poena colligentium glandes de quercubus alienis

sine licentia Domini rei  cap. LXVIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod nulla persona audeat, vel praesumat colligere glandes de quercubus alienis sine licentia domini rei ad poenam x. sol. vice qualibet, liceat tamen cuilibet colligere de fructibus pendentibus super possessione sua quos possit accipere manu cum (Stat. 1441 e Cod. Com. "vel") uncino, et fructus cadentes in possessione ipsius sine poena, et banno. Sed si ex arbore aliena caderent fructus in possessione aliena dominus arboris sine licentia domini rei non possit colligere de ipsis fructibus in terra aliena sic stantibus, et qui contrafecerit solvat

 

A315

 

tantum poenam, quam solveret si colligisset de arbore aliena.

 

Quod D. Notarius teneatur facere levare omnes logias

existentes in vijs pub.  cap. LXVIIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod dictus Notarius teneatur et debeat facere elevare (sc) omnes logias existentes super vijs pub., vel vicinalibus nisi fuerint in altitudine x pedum, et abinde supra unicuiq. licitum sit logiam retinere.

 

Quod d.us Notarius teneatur facere reaptari et allargari

omnes vias pub.  cap. LXIX.

 

Item statuimus quod d.us notarius teneatur, et debeat omnes vias pub. facere reaptari, et allargari usq. in amplitudinem x pedum extra Civitatem Ameriae, et ipsas facere siliciare, explanari, et dirigi, et aquam ipsarum facere recipere ab his quorum essent possessiones stantes iuxta vias, maxime ab his per quorum possessiones d.a aqua ire consuevit, et quilibet teneatur in praedictis d.o Notario obedire, et qui non obediverit d.o Notario solvat Communi praedicto vice qualibet xx. sol.

 

315

 

Quod si aliquis inventus fuerit noctis tempore in vineis alterius

praesumatur damnum dedisse  cap. LXX.

 

Item statuimus, et ordinamus quod si aliqua persona noctis tempore fuerit inventa in vineis, seu possessionibus alterius praesumatur dare damnum, et puniatur vice qualibet in 40. sol. Et quilibet possit denunciare, et accusare, et habeat medietatem banni et teneatur in credentia. Si vero d.us Notarius, vel eius familiaris aliquem inveniret in vinea ipsum capere possit personaliter, et ad Curiam ducere talem inventum, et de Palatio d.us talis non se absentet nisi primo solverit poenam praedictam, et damnum passo emendaverit in duplum.

 

 

 

De poena damnum dantium in bonis alterius praesente,

et inhibente domino rei  cap. LXXJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod si quis damnum dederit in bonis alterius praesente, et inhibente domino rei solvat quadruplum poenae contentae in capitulis de tali damno loquente (sic), et credatur sacramento talis inhibentis usq. in quantitatem xx. sol. pro poena Communis. Sed hoc non habeat locum in casibus specialiter provisis, sed ipsae

 

A316

 

provisiones specialiter serventur, et servari debeant per ipsum Notarium, etsi maiorem poenam contineant aliquo non obstante.

 

Quod nullus hortulanus possit permutare cetronos (sic),

cepas, cucurbitas, vel aliquos fructus ad gregnas grani

cap. LXXIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod nullus hortulanus possit, nec debeat vendere, vel permutare cetrones, cepas, cucurbitas, vel aliquos fructus sui horti recipiendo pro precio, vel cambio dictorum fructuum grenias, sive gregnas, vel manipulos grani, vel alterius grani ad poenam x. sol. pro quolibet, et vice qualibet, et qualibet gregna. Et d.us Notarius teneatur, et debeat inquisitionem facere de praedictis ad petitionem cuiuscumq. petentis vinculo iuramenti.

 

Quod nulla persona proijciat turpitudinem in guardiola Tucci

posita in contrada Pusterlae  cap. LXXIIJ.

 

Item statuimus quod nulla persona proijciat turpitudinem vel zozeriam in guardiola, vel subtus, quae dicitur Tucci posita in contrada Pusterlae, et in muri Communis Civitatis Ameriae, vel iuxta ipsam guardiolam ad poenam x. sol. pro quolibet, et qualibet vice

 

316

 

Et nihilominus teneatur elevare, et portare extra Civitatem Ameriae infra tres dies, et cuilibet liceat denunciare, et accusare, et convicini teneantur notificare d.o Notario infra d.um terminum proijcientes ad dictam poenam.

 

 

De electione custodum (omesso "celatorum") facienda

in bonis de foris  cap. LXXIIIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod per DD. Antianos Populi Civitatis Ameriae eligantur à die publicationis huius statuti usq. ad Kal. Septembris custodes bonorum de foris in Civitate Ameriae, et in quolibet Castro, et in qualibet Villa d.ae Civitatis, qui custodes tam supra celati, vel non eligi non possint nisi tantum pro duobus mensibus. Et qui fuerit duobus mensibus non possit de novo eligi infra sex menses ita, quod quibuslibet liceat (Cod. Com. "ita quod quilibet (sic) duobus mensibus sint novi custodes"), et eorum denunciationi stetur, et credatur usq. in quantitatem quinq. sol. pro poena Communis, et usq. in xx. sol. credatur sacramento ipsius custodis cum uno teste, qui palam iuraverit se vidisse damnum dantem, cum duobus vero testibus teneatur solvere totam quantitatem in statutis, vel ordinamentis contentam, quae de tali damno loquerentur. Qui custos habeat quartam partem damni (aliunde "banni"), et poenae, quam in Communi ex sua denunciatione faceret devenire. Et si dicti Custodes aliter eligerentur, et plus

 

Nota a margine

(S.N.) An admittatur probatio in contrarium, et de materia huius stat. vide Cat. Cott. mem. inci. Statu. Civi. Mediola. cautum reperitur Plot. de in lit. iur. § 49. n°. 7. 8. et X.

 

A317

 

in eorum officio dicto tempore permanerent eorum sacramento non stetur, et teneatur d.us Notarius ad petitionem accusantis, vel denunciantis exquirere à d.is custodibus de die dati damni. Custodes autem omnes sint celati.

 

Quod accusatus per custodem celatum solvat tantum

domino rei quantum solverit Communi pro damno

cap. LXXV.

 

Item statuimus, et ordinamus quod quoties Custos celatus aliquem accusaverit dedisse damnum in bonis alterius cum bestijs, vel sine, et d.us accusatus condemnaretur, seu poenam solveret ex d.a accusa tantum solvat domino rei pro emendatione damni, quantum solverit in communi, dummodo d.us custos, vel dominus rei suo iuramento declaret quod d.um damnum fuerit aestimatum d.a quantitate, in qua condemnatus fuerit, vel solverit accusatus praedictus. Et si iuraverit de minori aestimatione minorem aestimationem solvere teneatur pradictus accusatus, et factum teneatur d.us notarius notificare domino rei infra quartam diem à die factae accusationis ad poenam 40. sol. pro qualibet vice, qua contrafecerit.

 

Quod omnia pignora, quae accipiunt mandato D. Notarij

occasione executionis deponantur poenes Massarium Communis

cap. LXXVJ.

 

Item statuimus quod omnia pignora, quae accipientur mandato

 

317

 

dicti Notarij occasione executionis, vel quacumq. alia occasione d.us notarius faciat consignari, et deponi apud Massarium dicti Communis ea die, qua accepta essent eius mandata secundum formam statutorum Populi de tali materia loquentium. Et ipse notarius teneatur ipsa pignora sic accepta banniri facere tribus bannimentis singulis quinq. diebus quod habentes pignora poenes d.um Massarium occasione executionis praedictae infra d.os terminos debeant recolligere alias ipsa vendi faciat pro Communi praedicto plus offerenti facta subhastatione in platea Communis (omesso "de") d.is pignoribus vendendis, et praedicta faciat d.us notarius, et adimpleat ad poenam x. lib. de suo salario pro qualibet vice.

 

Quod d.us Notarius teneat nomina custodum ita, et taliter,

quod non videantur  cap. LXXVIJ.

 

Item statuimus quod d.us notarius curet, et diligentiam adhibeat quod custodes celati non possint sciri, videri, nec legi ab aliquo nisi ab electore de his, quos ipse elegerit, et nomina ipsorum scribere, et tenere absconsa ad hoc (omesso "ut") teneatur pro praedicto (Cod. Com. "proprio") iuramento, et etiam à quolibet custode iuramentum exhibere, et nulli pandeat se esse custodem, nec alteri, quem sciverit se esse custodem ad poenam I00. sol., et dictos custodes facere comparere coram se semel

 

A318

 

omni hebdomada, decursisq. diebus ad denunciandum omnes, quos viderint damnum dedisse fingendo eum non ut custodem recipere, sed ut accusatorem, vel testem, et qui noluerit  dicere suo sacramento de novo praestando se non vidisse aliquem damnum dedisse non cogatur denunciare, nec aliter gravetur, salvo quod si d.us custos fuerit pauperrimus, vel absens fuerit de Civitate, et Comitatu Ameriae, vel aliam legitimam causam habendo non comparuisse, vel (omesso "non") custodisse ut dictum est ad poenam ullo tempore (Cod. Com. "modo") non teneatur. Et si non comparuerint dicti Custodes ut dictum est coram d.o notario solvat (sic) pro quolibet, et qualibet hebdomada quinq. sol. eodem modo teneatur notarius praedictus d.os Communis Custodes coram se facere comparere, ipsosq. examinare, et sacramentum recipere ab eisdem ut dictum est in d.is terminis ad dictam poenam.

 

Quod Custodes celati teneantur aestimare damnum datum

cap. LXXVIIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod dicti Custodes una cum denunciatione, quam faciunt teneantur, et debeant aestimare, sive aestimari facere de damno dato per illos, quos denunciaverint prout eis videbitur, et ipsum damnum declarare, quorum declara-

 

318

 

-tioni stetur ut inferius in capitulo de aestimatione continetur.

 

Quod d.us Notarius faciat satisfieri dictis Custodibus

de parte eos tangente  cap. LXXVIIIJ.

 

Item statuimus, volumus, et firmamus quod d.us notarius teneatur facere satisfieri (omesso "dictis custodibus") de parte eos tangente infra octo dies post solutionem factam per illos, quos denunciaverit, et accusaverit.

 

De poenis imponendis arbitrio dicti Notarij

cap. LXXX.

 

Item statuimus, et ordinamus quod si aliquis esset accusatus de damno dato in bonis alterius, de quo non esset expressa poena in praesenti statuto, et non possit procedi de similibus ad similia, talis accusatus puniatur arbitrio dicti Notarij, considerata conditione accusati, et qualitate delicti, sive damni. Et quod ubicumq. per praemissa statuta esset de poena aliquo vario modo, vel diverso provisum super eodem facto ipse notarius teneatur, et debeat sequi provisionem maioris poenae.

 

 

 

Quod d.us Notarius teneatur observare omnia capitula

supra, et infra posita  cap. LXXXJ.

 

A319

 

Item statuimus, et ordinamus quod d.us notarius teneatur, et debeat observare omnia, et singula capitula supra, et infra scripta, et statuta, et ordinamenta vinculo iuramenti et ad poenam in ipsis capitulis contentam et x lib. pro quolibet capitulo, in quo non esset poena imposita, vel expressa.

 

De poena non obedientis d.o notario  cap. LXXXIJ.

 

Item statuimus quod quicumq. non obediverit d.o notario Custodiae damnorum datorum, viarum, fontium, pontium in ipsis reaptandis, et reficiendis solvat pro banno Communi Ameriae quinq. sol. pro quolibet, et vice qualibet, et qui impedimentum praestaverit, vel non permiserit id fieri, vel non obediverit intelligendo quod super apprehensis, vel occupatis, vel ingomberatis (Cod. Com. "superapprehensum, vel occupatum vel ingomeratum est vel esset") solvat de facto Communi praedicto vice qualibet I00. sol. Et qui exterminaverit, vel extraxerit aliquem terminum fixum, vel missum per ipsum notarium, vel terminatorem Communis, vel per aliam personam de partium voluntate solvat pro banno Communi Ameriae xxv. lib. Et nihilominus terminus reponatur in eodem loco, et quod in praedictis, et quolibet praedictorum capitulorum loquentium super vijs, plateis, et super apprehensio-

 

319

 

-nibus viarum idem notarius possit, et debeat ex suo officio ad petitionem cuiuscumq. petentis procedere et de iure, et de facto cognoscere, praecipere, iudicare, et executioni mandare sine strepitu, et figura Judicij iuris ordine servato, vel non servato.

 

Quod nomina custodum celatorum sint poenes

d.um Notarium, et Camerarium Communis

cap. LXXXIIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod omnia, et singula nomina custodum celatorum prout electi sunt per DD. Antianos Populi sint, et esse debeant poenes d.um Notarium, et poenes Camerarium Communis praedicti. Et d.us Camerarius sciat quibus debeat dare partem contingentem eisdem, et qui (corretto) poenes Camerarium non esset partem aliquam habere non debeat, neq. Camerarius praedictus solvere teneatur.

 

Quod si aliquis accusaret aliquem de re, quam ipse non possideret

puniatur ea poena, qua accusatus teneretur

cap. LXXXIIIJ.

 

Item statuimus, et firmamus quod si aliqua persona accusaverit aliquem, vel aliquam de damno dato personaliter, vel cum bestijs de re, quam accusans dixerit possidere tempore dicti damni per illum, pro quo tenetur (omesso "res") ad laborandum, quod si negatum fuerit dictum accusatorem, vel illum, pro quo tenetur ad laborandum accusatorem (Cod. Com. "vel patrem accusatoris") non possidere, et accusator non probaverit suo (Cod. Com. "quod") tempore dicti damni ipse, vel frater (Cod. Com. "pater") eius, vel ille, pro quo tenetur

 

A320

 

ad laborandum puniatur ea poena, qua puniretur accusatus damno probato, et recipiatur summarie prout dicto notario videbitur.

 

De poena tollentis paleam  cap. LXXXV.

 

Item statuimus, et ordinamus quod si quis acceperit paleas de possessione alterius, seu paleas alienas solvat pro banno Communi xx. sol. pro qualibet vice, et damnum emendet patienti in duplum.

 

De poena colligentis fabas, seu scafos

cap. LXXXVJ.

 

Item volumus statuentes quod si aliqua persona collegerit fabas, seu scafos alienos, sive de possessione alterius solvat pro banno Communi Ameriae x. sol. pro qualibet vice, et quolibet contrafaciente, et teneatur insuper ad emendationem damni in duplum.

 

Quod nullus Vindemiator, sive Vindemiatrix

possit ferre ultra quatuor racemos

cap. LXXXVIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod nullus vindemiator, seu vindemiatrix audeat, vel praesumat de vinea aliena deferre ultra quatuor rampazzos uvarum ad poenam x. sol. salvo quod si deferret pro domino vineae tunc non

 

320

 

teneatur ad poenam, de quo stetur sacramento domini vineae et quod d.us notarius tempore vindemiarum omni sero debeat stare ad portas Civitatis ad inquisitionem (Cod. Com. "quaerendum"), et investigandum de praedictis ad poenam x. lib. de suo salario. Et praedicta dicto tempore faciat publice banniri.

 

Quod quilibet possit accusari  cap. LXXXVIIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod in damnis datis non credatur custodi celato nisi usq. in quantitatem quinq. sold., ab inde supra usq. in quantitatem x. sol. cum uno teste aliquo in contrario non obstante. Et quod nulla persona de Civitate, vel Comitatu Ameriae, vel aliunde possit, vel debeat aliquem accusare de damno dato personaliter, vel cum bestijs, vel sine nisi duas personas in diversis accusatas (Cod. Com. "accusationibus"), et (omesso "sub") duobus iuramentis pro qualibet die, et non ultra. Et semper in tali accusatione ponatur dies, qua producitur, et tam de emendatione damni, quam de poena Communis credatur sacramento accusatoris usq. in quantitatem quinq. sol., et ab inde supra usq. in quantitatem x. sol. cum uno teste. Ab inde vero supra probetur legitime non obstante aliquo capitulo, statuto, vel ordinamento Communis, vel Populi, quod in contrarium loqueretur, in quibus volumus praesenti capitulo derogare, salvo quod in damnis datis de nocte commissis, in quibus servetur forma in supradictis capitulis declarata.

 

A321

 

De incendio, et guasto emendando  cap. LXXJX. (sic)

 

Item statuimus, et ordinamus quod si advenerit damnum, guastum, incendium per aliquem ignotum, vel forensem, vel non idoneum ad solvendum committi in domibus, campis, areis, vineis, casalibus, vel in quibuscumq. bonis de foris, per ipsum damnum, guastum, vel incendium emendetur per delinquentem dicto damnum passo secundum aestimationem faciendam per duos homines ponendos per DD. Antianos Populi d.ae Civitatis, et nihilominus procedatur contra malefactores, et in poenis contentis in statuto Communis loquente de tali maleficio penitus condemnetur. Et elapso termino condemnationis ipsius, et (in Cod. Com. non figura) eius bona vendantur, et precium, sive precia deveniant in Commune Ameriae, et etiam uxor, et filij dicti damnum facientis extra Civitatem, et districtum Ameriae (da "et etiam" ad "Ameriae" non figura nel Cod. Com.) expellantur, et ipse nullatenus possit retardari (Cod. Com. "rebanniri") aliquo tempore nisi prius satisfecerit damnum passo, et poenam solverit Communi praedicto statuto, vel aliquo alio non obstante. Super quibus etiam procedere (omesso "possit") Potestas Civitatis Ameriae, et quilibet officialis ipsius.

Addentes quod si in aliqua possessione alicuius fuerit illatum damnum (omeso "cum bestijs, dictus Notarius damnorum datorum teneatur ire ad videndum ipsum damnum et arbitrari per quae animalia esset verisimile ipsum damnum datum fuisse") et ipsa notificatione (Cod. Com. "dicta arbitratione") facta si non posset habere notitiam cuius fuissent dicta animalia, quae intulissent dictum damnum quod vicini d.ae possessionis habitantes in contrata, et habentes bestias generis (spazio in bianco; Cod. Com. "cuius arbitratione fuerint") vel alij, qui in d.o tempore ibi (Cod. Com. "ibidem") stetissent cum dictis bestijs per ipsum notarium cogi possint, et teneantur ad emendationem damni illati in d.a possessione.

 

321

 

De poena facientis lorduram  cap. XC.

 

Reptilia, vel animalia mortua, vel carnes sanguinolentas, stercora, capillos, aquam scotanatam, aquam olivarum, sozzuram, vel urinam, terraplenum, lapides, vel ingomeramentum aliquod, vel immunditiam, vel quaecumq. alia turpia, vel eorum aliquid, qui feceriit, tenuerit, vel posuerit, vel poni fecerit coria cruda, radens, extendens, vel trascinans, seu etiam pelles, et ungues in aliqua platea Communis, vel vijs pub. vel in arcu, vel in domo alterius, et prope Ecclesias, seu religiosa loca rumorem, vel lasciviam fecerint ad poenam x. sol. pro quolibet, et vice qualibet teneatur, cianciam olivarum macinans (Stat. 1441 e Cod. Com. "ardens"), seu (spazio in bianco. Stat. 1441 e Cod. Com. "guatum macinans vel eorum aliquod faciens") in platea aliqua x. sol. Jn alio loco praedictorum quinq. sol. Communi Ameriae pro vice qualibet solvat, et ea prorsus debeat elevare, et quilibet possit contrafacientem denunciare, et accusare, et eius accusae cum sacramento credatur, salvo quod letamen, et terraplenum possit ibi proijci si sequenti die elevetur, alias puniatur ut supra, si licentiam à d.o Notario non habuerit, et etiam salvo beneficio aedificandi in capitulo de officio viariorum. Et quicumq. in casaleno S.ti Laurentij de Urticheto, et de Urbestule, vel prope monasterium S.ti Stephani, in casaleno S.ti Proculi, vel S.ti Nicolai, vel eorum aliquo terraplenum, vel immunditiam proiecerit

 

A322

 

solvat pro banno Communi pro vice qualibet quinq. sol. Terraplenum autem praedictum proiectum prope Monasterium praedictum elevetur inde per homines contratae Posterlae, et notarius damnorum datorum praedictum omni die, et sero more solito banniri faciat pro sequenti die ante Vesperas. Quilibet omnis ante domum suam purget, et mundet, et omne ingomeramentum, et immunditiam extra terram eandem penitus portari faciat ad poenam praedictam. Et d.us Notarius elapso die termini debeat ire ad videndum die termini praedicti (Cod. Com. "predicta"), et inobedientes scribere et punire secundum ordinamenta statuti praedicti, et secundum formam capituli viarum. Et de singulis praedictis d.us notarius inquirat ad petitionem cuiuscumq. in credentia retinendo. Volumus tamen quod per haec alteri statuto non derogetur de materia praedicta loquenti.

 

Quod nullus proijciat aliquid tempore pluviae

aquae currentis  cap. XCJ.

 

Tempore pluviae, vel alio tempore nullus proijciat aliquid aqua currente, vel aliud faceret quod impedimentum, vel nocumentum praestet, vel praeiudicium generet suo vicino sive dictam aquam ex eius cursu aliter divertat, quam ire consueverit tempore retroacto ad poenam x sol. quam poenam solvat quoties contrafecerit, et nullus

 

322

 

mittat aquam unde non convenit, et non ire consuevit ad praedictam poenam, et nihilominus aqua reducatur, quo ire consuevit.

 

De Via terminanda  cap. XCIJ.

 

Item quod d.us Notarius teneatur vinculo iuramenti ad petitionem cuiuscumq. non habentis viam terminatam unde possit accedere per viam suae possessionis ad petitionem cogere quemcumq. ad videndum (aliunde "vendendum") eidem viam quinq. pedum in amplitudine ad assignationem (aliunde "aestimationem") duorum bonorum virorum ponendorum unus pro una parte, et alius pro altera parte, et d.us Notarius teneatur d.os aestimatores cogere ad terminandum dictam viam, et si dicti aestimatores se non concordarent quod Judex debeat eligere tertium inter eos, qui iurent eorum officium facere bona fide.

 

 

 

De poena proijcientis aliquid in fossis Communis

cap. XCIIJ.

 

Terraplenum aliquid à Porta Leonis usq. ad olivetulum in fossis Communis, et prope ipsos fossos à d.a porta à via, qua itur publice à porticella fratruum Minorum usq. ad Ecclesiam S.ti Petri sicut recte trahitur, et in strata nova Posterlae nullus proijciat, seu proijci faciat ad poenam x. sol., quam poenam d.us Notarius accipiat cum accusatore, et sine.

 

A323

 

Quod via porcelli purgetur qualibet hebdomada

cap. XCIIIJ.

 

Via Porcelli usq. ad portam Pisciolini bis in qualibet hebdomada purgetur per adiacentes, et nemo in d.a via faciat, seu proijciat aliquam turpitudinem ad poenam quinq. sol. den., et quilibet possit denunciare, et accusare, et credatur ei.

 

De poena proijcientis Zozzuram de fenestris

cap. XCV.

 

Item statuimus, et ordinamus quod nullus de Ameria proijciat aliquam sozzuram de fenestra in vias pub. ad poenam quinq. sol. Et possit super praedictis quilibet officialis d.i Communis procedere.

 

Quilibet habens sepes super vias teneatur ipsas incidere

cap. XCVJ.

 

Quicumq. habet sepes super vijs Communis teneatur ipsas incidere, et super vijs elevare, et de hoc teneatur laborator rei habens sepes super vijs, ut dictum est ad poenam quinq. sol., et quiilibet possit contrafacientes denunciare, et accusare, et credatur eius sacramento.

 

323

 

Quod d.us Notarius teneatur facere remundari fontem siccum

Viae planae  cap. XCVIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod d.us notarius damnorum datorum teneatur, et debeat vinculo iuramenti ad poenam 25 lib. de suo salario ad petitionem adiacentium per ipsos facere remundari aquam fontis sicchi positi in contrada Viae planae, et ipsa reinventa facere dictum fontem reaptari expensis adiacentium infra duos menses postquam fuerit repertus, et quilibet ex adiacentibus teneatur eidem obedire, et inobedientes punire possit vice qualibet in x. sol. denar.

 

Quod Porci non possint ire per Civitatem Ameriae

cap. XCVIIJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod Porci, Scrofae, et porcelli maiores quatuor mensium non possint ire per Civitatem Ameriae, et si inventi fuerint per d.um Notarium, vel eius famulum, vel alium officialem Communis praedicti ire per d.am Civitatem nisi in eundo, vel redeundo de foris domini ipsorum porcorum solvant pro quolibet porco, scrofa, vel porcella (sic) vice qualibet xx. sol. denar. non derogando per haec alij (sic) statuto de tali materia loquenti, et quilibet possit denunciare, et accusare.

 

A324

 

Quod silicentur omnes viae, et stratae Civitatis Ameriae

et quomodo  cap. XCJX.

 

Quia Viae, et stratae Civitatis Ameriae sunt adeo devastatae quod tota Civitas videtur deformis, et per eas libere deambulari non potest, pro honore d.ae Civitatis praesenti statuto firmamus, statuimus, et ordinamus quod omnes stratae, et viae Civitatis Ameriae silicentur, et mactonentur modo, et forma inferius declarandis. Et primo silicetur, et mactonetur strata à Porta Pisciolini usq. ad Turrim et deinde omnes stratae, quibus itur ad Ecclesiam S.tae Firminae videlicet stratae, quae procedunt à Platea Communis, et à Platea S.tae Mariae de Porta ad dictam Ecclesiam S.tae Firminae, aliae vero stratae remaneant in provisione, et dispositione DD. Antianorum Populi, qui pro tempore fuerint, qui possint providere super ipsa silciatione facienda, et in quibuscumq. partibus prout eis videbitur convenire. Et quod omnes (omesso "et") singuli introitus damnorum datorum d.i Communis convertantur pro expensis, et aptaminibus dictarum stratarum, de quibus introitibus, et pecunijs emantur mactones pro ipsis stratis siliciandis, et aliae

 

324

 

expensae fiant, et fieri debeant quandocumq. occurrerit per adiacentes dictarum stratarum, et quod pro praedictis introitibus denariorum damnorum recipientium, et retinentium eligatur per DD. Antianos Populi quidam buonus, sufficiens, et legalis homo popularis, et de Populo Civitatis Ameriae, qui Camerarius possit, et sibi liceat pecunias dictorum introituum expendere pro ipsis mattonibus emendis absq. tamen aliqua alia deliberatione. Cuius Camerarij officium duret per annum tantum, et teneatur reddere rationem in fine officij cuiuslibet Notarij damnorum datorum, et habeat pro suo salario (Cod. Com. agg. "cambium monetarum"), et quod conventum fuerit per DD. Antianos, et Concilium x. et suum deputatum salarium liceat eidem Camerario de d.is introitibus, et denarijs damnum dantium retinere. Adiacentes vero dictarum stratarum silcendarum, et qui solvere debeant, et contribuere in praedictis remaneant in deliberatione DD. Antianorum, qui (omesso "pro") tempore fuerint. Et finito officio unius Camerarij alius eligatur modo praedicto. Et sic fiat donec stratae ipsae fiant silciatae. Et quod Notarius praedictus teneatur, et debeat vinculo iuramenti et ad poenam x lib. de suo salario omni mense

 

A325

 

praedicta notificare, et dicere DD. Antianis ut examinari mandetur. Et quod Camerarius praedictus non permittat quod d.i introitus perveniant ad alias manus, nec ad alium Camerarium, quam dicti operis ad supradictam poenam (Com. Com. "ad superationem debeat rationem de denarijs solutis"). Et quod d.us Camerarius tempore sui Syndicatus, vel quo reddet rationem, (Da "Et quod" a "rationem" non figura nel Cod. Com.) debeat rationem de denarijs solutis Custodibus secretis reddere, et si d.o tempore non solverit totam partem eis contingentem ipsum residuum convertatur in d.o opere, et pro satisfactione precij dictorum mactonorum. Et notarius antedictus teneatur praedicta executioni mandare, et fieri facere, et incipi facere d.um opus (omesso "infra sex menses") à die publicationis praesentis statuti ad poenam 50. lib. de suo salario.

 

Quod silicetur Via, qua itur ad Ecclesiam S.ti Augustini

cap. C.

 

Silicetur Via recta, qua itur ad S.tum Augustinum per viam processionis modo praedicto, et etiam via superior.

 

Quod d.us Notarius teneatur servare omnia Statuta

cap. CJ.

 

Item statuimus, et ordinamus quod d.us notarius teneatur, et

 

325

 

debeat observare, et observari facere omnia statuta, et ordinamenta, et quaelibet eorum capitula ad suum officium spectantia et pertinentia ad poenam xxv. lib. de suo salario, statuendo quod habeat, et habere debeat quartam partem poenarum per vim exactarum pro suis inventionibus tantum in damno dato sepibus dumtaxat exceptis.

 

 

Finis Septimi Libri.

 

 

Acta, edita, ordinata, et correcta fuerunt supradicta Statuta, et ordinamenta, et omnia, et singula capitula eorundem cum rubricis suis per antedictos DD. Statutarios auctoritate eis concessa per Populum, et Commune Civitatis Ameriae cum praesentia, et voluntate Magnificorum DD. Antianorum Populi Civitatis praedictae in sala superiore Palatij dicti Populi, et Communis residentia ipsorum DD. Antianorum posita in d.a Civitate iuxta plateam veterem, res d.i Communis, et alia latera mandantes ea auctoritate praedicta in omnibus et per omnia, vel ut in eis continetur plenarie, et inviolabiliter observari, rogantesq. me Notarium infrascriptum ut ipse (sic) in publicam formam redigerem sub anno

 

A326

 

Domini MCCCCXLJ. Indictione 4.a tempore S.mi in Xpo Patris, et D. Domini Eugenij divina providentia PP. 4. die XVIJ. mensis Octobris praesentibus Ser Nicolao, Ser Jo: Nicolai, Hyeronimo Fredi Jo: Jacobi Sandri, et Angelello Gioni de d.a Civitate Ameriae testibus ad hoc adhibitis, vocatis, et rogatis.

 

Ego Artemitius Benedicti Bondi de Ameria publicus Jmperiali auctoritate Notarius, et Judex ordinarius suprascriptis omnibus, et singulis dum sic agerentur interfui, et et (ripetuto) scripsi, et publicavi, signumq. meum infra posui consuetum.

 

Nota a margine

(S.N.) Loco + signi

 

 

 

326

 

REFORMATIONES STATUTORUM

 

Reformationes dicuntur quae fiunt ab Antianis Populi, et non sunt inserta in volumine Statutorum ut dicit Jas. in l. cum prolatis n°. 8. ff. de re iud. post. Bart. in l. omnes Populi col. ult. ff. de iust. et iur.  (aliunde "Molin.") et Bal. in c. in causis ex. de re iudic. n°. 8. ff. de re iud. ubi quod deesse statutm requiritur citatio in volumine statutorum alias non esset statutum, sed quaedam reformatio extravagans ad eius observantiam non tenetur Potestas Civit. qui iuravit servare statuta.

Et nota quod sententia lata contra reformationem non registratam in volumine statutorum non est ipso iure nulla quia potest de ea probabiliter dubitari et est communis opinio ut per Jas. in l. cum prolatis n°. 5. ff.

Et reformationes horum statutorum servanda esse cautum est supra lib. 4. cap. p°. fol. et lib. p°. cap. 2.

Unde debent in Jud. produci cum Judex ut dici possit et probabiliter ignorare Jas. in d.a l. cum prolatis n°. 6.

 

Die XXV. Aprilis I50I. Hieron. de Fulg. Cancell.

 

Reformatum apparet quod pasculantes in bladis, et pratis possint percuti, et vulnerari non solum bestiae, sed etiam patroni.

 

Note a margine

Et extravagantes redactae in volumine Statutorum non dicitur amplius extravagans ex quo est incorporata Jas. d.o n°. 6. vers. unde alleg Bald. in auth. habita in fi. per illum text. C. ne fil. pro patre ex Judex secundum d. statutum extravag. redactum in volumine indicare tenetur DD. in d.a l. cum prolatis Bero. cons. 92. n°. p°. lib. p°.

Quod tantum limitatur quando extravagans vera reformatio esset notitia in loco, vel de ea facta esset fides in Jud. quia tunc circa ratio incertitudinis et ignorantiae Jas. d.o n°. 6. vers. hinc exista.

 

Die I2. 9bris I474.

 

Reform. quod damnum dantes teneantur pro emendatione damni quantum tenentur pro poena.

 

Die 20. Augusti I504

 

Reform. fuit super damnis datis quod si quis damnum dederit

 

A327

 

in arboribus domesticis, vinea, et horto, credatur iuramento accusat. domini rei in medio ducatur (per "ducato"?) pro poena, et totidem pro emenda videlicet in damnum datum factum manualiter.

Jtem quod in damnis datis factis in arboribus domesticis, horto, vel vinea manualiter credatur dicto unius testis in tota quantitate, et damnificans pro praedictis teneatur solvere poenam in duplum in statuto contentam.

Jtem quod bestiae porcinae, caprinae, pecudinae, et armentinae non possint intrare cum damno, vel sine damno ad poenam dupli in statuto contentam vid. de mense Julij, Augusti, et Septembris.

 

Die I5 Junij I485. tempore S.mi in Xpo Patris, et D. N. D.

Jnnocentij tempore Ser Collectae de Carbio

 

Spectabilis, et circumspectus vir Ser Ugolinus alter ex dictis Consiliarijs dicti Concilij surgens, et ad solitam accedens arrengam animo bene, recte, et prudenter consulendi implorato divino suffragio dixit, et consuluit super 6.a proposita de possessione civium quae depopulantur. Et quod auctoritate praesentis generalis Concilij quicumq. personaliter et manualiter damnum dederit à mense Junij usq. quo fructus existant in vineis, et casalibus incidat in poenam unius ducati in vinea, et medij in casali

 

327

 

cum fructibus. Et ad eandem poenam teneatur damnum dans (seguono alcune parole illeggibili, perché macchiate d'inchiostro) et credatur iuramento domini rei cum uno teste in tota quantitate. Et sine teste cum iuramento pro medietate poenae, et emendae, et quod officialis non debeat relaxare damnum dantem donec fuerit satisfactum domino rei sub eadem poena officiali non observanti praedicta. Et praedicta banniantur quatuor diebus festivis per loca publica, et consueta d.ae Civitatis Ameriae, et in alijs serventur statuta Civitatis praedictae. Et praedicta locum habeant in damnis manualiter factis, et non cum bestijs.

 

Confirmatum per D. Anibalem Angellis Gubern. prout patet manu Barnaba Mari de Carnano Cancell. Civitatis Ameriae

 

Porci domi educati, et nutriti possint duci foris absq. gabella pascui prout in lib. reformat. per Lucam Gelij Palmolini fol. 2I0. vigore pub. Concilij celebrati de anno I535

 

Item in eodem lib.o fol. I7I. P.a causa debent videri coram ordinario.

 

 

 

A328

 

Constitutiones in causis

Criminal.

 

I.  Ad reprimendum officialium avaritiam, obviandumq. extorsionibus, et fraudibus, quae saepenumero (sic) per ipsos in mulctandis delictis committi consueverunt, praesertim cum procedunt  non formata inquisitione, et ut delicta non remaneant impunita Statuimus, et ordinamus quod in omnibus, et quibuscumq. delictis tam pecuniarijs quam corporis afflictivis, quam atrocioribus, capitalibus, et ultimi supplicij sive per accusationem, quaerelam partium, vel ex officio per quemcumq. officialem quovis nomine nuncupandum, et auctoritate, et dignitate munitum per inquisitionem proceditur, omnesq. inquisitiones in libro cartulato, subscriptoq. manu scribae Communitatis Ameriae pro tempore existentis, et ipsi officiali consignando scribi per notarium criminalium, illarumq. copiam eo die, quo formata fuerit ad Cancellarium d.ae Civitatis transmittere faciat, et debeat, et si contra dictam formam procedi contigerit processus sit irritus, nullus, et invalidus, et nihilominus officialis contrafaciens poena duorum scutorum mulctetur tempore sui Syndicatus.

 

328

 

2.  Quia pleriq. officialium pecuniae lucro ducti facile prosiliunt ad concedendum abolitiones accusantibus, seu quaerelantibus in praeiudicium, et fraudem Camerae d.ae Civitatis, ideo volumus statuentes nullas fieri possent abolitiones, sed causas per condemnatorias, seu absolutorias terminari debere.

 

Nota a margine

(S.N.)Quid sit abolitio, quartuplex, et de materia vid. in l. abolitio cum seq. ad Turquil. in ti. C. de abolit. Aret. de malef. inver. et ad quaerelam n°. 74. et seq. Bart. et DD. in l. libellorum de acc.

 

3.  Cum iuri consonum sit nullam fieri debere executionem sine iussu, et decreto officialis in scriptis redacto decernimus quod nulla fiat executio tam personalis, quam realis in civilibus, sive criminalibus sine mandatu in scriptis manu officialis subscripto, ostendendo (corretto) personae contra quam exequi contigerit, alias executio reddatur, et sit nulla, et invalida, et executores ad restitutionem bonorum ablatorum, si realis fuerit executio, si vero personalis ad capti relaxationem teneatur.

 

Nota a margine

(S.N.)De execut. et executionibus vid. const. Aegid. lib. 2. cap. I6.

 

4.  Reperti in fragranti crimine, et capti, seu detenti ex notorio delicto non inquirantur, cum iniquum videatur cum illorum crimen sit notorium ultra ea, quae patiuntur solvere expensas processuum, et illorum cassationem.

 

V.  Accidit saepe numero quod nonnulli instigatores, et calumniatores odio, et malevolentia ducti falsas quaerelas, et calumnias secrete, et non palam porrigant, ideo  sta-

 

A329

 

-tuimus, et ordinamus quod officiales d.ae Civitatis pro tempore eosdem falsos instigatores falsas quaerelas, et instigationes porrigentes et eorum ad.os expensis fatigent debitis poenis coherceant, et ad interesse partium illos condemnent, et propalent declarando in actis et instigatores. Et si officialis in praemissis negligens fuerit parti teneatur ad resarciendum d.as expensas, damna, et interesse. Coeteri autem temerarij quaerelantes, et instigantes, ac accusatores aperti, et manifesti prout de iure condemnari debeant.

 

6.  Contra pueros minores annis I4. non inquiratur nisi in atrocioribus, in quibus servetur Constitutio Julij 2.i, de qua in Sacris constitutionibus Marchiae, et in hoc attendatur et servetur motus proprius fe. re. Pij 4.i.

 

7.  Cum aliquando pro maleficijs commissis sit opus inventario ne Fiscus defraudetur statuimus quod fiat tam pro urgentissimis causis atrocioribus, et tunc solvatur notario criminalium extra Civitatem iulij quinq., executori, qui notarium associaverit bol. 25. Si vero intra Civitatem notario solvantur iulij tres, executori autem bol. I5. At in causis ubi veniret imponenda poena pecuniaria si delinquens in bonis immobilibus non esset solvendo, vel non satis dederit de iudicatum solvendo, tunc fieri statuimus 

 

329

 

inventarium, et intra Civitatem Notarius si agatur de poena in centum ducatis supra solventur iulij duo, executori unus quantacumq. fuerit summa. Statuimus tamen d.o notario, aut executori aliquid non solvere nisi in fine litis, et causa cognita an fuerit opus inventario, et praecesserint sufficientia indicia ad inquirendum pro eo delicto, pro quo fuerit Jnventarium.

 

8.  Quoniam omnes sententiae tam condemnatoriae, quam absolutoriae describi consueverunt in libro rubeo Communitatis praedictae per notarium criminalium, illasq. auscultari, et collationari una cum Cancellario, qui prolationi dictarum sententiarum adesse debet, et solet, illasq. per praedictum Cancellarium cassari, aboleri, et circumdari, nihilominus officiales nonnulli ad dictarum sententiarum, et processuum cassationem inquisitos, et reos cogere conantur, et cum beneficium conferri in invitum minime consueverit, ideo statuimus quod tam per officialem, eiusq. notarium criminalium, quam per Cancellarium ad cassationem praedictam, dictaeq. cassationis solutionem cogi, et compelli minime possit, et sufficiat abolitio, et circumdatio processuum per Cancellarium Communitatis iuxta antiquum morem et consuetudinem fiendam.

 

Note a margine

(S.N.) l. invito ff. de neg. in.

(S.N.) Quae processuum circumdatio ante sententiae prolationem prohibita est ex Sixti 4.i const. 6. cum nos nuper vers. cognoscens (?)

 

9.  Item statuimus quod omnes sententiae tam condemnatoriae, quam absolutoriae, sive condemnationes corporis afflictivae,

 

A330

 

ultimi supplicij, vel pecuniariam poenam concernerent, vel comprehenderent sive ab illa absolutione proferri, et promulgari debeat ad banchum Juris iuxta servatum stylum, morem, et consuetudinem, alias sententia aliter lata sit ipso iure nulla, et invalida, nullamq. moereatur executionem.

 

I0.  Accidit saepenumero quod officiales pecuniae lucrum sectantes multifariam pro delictis, quae licet capitalia, seu atrociora non existant tam inquisitionem capitalem, vel alias corporis afflictivam instituunt, ideo statuimus quod nulla inquisitio formari, ad capturamq. delinquentis procedi possit, et debeat nisi praecedentibus legitimis inditijs sive de poena corporis afflictiva, ultimi supplicij, sive pecuniaria agatur, dummodo non fuisset repertus delinquens in fragranti crimine. Et si plures fuerint socij criminis non dividatur Judicium, sed contra omnes unica inquisitione comprehensos, unicoq. contextu.

 

Nota a margine

(S.N.) Quam servandam esse vid. gloss. in auth. offeratur ver. praebitis (?) C. de lit. contest.

 

IJ.  Officialis pro tempore pro sententijs absolutorijs iuxta antiquum stylum, et consuetudinem Civitatis Ameriae sive in causis ordinarijs, sive in commissarijs tam criminalibus, quam civilibus proferantur, et promulgentur, nullas sportulas recipiat.

 

Nota a margine

(S.N.) De iu. civ. an permissae sint sportulae et usq. ad quam summam vid. d. auth. offeratur, et ibi glos. Bart. et DD. C. de lit. contest. auth. de Judi. § ne autem ubi Aug. Luc. Pet. in prax. cap. lib. 2. cap. I5. n°. I3 et ibi quid de iu. can. de quo sext. glos. et DD. inc. cum ab omni extra de vi, et honest. cler. et vid. const. March. lib. 2. cap. 3I. vid. ibid. per Cabal. Natt. cons. I54. n°. I.

 

I2.  Officiales de poenis tam criminal. quam extraordinar. nullas pecunias accipere audeant nisi ratam, et portionem sibi tangentem per manus Camerarij d.ae Civitatis pro tempore, et concordata per Civitatem praedictam.

 

Nota a margine

(S.N.) Quae poenae applicantur R. Cam. Ap. ex consti. Pij 4.i const. 56. dicet, et consti. I.(?) ad Roman. spectat ubi extenditur d.a (?) constitutio loquens de poenis maleficiorum Civitatum, et locorum Sedi Apost. immediate subiectorum, ad castra, et alia loca quomodolibet subiecta iurisdictioni Civitatum etc.

 

330

 

I3.  Executores pro carcerationibus in causis civilibus iuxta morem, et consuetudinem d.ae Civitatis nihil exigant, et in causis criminalibus carceratis, et in carceribus detentis ultra triduum pro carceratione sive cum vinculis, seu sine, et ab illis pro liberatione exigat tantum iulios duos.

 

I4.  Notarius maleficiorum, executores, et birruarij, coeteriq. famuli, et officiales d.ae Civitatis teneantur stare syndicatui tempore, quo officialis sindicatur iuxta formam statutorum.

 

I5.  Notarius criminalis pro rogitu fideiussionum, et quolibet alio rogitu bon. duos tantum recipiat, et totidem pro cassatione Jnstrumentorum, aliorumq. Jnstrumentorum, et responsione, quae fieri contigerit inquisitionibus.

Jtem pro quolibet actu bon. unum.

Pro exhibitione Jnstrumentorum, positionum, exceptionum, et similium scripturarum sive una, vel plures fuerint quae unico contextu, et actu producantur bon. duos computato actu.

Jtem pro copijs simplicibus actorum, exceptionum, positionum aliorumq. iurium productorum, testium, et sententiae in causa latae, quam notarius parte petente teneatur in d.a copia registrare pro qualibet charta, quae contineat versiculos 20. pro quolibet latere, et quilibet versiculus sit octo dictionum bon. duos consequatur. Pro publicis vero copijs

 

A331

 

et in pub. formam redactis etiam si in d.a copia inserta fuerit aliqua sententia tam condemnatoria, quam absolutoria, etiam si corporis afflictiva, vel ultimi supplicij, vel si sententiae copia seorsum ab alijs actis, vel iuribus in pub. formam redacta dari peteretur bono. duo cum dimidio simili modo recipiat, et ad dictam copiam dandam notarius praedictus teneatur, et cogi possit.

Quae omnia praemissa et in civilibus locum sibi vendicare, et observari debere statuimus, et volumus.

Pro testium examine super articulis, et interrogatorijs, pro eorumq. iuramento, et inductione pro quolibet teste, qui debeat per ipsummet officialem examinari bon. quatuor recipiat.

Jtem pro comparitione in scriptis, sive praestatione bon. unum.

Pro quolibet praecepto cum requisitoria tam in criminalibus, quam civilibus, tam criminalium, quam civilium bon. duos, et totidem officialis recipiat.

Pro exhibitione actorum, iurium, et testium, ac illorum ostensione facienda officiali habeat notarius criminalium pro quolibet teste examinato bon. unum, pro alijs vero actis nihil, sed pro illorum omnium lectura bon. quatuor.

 

I6.  Declaramus insuper quod si plures fuerint inquisiti usq. ad quatuor pro actis, exhibitionibus tam testium, quam scripturarum privatarum, et publicarum, testiumq. examine et pro copijs sive simplicibus, sive publicis teneantur solvere notario duplicatam mercedem, quam solvere teneatur unus iuxta taxam praedictam. Si vero non fuissent quatuor inquisiti tunc solvant perinde ac si unus solveret si solus fuisset inquisitus. A quatuor vero supra quotcumq. fuerint solvant notario praedicto duplicatam mercedem, et tertiam partem mercedis, quam veniret solvenda per unicum inquisitum iuxta taxam praedictam.

 

331

 

I7.  Notarius maleficiorum pro cassatione processuum, et sententiarum in causis criminalibus corporis afflictivis, et ultimi supplicij si unus fuerit inquisitus vel duo ducatum unum monetae veteris recipiat. Si autem tres, vel quatuor fuerint scutum unum auri viriliter exigat. A quatuor vero supra quotcumq. fuerint ducatos duos similes consequatur. At de pecuniarijs à centum ducatis infra si unus fuerit inquisitus exigere valeat iulios duos, à centum vero ducatis supra quantacumq. fuerit summa iulios tres. Si vero fuerint plures inquisiti usq. ad quatuor, vel ultra, et supra quotcumq. fuerint exigant pro virili portione servando modum, ac ordinem praesenti capitulo traditum in corporis afflictivis ultimi supplicij.

 

Confirmatae per Breve S.mi D. N. Pij divina providentia PP. V. Anno MDLXVIJ. die 24. mensis Junij prout latius in libro reformationum eiusdem anni. Caesare Locarno Cancellario.

 

(A pag. A332, sono state scritte le seguenti annotazioni:

 

Leges laicorum nullam habent vim obligandi Clericos, si tamen non sint contra Sacros Canones, et sint favorabiles, et privilegiati essent (?), vel ipsi naturali rationi, et iustitiae innitantur, servandae sunt ab eis, ut lex de servando certo iusto praegio rerum et similes per Navar. cap. 23. n°. 88. et c. 27. n°. II5. Vide in Correctione Emanuel. Sa. (una parola non decifrata) S. Congregatione Santissimae Jnquisitionis fol. 430. ad pag. 3I2.(?)

 

Bastardi compraehenduntur in Statuto iubente causas Consanguineorum compromitti. Asc. Clem. de patr. pot. c. 5. n°. 3I. fol. 33.)

 

———————————————


Torna a: Rubriche ed Indici

© Giovanni Spagnoli 2013